monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , VIII. <<<     >>> X.

IX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Theodobaldus vero cum iam adultus esset, Uvaldetradam. 2  duxit uxorem. 3  Hunc Theodobaldum ferunt mali fuisse ingenii, ita ut iratus cuidam, quem suspectum de rebus suis habebat, fabulam fingeret, dicens: Serpens ampullam vino plenam reperit, per cuius os ingressus, quod intus habebatur avidus hausit: a quo inflatus vino, exire per aditum quo ingressus fuerat, non valebat. 4  Veniens vero vini dominus, cum ille exire niteretur, nec posset, ait ad serpentem: Evome prius quod inglutisti, et tunc poteris abscedere liber. 5  Quae fabula magnum ei timorem atque odium praeparavit. 6  Sub eo enim et Buccellinus, cum totam Italiam in Francorum regnum redegisset, a Narsete interfectus est, Italia ad partem imperatoris capta, nec fuit qui eam ultra reciperet. 7  Sub huius tempore uvas in arbore, quam sambucum vocamus, absque vitis coniunctione natas vidimus; et flores ipsarum arborum, quae nigra, ut nostis, grana proferre solitae sunt, racemorum grana dederunt. 8  Tunc et in circulum lunae stella quinta ex adverso veniens introisse visa est. 9  Credo haec signa mortem ipsius regis annuntiasse. 10  Ipse vero valde infirmatus, a cinctura deorsum se volutare non poterat. 11  Qui paulatim decidens, septimo regni sui anno mortuus est, regnumque eius Chlothacharius rex accepit, copulans Vuldetradam uxorem eius strato suo. 12  Sed increpitus a sacerdotibus, reliquit eam, dans ei Garivaldum ducem, dirigensque Arvernis Chramnum filium suum.