1 | Cernite quid voluit, fratres, sententia legis, Quae mandat rite noscere verba Dei. bsb36060.16 |
2 | Aures quisquis habet, hic audiat, inquit, apertas, Quid dicat sanctus Spiritus Ecclesiis. |
3 | Cui Psalmista pari concordat grammate plebem In legem Domini cernere rite iubens. |
4 | Sic quoque nos semper oculis atque auribus est fas Intentis. |
5 | fratres. |
6 | discere verba Dei. |
7 | Quid mandet dictis, quid factis indicet ipsis, Quae codex geminis continet ille suis. |
8 | Quid celebrando piis signet charissima Christi Sponsa sacramentis, et studiis variis. |
9 | Namque poposcistis haec vobis reddere scriptis, Exhibui parvis haec tribus ipse libris. |
10 | Quid cultura venit, gradibus quid nuntiet almis, Quid prece, quid festis sancta Dei Ecclesia. |
11 | Dogmata quae cunctis pia discere quaeve docere, Condecet ordinibus mystica dicta Dei. |
12 | Si licet haec tota non possum carpere scriptis, Plurima complexus hic tamen arte dedi. |
13 | Haec ego peccator Rabanus dona tonantis, Vobiscum capiens nunc pia participo. |
14 | Supplex vos posco, testans per sceptra Tonantis, bsb36060.17 Me ut commendetis vos precibus Domino. |
15 | Quatenus ipse pius concedat dona salutis, Vobiscum mihimet regna beata poli. |
16 | Christus dux vester, Christus rex, Christus amator. |
17 | Semper vos salvet summus in arce Deus. |
1 | Domino reverendissimo ac religiosissimo HEISTULPHO archiepiscopo RABANUS, minimus servorum Dei, aeternam in Christo optat salutem. |
2 | Cum te, sancte Pater, pro merito summae pietatis plurimi venerentur, et omnibus fidelibus causa magnae fidei et sanae doctrinae honorabilis atque amabilis existas, congruum esse iudicavi ut ego in quem plurimum tuorum beneficiorum contulisti, aliquod munusculum licet non condignum, tamen, ut credo, non ingratum tuae venerationi deferrem, nihil verens de pretio, quia animus in bonitate dives magis aestimat devotionem offerentis quam donum; et hac fiducia ausus sum partem laboris mei, quam in studio sacrae lectionis elaboravi, tibi, quem benignissimum atque aequissimum esse scio, vice muneris dirigere, a te qualiscunque sit reciperetur, ac tuo sacro iudicio probaretur, atque ad purum examinaretur. |
3 | Quaestionibus ergo diversis fratrum nostrorum, et maxime eorum qui in sacris ordinibus pollebant, respondere compellebar, qui me de officio suo et variis observationibus quae in Ecclesia Dei decentissime observantur, saepissime et interrogabant, et aliquibus eorum dictis, aliquibus vero scriptis, prout opportunitas loci ac temporis erat, secundum bsb36060.6 auctoritatem et stylum maiorum ad interrogata respondi, sed non in hoc satis eis facere potui, qui me instantissime postulabant, imo cogebant, ut omnia haec in unum volumen congererem, ut haberent quo aliquo modo inquisitionibus suis facerent satis, et in uno codice simul scriptum reperirent, quod antea non simul, sed speciatim singuli prout interrogabant, in foliis scripta haberent. |
4 | Quibus consensi, et quod rogabant feci quantum potui. |
5 | Nam de hoc tres libros edidi. |
6 | Quorum primus de ecclesiasticis ordinibus, et de veste sacerdotali continetur. |
7 | Item de quatuor charismatibus Ecclesiae, id est, baptismo, et chrismate, corpore et sanguine Domini, et de officio missae secundum morem Romanae Ecclesiae. |
8 | Secundus autem liber continet de officio canonicarum horarum, et de ieiunio, et de confessione ac poenitentia, de legitimis quoque ieiuniis, et festivitatibus variis, de lectionibus et cantico ecclesiastico, de fide catholica, et e contrario de variis haeresibus. |
9 | Tertius vero liber edocet quomodo omnia quae in divinis libris scripta sunt, investiganda sunt atque discenda, nec non et ea quae in gentilium studiis et artibus ecclesiastico viro scrutari utilia sunt. |
10 | bsb36060.7 Novissime vero liber ipse exponit quomodo oportet eos qui docendi officium gerunt diversos auditores diversis allocutionibus admonere, et in doctrina ecclesiastica fideliter erudire. |
11 | Et quia haec omnia quae diximus ad clericorum officium maxime pertinent, qui locum regiminis in Ecclesia tenent, et de universis legitimis Dei populum instruere debent, placuit ipsos libros de Institutione clericorum nuncupari, id est, cum qua se vel sibi subditos ad servitium divinum instruere debent. |
12 | Proinde obsecro te, sancte Pater, ut oblatum tibi opus suscipias, ac pie relegens, diligenter illud examines, et ita quae in eo rationabiliter inveneris dictata, ei hoc tribuas a quo est ratio creata; si qua vero inconsiderate repereris prolata, tuo studio citius reddas illa emendata. |
13 | Tuo enim magisterio semper me libens subdam, a quo recordor me accepisse dignitatem ecclesiasticam. |
14 | Confido tamen omnipotentis Dei gratiae, quod fidem et sensum catholicum in omnibus tenuerim, nec per me quasi ex me ea protuli, sed auctoritati innitens maiorum, bsb36060.8 per omnia illorum vestigia sum secutus. |
15 | Cyprianum dico atque Hilarium, Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, Gregorium, Ioannem, Damasum, Cassiodorum, et caeteros nonnullos, quorum dicta alicubi in ipso opere ita ut ab eis scripta sunt per convenientiam posui, alicubi quoque eorum sensum meis verbis propter brevitatem operis strictim enuntiavi. |
16 | Interdum vero ubi necesse fuit, secundum exemplar eorum quaedam sensu meo protuli. |
17 | In omnibus tamen, ni fallor, catholicam imitatus sum veritatem, a qua (si Dominus adiuverit) non patior ullo modo divelli, quam et te prae omnibus habere atque amare confido; et ideo tua suffragia supplex peto, ut ipsa Veritas omnium creatrix atque gubernatrix, licet non meis meritis, tamen propter tuam sacratissimam orationem me in se sine ullo devio erroris in aeternum conservare dignetur. |
18 | Beatitudinem tuam opto semper bene valere in omnibus, sancte Pater, memorem nostri. |
1 | Ecclesia ergo Dei catholica, quae per totum orbem dilatata diffunditur, Christi nomine nobilitata glorificatur. |
2 | Omnis enim homo qui rectae fidei existit particeps, et sacro baptismate regeneratur, a Christo Christianus vocatur, et Dei patris atque Ecclesiae matris noscitur esse filius. |
3 | Ecclesia ἐκκλησία Graecum est, quod in Latinum vertitur convocatio sive conventus, eo quod omnes convocat ad se. |
4 | Catholica καθολικὸς autem dicitur, id est, universalis, quia in toto mundo una est Ecclesia Christi, quae et sponsa Christi, et corpus eius est. |
1 | Sunt tamen tres ordines in Ecclesia. |
2 | Conversantium, id est laicorum, monachorum et clericorum. |
3 | Quorum primus, id est laicus ordo, popularis interpretatur. |
4 | Laos λαὸς enim Graece, populus Latine dicitur. |
5 | Secundus est monachicus, bsb36060.18 id est singulariter conversans, hoc est, a saeculari conversatione remotus. |
6 | Monas μονὰς enim Graece singularitas dicitur, et monachus μοναχὸς singularis vel solitarius. |
7 | Tertius est ordo clericalis. |
8 | Cleros κλῆρος quippe Graece, sors vel haereditas dicitur. |
9 | Cleros autem vel clericos binc appellatos doctores nostri dicunt, quia Matthias sorte electus est, quem primum ab apostolis legimus ordinatum (Act. I), sic et eos quos illis temporibus Ecclesiarum principes ordinabant, sorte legebant. |
10 | Nam et haereditas Graece cleronomia κληρονομία appellatur, et haeres cleronomos. |
11 | Propterea ergo dicti sunt clerici, quia de sorte sunt Domini, vel quia Domini partem habent, sicut de eis scriptum est loquente Domino: Ego haereditas eorum (Ezech. XLIV). |
12 | Unde oportet ut qui Deum haereditate possident, absque ullo impedimento saeculi, Deo servire studeant, ut congrue illud Psalmistae dicere possint: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV). |
13 | Iste autem ordo praeponitur in Ecclesia, quia iure in sanctis deservit, et sacramenta populis dispensat. |
14 | Sicut enim in Veteri Testamento tribus Levi prae caeteris tribubus peculialiter a Domino electa est ad serviendum illi per diversa officia in bsb36060.19 tabernaculo, quod est Ecclesia praesens, ut serviant ei die ac nocte in templo sancto eius, ut sint populo in his quae ad Deum pertinent, ut offerant Deo dona et sacrificia pro sua et populi ignorantia, ut iudicent inter iustum et iniustum, et discernant inter sanctum et profanum, inter polutum et mundum, doceantque populum Dei omnia legitima eius et praecepta quae mandaverat ad eos. |
1 | Tonsura ecclesiastici usus a Nazaraeis (ni fallor) exorta est, qui, prius crine servato, denuo post vitae magnae continentiam devotione completa caput radebant, et capillos in ignem sacrificii ponere iubebant, scilicet ut perfectionem devotionis suae Domino consecrarent. |
2 | Horum ergo exemplis usus ab apostolis introductus est, ut hi qui in divinis cultibus mancipati Domino consecrantur, quasi Nazaraei, id est, sancti Dei crine praeciso innovantur. |
3 | Hoc quippe Ezechieli prophetae iubetur, dicente Domino: Tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, et duces per caput tuum et barbam (Ezech. III); videlicet quia et ipse ex sacerdotali genere Deo in ministerio sanctificationis deserviebat. |
4 | Hoc et Nazaraeos illos Priscillam et Aquilam in Actibus apostolorum primos fecisse legimus, Paulum quoque apostolum, et quosdam discipulorum Christi, bsb36060.20 qui in huiusmodi cultu imitandi exstiterunt. |
5 | Est autem in clericis tonsura signum quoddam quod in corpore figuratur, sed in animo agitur: scilicet ut hoc signo vitia in religione resecentur, et criminibus carnis nostrae quasi crinibus exuamur, atque inde innovatis sensibus ut comis rudibus enitescamus, exspoliantes nos, iuxta apostolum, veterem hominem cum actibus eius, et induentes novum qui renovatur in agnitionem Dei (Col. III). |
6 | Quam renovationem in mente oportet fieri, sed in capite demonstrare, ubi ipsa mens noscitur habitare. |
7 | Quod vero detonso superius capite inferius circuli corona relinquitur, sacerdotium regnumque Ecclesiae in eis existimo figurari. |
8 | Tiara enim apud veteres constituebatur in capite sacerdotum. |
9 | Haec ex bysso confecta rotunda erat quasi sphaera media, et hoc significatur in parte capitis tonsa. |
10 | Corona autem aurea latitudo est circuli, quae regum capita cingit. |
11 | Utrumque itaque signum exprimitur in capite clericorum, ut impleatur etiam corporis quadam similitudine quod scriptum est Petro apostolo dicente: Vos estis genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II). |
12 | Quaeritur autem cur modo (sicut apud antiquos Nazaraeos) non ante coma nutritur, et sic tondetur? Sed qui haec bsb36060.21 exquirunt, advertant quid sit inter illud propheticum velamentum, et hanc Evangelii revelationem, de qua dicit Apostolus: Cum transieris ad Christum, auferetur velamen (II Cor III). |
13 | Quid autem significabat velamen interpositum inter faciem Moysi et aspectum filiorum Israel, hoc significabat illis temporibus etiam coma sanctorum. |
14 | Nam et Apostolus comam pro velamento esse dicit. |
15 | Proinde iam non oportet ut velentur crinibus capita eorum qui Domino consecrantur, sed tantum ut revelentur, quia quod erat occultum in sacramento prophetiae, iam in Evangelio declaratum est. |
16 | Sunt quoque quidam doctorum, qui asserunt diversas ob causas Petrum apostolum hunc ritum primum sumpsisse primitus, ut formam et similitudinem Christi in capite gestaret, dum pro redemptione nostra crucis patibulum subditurus, a nefanda Iudaeorum gente acutis spinarum aculeis crudeliter coronaretur. |
17 | Deinde ut sacerdotes Veteris et Novi Testamenti in tonsura et habitu discernerentur. |
18 | Postremo ut idem Apostolus suique successores et sequipedes ridiculosum gannaturae ludibrium in populo Romano portarent, quia et horum barones hostes exercitus superatos sub corona vendere solebant. |
19 | Sed de his quid suscipiatur, bsb36060.22 lectoris iudicio derelinquimus. |
20 | Veniamus ergo nunc ad sacratissimos ordines clericorum, eorumque originem et gradus singulariter demonstremus. |
1 | Sunt autem gradus ecclesiastici octo, quorum nomina haec sunt: Ostiarius, psalmista, sive lector, exorcista, acolythus, subdiaconus, diaconus, presbyter, atque episcopus. |
2 | Initium quidem sacerdotii in Veteri Testamento Aaron fuit, quanquam et Melchisedech prior obtulerit sacrificium, et post hunc Abraham, Isaac, et Iacob. |
3 | Legitur et Noe altare aedificasse, et super illud Domino holocaustum obtulisse. |
4 | Sed isti spontanea voluntate, non sacerdotali auctoritate, ista fecerunt. |
5 | Caeterum Aaron primus in lege sacerdotale nomen accepit, primusque pontificali stola infulatus victimas obtulit iubente Domino ac loquente ad Moysen: Accipe, inquit, Aaron et filios eius, et applicabis ad ostium tabernaculi testimonii, cumque laveris patrem cum filiis aqua, indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali, et rationali quod constringes balteo, et pones tiaram in capite eius, et laminam sanctam super tiaram, et oleum unctionis fundes super caput eius, atque hoc ritu consecrabitur: bsb36060.23 filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo Aaron scilicet et liberos eius, et impones eis mitras, eruntque sacerdotes mei religione perpetua (Exod. XXIX). |
6 | Quo loco contemplari oportet Aaron sacerdotem summum fuisse, id est episcopum. |
7 | Nam filios eius presbyterorum figuram praemonstrasse, quibus merito astare debuissent Levitae sicut summo sacerdoti. |
8 | Moyses vero huius facti mediator, Christum significat. |
9 | In Novo autem Testamento post Christum sacerdotalis ordo a Petro coepit. |
10 | Ipsi enim primum datus est pontificatus in Ecclesia Christi. |
11 | Sic enim loquitur ad eum Christus Dominus. |
12 | Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam, et dabo tibi claves regni coelorum (Matth. XIX). |
13 | Hic ergo ligandi atque solvendi potestatem primus accepit, primusque ad fidem populum virtute suae praedicationis adduxit. |
14 | Siquidem caeteri apostoli cum Petro pari consortio honoris et potestatis effecti sunt, qui etiam in toto orbe dispersi Evangelium praedicaverunt, quibus decedentibus successerunt episcopi, qui sunt constituti per totum mundum in sedibus apostolorum, qui iam non genere carnis et sanguinis eliguntur, sicut primum secundum bsb36060.24 ordinem Aaron, sed pro uniuscuiusque merito, fide et doctrina, quae in eum gratia divina contulerit. |
15 | Quod vero per manus impositionem a praedecessoribus Dei sacerdotibus episcopi ordinantur, antiqua est institutio. |
16 | Isaac enim patriarcha sanctus, ponens manum suam super caput Iacob benedixit ei, et Iacob benedixit ei, et Iacob filiis suis. |
17 | Sed et Moyses super caput Iesu Nave manum suam imponens, dedit ei spiritum virtutis et ducatum in populo Israel, sic et impletor legis et prophetarum Dominus noster Iesus Christus, per manus impositionem apostolis suis benedixit, sicut in Evangelio Lucae scriptum est: Et produxit illos foras in Bethaniam, et elevavit manus suas et benedixit eis. |
18 | Factumque est cum benedixit illis discessit ab eis, et ipsi reversi sunt in Ierusalem cum gaudio magno (Luc. XXIV). |
19 | Et in Actibus apostolorum ex praecepto Spiritus sancti Paulo et Barnabae ab apostolis manus imposita est in episcopatum, et sic missi sunt ad evangelizandum (Act. XIII). |
20 | Porro quod episcopus non ab uno, sed a cunctis provincialibus episcopis ordinatur, id propter haereses agnoscitur institutum, ne aliquid contra fidem Ecclesiae, unius tyrannica auctoritas moliretur. |
21 | Ideoque ab omnibus convenientibus instituitur ut non minus a tribus praesentibus, caeteris tamen consentientibus, testimonio litterarum. |
22 | Huic autem dum consecratur datur baculus, ut eius bsb36060.25 indicio subditam plebem vel regat vel corrigat, vel infirmitates infirmorum sustineat. |
23 | Datur et annulus, propter signum pontificalis honoris, vel signaculum secretorum. |
24 | Nam multa sunt quae ante carnalium minusque intelligentium sensus occultantes sacerdotes, quasi sub signaculo cadunt, ne indignis quibusque Dei sacramenta aperiantur. |
1 | Ordo autem episcoporum tripartitus est, id est, in patriarchis, archiepiscopis, qui et metropolitani sunt, et episcopis. |
2 | Patriarcha πατριάρχος Graeca lingua pater principum sive summus patrum interpretatur, quia primum, id est apostolicum, retinet locum, et ideo quod summo honore fungitur, tali nomine censetur, sicut archiepiscopus, Antiochenus episcopus atque Alexandrinus antistes. |
3 | Archiepiscopus ἀρχιεπίσκοπος Graeco vocabulo dicitur, quod sit summus vel princeps episcoporum, tenet enim vicem apostolicam, et praesidet episcopis caeteris. |
4 | Singulis enim provinciis praeeminet, quorum auctoritate et doctrina caeteri sacerdotes subiecti sunt, sine quibus reliquis episcopis nihil agere licet, nisi quod singulis in propria parochia commendatum est. |
5 | Sollicitudo enim totius provinciae ipsi commissa est, et omnes superius designati ordines, uno eodemque vocabulo bsb36060.26 episcopi nominantur, sed privato nomine quidem utuntur propter distinctionem potestatum quam singulariter acceperunt. |
6 | Metropolitanus autem idem vocatur, eo quod praesideat illi civitati, quae caeteris civitatibus in eadem provincia constitutis quodammodo mater sit. |
7 | Metropolis μητρόπολις ergo Graece, mater civitatum interpretatur. |
8 | Episcopatus autem vocabulum inde dictum, quod ille qui superefficitur superintendat, curam scilicet subditorum gerens. |
9 | Scopein σκοπεῖν enim Latine intendere dicitur. |
10 | Episcopi ἐπίσκοποι autem Graece, Latine speculatores sive superintendentes interpretantur. |
11 | Nam speculator est praepositus in Ecclesia dictus, eo quod speculetur atque prospiciat populorum infra se positorum mores et vitam, intimet unicuique actus suos, sicut Dominus ad Ezechielem dixit prophetam. |
12 | Et tu, inquit, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. |
13 | Audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. |
14 | Si me dicente ad impium morte morieris, non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram, etc. (Ezech. XXXIII). |
15 | Pontifex princeps sacerdotum est, quasi via sequentium: ipse et summus sacerdos, ipse pontifex maximus nuncupatur. |
16 | Ipse enim efficit sacerdotes atque Levitas, ipse omnes ordines ecclesiasticos disponit, ipse quid unusquisque facere bsb36060.27 debeat, ostendit. |
17 | Antistes autem idem dictus est, eo quod ante stet. |
18 | Primus enim est in ordine Ecclesiae, et supra se nullum habet sacerdotem. |
19 | Sacerdos quidem nomen habet compositum ex Graeco et Latino, quasi sacrum dans. |
20 | Dispensat ergo mysteria coelestia, fidelibus baptismum tradit, corpus et sanguinem Christi distribuit, et verbum Dei praedicat. |
21 | Sacerdos autem vocari potest, sive episcopus sit, sive presbyter. |
22 | Episcopi autem apostolorum vicem in Ecclesia tenent, sicut supra diximus. |
23 | Et chorepiscopi qui vicarii sunt episcoporum, ad exemplum LXX seniorum constituti sunt; nec aliquid eis magis licet in Ecclesia ordinare aut constituere, nisi quantum eis conceditur a legitimis episcopis, qui sedem et regimen integrum in Ecclesiis obtinent. |
24 | Ordinati sunt autem chorepiscopi propter pauperum curam, qui in agris et villis consistunt, ne eis solatium confirmationis deesset. |
25 | Dicti sunt autem chorepiscopi, quia de choro sunt sacerdotum; hi autem a solo episcopo civitatis cui adiacent ordinantur, sicut presbyteri. |
1 | Presbyterorum ordo exordium sumpsit a filiis, ut dictum est, Aaron. |
2 | Qui enim sacerdotes in Veteri Testamento vocabuntur, hi sunt qui nunc appellantur presbyteri; et qui tunc princeps sacerdotum, nunc episcopus vocatur. |
3 | Presbyter bsb36060.28 πρεσβύτερος enim Graece, Latine senior interpretatur. |
4 | Non pro aetate autem vel decrepita senectute, sed propter honorem et dignitatem et doctrinam sapientiae quam acceperunt, presbyteri nominantur, sicut per Sapientiam dicitur: Gloria senum canities (Prov. XX), et item: Canities hominis prudentia eius. |
5 | Unde et apud veteres idem et episcopi et presbyteri fuerunt. |
6 | Quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis. |
7 | Et Paulus apostolus ad Titum scribens: Huius, inquit, rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, si quis sine crimine est unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae; aut non subditos (Tit. III). |
8 | Et statim subiungit: Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, etc. (Ibid.) Et ad Philippenses episcopis et diaconibus scribit, cum una civitas plures episcopos habere non possit, sed sub episcoporum nomine presbyteros complexus est. |
9 | Ideo autem presbyteri sacerdotes vocantur, quia sacrum dant, sicut episcopi, id est, in confectione divini corporis et sanguinis, et in baptismate, et in officio praedicandi. |
10 | Sed licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent, quod nec chrismate frontem bsb36060.29 signant, nec paracle tum spiritum dant, quod solis episcopis deberi lectio Actus apostolorum demonstrat; nec ordinare clericos in sacris ordinibus possunt, quod episcopis propter unitatem et concordiam reservatur. |
11 | Secundi vero ordinis viri presbyteri sunt, quorum typum praeferebant LXX viri in Veteri Testamento, in quibus Dominus spiritum Moysi propagavit, ut talibus adiutoribus usus in populo, innumeras multitudines facile gubernaret. |
12 | Sic et paternae plenitudinis abundantia transfusa est in Eleazaro et Ithamaro, ut ad hostias salutares et frequentioris officii sacramentum, ministerium sufficeret sacerdotum. |
13 | Sic et apostolis Christi, doctores, fidei comites additi sunt, quibus illi orbem totum secundis praedicatoribus impleverunt, et per evangelicam doctrinam dilataverunt. |
1 | Levitae ex nomine auctoris vocati, de nomine Levi Levitae exorti sunt, a quibus in templo Dei, mystici sacramenti mysteria explebantur. |
2 | Praecepit enim Dominus et dixit ad Moysen, ut post ordinationem Aaron sacerdotis et filiorum eius, rursus Levi tribus in divini cultus mysterio ordinaretur, et consecrarentur Domino pro omnibus primogenitis, et servirent pro Israel coram Aaron et filiis eius in tabernaculo Domini excubantes in templo die ac nocte, ipsique gestarent arcam et tabernaculum, et omnia vasa eius, bsb36060.30 et in circuitu tabernaculi castra ipsi constituerent, et in promovendo tabernaculo ipsi deponerent, et rursus ipsi deponerent, et rursus ipsi componerent (Exod. XXIX). |
3 | Hi Graece diacones διάκονες, Latine ministri dicuntur, quod sicut in sacerdote consecratio, ita et in diacono ministerii dispensatio habetur. |
4 | In Veteri Testamento excubabant in tabernaculo testimonii ad praecepta Aaron, et ad cuncta opera tabernaculi; verumtamen ad vasa sanctuarii et ad altare non accedebant, sicut mandaverat Dominus Aaron dicens: Ecce dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi eius; tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum, et omnia quae ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur, etc. (Num. XVIII.) Hi a viginti quinque annis et supra ingrediebantur, ut ministrarent in tabernaculo foederis, cumque quinquagesimum annum aetatis explebant servire cessabant, et erant ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis, ut custodirent quae sibi fuerant commendata. |
5 | In Novo autem Testamento apostoli septem diaconos, propter sacramentum eiusdem numeri ordinaverunt ad ministerium sacrum et officium altaris, qui leguntur etiam et praedicasse, et baptizasse non paucos, sicut sanctus Stephanus disputavit contra Iudaeos, et Philippus, baptizato eunucho, evangelizavit civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream, bsb36060.31 et in Samaria praedicabat, et baptizabat eos qui ab apostolis Petro et Ioanne postmodum confirmabantur. |
6 | Sed baptizare eis modo coram episcopis sive presbyteris licitum est. |
7 | Caeteris autem non licet, nisi, praedictis fortassis officiis longius constitutis, necessitas extrema compellat. |
8 | Hi enim sunt quos in Apocalypsi legimus septem angeli, tubis canentes. |
9 | Hi sunt septem caudelabra aurea. Hi sunt voces tonitruorum septem (Apoc. VIII). |
10 | Ipsi enim clara voce in modum praeconis admonent cunctos, sive in psallendo, sive in lectionibus audiendis. |
11 | Ipsi enim ut aures habeamus ad Deum acclamant. |
12 | Ipsi quoque evangelizant. |
13 | Sine his sacerdos nomen habet, officium non habet. |
14 | Nam sicut in sacerdote consecratio, ita in ministro dispensatio sacramenti est. |
15 | Ille oblata sanctificat, hic sanctificata dispensat. |
16 | Ipsis etiam sacerdotibus, propter praesumptionem non licet de mensa Domini tollere calicem, nisi eis traditus fuerit a diacono. |
17 | Levitae offerunt oblationes in altaria. |
18 | Levitae componunt mensam Domini. |
19 | Levitae operiunt arcam testamenti; non enim omnes vident altare mysteriorum, quae operiuntur a Levitis, ne videant qui videre non debent, et sumant qui servare non possunt, quique propterea altari albis induti assistunt, ut hinc admoniti coelestem vitam habeant, candidique ad hostias et immaculati accedant. |
20 | bsb36060.32 Quos primus fecit Silvester papa, tricesimus quartus pontifex in Romana Ecclesia post Petrum dalmaticis uti, et constituit ut pallio linostimo eorum laena tegeretur, sicut in gestis pontificalibus continetur. |
1 | Hypodiacones ὑποδιάκονες Graece, quos nos subdiacones dicimus, qui ideo sic appellantur quia subiacent praeceptis et officiis Levitarum. |
2 | Oblationes in templo Dei a fidelibus ipsi suscipiunt, et Levitis superponendas altaribus deferunt. |
3 | Hi apud Hebraeos Nathinaei vocantur, ut liber Paralipomenon et Esdrae testatur, quod interpretatur in humilitate Domino servientes. |
4 | Ex eorum ordine fuit ille Nathanael qui in Evangelio Ioannis, divina proditione commonitus, Salvatorem meruit confiteri, quique etiam ad primum divinitatis iudicium fidelis enituit, protestante Domino ac dicente: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Ioan. I). |
5 | Isti quoque vasa corporis et sanguinis Domini diaconibus ad altare offerunt. |
6 | De quibus quidem placuit patribus, ut quia sacra mysteria contrectant, casti et continentes ab uxoribus sint, et ab omni carnali immunditia liberi, iuxta quod illis propheta docente iubetur: Mundamini, qui fertis vasa Domini (Isa. LII). |
7 | Hi ergo cum ordinantur non suscipiunt manus impositionem sicut sacerdos et Levitae, sed patenam tantum et calicem de manu episcopi, et archidiaconi scyphum aquae bsb36060.33 cum aqua, mantile et manutergium. |
1 | Acolythi ἀκόλουθοι Graece, Latine ceroferarii dicuntur, a deportandis cereis quando legendum est Evangelium, aut sacrificium offerendum. |
2 | Tunc enim accenduntur luminaria ab eis et deportantur, non ad fugandas tenebras dum sol eodem tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum, ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur, de qua in Evangelio legitur: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ioan. I), quorum typum praeferebant illi qui Domini mandato in tabernaculo lucernas quotidie accendebant super candelabrum positas. |
1 | Exorcistae ἐξορκίσται, ex Graeco in Latinum adiurantes seu increpantes vocantur. |
2 | Invocant enim super catechumenos, vel super eos qui habent spiritum immundum, nomen Domini Iesu, adiurantes per eum ut egrediatur ab eis. |
3 | Refert Iosephus regem Salomonem excogitasse suamque gentem docuisse modos exorcismi, id est adiurationis, quibus immundi spiritus expulsi ab homine ulterius reverti non sunt ausi. |
4 | Testatur et de eis liber Actus apostolorum, ita dicens: Tentaverunt autem quidam, et de circumeuntibus Iudaeis, exorcismis invocare nomen Domini Iesu, etc. (Act. XIX.) Invenimus eos quos Esdras actores memorat templi, eos nunc esse exorcistas in Ecclesia Dei. |
5 | Fuerunt enim sub Esdra actores templi servorum Salomonis filii, bsb36060.34 qui actum templi totius sub cura sua haberent, non tamen sacerdotalibus officiis ministrarent, aut sacris oblationibus deservirent. |
