monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVIII [Al. XXXII].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXXVII. <<<     >>> XXXIX [Al. XXXIII].

XXXVIII [Al. XXXII]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Ergo, ut ad historiam recurramus , mortuo apud Hispaniam Athanagildo rege, Leuva cum Leuvieldo fratre regnum accepit. 2  Defuncto igitur Leuvane, Leuvieldus frater eius totum regnum occupavit. 3  Qui uxore mortua, Gunthsuentham reginae Brunichildis matrem accepit, duos filios de prima uxore habens, quorum unus Sigiberti, alius Chilperici filiam desponsavit. 4  Ille quoque inter eos regnum aequaliter divisit, interficiens omnes illos qui reges interimere consueverant, non relinquens ex eis mingentem ad parietem.