monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXI. <<<     >>> XXIII.

XXII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Chilpericus vero post patris funera, thesauros qui in villa Brinnaco erant congregati, accepit, et ad Francos utiliores petiit, ipsosque muneribus mollitos sibi subdidit. 2  Et mox Parisios ingreditur, sedemque Childeberti regis occupat, sed non diu hoc ei licuit possidere; nam coniuncti fratres eius eum exinde repulere, et sic inter se hi quatuor, id est Charibertus, Guntchramnus, Chilpericus, atque Sigibertus, divisionem legitimam faciunt. 3  Deditque sors Chariberto regnum Childeberti, sedemque habere Parisios; Gunthchramno vero regnum Chlodomeris, ac tenere sedem Aurelianensem; Chilperico vero regnum Chlothacharii patris eius, cathedramque Suessionas habere; Sigiberto quoque regnum Theuderici, sedemque habere Rhemensem.