monumenta.ch > Gregorius Turonensis > II.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , I. <<< >>> III.
II. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Denique Chlothacharius rex indixerat, ut omnes Ecclesiae regni sui tertiam partem fructuum fisco dissolverent. 2 Quod, licet inviti, cum omnes episcopi consensissent atque subscripsissent, viriliter hoc beatus Iniuriosus respuens subscribere dedignatus est, dicens: Si volueris res Dei tollere, Dominus regnum tuum velociter auferet: quia iniquum est, ut pauperes quos tuo debes alere horreo, ab eorum stipe tua horrea repleantur. 3 Et iratus contra regem, nec valedicens abscessit. 4 Tunc commotus rex, timens etiam virtutem beati Martini, misit post eum cum muneribus, veniam precans, et hoc quod fecerat damnans, simulque rogans, ut pro se virtutem beati Martini antistitis exoraret.