monumenta.ch > Gregorius Turonensis > I.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , INCIPIUNT CAPITULA LIBRI QUARTI. <<< >>> II.
I. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Igitur Chrotechildis regina plena dierum, bonisque operibus praedita, apud urbem Turonicam obiit, tempore Iniuriosi episcopi: quae Parisios cum magno psallentio deportata, in sacrario basilicae S. Petri, ad latus Chlodovechi regis sepulta est a filiis suis, Childeberto atque Chlothachario regibus. 2 Nam basilicam illam ipsa construxerat, in qua et Genovefa beatissima est sepulta.