monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XVIII. <<<     >>> XX.

XIX. SHOW TRANSLATION LINKS

1  Tempore quoque Chlothacharii regis, sanctus Dei Medardus episcopus, consummato boni operis cursu, et plenus dierum, sanctitate praecipuus, diem obiit. 2  Quem Chlothacharius rex cum summa honore apud Suessionas civitatem sepelivit, et basilicam super eum fabricare coepit; quam postea Sigibertus filius eius explevit, atque composuit. 3  Ad cuius beatum sepulcrum vidimus vinctorum compedes atque catenas disruptas confractasque iacere, quae usque hodie in testimonium virtutis eius, ad ipsum beati sepulcrum reservantur. 4  Sed ad superiora redeamus.