6 | Nullam ergo aliam curam habebant actores templi, nisi ad sarta tecta reficienda, ut quaecunque fuissent veterata in aedificio templi aut delapsa, per eosdem actores de thesauris Dominicis reficerentur atque excolerentur. |
7 | Ergo exactores templi exorcistae sunt in populo Dei. |
8 | Quomodo enim actor prudens et bonus scit quid scit Domini sui census, et omnis substantiae modus, et redigit apud se totius possessionis instrumenta originalia, sic exorcista redigit in sua diligentia totius regni Domini secreta, ut memoriae mandet de Scripturarum sacramentis, unde exerceat scilicet donum quod illi est a Spiritu sancto concessum secundum Apostoli praeconium. |
9 | Exorcistas enim memorat Apostolus cum dicit: Nunquid omnes donationes habent sanationum? Hi enim cum ordinantur accipiunt de manu episcopi libellum in quo scripti sunt exorcismi, dicente eis episcopo: Accipite et commendate memoriae, et habete potestatem imponendi manus super energumenos sive catechumenos, ut imperetis immundis spiritibus, et abiiciatis. |
1 | Lectores a legendo, psalmistae a psalmis canendis vocati. |
2 | Illi praedicant populis quid sequantur. |
3 | Isti canunt bsb36060.35 ut excitant ad compunctiones animos audientium. |
4 | Licet et quidam lectores ita miseranter pronuntient, ut quosdam ad luctum lamentationemque compellant. |
5 | Iidem etiam et pronuntiatores vocantur, quod porro annuntiant. |
6 | Tanta enim et tam clara eorum erit vox, ut quantumvis longe positorum aures adimpleant. |
7 | Lectorum ordo formam et initium a prophetis sumpsit. |
8 | Sunt ergo lectores qui verbum Dei praedicant, quibus dicitur: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (Ezech. XXXIII). |
9 | Isti quippe dum ordinantur, primum de eorum conversatione episcopus verbum Dei facit ad populum, deinde coram plebe tradit eis codicem apicum divinorum ad Dei verbum annuntiandum. |
10 | Iste ergo doctrina et libris debet esse imbutus, sensuumque ac verborum scientia perornatus, ut distincte et aperte sonans, audientium corda possit instruere. |
11 | Psalmistarum, id est cantatorum principes sive auctores, fuere David sive Asaph. |
12 | Isti enim post Moysen psalmos primi composuere et cantavere. |
13 | Mortuo Asaph, filii eius in hunc ordinem subrogati sunt a David, erantque psalmistae per successionem generis, sicut et ordo sacerdotalis, ipsique soli continuis diebus in templo canebant, candidis induti stolis, ad vocem unius respondente choro. |
14 | Ex hoc veteri more Ecclesia sumpsit exemplum nutriendi Psalmistas, quorum cantibus ad effectum Dei, mentes audientium bsb36060.36 excitentur. |
15 | Psalmistam autem et voce et arte praeclarum illustremque esse oportet, ita ut ad delectamentum dulcedinis animos incitet auditorum. |
16 | Solent autem ad hoc officium etiam absque scientia episcopi sola iussione eligi, quicunque in cantandi arte probabiles huiusmodi constiterint. |
1 | Ostiarii sunt qui et aeditui et ianitores in lege dicebantur. |
2 | Hi apud Hebraeos in Veteri Testamento electi sunt ad custodiam templi, quique ordinati per vices suas omnia interiora templi vel extra custodiebant ut non ingrederetur in eum immundus in omni re. |
3 | Dicti autem ostiarii, quod praesint ostiis templi. |
4 | Ipsi enim tenentes clavem omnia intus ex utraque parte custodiunt, atque inter bonos et malos habentes iudicium fideles recipiunt, respuunt infideles. |
1 | Canones et decreta Zozymi papae decernunt ut clericus qui ad sacrum ordinem accedit, inter lectores sive exorcistas quinque annos exsolvat, exinde acolythus vel subdiaconus quatuor annis fiat. |
2 | Ad benedictionem quoque diaconatus non minoris aetatis quam viginti quinque annorum accedat, in quo ordine quinque annis expletis, si inculpabiliter ministraverit, ad presbyteratus honorem promoveri poterit, non tamen ante triginta annos aetatis, licet valde dignus sit, quia et Dominus noster non ante tricesimum annum praedicare bsb36060.37 exorsus est. |
3 | De quo gradu si eum auctior ad bonos mores vita perduxerit, summum pontificatum accipere poterit, hac tamen lege servata, ut neque bigamus, poenitens, nec neophytus ad hos gradus possit admitti. |
1 | De veste ergo sacerdotali moderna ad antiquum Veteris Testamenti habitum comparationem facientes, secundum maiorum sensum quid mystice significat, prosequamur. |
1 | Primum ergo eorum indumentum est ephod bad, quod interpretatur superhumerale lineum, quod significat munditiam bonorum operum. |
2 | Hinc bene in lege, cum Dominus de veste sacerdotali Moysen instituit, primum de superhumerali faciendo praecepit, quia quisquis ad sacerdotium magisteriumque populi Dei promovendus est, primum eius debent opera cognosci, ut dum hoc quod foris omnibus patet irreprehensibile paruerit, convenienter ex tempore et integritas cordis eius, et fidei sinceritas scrutetur. |
1 | Secundum est linea tunica, quae Graece ποδήρης poderes, Latine talaris dicitur, eo quod ad talos usque descendat. |
2 | Hanc Iosephus byssinam vocat, cuius significatio mystica in promptu est. |
3 | Cum enim constet lino vel bysso continentiam et castitatem significari, strictam habent lineam sacerdotes, cum propositum bsb36060.38 continentiae non enerviter, sed studiose conservant. |
4 | Haec ad talos usque descendit, quia usque ad finem vitae huius bonis operibus insistere debet sacerdos, praecipiente ac promittente Domino: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apoc. II). |
1 | Tertium vestimentum est cingulum, sive balteum, quo utuntur ne tunica ipsa defluat, et gressum impediat, hoc nimirum custodiam mentis significat. |
2 | Qui enim tunica talari indutus absque cingulo incedit, defluit tunica, ac relicto corpore, ventis et frigoribus intrandi spatium tribuit, quin et praepeditis gressibus incedendi usum retardat, vel etiam calcantibus se causa efficitur ruinae. |
3 | Ergo lineas induunt sacerdotes ut castitatem habeant; accinguntur balteis, ne ipsa castitas sit remissa et negligens, ne vento elationis animum perflandi aditum impendat, ne crescente iniquitate refrigescere faciat charitatem ipsorum, ne bonorum gressus operum iactantia suae praesumptionis impediat, ne praepedito virtutum cursu, ipsa etiam terrestris concupiscentiae sordibus polluta vilescat, et ad ultimum auctorem suum ad ruinam superbiendo impellat. |
1 | Quartum vero mappula sive mantile, sacerdotis indumentum est, quod vulgo phanonem vocant, bsb36060.39 quod ob hoc eorum tunc manibus tenetur quando missae officium agitur, ut paratos ad ministerium mensae Domini populus conspiciat. |
2 | Mappae ergo convivii et epularum ad positarum linteamina sunt, unde diminutivum mappula sicut et mantilia, nunc pro operiendis mensis sunt: quae, ut nomen ipsorum indicat, olim tergendis manibus praebebantur. |
3 | Oportet ergo sacerdotes et ministros altaris mappulas manibus tenere, quorum officium est divina sacramenta conficere, ut cum devotione mentis opus spontaneum concordet, digne exerceatur officium, quod pie divino est munere collatum. |
1 | Quintum quoque est quod orarium dicitur, licet hoc quidam stolam vocent. |
2 | Hoc enim genere vestis solummodo eis personis uti est concessum, quibus praedicandi officium est delegatum. |
3 | Bene etiam oratoribus Christi orarium habere convenit, quia cum indumentum eorum officio proprio concinat, et ipsi sedulo ad verbi ministerium cohortantur et plebs ipsis commissa indicium salutare conspiciens, ad meditationem legis concurrere ferventius admonetur. |
4 | Apte ergo orarium collum simul et pectus tegit sacerdotis, ut inde instruatur, quod quidquid ore proferat, tractatu summae rationis attendat, ut illud Apostoli semper in eo appelletur quo dicit. |
5 | Orabo spiritu, orabo et mente, bsb36060.40 psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV). |
6 | Et iterum: Os nostrum ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est, ne forte si improvise irrationabiliter loquatur, damnum patiatur (II Cor. VI); Salomone attestante, qui ait: Cor sapientis erudiet os eius, et labiis illius addet gratiam (Prov. XVI). |
7 | Item: Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala (Prov. XXI). |
1 | Sextum namque est quod dalmatica a Dalmatia Graeciae provincia, in qua primum texta est, nuncupatur. |
2 | Haec vestis in modum est crucis facta, et passionis Domini indicium est. |
3 | Habet quoque et purpureos tramites ipsa tunica, a summo usque ad ima ante ac retro descendens, nec non et per utramque manicam, ut admoneatur minister Domini per habitus sui speciem, cuius muneris particeps est, ut per mysticam oblationem passionis Dominicae commemorationem agat, ut ipse in eo fiat hostia Deo acceptabilis. |
1 | Septimum sacerdotale indumentum est quod Casulam vocant; dicta est autem per diminutionem a casa, eo quod totum hominem tegat, quasi minor casa, hanc Graeci planetam πλανήτην nominant. |
2 | Haec supremum omnium indumentorum est, et caetera omnia interius per suum munimen tegit et servat. |
3 | Hanc ergo vestem possumus intelligere charitatem, quae cunctis virtutibus supereminet, et earum decorem suo tutamine protegit et illustrat. |
4 | Nec enim ullus iam erit virtutum splendor, bsb36060.41 si non eas charitatis irradiaverit fulgor, quod ostendit Apostolus dicens: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem non habeam, factus sum sicut aes sonans, aut cymbalum tinniens. |
5 | Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. |
6 | Charitas patiens est, benigna est. |
7 | Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. |
8 | Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. |
9 | Charitas nunquam excidit, et reliqua (I Cor. XIII). |
10 | Sine hac charitate vel casula, nec sacerdos ipse ad altare appropinquare debet, nec munus offerre, nec preces fundere. |
11 | Unde Veritas ipsa dicit: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. VI). |
12 | Et item: Cum stabitis ad orandum, dimitte si quid habetis adversum aliquem, et reliqua (Marc. XI). |
13 | De hoc itaque spiritali virtutum indumento Apostolus ad Colossenses ita scripsit: Induite, bsb36060.42 inquit, vos sicut electi Dei, sancti et dilecti viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, etc. (Coloss. III). |
14 | Et de charitatis eminentia paulo post subiunxit dicens: Super omnia autem haec charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis. |
1 | Induunt quoque sacerdotes pedes sandaliis sive solcis, quod genus calceamenti evangelica auctoritate eis est concessum, ut Marci evangelium testatur (Marc. XVI), quia hoc calceamentum mysticam significationem habet, ut pes neque tectus sit, neque nudus ad terram, id est ut nec occultetur evangelium, nec terrenis commodis innitatur. |
2 | Nam scriptum est in Apostolo: Et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI). |
3 | Sicut enim sandalia partem pedis tegunt, partem inopertam relinquunt, ita et Evangelii doctores partim Evangelium operire, partimque aperire debent, ita videlicet ut fidelis et devotus sufficientem habeat doctrinam, et infidelis et contemptor non inveniat blasphemandi materiam. |
4 | Admonet etiam et nos hoc genus calceamenti ut carni nostrae et corpori in necessitatibus consulamus, non in libidinis lasciviam defluamus, de quibus utique nos divina lex instruit. |
5 | Scriptum est enim: Carnem tuam ne despexeris. |
6 | Et item: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Isa. LVIII). |
1 | Super haec autem omnia summo pontifici (qui archiepiscopus vocatur) propter apostolicam vicem pallii honor decernitur, quod genus bsb36060.43 indumenti crucis signaculum purpureo colore exprimit, ut ipso indutus pontifex a tergo et pectore crucem habeat, suaque mente pie et digne de passione Redemptoris cogitet, ac populo pro quo Dominum deprecatur, redemptionis suae signaculum demonstret. |
2 | Condecet quoque bene ut ipsa apostolica dignitas apostolicum virum faciat, ut plena devotione, sano sermone, et digna operatione possit dicere cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI). |
3 | Haec quaeque de habitu sacerdotali ad sensum secundum modulum ingenioli nostri breviter diximus, non praeiudicantes his qui congruentius et dignius de eadem re possint scribere, et plenius disputare. |
1 | De sacramentis autem quae in Ecclesia fiunt oportet ut sequens sermo exponat, atque declaret ritum sacerdotalem. |
2 | Sunt autem sacramenta, baptismum et chrisma, corpus et sanguis, quae ob id sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorumdem sacramentorum operatur, unde et a secretis virtutibus vel sacris, sacramenta dicuntur. |
3 | Quae ideo fructuose penes Ecclesiam fiunt, quia sanctus in ea manens Spiritus, eumdem sacramentorum latenter operatur effectum. |
4 | Unde seu per bonos seu per malos ministros intra bsb36060.44 Ecclesiam Dei dispensentur, nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur haec dona, nec malorum attenuantur, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus, unde et Graece μυστήριον dicitur, quod secretam et reconditam habeat repositionem. |
1 | Primum autem sacramentorum est baptismum, quia antequam sancto chrismate ungatur aliquis, aut corporis et sanguinis Christi particeps existat, sacra regeneratione purgari debet, ac deinde ad caetera rite accedere. |
2 | Baptismum βάπτισμα Graece, Latine tinctio interpretatur, quae non tamen ob hoc quod homo in aquam mergitur tinctio dicitur, sed quia spiritu gratiae ibi in melius immutatur, et longe aliud quam erat efficitur. |
3 | Primum homines foedi eramus deformitate peccatorum, in ipsa tinctione pulchri dealbatione virtutum efficimur. |
4 | Unde et in Canticis scribitur canticorum: Quae est ista quae ascendit quasi dealbata? Cuius mysterium non aliter nisi sub Trinitatis designatione, id est, Patris et Filii et Spiritus sancti cognitione completur, dicente Domino ad Apostolos: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Marc. ult.). |
5 | Sicut enim in tribus testibus stat omne verbum, ita sacramentum confirmat ternarius numerus nominum divinorum. |
6 | Quod autem per aquam baptismum bsb36060.45 datur, haec ratio est: voluit enim Dominus ut res illa invisibilis per congruentiam, sed profecto incontrectabile et invisibile impenderetur elementum, super quod etiam in principio ferebatur Spiritus sanctus. |
7 | Nam sicut oleum naturali pondere superfertur omni liquore, ita in principio ferebatur Spiritus sanctus aquis. |
8 | Sicut aqua purgat exterius corpus, ita latenter eius mysterio per Spiritum sanctum purificatur et animus, cuius sanctificatio ita est. |
9 | Invocato enim Deo descendit Spiritus sanctus de coelis, et medicatis aquis, sanctificat eas de semetipso, et accipiunt vim purgationis, ut in eis caro et anima delictis inquinata mundetur. |
10 | Utrumque enim baptizando necesse est adhiberi, et baptismi lavacrum, et Spiritus sancti purgatio, quia ait Salvator: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. |
11 | Sed ante baptismum, catechizandi debet in hominem pervenire officium, ut fidei primum catechumenus accipiat rudimentum. |
12 | Nam in Evangelio secundum Matthaeum legitur quod post resurrectionem Dominus apostolis praeceperit ut in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti docerent, et baptizarent omnes gentes (Matth. ult.), id est, prius per fidem Dei illis insinuarent, et sic credentes in remissionem peccatorum baptizarent. |
13 | Hoc est quod secundum Marcum idem Dominus legitur praeposuisse fidem baptismatis, cum ita dixerit: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero bsb36060.46 non crediderit condemnabitur (Marc. ult.). |
14 | Et, Ioanne teste, prius ipse Iesus caeci nati oculos luto ex sputo facto superlinivit, et sic ad aquas Siloe misit, quia prius debet baptizandus fide incarnationis Christi instrui, et sic ad baptismum iam credulus admitti, ut sciat cuius gratiae in eo est particeps, et cui iam debitor fiat deinceps |
1 | Catechumenus autem dicitur, pro eo quod adhuc doctrinam fidei audit, necdum tamen baptismum recepit. |
2 | Nam catechumenus κατηχούμενος Graece, Latine auditor interpretatur. |
3 | Et quia primum exhortationis praeceptum in lege est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI), inde est ut is qui per sacerdotem quasi per Moysen Deus loquitur, catechumenus, id est audiens nominetur: scilicet ut verum agnoscens Dominum, relinquat errores varios idolorum. |
4 | Puto autem omnes a Ioanne poenitentia baptizatos, catechumenorum praetulisse figuram. |
5 | Post catechumenos autem, secundus gradus est competentium. |
6 | Competentes autem sunt qui iam post doctrinam fidei, post continentiam vitae ad gratiam Christi percipiendam festinant: ideoque appellantur competentes, id est gratiam Christi petentes. |
7 | Nam catechumeni tantum audiunt, necdum petunt. |
8 | Sunt enim quasi hospites et vicini fidelium, deforis audiunt mysteria, audiunt gratiam, sed adhuc non appellantur fideles. |
9 | Competentes autem petunt, bsb36060.47 iam accipiunt, iam catechizantur, id est imbuuntur inctructione fidei et sacramentorum. |
10 | Istis enim traditur salutare Symbolum, quasi commonitorium fidei, et sanctae confessionis indicium, quo instructi agnoscant quales iam ad gratiam Christi exhibere se debeant. |
11 | Notandum autem quod in ecclesia Salvatoris parvulorum, qui per aetatem nec adhuc renuntiare diabolo nec credere in Deum possunt, per corda et ora gestantium salus adimpleatur, quia et in Evangelio legitur quod Iesus fidem illorum intuens qui paralyticum ad sanandum sibi afferebant, dixerit ipsi: Homo, remittuntur tibi peccata tua (Matth. IX); et quod filium viduae a mortuis suscitavit, misericordia motus super ea. |
12 | Manifestum enim quod parvuli sicut ex aliis ea quae illis remittuntur in baptismo, peccata traxerunt, sic et per alios ad salutem credunt. |
13 | Nec enim siquidem muti et surdi, qui nec audire neque profiteri fidem possunt, ab aliquibus Christianis ad baptizandum offeruntur, per credulitatem offerentium salvari creduntur, quia non obsistit omnipotentis Dei gratiae naturae infirmitas humanae. |
1 | Catechizandi enim ordo hic est: Primum interrogatur paganus si abrenuntiat diabolo et omnibus damnosis eius operibus atque fallacibus pompis, ut primum respuat bsb36060.48 errorem, et sic appropinquet ad veritatem, possitque iuxta Apostolum deponere veterem hominem secundum pristinam conversationem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, abnegans impietatem et saecularia desideria. |
2 | Deinde apostolicae fidei ostenditur ei Symbolum, et exquiritur ab eo si credat in Deum Patrem omnipotentem, et in Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum, et in Spiritum sanctum, unum Deum in trinitate et unitate; si confiteatur unam esse Ecclesiam catholicam, et si credat remissionem peccatorum, et carnis resurrectionem. |
3 | Haec ergo omnia si vere profitetur credere, iam incipit per fidem induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in iustitia et sanctitate veritatis, quo tamen plene induitur, quando per baptismi lavacrum regeneratur. |
4 | At postquam se per confessionem verae fidei in alterius commendaverit dominium, et per abrenuntiationem prioris possessoris se alienaverit servitio, exsufflatur ab eo saeva potestas, ut per pium sacerdotis mysterium Spiritui sancto cedat fugiens spiritus malignus, signaturque ipse homo signaculo sanctae crucis tam in fronte quam in corde, ut ipse apostata diabolus, in vase suo pristino suae interemptionis cognoscens signum, iam sibi deinceps sciat illud esse alienum. |
5 | Exinde iam dicuntur super eum orationes, ut fiat catechumenus. |
6 | Tunc datur ei sal benedictum in os, ut per sal typicum bsb36060.49 sapientiae sale conditus, fetore careat iniquitatis, et nec a vermibus peccatorum ultra putrefiat, sed magis illaesus servetur ad maiorem gratiam percipiendam. |
7 | Dehinc iterum exorcizatur diabolus, ut suam nequitiam agnoscens, et iustum super se iudicium Dei timens, recedat ab homine, nec iam contendat eum arte sua subvertere, ne baptismum consequatur, sed magis honorem Deo creatori suo exhibens, reddat opus factori suo. |
8 | Postea tanguntur ei nares et aures cum saliva, et dicitur ei illud verbum evangelicum quod Iesus, quando surdum et mutum sanavit tangens cum sputo linguam eius, et mittens digitos suos in auriculas eius, dixit: Epheta, quod est, adaperire (Marc. VII). |
9 | Hoc enim sacramentum hic agitur, ut per salivam typicam sacerdotis et tactum sapientia et virtus divina salutem eiusdem catechumeni operetur, ut aperiantur ei nares ad accipiendum odorem notitiae Dei, ut aperiantur illi et aures ad audiendum mandata Dei, sensuque intimo cordis reponendum. |
10 | Deinde benedictione sacerdotali munitur, ut ad sacrum baptismum cum fide accepta custodiatur. |
11 | Ungetur illius tunc pectus de oleo sanctificato cum invocatione sanctae Trinitatis, ut nullae reliquiae latentes inimici in eo resideant, sed in fide sanctae Trinitatis mens eius confortetur. |
12 | Ungetur et inter scapulas de eodem oleo, ut undique muniatur, et ab bona opera facienda per Dei gloriam roboretur. |
1 | Post haec igitur consecratus fons, et ad ipsum baptismum catechumenus accedit, et sic in nomine sanctae Trinitatis trina submersione baptizatur. |
2 | Et recte homo, qui ad imaginem sanctae Trinitatis conditus est, per invocationem sanctae Trinitatis ad eamdem renovatur imaginem, et qui tertio gradu peccati, id est, consensu cecidit in mortem, tertio elevatus de fonte per gratiam resurgat ad vitam. |
3 | Potest et haec trina mersio triduanam Domini sepulturam significare, maxime cum dicit Apostolus: Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. |
4 | Si enim complantati sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus. |
5 | Et reliqua. |
6 | Oportet ergo cum invocatione sanctae Trinitatis sub trina mersione baptismum confici, ut secundum personarum differentiam mysterium baptismi celebretur, et secundum unitatem substantiae unum baptisma fiat, unde dicit Apostolus: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. |
7 | Et reliqua. |
8 | Postquam enim ascenderit baptizatus de fonte, statim signatur in cerebro a presbytero cum sacro chrismate, sequente simul bsb36060.51 et oratione, ut regni Christi particeps fiat, et a Christo Christianus possit vocari. |
9 | Scriptum est et in Evangelio ita: Baptizatus autem Iesus confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem supra se. |
10 | Bene quidem baptismo continuatur chrismatis unctio, quia Spiritus sanctus qui per illud chrisma suae virtutis admistione sanctificat credentes, baptizato Iesu statim super illum in columbae specie descendit: cuius videlicet typum praeferebat columba illa, quae in diluvio ad arcam reportavit ramum olivae virentibus foliis, significans utique quod Spiritus sanctus per chrismatis unctionem in baptismate virorem confert fidelibus coelestis gratiae. |
11 | Sed de hoc plenius in sequentibus dicemus. |
12 | Legimus et in Gestis Patrum, quod Silvester papa in Ecclesia romana constituerit, ut sicut potestas et privilegium apud solum episcopum constat, quod sacrum chrisma ipse conficiat, et baptizatum per manus impositionem cum ipso chrismate consignet propter haereticam suasionem, ita presbyter eodem chrismate liniat baptizatum levatum ex aqua propter occasionem transitus mortis, quia scriptum est in Apostolo: Vos autem, fratres, in carne non estis, sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitet in vobis. |
13 | Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius, etc. Ac deinde profecto patet quia quicunque non est Christi, regni sui particeps bsb36060.52 fieri nequit. |
14 | Ideoque necessarium est, ut statim succurratur baptizato cum chrismatis unctione, ut Spiritus sancti participationem accipiens, alienus a Christo non existat. |
1 | Post baptismum autem traditur Christiano vestis candida designans innocentiam et puritatem Christianam, quam post ablutas veteres maculas studio sanctae conversationis immaculatam servare debet, ad praesentandum ante tribunal Christi. |
2 | Cuncti vero renati albis induuntur vestibus, ad mysterium resurgentis Ecclesiae, sicut ipse Dominus coram discipulis transfiguratus est, ut dicitur: Resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta eius facta sunt candida sicut nix; quo facto splendorem, ut dictum est, resurgentis in futurum figuravit Ecclesiae. |
3 | Utuntur ergo albis vestibus, ut quorum primae nativitatis infantia vetusti erroris pannus fuscaverat, habitus secundae generationis gloriae praeferat indumentum. |
4 | Tegitur enim post sacram unctionem caput eius mystico velamine, ut intelligat se diadematis regni, et sacerdotatis dignitatis portitorem, iuxta Apostolum: Vos estis, inquit, genus regale et sacerdotale offerentes vosmetipsos Deo hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, et reliqua. |
5 | Nam sacerdotes in Veteri Testamento quodam mystico velamine caput semper ornabant. |
6 | Deinde corpore et sanguine Dominico omne praecedens sacramentum in eo confirmatur, bsb36060.53 quia haec ideo accipere debet, ut Deum habere mereatur in se habitatorem, et illius sit capitis membrum, qui passus est et resurrexit pro nobis. |
7 | Dicit enim ipsa Veritas: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, ipse in me manet, et ego in eo. |
8 | Et item: Nisi manducaveritis, inquit, carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. |
1 | Novissime autem a summo sacerdote per impositionem manus Paracletus traditur illi Spiritus sanctus, ut roboretur per Spiritum sanctum ad praedicandum aliis idem donum quod ipse in baptismate consecutus est, per gratiam vitae donatus aeternae. |
2 | Signatur enim baptizatus cum chrismate per sacerdotem in capitis summitate, per pontificem vero in fronte, ut priori unctione significetur Spiritus sancti super ipsum descensio ad habitationem Deo consecrandam, in secunda quoque ut eiusdem Spiritus sancti septiformis gratia cum omni plenitudine sanctitatis et scientiae et virtutis, venire in hominem declaretur. |
3 | Tunc enim ipse Spiritus sanctus post mundata et benedicta corpora atque animas, libens a Patre descendit, ut vas suum sua visitatione sanctificet et illustret, et nunc in hominem ad hoc venit, ut signaculum fidei quod in fronte suscepit, faciat bsb36060.54 eum donis coelestibus repletum, et sua gratia confortatum, intrepide et audacter coram regibus et potestatibus huius saeculi portare, ac nomen Christi libera voce praedicare. |
4 | Nec mirum si homo bis eodem chrismate ad accipiendum Spiritum sanctum ungatur, cum idem Spiritus bis sit ipsis apostolis datus, id est, in terra semel quando post resurrectionem suam Dominus insufflavit in eos, et dixit: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis, peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt; et de coelis semel, quando post ascensionem Domini in die Pentecostes in linguis igneis super apostolos venit, et omnium gentium linguis eis loqui concessit. |
5 | Ergo Spiritus sanctus digitus Dei in Evangelio nominatur, et digito Dei scripta est lex. |
6 | Ideo autem digitus Dei dicitur, ut eius operatoria virtus simul cum Patre et Filio significetur. |
7 | Sicut autem per baptismum in Christo morimur et renascimur, ita Spiritu sancto signamur, qui est digitus Dei et spiritale signaculum. |
8 | Bene quippe convenit ut per sacrum chrisma et per pinguedinem olivae gratia Spiritus sancti tribuatur, quia in psalmo scriptum est de Christo Salvatore, quod unxerit eum Deus Pater oleo laetitiae prae consortibus suis, et item de nobis, quod exhilaret faciem nostram in oleo. |
9 | Chrisma, χρίσμα Graece, Latine unctio nominatur, ex cuius nomine et Christus dicitur, et ex ipso homo post lavacrum sanctificatur. |
10 | Nam sicut in baptismate bsb36060.55 peccatorum remissio datur ad veniam, ita per unctionem sanctificatio Spiritus adhibetur ad gloriam, et hoc de pristina unctione tractum est exemplum, qua ungi in sacerdotium et regnum solebant antiqui, unde et Aaron et filii eius post lavacrum a Moyse uncti sunt, ut sacerdotes Domini fierent. |
11 | Et Salomon et caeteri reges per prophetas et sacerdotes perfusi sunt cornu olei, ut regni gubernacula tenerent. |
12 | Quod dum carnaliter fit, spiritaliter proficit, quomodo et ipsa baptismi gratia visibilis actus est, quod in aqua mergimur, sed spiritalis effectus quod a delictis mundamur. |
13 | Videamus ergo et ipsam olei naturam, si quid in ea huic significationi conveniens possit intelligi. |
14 | Oleum namque ardens illuminat, et medicans sanat, et aquis infusum perspicuas eas reddit: quod bene gratiam Spiritus sancti potest demonstrare. |
15 | Ipse enim flamma charitatis et splendore sapientiae, animas illuminat. |
16 | Ipse medicamine clementiae suae per veniam peccatorum vulnera sanat. |
17 | Ipse admistione virtutis suae aquas baptismi ad effugandas peccatorum tenebras veraciter illustrat. |
18 | Testatur etiam hoc sacra Scriptura, ait enim Paulus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. |
19 | Et Ioannes: Qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet. |
20 | Et item: Vos, inquit, unctionem habetis a Spiritu sancto, et nostis omnia. |
21 | Ecce apostolorum sententiae manifestant per unctionem Spiritus sancti lumen charitatis bsb36060.56 et scientiae nos habere. |
22 | Nam Salvator in Evangelium Spiritum sanctum medicinam esse peccatorum ostendit, cum per ipsum potestatem apostolis dedit peccata remittere, dicens: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et reliqua. |
23 | Quod autem gratia Spiritus sancti aquas baptismi fecundans illustret, insinuat Ioannes, cum ipsum Dominum in Spiritu sancto baptizare testatus est, dicens: Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. |
24 | Nunquam enim aqua baptismatis filios lucis generare posset, nisi prius ipsa dono eiusdem Spiritus sancti illuminata esset, ut in ipsa mirabiliter partum spiritalis lucis efficeret, idem Spiritus qui in primordio simul cum Patre et Filio illam purgationi aptam creavit. |
25 | Abluit ergo nos Dominus a peccatis in baptismate, et unxit nos et consignavit nos Spiritu promissionis sancto, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris, qui est, utique pignus haereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis in laudem gloriae ipsius, ut adoptionem filiorum reciperemus. |
26 | Quoniam autem estis, ait Apostolus, filii Dei, misit Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater. |
27 | Nam confirmatio totius sanctitatis et virtutis et iustitiae in ipso constat: ipse est remissio omnium peccatorum, ipse filios Dei a filiis diaboli secernit. |
28 | Quicunque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. |
29 | Ipse iustificat bsb36060.57 sanctos et illuminat, ipse est Deus, ipse Dei donum, eo quod datur a Deo. |
30 | Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem per ipsum. |
31 | Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. |
32 | Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. |
33 | Sicut enim corpus unum est, et membra multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus. |
34 | Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi, et omnes nos uno spiritu potati sumus. |
35 | Spiritum enim sanctum aquae nomine appellatum in Evangelio legimus, ipso Domino clamante et dicente: Si quis sitit, veniat et bibat; qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. |
36 | Hoc Evangelista exposuit unde diceret, secutus enim ait: Hoc enim dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. |
37 | Sed aliud est aqua sacramenti, aliud aqua quae significat Spiritum sanctum. |
38 | Aqua enim sacramenti visibilis est, aqua Spiritus invisibilis est. |
39 | Illa abluit corpus et significat quod sit in anima; per istam autem, id est, per Spiritum sanctum ipsa anima mundatur. |
40 | Sicut etiam aqua corporalis corpus lavat et potat, ita spiritalis spiritum lavat et pascit. |
41 | bsb36060.58 Ideo autem Spiritus sanctus septiformis nuncupatur propter dona quae divinitatis eius plenitudine particulatim quique ut digni sunt, consequi promerentur. |
42 | Ipse enim spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, atque spiritus timoris Domini appellatur. |
1 | Sed quia de duobus sacramentis, id est baptismo et chrismate iam quantum nobis Dominus dedit supra disseruimus, superest ut de reliquis duobus, id est, corpore et sanguine Domini, etiam nunc quantum Dominus annuerit, diligentius investigemus. |
2 | Primum nobis quaerendum est cur Dominus corporis et sanguinis sui mysteria in his rebus sanciri voluisset quae comedi et consumi possunt, et non potius in his quae maiore honore servata diutius integra haberi potuissent? deinde, cur in cibo et potu idem sacramentum voluisset, cum ex terrenis fructibus communi usu terrestres uterentur, et non magis ex alia aliqua re illud traderet, quae similiter percipientes reficeret? Sed tamen aliquatenus res inusitata pro maiori miraculo etiam ab imperitis veneraretur, sicut manna cibi coelestis pavit in deserto populum Israeliticum, et omnibus admirandus pluit. |
3 | Deinde illud etiam quaeri potest, cur inter omnes fructus terrae potissimum ad hoc elegerit frumentum atque vinum, quasi ipsa cunctos fructus terrae dignitate praecellant, bsb36060.59 et pretiosiores omnibus fiant: quae videlicet omnia solvi posse credimus. |
4 | Maluit enim Dominus corporis et sanguinis sui sacramenta fidelium ore percipi, et in pastum eorum redigi, ut per visibile opus invisibilis ostenderetur effectus. |
5 | Sic enim cibus materialis forinsecus nutrit corpus et vegetat, ita etiam verbum Dei intus animam nutrit et roborat, quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. |
6 | Et: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ioan. I). |
7 | Ait ergo ipsa Veritas: Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. |
8 | Vere scilicet caro Christi est cibus, quia vere pascit, et ad aeternam vitam hominem nutrit; et sanguis eius vere est potus, quia esurientem et sitientem animam iustitiam in aeternum veraciter satiat. |
9 | Temporalem quippe vitam sine isto cibo et potu habere possunt homines, aeternam omnino non possunt, quia iste cibus et potus aeternam societatem capitis membrorumque suorum significat. |
10 | Qui manducat, inquit, carnem meam, et bibit sanguinem meum, ipse in me manet, et ego in eo, quapropter necesse habemus sumere corpus et sanguinem eius, ut in ipso maneamus, et eius corporis membra simus, quia nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo (Ioan. III). |
11 | Quod autem ex terrae fructibus voluit haec sacramenta confici, haec ratio est: quia ergo bsb36060.60 ipse Filius Dei homo in terra inter homines factus est, et ex terrenis parentibus, scilicet ex stirpe Adam progenitus: Veritas de terra orta est (Psal. IV), ut ex terrigenis coelicolas faceret, de terrenis fructibus cibum coelestem homo coelestis fecit, ut sicut ipse Deus invisibilis in carne visibili ad salvandos mortales mortalis apparuit, ita etiam ex materia visibili rem invisibilem congrue ipsis demonstravit, ut in eadem re simul ediscerent et quid Deus propter nos factus est, et quid nos per ipsum futuri sumus. |
12 | Ait enim apostolus Ioannes: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus, scimus quomodo cum apparuerit, similes ei erimus (I Ioan. III). |
13 | Cur autem panem et vinum hanc dignitatem elegerit exponit Scriptura, quae testatur Spiritum sanctum pronuntiasse secundum ordinem Melchisedech Christum sacerdotem esse futurum. |
14 | Melchisedech ergo Genesis narrat, panem et vinum obtulisse (Gen. XIV). |
15 | Oportebat enim ut qui secundum ordinem Melchisedech sacerdos factus fuerat oblationem eiusdem pontificis ipse pontifex factus imitaretur, ut Scriptura de eo pronuntians veridica esse probaretur, quia Iesus non venit solvere legem, sed adimplere, sicut ipsa Veritas testatur: Quomodo necesse est, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in lege, et prophetis, et psalmis, de me? Propterea quippe Dominus noster corpus et sanguinem suum bsb36060.61 in eis rebus commendavit quae ad unum aliquid rediguntur, ex multis sive granis sive azymis, ut sanctorum charitatis unitatem significaret, et intelligi daret corporis membrorumque suorum unitatem, quod est sancta Ecclesia in praedestinatis et vocatis iustificatis atque glorificatis, sanctis et fidelibus eius: quorum primum iam factum est, id est, in praedestinatione; secundum et tertium et factum est, et fit, et fiet, id est vocatio et iustificatio; quartum autem in re futurum est, id est glorificatio huius rei sacramentum, id est unitas corporis et sanguinis Christi de mensa Dominica assumitur quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium, res vero ipsa omni homini ad vitam, nulli ad exitium. |
16 | Quicunque enim eius particeps fuerit, id est, Christo capiti membrum associatus fuerit in regno coelesti, quia aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti, sacramentum enim ore percipitur, virtute sacramenti interior homo satiatur. |
17 | Sacramentum enim in alimentum corporis redigitur, virtute autem sacramenti aeternae vitae dignitas adipiscitur. |
18 | In sacramento fideles quique communicantes pactum societatis et pacis incunt. |
19 | In virtute enim sacramenti omnia membra capiti suo coniuncta et coadunata in aeterna claritate gaudebunt. |
20 | Sicut ergo in nos id convertitur cum id manducamus et bibimus, sic et nos in corpus Christi convertimur bsb36060.62 dum obedienter et pie vivimus. |
21 | Sed tamen ipsius sacramenti (sicut supra diximus) tanta est dignitas et tanta potentia, ut quicunque illud indigne perceperit, magis sibi damnationem quam salutem acquirat, quod ostendit Apostolus dicens: Quicunque enim manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. |
22 | Probet autem seipsum homo et sic de pane illo edat, et de calice bibat. |
23 | Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans Domini corpus (I Cor. XI). |
24 | Tunc enim vere et salubriter corpus et sanguinem Christi percipimus, si non tantum volumus, ut in sacramento carnem et sanguinem Christi edamus, sed usque ad Spiritus participationem manducemus et bibamus, ut in Domini corpore tanquam membra maneamus, ut eius Spiritu vegetemur. |
25 | Sumunt ergo fideles bene et veraciter corpus Christi, si corpus Christi non negligant esse, fiant corpus Christi, si volunt vivere de Spiritu Christi. |
26 | De Spiritu Christi non vivit nisi corpus Christi. |
27 | Inde est quod exponens nobis Apostolus hunc panem unum, unum corpus Christi significare intelligi voluit. |
28 | Calicem, inquit, benedictionis cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est? Quomodo unus panis, unum corpus multi sumus, omnesque de uno pane et uno calice participamus. |
29 | bsb36060.63 Nec enim in sacramentis aliud offerri licet, nisi quod Dominus ipse constituit, et suo exemplo facere nos docuit. |
30 | Quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem, et gratias agens fregit et dixit. |
31 | Hoc est corpus meum quod pro vobis traditur; hoc facite in meam commemorationem. |
32 | Similiter et calicem postquam coenavit dicens: Hic calix Novi Testamenti est in meo sanguine, hoc facite quotiescunque bibetis, in meam commemorationem (I Cor. XI). |
33 | Ergo panem infermentatum, et vinum aqua mistum in sacramentum corporis et sanguinis Christi sanctificari oportet, quia ipsas res de se Dominum testificari Evangelium narrat. |
34 | Ait enim ipse Dominus: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita (Ioan. VI). |
35 | Et item: Ego sum, inquit, vitis vera. |
36 | Panis enim Dei descendit de coelo, et dat vitam mundo, quem Pater signavit, Deus misit in mundum. |
37 | Hic est panis vitae, hunc qui manducat, non esuriet in aeternum. |
38 | Iste panis cor hominis confirmat, iste quidem de terra naturae nostrae productus est. |
39 | Istudque vinum laetificat cor hominis, quod ex vite vera processit. |
40 | Nec enim aliud ex vite quam vinum nasci potest. |
41 | Ergo quia panis corporis confirmat, ideo ille corpus Christi congruenter nuncupatur. |
42 | Vinum autem quia sanguinem operatur in carne, ideo ad sanguinem Christi refertur. |
43 | bsb36060.64 Haec autem dum sunt visibilia sanctificata, tamen per Spiritum sanctum in sacramentum divini corporis transeunt. |
44 | Quod autem panem sacrificii sine fermento esse oporteat, testatur liber Leviticus, ubi commemoratur Dominum per Moysen filiis Israel ita praecepisse. |
45 | Omnis, inquit, oblatio quae offertur Domino absque fermento fiat, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini (Levit. VIII). |
46 | Credimus ergo et panem illum quem primum Dominus in coena mystica in mysterium corporis sui consecravit, infermentatum esse, maxime cum in tempore paschae nullum fermentum cuiquam vesci, sed nec in domo habere ulli licebat, Domino illud in lege praecipiente ac dicente, sicut Exodus testatur. |
47 | Primo mense, inquit, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vicesimam eiusdem mensis ad vesperam; septem diebus non invenietur fermentum in domibus vestris; qui comederit fermentatum, peribit anima sua de coetu Israel, tam de advenis quam indigenis terrae (Exod. XII). |
48 | Et paulo post: Azyma, inquit, comedetis septem diebus, non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis, et reliqua. |
49 | Quod ergo neque in domo neque in finibus cunctis eorum populo Dei habere licebat, superfluum est arbitrari id Dominum foris exquisisse. |
50 | Quid autem illud significet, quod in Pascha comedi vetitum erat ostendit Apostolus, et paschae et azymorum rationem bsb36060.65 manifestissima narratione exponens. |
51 | Et enim, inquit, Pascha nostrum immolatus est Christus, itaque epulemur, non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. XI). |
52 | Quicunque ergo ad mensam Domini ubi Agni immaculati et incontaminati caro mactatur, et ubi veneranda mysteria passionis et resurrectionis eius a fidelibus celebrantur, plenus dolo atque malitia accedat, et aut odii, aut invidiae, aut avaritiae, aut luxuriae, facibus accensus, corpus Domini percipere non metuit, verendum est ne ubi vitam accipere debuit iudicium damnationis inveniat, et magis incitetur ad poenam, quam retrahatur ad veniam. |
53 | Scriptum est enim de Iuda proditore, qui malignus ad mensam Domini accessit, et sacri convivii particeps esse non timuit, quod post buccellam statim introisset in eum Satanas, Dominusque ei dixerit: Quod facis, fac citius, qui mox id quod prius latendo machinabatur, continuo exiens, insaniae suae manifestum effudit virus, ita ut cum turba multa gladiis et fustibus, facibus et armis, instructa ad eum tanquam ad latronem capiendum veniret, qui mori ultro venerat. |
54 | Qui ergo insidiis mente conditis, qui praecordiis aliquo scelere pollutis mysteriorum Christi oblationibus sacrosanctis participare non metuit, ille in exemplum Iudae Filium hominis tradit, non quidem Iudaeis, sed peccatoribus, membris videlicet suis, bsb36060.66 quibus illud inaestimabile et inviolabile Dominici corporis et sanguinis sacramentum temerare praesumit. |
55 | Ille Dominum vendit, qui, eius timore atque amore neglecto, terrena pro illo et caduca, imo etiam criminosa, diligere et curare convincitur. |
56 | Sed in sacramento vinum aqua mistum offerri debet, quia in Evangelio legitur quod cum aperuisset unus militum lancea latus Iesu, continuo exierit sanguis et aqua. |
57 | Ille enim sanguis in remissionem fusus est peccatorum, aqua illa salutare temperat poculum haec, et lavacrum praestat et potum. |
58 | Neuter ergo horum sine altero in sacrificio debet offerri, nec vinum sine aqua, nec aqua sine vino, quia et nos in Christo, et in nobis Christum manere oportet, quod ostendit sanctus Cyprianus ita dicens: Calix, inquit, Dominicus vino mistus offertur, quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. |
59 | Quando autem in calice aqua vino miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credit copulatur et iungitur. |
60 | Quae copulatio et coniunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut commistio illa ab invicem non possit separari, ita nec Ecclesia a Christo potest dividi et separari, etc. Attestante enim Ioanne, aqua populi sunt; et neque aquam solam neque vinum solum, sicut nec granum frumenti solum sine aquae admistione et confectione in panem cuiquam licet offerre, ne videlicet bsb36060.67 talis oblatio caput a membris secernendum esse significet, et vel Christum sine nostrae redemptionis amore potuisse pati, vel nos sine illius passione salvari, ac Patri offerre posse confidat. |
61 | Neque enim illi audiendi sunt qui aquam sine vino in calice offerunt, contra quos etiam partem capituli de libro praedicti martyris Cypriani, in quo de sacramento calicis disputat ponamus. |
62 | Solvitur quippe ibi quaestio in qua quaeritur utrum calix Dominicus aquam solam, aut eam in vino mistam debeat habere? Post principium ergo epistolae idem martyr iam solvere incipiens praepositam quaestionem, ita loquitur: Admonitos autem nos scias, inquit, ut in calice offerenda Dominica traditio servetur, neque enim aliud fiat a nobis quam quod pro nobis Dominus prior fecit, ut calix qui in commemorationem eius offertur mistus vino offeratur. |
63 | Nam dicit Christus: Ego sum vitis vera. |
64 | Sanguis Christi non aqua est utique, sed vinum; nec potest videri sanguis eius quo redempti et iustificati sumus, esse in calice, quando vinum desit calici quo Christi sanguis ostenditur, qui Scripturarum omnium sacramento ac testimonio praedicetur. |
65 | Invenimus enim in Genesi circa sacramentum Noe hoc idem praecurrisse, et figuram Dominicae passionis illic exstitisse, quod vinum bibit, quod inebriatus est, quod in domo sua nudatus est, quod fuit recumbens nudus, et patientibus femoribus, quod nuditas illa patris a medio filio nudata est, a maiore vero et minore contecta, et caetera, quae non est necesse nunc exsequi, quia cum satis sit hoc solum complecti, quod Noe typum futurae veritatis ostendamus, non aquam sed vinum biberit, et sic imaginem Dominicae passionis expresserit. |
66 | Item in sacerdote Melchisedech, hoc Dominici bsb36060.68 sacramenti praefiguratum videmus mysterium, secundum quod Scriptura divina testatur, et dicit: Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum; fuit autem sacerdos Dei summi, et benedixit Abraham (Gen. XIV). |
67 | Quod autem Melchisedech typum Christi portaret, declarat in Psalmis Spiritus sanctus ex persona Patris ad filium dicens: Ante luciferum genui te, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). |
68 | Dicunt aliqui, nisi aliquo intercedente peccato, Eucharistiam quotidie accipiendam. |
69 | Hunc enim panem quotidie dari nobis (iubente Domino) postulamus dicentes: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Matth. VI), quod quidem benedicunt, si hoc cum religione et devotione et humilitate suscipiunt, ne fidendo de iustitia, superba praesumptione id faciant. |
70 | Caeterum si talia sunt crimina, quae quasi mortuum ab altari removeant, prius agenda poenitentia est, ac sic inde salutiferum medicamentum suscipere. |
71 | Qui enim manducaverit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. |
72 | Hoc enim indigne accipere est, si eo tempore quis accipiat, quo debet a mensa Dominici corporis separari, ne dum forte diu absentatus quis prohibetur, a Christi corpore separetur. |
73 | Manifestum est enim eos vivere, qui corpus eius attingunt, unde timendum est, ne dum diu quis separatur a Christi corpore, alienus remaneat a salute, ipso dicente: Nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis partem mecum, et vitam in vobis (Ioan. VI). |
74 | Qui enim iam peccare quievit, communicare non desinat. |
1 | De sacramentis (ut reor) satis superius diximus, nunc de officio missae, quo ipsa sacramenta corporis et sanguinis Christi conficiuntur, quia ordo postulat, bsb36060.69 breviter dicamus. |
2 | Officiorum autem plurima licet sint genera, tamen illud praecipue quod in sacris divinisque rebus habetur, officii nomine censebitur esse nuncupandum, quia quanto ipsa res maioris dignitatis est, tanto paratiorem et promptiorem istius ministerii quaerit effectum. |
3 | Officium autem dicitur ab efficiendo, quasi efficium, propter decorem sermonis una mutata littera. |
4 | Sacrificium dictum, quasi sacrum factum, quod prece mystica consecratur in memoriam Dominicae passionis, unde hoc eo iubente, in corpus Christi et sanguinem Domini quod dum sit ex fructibus terrae sanctificatur, et fit sacramentum, operante invisibiliter Spiritu Dei: cuius panis et calicis sacramentum Graeci Eucharistiam, εὐκαριστίαν, dicunt, quod Latine bona gratia interpretatur. |
5 | Et quid melius corpore et sanguine Christi? Sacramentum est in aliqua celebratione, cum re gesta ita fit, ut aliquid significare intelligatur, quod sancte accipiendum est. |
6 | Missa est tempore sacrificii, quando catechumeni foras mittuntur, clamante Levita: Si quis catechumenus remansit, exeat foras; et inde missa, quia sacramentis altaris interesse non possunt, qui nondum regenerati noscuntur. |
7 | Missa autem est legatio inter Deum et homines, cuius legationis officio fungitur sacerdos, cum populi vota per preces et supplicationes ad Deum offert. |
8 | Et bene hoc tempore sacrificii fit, quando illius passionis memoria celebratur Christi videlicet, mediatoris Dei et hominum, qui semetipsum obtulit Patri pro nobis. |
9 | Hunc autem morem sacrificii primum Dominus noster Iesus Christus et magister instituit, quando commendavit Apostolis suis corpus et sanguinem suum, priusquam traderetur, sicut legitur in Evangelio: Accepit, inquit, panem Iesus et benedicens fregit bsb36060.70 et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. |
10 | Et accepto calice gratias agens dedit eis (Matth. XXVI), et biberunt omnes ex illo, et reliqua. |
11 | Cum benedictione enim et gratiarum actione primum Dominus corporis est sanguinis sui sacramenta dedicavit, et apostolis tradidit, quod exinde apostoli imitati fecere et successores suos facere docuerunt, quod et nunc per totum orbem terrarum generaliter tota custodit Ecclesia. |
12 | Sed enim in initio mos iste cantandi non erat, qui nunc in Ecclesia ante sacrificium celebratur, sed tamen Epistolae Pauli recitabantur, et sanctum Evangelium. |
13 | Coelestinus autem, XLV episcopus post Petrum Romanae Ecclesiae, traditur primus statuisse ut psalmi 150 ante sacrificium psallerentur antiphonatim ex omnibus. |
14 | Fertur etiam et longe ante Thelesphorus Papa id est IX post Petrum, constituisse, ut ante sacrificium hymnus Gloria in excelsis Deo diceretur, quod tamen modo non semper agitur, sed in diebus tantum Dominicis, et in sanctorum festivitatibus, quod Symmachus, papa LVI post Petrum, ita fieri mandavit. |
15 | Verum quia de sacrificii celebratione sermonem facere incipiebamus, secundum quam convenientiam omnis ordo ille institutus sit, persequamur. |
1 | Primum autem in celebratione missae ad introitum sacerdotis ad altare antiphona cantatur a clero, ut audiatur sonitus quando ingreditur sanctuarium in conspectu Domini, sicut in Veteri Testamento per tintinnabulorum sonitum ingressus innotuit pontificis. |
2 | Bene ergo in ingressu sacerdotis concrepantibus choris auditur modulatio divinae laudis, ut Dominicae celebrationis mysteria ministrorum pie praecedat consonantia, et corporis et sanguinis Christi venerabile sacramentum antecedat bsb36060.71 dignae laudis sacrificium. |
3 | Namque chorus est multitudo in sacris collecta; et dictus chorus, quod in initio in modum coronae circum aras starent, et ita psallerent. |
4 | Unde et Ecclesiasticus liber scribit stantem sacerdotem ante aram, et in circuitu coronam fratrum. |
5 | Alii chorum dixerunt a concordia, quae in charitate consistat, sive de concinentia soni. |
6 | Cum autem unus canit, Graece monodia μονωδία, Latine sicinium, dicitur; et cum duo canunt, bicinium dicitur; cum autem multi, chorus vocatur. |
7 | Antiphona ἀντίφωνη Graece, vox reciproca, ex duobus scilicet choris alternatim psallentibus, dicitur. |
8 | Post introitum autem sacerdotis ad altare litaniae aguntur a clero, ut generalis oratio praeveniat specialem sacerdotis: subsequitur autem oratio sacerdotis, et pacifica primum salutatione populum salutans pacis responsum ab ille accipiat, ut vera concordia et charitatis pura devotio facilius postulata impetret ab eo qui corda aspicit et interna diiudicat. |
9 | Tunc lector legit lectionem canonicam, ut animus auditorum per hanc instructus ad caetera intensior assurgat. |
10 | Post hanc ergo cantor dicit responsorium: ad compunctionem provocet, et lenos animos audientium faciat. |
11 | Responsorium ergo inde dicitur, quod, alio desinente, id alter respondeat. |
12 | Inter responsoria et antiphonas hoc differt, quod in responsoriis unus dicat versum, in antiphonis autem alternent versibus chori. |
13 | Antiphonas Graeci, responsoria vero Itali traduntur primum invenisse. |
14 | Responsorium enim istud quidam gradale vocant, eo quod iuxta gradus pulpiti cantatur. |
15 | Post responsorium cantatur alleluia, scilicet ut ad coelestia mente populum sublevet, et ad divinam contemplationem erigat. |
16 | Alleluia enim duorum verborum interpretatio est, bsb36060.72 hoc est laus Dei, et est Hebraeum. |
17 | Ia enim de decem nominibus quibus apud Hebraeos Deus vocatur unum est. |
18 | Similiter et amen Hebraeum est, quod ad omnem sacerdotis orationem seu benedictionem respondet populus fidelium. |
19 | Interpretari quoque potest amen in Latinum, vere, sive fideliter, seu fiat. |
20 | Hieronymo teste in Psalterio, ubi ait: Fiat, fiat, in Hebraico legitur, Amen, amen. |
21 | Haec duo tamen verba, id est, amen et alleluia, nec Graecis, nec Latinis, nec Barbaris, licet in suam linguam omnino transferre, vel alia lingua annuntiare. |
22 | Nam quamvis interpretari possunt, propter sanctiorem tamen auctoritatem, servata est ab apostolis in his propriae linguae antiquitas. |
23 | Tantum enim sacra sunt nomina, ut etiam Ioannes in Apocalypsi referat Spiritu revelante se vidisse et audisse vocem coelestis exercitus, tanquam vocem aquarum multarum, et tonitruum validorum dicentium, amen et alleluia (Apoc. XIX), ac per hoc sic oportet in terris utraque dici, sicut in coelo resonant. |
24 | Deinde a diacono cum summa auctoritate in auribus populi recitatur Evangelium, ut ipsius ibidem audiatur doctrina, ad quem fervet intentio tota, ipsiusque virtus intelligatur per Evangelium, cuius tunc corporis sacrosanctum celebratur mysterium. |
25 | Per hoc oblationes offeruntur a populo, et offertorium cantatur a clero, quod ex ipsa causa vocabulum sumpsit, quasi offerentium canticum; immittitur usque super altare corporalis pallium, quod significat linteum quo corpus Salvatoris involvebatur, quod ex lino puro textum esse debet, et non ex serico vel purpura, neque ex panno tincto, sicut a Silvestro papa institutum invenimus, quia in Evangelio legitur sindone munda involutum esse a Ioseph corpus Salvatoris, et sudarium bsb36060.73 capitis eius post resurrectionem Domini non cum linteaminibus positum, sed seorsum involutum inveniri. |
26 | Ponuntur quoque tunc vasa sancta (quod calix est et patena) super altare, quae quodammodo Dominici sepulcri typum habent, quia sicut tunc corpus Christi aromatibus unctum in sepulcro novo per piorum officium condebatur, ita modo in Ecclesia mysticum corpus illius cum unguentis sacrae orationis conditum in sacris vasis ad percipiendum fidelibus per sacerdotum officium administratur. |
27 | Postea cantatur missa a sacerdote, qui postquam loquitur ad populum de elevatione cordis ad Deum, exhortaturque eos ad gratias agendas Domino, laudibus os implet, rogatque ut ipse omnipotens Deus Pater, cui deserviunt coelestes potestates, sua gratia illorum vocibus iubeat humanas associare confessiones; quam deprecationem mox subsequitur laus ex angelicis et humanis cantibus confecta. |
28 | Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, pleni sunt coeli et terra gloria tua, etc. Dehinc iam consecratio corporis et sanguinis Domini fit, et deprecatio valida ad Deum, inter quae et Dominica oratio decantatur. |
29 | Postquam enim ad communicandum et ad percipiendum corpus perventum fuerit, pacis osculum sibi invicem tradunt, cantantes: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis, ut, pacifici sacramentum percipientes, in filiorum Dei numero (remissis delictis omnibus) mereantur copulari. |
30 | Post communionem ergo, et post eiusdem nominis canticum, data benedictione a sacerdote ad plebem, diaconus praedicat missae officium esse peractum, dans licentiam abeundi. |
31 | Istum ergo ordinem ab apostolis, et ab apostolicis viris traditum Romana tenet Ecclesia, et per totum pene Occidentem, omnes Ecclesiae eamdem traditionem servant. |
32 | Sed quia de ordinibus sacris, et de quatuor sacramentis, nec non bsb36060.74 et de officio missae sermonem explicavimus, huic libro terminum hic ponendum esse censemus: in sequentibus, de caeteris officiis atque observationibus (si Dominus annuerit) plura relaturi. |
33 | Additio de missa. |
34 | Anastasius, natione Romanus, ex patre Maximo (ut legitur in gestis episcopalibus), constituit ut quotiescunque sancta recitarentur Evangelia, sacerdotes et reliquum vulgus non sederent, sed starent. |
35 | Deinde orationem pro suis propriis delictis et plebis remissione, ut dignus sit accedere ad altare, et ad tactum oblatarum, ne fiat illi quod factum est Bethsamitis qui temere arcam Domini tangebant (I Reg. V). |
36 | Susceptis oblationibus revertitur sacerdos ad altare, et lavat manus suas, et extergit ab actu communium manuum atque terreno pane, sacerdos facit de oblata duas cruces iuxta calicem, ut doceat Christum depositum esse de cruce, pro duobus populis et crucifixum. |
37 | Elevatio sacerdotis et diaconi corporis et sanguinis Christi, elevationem eius ad crucem insinuat pro totius mundi salute. |
38 | Pannus extensus super altare, corpus Domini monstrat extensum in cruce, et super eo corpus et sanguis Domini consecratum, quod nos manducamus, aqua et vinum in calice monstrant sacramenta, quae de latere Domini in cruce fluxerunt, quibus nos potati sumus. |
39 | Immissio panis in vinum, varie apud quosdam habetur et agitur. |
40 | Itali quoque primo mittunt de sancto pane in calicem, et postea dicunt: pax Domini, aliqui vero reservant immissionem usque dum pax celebrata sit et fractio panis. |
41 | Romani vero cum dicunt Pax Domini sit semper vobiscum, mittunt corpus Domini in calicem oblatae particulae. |
42 | Ipsum corpus nobis ante oculos ostendit quod pro nobis est crucifixum. |
43 | Ideo vero tangit quatuor latera calicis, quia per illud humanum genus per quatuor climata mundi ad unitatem unius corporis coniungit et ad pacem Ecclesiae catholicae et apostolicae producit, talibus namque verbis mittit in calicem corpus Domini: Fiat commistio corporis et sanguinis Domini accipientibus nobis ad salutem mentis et corporis in vitam aeternam; tunc populus facit pacem, ut ostendatur quod nos membra eius sumus, qui pro nobis crucifixus est et resurrexit, facta pace sacerdos rumpat oblatam ex latere dextro una particula relicta super altari, et reliquas oblationes ponat in patenam tenente eam diacono. |
44 | Per particulam oblatae immissae in calicem ostendit Christi corpus, quod iam resurrexit a mortuis. |
45 | Per comestam a sacerdote et populo, quod post resurrectionem adhuc cum discipulis ambulans in terra, et seipsum victum praebens. |
46 | Per relictam in altari, insinuat eum iacere in sepulcro, et a discipulis in passione derelictum. |
47 | Quaeritur in quo loco inchoatur officium missae, et si forte ad totum officium non occurrerit, ubi praesentare debeat in initio missae? Nobis videtur missam vocari ab eo loco, ubi incipit sacerdos sacrificium Deo offerre usque ad ultimam benedictionem qua clamante Levita, dicit: Ite, missa est. |
1 | Officium ergo missae, quod in superiori libro contexuimus, maxima ex parte ad solum pertinet sacerdotem, cui sacrificandi data licentia est, et veneranda mysteria consecrare. |
2 | Sed quia istud pro sua reverentia et dignitate primo loco positum est, de caeteris officiis diurnalium sive nocturnalium horarum, quibus certis spatiorum terminis preces et orationes generaliter sine differentia universae Domino offerre decet Ecclesiae, consequenter exponamus. |
3 | Oratio enim petitio dicitur, nam orare est petere, sicut exorare impetrare. |
4 | Constat autem oratio loco et tempore. |
5 | Loco, quoniam ubique et in publico sive in plateis more Pharisaeorum orare a Christo prohibemur, sed ubi opportunitas dederit, aut necessitas importaverit. |
6 | Neque enim huic illud Apostoli contrarium est, quod dicit ad Timotheum scribens: Volo, inquit, viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione, et reliqua (I Tim. II). |
7 | Et neque illud Psalmistae quod dicit: In omni loco dominationis eius, benedic, anima mea, Dominum (Psal. CII). |
8 | Sed haec ad interna respectant, quibus semper Deum orare et benedicere oportet. |
9 | Ille ergo in omni loco orat Deum, qui per charitatis officia et bona opera ubique manus cordis mundas elevare ad Deum satagit. |
10 | Tempore autem, quoniam canonicas horas ad orandum a Patribus constitutas incessanter servat Ecclesia, quas quasi pro debito exorandi officio statuas nullo modo negligere bsb36060.75 fas est, ut sunt prima, tertia, sexta, nona, vespera, et caeterae quae similiter observantur. |
11 | Nec enim illud hanc constitutionem confundit, quod Psalmista dicit: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo (Psal. XXXIII). |
12 | Et Apostolus: Sine intermissione, inquit, orate, et reliqua (I Thess. V). |
13 | Benedicere enim Deum est in omni tempore, semper illum digna conversatione laudare; et sine intermissione orare, est omnia in gloriam Dei agere, sicut dicit idem Apostolus: Sive enim manaucatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X). |
14 | Supradictae enim horae ideo specialiter ad orandum discretae sunt, ut si forte aliquo opere fuerimus detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat. |
15 | Quae tempora in Scripturis divinis praestituta inveniuntur. |
16 | Nam in Veteri Testamento praeceptum est quotidie, mane et vespere, Domino adolere incensum. |
17 | Et David dicit: Vespere, mane, et meridie, narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam (Psal. CX). |
18 | Et item: Septies in die laudem dixi tibi. |
19 | Sed et sanctus Daniel propheta tertia, et sexta, et nona, hora diei ad deprecandum Dominum ascendit in solarium suum, expansis manibus ad coelum Deum deprecatur pro se et pro populo Israel. |
1 | Primum ergo de matutinorum antiquitate David propheta testatus est dicens: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo (Psal. CX). |
2 | Et item: In matutinis meditabor in te. |
3 | Et item: Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. |
4 | Diluculo autem proinde oratur, ut resurrectio Christi celebretur. |
5 | In vigilia ergo matutina Dominus Israel ducens per mare Rubrum, Pharaonem et Aegyptios in ipso dimersit; et matutina hora Christus a morte resurgens, populum suum salvans, diabolum et satellites eius aeterna bsb36060.76 captivitate damnavit. |
6 | Matutina enim luce radiante, Dominus et Salvator noster ab inferis resurrexit, quando coepit oriri fidelibus lux, quae moriente Christo occiderat peccatoribus. |
7 | Siquidem et eodem tempore cunctis spes futurae resurrectionis creditur, cum iusti et omnes ab hac temporali morte, quasi a sopore somni resurgentes evigilabunt. |
1 | Primae autem horae celebratio proinde fit, quia in ortu diei quando sol ab occidente primum apparet, oportet ut Solem iustitiae oriri postulemus, ut in illius lumine ambulantes peccatorum tenebras et laqueos mortis evadamus. |
2 | Iuxta illud quod ipsa Veritas nos admonet, dicens: Ambulate dum lucem habetis, ne forte tenebrae vos comprehendant (Ioan. XII). |
3 | Et item: Qui ambulat in die, non offendit (Ioan. X). |
1 | Tertiae horae officium ideo fit, quia tertia hora Christi passio coepit, cum per Iudaeorum linguas iam tunc Dominus crucifixus est, et post resurrectionem eius in die Pentecostes, tertia hora, Spiritus sanctus super apostolos descendit. |
2 | Suo utique loco et numero ad probationem venerabilis Trinitatis, Spiritus Paracletus descendit ad terras, impleturus gratiam quam Christus promisit. |
1 | Sexta autem hora Christus in aram crucis ascendit, aeterno Patri seipsum offerens, ut nos a potestate inimici et a perpetua morte liberaret; atque ideo convenit ut ea nos hora orantes et deprecantes in laudibus eius inveniat, qua ipse nos per suam passionem ad vitam aeternam restauravit. |
1 | Nona utique hora inde consecratur, quia in ea Dominus pro inimicis postulans in manus Patris spiritum commendavit, qua videlicet fideles quosque oportet ut se Deo commendent bsb36060.77 cum devota oratione, qua caput suum cognoscunt propriam animam Patri suo commendasse, ut in eius corpus coadunati, cum ipso regnum possint intrare perpetuum. |
2 | Hocque consideratione dignum est, quod per cuncta haec temporum spatia ternarius numerus satis venerabilis emicat, nos admonens ut post trium horarum curricula unumquodque horum officiorum peragentes, sanctam Trinitatem sacris laudibus celebremus. |
3 | Horum quoque officiorum statuta observasse ipsi apostoli leguntur, sicut in Actibus apostolorum legitur, quod Petrus qua die visionem communicationis in illo vasculo expertus est, sexta ora orandi gratia ascenderit (Act. X). |
4 | Et item: Petrus, inquit, et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam (Act. III). |
1 | Vespertinum officium in diurnae lucis occasu est, cuius ex Veteri Testamento solemnis est celebratio. |
2 | Denique hoc tempore veterum sacrificia offerri adolerique altario aromata et thura (sicut supra diximus) mos erat, cuius rei testis est hymnidicus ille, regio ac sacerdotali functus officio, dicens: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. |
3 | In Novo quoque Testamento eo tempore Dominus et Salvator noster coenantibus apostolis mysterium sui corporis et sanguinis in initio tradidit, ut tempus ipsum sacrificii vesperum ostenderet saeculi. |
4 | Proinde in honorem ac memoriam tantorum sacramentorum in his temporibus adesse nos decet Dei conspectibus et personare, in eius cultibus orationum nostrarum illi sacrificium offerentes, atque in eius laudibus pariter exsultantes. |
5 | Vesperum autem nominatur a sidere quod Vesper vocatur, et decidente sole exoritur, de quo propheta dicit: Et vesperum super filios hominum producere facit bsb36060.78 (Iob. XXXVIII). |
1 | De completis autem celebrandis etiam in Patrum invenimus exemplis, David propheta dicente: Si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, aut requiem temporibus, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob (Psal. CXXXI). |
2 | Quis non stupeat tantam in amore Dei devotionem animi, ni somnum sibi, sine quo utique corpora humana deficiunt, penitus interdixerit, donec locum ac templum Domino fabricandum in pectore suo rex et propheta reperiret? Quae res nos debet fortiter admonere, ut si ipsi locus Domini esse volumus, et tabernaculum eius, ac templum cupimus haberi, in quantum possumus exempla sanctorum imitemur, ne de nobis dicatur quod legitur: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt, et reliqua. |
3 | Circa undecimam autem horam, id est in fine diei, quando huius officii tempus est, credimus Salvatoris corpus positum esse in sepulcro, ac perinde istius quoque cursus solemnis debet esse celebratio; atque magnopere postulare debemus, ut ipse qui hac hora quietem sepulcri intravit nobis aeternam requiem in coelis concedere dignetur. |
1 | De vigiliarum quoque nocturnalium celebratione antiqua est institutio, vigiliarum devotio familiare bonum est omnibus sanctis. |
2 | Isaias quoque exclamat ad Deum dicens: De nocte vigilat spiritus meus ad te, Domine, quia lux praecepta tua sunt super terram. |
3 | Item David et regio et prophetico sanctificatus unguento ita canit: Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustitiae tuae (Psal. CXVIII). |
4 | Hanc namque tempore vastator angelus transiens, primogenita Aegyptiorum percussit. |
5 | Unde et nos evigilare oportet, ne periculo bsb36060.79 Aegyptiorum admisceamur. |
6 | Eisdem etiam horis venturum se esse in Evangelio Salvator astruxit, unde et ad vigilandum auditores suos excitans, dixit: Beati servi illi, quos cum venerit Dominus invenerit vigilantes (Luc. XII). |
7 | Vigilate ergo, nescitis enim quando Dominus veniat, sero, an media nocte, ac galli cantu, an mane, ne cum venerit inveniat vos dormientes (Marc. XIII). |
8 | Et ne solis apostolis illud praeceptum esse crederetur, mox subiunxit: Quod autem, inquit, vobis dico, omnibus dico, vigilate. |
9 | Siquidem nec verbis solum docuit vigilias, sed etiam confirmavit exemplo, namque testatur Evangelium quia erat Iesus pernoctans in oratione Dei. |
10 | Paulus quoque et Silas in custodia publica circa medium noctis orantes, hymnum (audientibus cunctis) vincti dixisse memorantur (Act. XIX), ubi terraemotu repente facto, et concussis carceris fundamentis, et ianuae sponte apertae, et omnium vincula sunt soluta. |
11 | Unde oportet his horis psallendi orandique frequentiam nos in sanctis habere officiis, finemque nostrum, vel si advenerit sub tali actu exspectare securos. |
12 | Est autem quoddam genus haereticorum, superfluas existimantium sacras vigilias, et spiritali opere infructuosas, dicentes iura temerari divina, cum Deus noctem fecerit ad requiem, sicut diem ad laborem. |
13 | Qui haeretici Graeco sermone nystages, νυσταγεῖς, hoc est somnicolosi, vocantur. |
14 | Iste autem est catholicus ordo divinarum celebrationum, qui ab universa Ecclesia Christi incommutabiliter servatur. |
1 | De caeteris legitimis orationibus. |
2 | Sunt et aliae orationes legitimae, quae sine ulla admonitione debentur, ut est illa quam dicimus ante inceptionem alicuius operis, Domini adiutorium postulantes. |
