Caput 6 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
| 1 | quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur |
| 2 | qui autem fideles habent dominos bnf107.403 r non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce slu145.190 et exhortare |
| 3 | si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae |
bsb110737.42 | 4 | superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae |
bnf107.404 r | 5 | conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum csg68.364 esse pietatem |
| 6 | est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia |
| 7 | nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus |
| 8 | habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus |
| 9 | nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva bnf107.405 r quae mergunt uwb69.49 v homines in interitum et perditionem |
| 10 | radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis |
| 11 | tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam uwb12.29 v pietatem fidem caritatem slu145.191 patientiam mansuetudinem |
| 12 | certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus |
bnf107.406 r | 13 | praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem |
| 14 | ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi |
| 15 | quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium |
| 16 | qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit csg68.365 nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen |
| 17 | divitibus huius saeculi praecipe bnf107.407 r non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum |
| 18 | bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare |
| 19 | thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam |
| 20 | o Timothee slu145.192 depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae |
bnf107.408 r | 21 | quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum |