monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLI [Al. XXXV].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XL [Al. XXXIV]. <<< >>> XLII [Al. XXXVI].
XLI [Al. XXXV]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Alboinus vero Langobardorum rex, qui Chlothosindam regis Chlothacharii filiam habebat, relicta regione sua, Italiam cum omni illa Langobardorum gente petiit. 2 Nam commoto exercitu, cum uxoribus et liberis abiere, illuc commanere deliberantes. 3 Quam regionem ingressi, maxime per septem annos pervagantes, spoliatis ecclesiis, sacerdotibus interfectis, in suam redigunt potestatem. 4 Mortua autem Chlothosinda uxore Alboini, aliam duxit coniugem, cuius patrem ante paucum tempus interfecerat. 5 Qua de causa mulier in odio semper virum habens, locum opperiebatur in quo posset iniurias patris ulcisci. 6 Unde factum est, ut unum ex famulis concupiscens, virum veneno necaret: quo defuncto, cum famulo abiit; sed apprehensi, pariter interfecti sunt. 7 Langobardi deinceps alium super se regem statuunt.