Caput 4 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
| 1 | ideo habentes bnf107.191 r hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus |
| 2 | sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos csg75.812 ad omnem conscientiam hominum coram Deo |
| 3 | csg68.283 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum |
| 4 | in quibus deus huius saeculi bnf107.192 r excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei |
slu145.97 | 5 | non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum |
| 6 | quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu |
| 7 | habemus autem uwb69.26 r thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas bnf107.193 r sit virtutis Dei et non ex nobis |
| 8 | in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur |
| 9 | persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus |
| 10 | semper morbsb110737.22tificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur |
| 11 | semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in bnf107.194 r carne nostra mortali |
| 12 | ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis |
| 13 | habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est uwb12.15 v credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur |
| 14 | scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum |
| 15 | omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abuncsg68.284det in gloriam Dei |
| 16 | propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur slu145.98 tamen is qui intus est renovatur de die in diem |
| 17 | id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis |
| 18 | non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt |