monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXVIII. <<<     >>> XXX.

XXIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Chuni vero iterum in Gallias venire conabantur, adversus quos Sigibertus cum exercitu dirigit, habens secum magnam multitudinem virorum fortium. 2  Cumque confligere deberent, isti magicis artibus instructi, diversas eis fantasias ostendunt, et eos valde superant. 3  Fugiente autem exercitu Sigiberti, ipse inclusus a Chunis retinebatur, nisi postea, ut erat elegans et versutus, quos non potuit superare virtute praelii, superavit arte donandi. 4  Nam datis muneribus foedus cum rege iniit, ut omnibus diebus vitae suae nulla inter se praelia commoverent: idque ei magis ad laudem, quam ad aliquod pertinere opprobrium iusta ratione pensatur. 5  Sed et rex Chunorum multa munera regi Sigiberto dedit. 6  Vocabatur autem Gaganus; omnes enim reges gentis illius hoc appellantur nomine.