Caput 4 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
| 1 | itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi |
| 2 | Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum slu145.154 sapere in Domino |
| 3 | etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae |
bnf107.348 r | 4 | gaudete in Domino semper iterum uwb69.41 r dico gaudete |
| 5 | modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope |
| 6 | nihil solliciti sitis bnf2389.43 r sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant csg68.333 apud Deum |
| 7 | et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu |
| 8 | de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta bnf107.349 r quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate |
| 9 | quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum |
| 10 | gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis |
| 11 | non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum bsb110737.37 sufficiens esse |
bnf2389.43 v | 12 | scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus bnf107.350 r institutus sum et satiari slu145.155 et esurire et abundare et penuriam pati |
| 13 | omnia possum in eo qui me confortat |
| 14 | verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae |
| 15 | scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli |
| 16 | quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis |
| 17 | non quia quaero datum sed requiro fructum bnf107.351 r abundantem in rationem vestram |
| 18 | habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placsg68.334centem Deo |
bnf2389.44 r | 19 | Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu |
| 20 | Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen |
| 21 | salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres |
| 22 | salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt |
bnf107.352 r | 23 | gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen |