monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXXII. <<< >>> XXXIV.
XXXIII. SHOW TRANSLATION LINKS
1 Transiit tunc et abbas monasterii ipsius, cui Sunniulfus successit, vir totius simplicitatis et charitatis. 2 Nam plerumque hospitum pedes ipse abluebat, manibusque ipse tergebat; unum tantum, quod gregem commissum non timere, sed supplicatione regebat. 3 Ipse quoque referre erat solitus, ductum se per visum ad quoddam flumen igneum, in quo ab una parte littoris concurrentes populi seu apes ad alvearia mergebantur: et erant alii usque ad cingulum, alii vero usque ad ascellas, nonnulli usque mentum, clamantes cum fletu se vehementer aduri. 4 Erat enim et fons super fluvium positus ita angustus, ut vix unius vestigii latitudinem recipere posset. 5 Apparebat autem et in alia parte littoris domus magna extrinsecus dealbata. 6 Tunc iis qui cum eo erant, quid sibi haec velint interrogat. 7 At illi dixerunt: De hoc enim ponte praecipitabitur, qui ad distringendum commissum gregem fuerit repertus ignavus; qui vero strenuus fuerit, sine periculo transit, et inducitur laetus in domum quam conspicis ultra. 8 Haec audiens a somno excutitur, multo deinceps monachis severior apparens.