monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , VII. <<<     >>> IX.

VIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Regnante vero Agilane apud Hispaniam, cum populum gravissimo dominationis suae iugo attereret, exercitus imperatoris Hispanias est ingressus, et civitates aliquas pervasit. 2  Interfecto autem Agilane, Athanagildus regnum accepit. 3  Qui multa bella contra ipsum exercitum postea egit, et eos plerumque devicit; civitatesque, quas male pervaserant, ex parte auferens de potestate eorum.