monumenta.ch > Eucherius Lugdunensis > 8
Eucherius Lugdunensis, Passio Agaunensium martyrum, Liber, , VII. <<<    

VIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Neque illud in sanctorum miraculis praetermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est. 2  Materfamilias Quincii, egregii atque honorati viri, cum ita paralysi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo, ut Acaunum per multum itineris spatium deferretur, poposcit. 3  Quo cum pervenisset sanctorum martyrum basilicae famulantium manibus illata, pedibus ad diversorium rediit; ac sanitati de praemortuis restituta membris, nunc miraculum suum ipsa circumfert. 4  Haec duo tantum mira passioni sanctorum inserenda credidi. 5  Caeterum satis multa sunt quae vel in purgatione daemonum, vel in reliquis curationibus illic per sanctos suos Domini virtus operatur.