monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XIV. <<< >>> XVI.
XV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Turonici autem audientes regressum fuisse regem de caede Saxonum, facto consensu in Eufronium presbyterum, ad eum pergunt, dataque suggestione, respondit rex: Praeceperam enim, ut Cato presbyter illic ordinaretur: et cur est spreta iussio nostra? Responderunt ei: Petivimus enim eum, sed noluit venire. 2 Haec illis dicentibus, advenit subito Cato presbyter deprecans regem, ut eiecto Cautino ipsum Arverno iuberet institui. 3 Quod rege irridente, petiit iterum ut Turonis ordinaretur, quod ante despexerat. 4 Cui rex ait: Ego primum praecepi, ut Turonis te ad episcopatum consecrarent: sed quantum audio, despectui habuisti ecclesiam illam; ideoque elongaberis a dominatione eius. 5 Et sic confufus abscessit. 6 De sancto vero Eufronio interrogans, dixerunt eum nepotem esse beati Gregorii, cuius supra meminimus. 7 Respondit rex: Prima haec est et magna generatio. 8 Fiat voluntas Dei, et beati Martini. 9 Electio compleatur. 10 Et data praeceptione, octavus decimus post beatum Martinum sanctus Eufronius ordinatur episcopus.