monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XVI. <<< >>> XVIII.
XVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Tunc Chramnus iam accepta uviliacharii filia, Parisios accedens, secum Childebertum regem constringit in fide atque charitate, iurans se patri esse certissimum inimicum. 2 Childebertus autem rex, dum Chlothacharius contra Saxones decertaret, in Campaniam Rhemensem accedit, et usque Rhemis civitatem properans, cuncta praedis atque incendio devastavit. 3 Audierat enim fratrem suum a Saxonibus fuisse peremptum, et regno suo cuncta subiici aestimans, quae adire potuit universa pervasit.