monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXVII. <<<     >>> XXIX.

XXVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Quod videns Chilpericus rex, cum iam plures haberet uxores, sororem eius Galsuintham expetiit, promittens per legatos se alias relicturum: tantum condignam sibi, regisque prolem mereretur accipere. 2  Pater vero eius has promissiones accipiens, filiam suam, sicut anteriorem, similiter ipsi cum magnis opibus destinavit. 3  Nam Galsuintha aetate senior quam Brunichildis erat. 4  Quae cum ad Chilpericum regem venisset, cum grandi honore suscepta, eiusque est sociata coniugio: a quo etiam magno amore diligebatur. 5  Detulerat enim secum magnos thesauros. 6  Sed per amorem Fredegundis, quam prius habuerat, ortum est inter eos grande scandalum. 7  Iam enim in lege catholica conversa fuerat, et chrismata. 8  Cumque se regi quereretur assidue iniurias perferre, diceretque nullam se dignitatem cum eodem habere, petiit ut relictis thesauris, quos secum detulerat, liberam redire permitteret ad patriam. 9  Quod ille per ingenia dissimulans, verbis eam lenibus demulsit. 10  Ad extremum eam suggillari iussit a puero, mortuamque reperit in strato. 11  Post cuius obitum Deus virtutem magnam ostendit. 12  Lychnus enim ille, qui fune suspensus coram sepulcro eius ardebat, nullo tangente, fune disrupto in pavimentum corruit: et fugiente ante eum duritia pavimenti, tanquam in aliquod molle elementum descendit, atque medius est suffossus, nec omnino contritus: quod non sine grandi miraculo videntibus fuit. 13  Rex autem cum eam mortuam deflesset, post paucos dies Fredegundem recepit in matrimonio. 14  Post quod factum, reputantes eius [Bell. ei] fratres, quod sua emissione antedicta regina fuerit interfecta, eum de regno deiiciunt. 15  Habebat autem tunc Chilpericus tres filios de Audouera priore regina sua: id est Theodobertum, cuius supra meminimus (Cap. 23), Merovechum atque Chlodovechum. 16  Sed ad coepta redeamus.