3 | Nec enim decet Christianum aliquod opus sua praesumptione incipere, antequam studeat Dominum bsb36060.80 in auxilium advocare, quia ipse dixit: Sine me nihil potestis facere (Ioan. XV). |
4 | Humiliter ergo advocatus dignatur nos adiuvare, sicut de ipso scriptum est: Invocabit me, inquit, et ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum, et reliqua (Psal. XC). |
5 | Sed et cibum non prius sumere licet quam interposita oratione, priora enim habenda sunt spiritus refrigeria quam carnis, quia priora sunt coelestia quam terrena. |
6 | Similiter autem et post cibum orare convenit, ut Domino pro suis donis gratiae referantur, ut illud in hoc compleatur Psalmistae quod dicit: Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum (Psal. XXI). |
1 | De peculiaribus orationibus. |
2 | Peculiares autem orationes pure frequenter facere, et bonum et laudabile est, quia multorum Patrum exempla id nos facere suadent, ipse Dominus etiam suo magisterio hoc docere nos dignatus est dicens: Tu autem cum oraveris intra in cubiculum, et clauso ostio ora Patrem tuum, et Pater tuus qui videt te in abscondito reddet tibi (Matth. VI). |
3 | Sed et hoc non in clamosa voce faciendum est, sed cum intentione cordis et compunctione lacrymarum, quia hoc modo nos exaudiri a Domino credimus, dicente Psalmista: Exaudivit Dominus vocem fletus mei, et reliqua (Psal. VI). |
4 | Et item: Sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. V). |
5 | Nam assidue et instanter orare ipsa Veritas nos docuit, cum dixit: Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis; omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur (Matth. VII). |
6 | Et ut exemplo aliquo eamdem rem magis suaderet, parabolam de homine in medium posuit, qui amicum suum in conclavi positum de tribus bsb36060.81 panibus postulavit, et panis et lapidis, piscis et serpentis, ovi et scorpionis comparationem faciens, novissime ita narrationem conclusit. |
7 | Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se (Ibid.). |
1 | Orationum ergo speciem Apostolus quadripartita ratione distinxit, dicens: Deprecor itaque primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones (I Tim. VIII), quae non inaniter ab Apostolo ita fuisse divisa minime dubitandum est. |
2 | Non enim credendum est aliquid transitorie ac sine ratione Spiritum sanctum per Apostolum protulisse, ac ideo primitus indagandum est quid obsecratione, quid oratione, quid postulatione, quid gratiarum actione signetur; deinde perquirendum utrum hae quatuor species ab unoquoque orante sint pariter assumendae, an alius quidem obsecrationes, alius orationes, alius vero postulationes, aliusque gratiarum actiones Deo debeat exhibere. |
3 | Sed mensuram scilicet aetatis suae, in qua unaquaeque mens per intentionem proficit, et industriam unumquemque oportet intendere. |
4 | Obsecrationes itaque sunt implorationes seu petitiones pro peccatis, quibus vel praesentibus vel praeteritis admissis suis unusquisque compunctus veniam deprecatur. |
5 | Orationes sunt, quibus aliquid offerimus seu vovemus Deo, verbi gratia: Oramus, cum renuntiantes huic mundo et actibus, atque conversationi mundanae spondemus nos tanta intentione cordis Domino servituros. |
6 | Oramus, cum promittimus nos purissimam corporis castitatem, seu immobilem patientiam exhibituros esse bsb36060.82 perpetuo, vel cum de corde nostro radices irae, sive tristitiae mortem operantis vovemus nos funditus eruere. |
7 | Tertio loco ponuntur postulationes, quas pro aliis quoque, dum sumus in fervore spiritus constituti, solemus emittere, vel charis scilicet nostris, vel pro totius mundi pace poscentes, ut ipsius Apostoli verbis eloquar, cum pro omnibus hominibus, pro regibus et pro his qui in sublimitate sunt supplicamus. |
8 | Quarto deinde loco, gratiarum actiones ponuntur, quas mens vel cum praeterita Dei recolit beneficia, vel cum praesentia complectitur, seu cum in futurum quae et quanta praeparaverit Deus his qui diligunt eum prospicit, per ineffabiles excessus Domino refert. |
9 | Qua intentione nonnunquam preces uberiores emitti solent, dum illa quae posita sunt in futuro praemia, purissimis oculis intuendo, gratias cum immenso gaudio spiritus noster instigatur infundere. |
1 | Ex his quoque quatuor speciebus solent occasiones supplicationum pinguium generari. |
2 | Nam et de obsecrationis specie, quae de compunctione nascitur peccatorum, et de orationis statu, quae de fiducia oblationum et consummatione futurorum pro conscientiae profluit puritate, et de postulatione quae de charitatis ardore procedit, et de gratiarum actione, quae beneficiorum ac magnitudinis ac pietatis eius consideratione generatur, ferventissimas saepissime vovimus preces ignotasque prodire. |
3 | Ita et constat omnes has quas praediximus species omnibus hominibus utiles ac necessarias inveniri, ut in uno eodemque viro, nunc quidem obsecrationum, nunc autem orationum, nunc postulationum, bsb36060.83 et nunc gratiarum actionum puros ac ferventissimos supplicationis variatos emittat affectus. |
4 | Prima ad illos peculiarius videtur pertinere, qui adhuc vitiorum suorum aculeis ac memoria remordentur. |
5 | Secunda ad illos qui in profectu iam spiritali appetitu virtutum quadam mentis sublimitate consistunt. |
6 | Tertia ad eos qui perfectionem votorum suorum operibus adimplentes, intercedere pro aliis quoque consideratione fragilitatis eorum charitatis studio provocantur. |
7 | Quarta ad illos qui, iam poenali conscientiae spina de cordibus pulsa, singulares iam munificentias Domini ac miserationes, quas vel in praeterito tribuit, vel in praesenti largitur, vel praeparat in futuro, mente purissima retractantes, ad illam ignitam, et quae ore hominum nec comprehendi nec exprimi potest, orationem ferventissimo corde raptantur. |
8 | Nonnunquam tamen mens quae in illum verum puritatis proficit affectum, atque in eo coeperit radicari, solet haec omnia simul pariterque concipiens, atque in modum cuiusdam incomprehensibilis ac rapacissimae flammae cuncta pervolitans, ineffabiliter ad Deum emittere: tanta scilicet in illius horae momento concipiens, et effabiliter in supplicatione profundens, quanta non dicam ore percurrere, sed ne ipsa quidem mente valeat alio tempore recordari. |
1 | Exomologesis ἐξομολόγῆσις Graeco vocabulo dicitur, quod Latine confessio interpretatur. |
2 | Cuius nominis duplex significatio est; aut enim in laude intelligitur confessio, sicut est: Confiteor tibi, Domine, bsb36060.84 Pater coeli et terrae, aut denudatione peccatorum, cum quisque Deo confitetur sua peccata ab eo indulgenda, cuius indeficiens est misericordia. |
3 | Ex hoc igitur Graeco vocabulo exprimitur et frequentatur exomologesis, quod delictum nostrum Domino confitemur, non quidem ut ignaro, cuius cognitioni nihil occultum est. |
4 | Unde per sapientiam dicitur: Qui abscondit scelera sua non dirigetur, qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII). |
5 | Confessio est rei scilicet eius quae ignoratur praefessa cognitio. |
6 | Utile enim ac iucundum quisquam esse existimaverat apere, adulterari, furari, sic ubi haec aeternae damnationis obnoxia cognovit, cognitis his, confitetur errorem. |
7 | Confessio autem erroris, professio est desinendi. |
8 | Desinendum ergo est a peccatis; dum confessio est, confessio autem antecedit, remissio sequitur. |
9 | Caeterum autem extra viam est qui peccatum cognoscit, nec cognitum confitetur, de quo instruxit nos Psalmista dicens: Revela Domino viam tuam, etc. (Psal. XXXVI). |
10 | Nam idem et se fecisse testatur dicens: Dixi: pronuntiabo adversum me iniustitias meas Domino, etc. Apostolus vero Iacobus idem nos facere exhortatur, dicens: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, etc. (Iac. V). |
11 | Itaque exomologesis, prosterni et humile faciendi hominibus disciplina est, habitu vili atque victu gracili, sacco et cinere corpus incurvare, ac sordibus obscurare, animum moeroribus deiicere, illa quae peccavit tristi tractatione mutare. |
1 | Litaniae autem λιτανείαι Graeco nomine appellantur, quae Latine dicuntur rogationes. |
2 | Inter litanias vero et exomologesin hoc differt, quod exomologesis ex sola confessione bsb36060.85 peccatorum agitur, litaniae vero quae indicuntur propter rogandum Dominum, et impetrandam aliquam eius misericordiam. |
3 | Supplicationis nomen quodammodo nunc ex gentilitate retinetur. |
4 | Nam feriae, aut legitimae erant apud eos, aut indictae. |
5 | Indictae autem quia paupertas antiqua Romanorum ex collatione sacrificabat, aut certi de bonis damnatorum. |
6 | Unde supplicia dicuntur supplicationes, quae fiebant de bonis ex passorum supplicio. |
7 | Sacrae enim res de rebus exsecrandorum fiebant. |
1 | Apud evangelistam Matthaeum septem petitiones Dominica continere videtur oratio, quarum tribus aeterna poscuntur, reliquis quatuor temporalia, quae tamen propter aeterna consequenda sunt necessaria. |
2 | Nam quod dicimus: Sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, quod non absurde quidem intellexerunt, in spiritu et corpore omnino sine fine retinenda sunt, quae hic quidem inchoantur, et quantumcunque proficimus augentur in nobis, perfecte vero in alia vita, quod sperandum est, semper possidebuntur. |
3 | Quod vero dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne inferas nos in tentationem, sed libera nos a malo, quis non videat ad praesentis vitae indigentiam pertinere? In illa utique vita aeterna, ubi nos speramus semper futuros, et nominis Dei sanctificatio, et regnum eius et voluntas eius in nostro spiritu et corpore perfecte atque immortaliter permanebunt. |
4 | Panis vero quotidianus ideo dictus, quia hic est necessarius quantus animae carnique tribuendus est, sive spiritualiter, sive corporaliter, sive utroque intelligatur modo. |
5 | Hic est etiam quam poscimus bsb36060.86 remissio, ubi est omnis commissio peccatorum. |
6 | Hic tentationes quae nos ad peccandum vel alliciunt vel impellunt, hic denique malum unde cupimus liberari, illic autem nihil horum est. |
7 | Evangelista vero Lucas in oratione Dominica petitiones non septem, sed quinque complexus est, nec ab ipso utique discrepavit, sed quomodo ista septem sunt intelligenda, ipse sua brevitate commonuit. |
8 | Nomen quippe Dei sanctificatur in spiritu, Dei autem regnum in carnis resurrectione venturum est. |
9 | Ostendens ergo Lucas tertiam petitionem duarum superiorum esse quodammodo repetitionem, magis eam praemittendo fecit intelligi; deinde tres alias adiungit de pane quotidiano, de remissione peccatorum, de tentatione vitanda. |
10 | At vero quod ille in ultimo posuit: Sed libera nos a malo, iste non posuit, ut intelligeremus ad illud superius quod de tentatione dictum est pertinere. |
11 | Ideo quippe ait, sed libera, non ait et libera, tanquam petitionem esse demonstrans, noli hoc, sed hoc, ut sciat unusquisque in eo se liberari a malo, quo non infertur in tentationem. |
12 | Haec ergo oratio, licet omnem videatur perfectionis plenitudinem continere, utpote quae ipsius Domini auctoritate vel initiata sit vel statuta, provehit tamen domesticos suos ad illum praecelsiorem quem superius commemoravimus statum, eosque ad illam igneam ac perpaucis cognitam vel expertam, imo (ut prius dixeram) ineffabilem orationem gradu eminentiore perducit, quem statum Dominus quoque noster illorum supplicationum formula, quas vel solus in monte secedens, vel tacite fudisse describitur, similiter figuravit, cum in orationis agonia constitutus etiam guttas sanguinis inimitabili intentionis profudit exemplo. |
13 | Qui enim vult orationem suam ad Dominum volare, faciat illi duas bsb36060.87 alas, ieiunium et eleemosynam, et ascendet celeriter, et exaudietur. |
14 | Ieiunium ergo cum oratione omnem virtutem inimici superat, et cunctam protervitatem eius expellit, quod ostendit in evangelio Dominus; cum apostoli conquesti fuerant quod lunaticum curare non poterant, ita respondet eis. |
15 | Hoc autem genus non eiicietur nisi per orationem et ieiunium (Matth. XVII). |
16 | Eleemosynas autem orationem confirmat adiuvare liber Actus apostolorum, cum narrat angelum Cornelio centurioni ita dixisse: Corneli, orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in conspectum Domini (Act. X). |
17 | Sed prius de ieiunio, postea de eleemosynis dicemus. |
18 | Quis enim parcimoniam non laudet, qui recolit primi hominis lapsum per gulae appetitum accidisse? quis ieiunium non praedicet, qui novit protoplastum parentem nostrum per esum victum, et Salvatorem per ieiunium diabolum vicisse? |
1 | Ieiunium res est sancta, opus coeleste, ianua regni, forma futuri. |
2 | Quod qui sancte agit, Deo iungitur, alienatur mundo, spiritalis efficitur. |
3 | Per hoc enim prosternuntur vitia, humiliatur caro, diaboli tentamenta vincuntur. |
1 | Ieiunium est et parcimonia victus, abstinentiaque ciborum, cui nomen inditum est ex quadam parte viscerum tenui semper et vacua, quod vulgo ieiunum vocatur. |
2 | Unde ieiunio nomen derivatum, quod sui inedia viscera vacua et exinanita existant. |
3 | Ieiunium autem et statio dicitur. |
4 | Statio autem de militari exemplo nomen accepit, pro eo quod nulla laetitia obveniens castris stationem militum rescindit. |
5 | Nam laetitia liberius, tristitia sollicitius administrat disciplinam. |
6 | bsb36060.88 Discernunt autem quidam inter ieiunium et stationem. |
7 | Nam ieiunium indifferenter cuiuslibet diei est abstinentia, non per legem, sed secundum propriam voluntatem. |
8 | Statio observatio statutorum dierum vel temporum: dierum, ut quartae feriae et sextae feriae ieiunium ex vetere lege praeceptum, de qua statione in Evangelio dixit ille: Ieiuno bis in sabbato (Luc. XVIII), id est, in quarta et sexta sabbati; temporum autem quae legalibus aut propheticis institutionibus terminatis temporibus statuta sunt, ut ieiunium quarti, ieiunium quinti, ieiunium septimi, et ieiunium decimi; vel sicut in Evangelio dies illi in quibus ablatus est sponsus; vel sicut observatio Quadragesimae, quae in universo orbe institutione apostolica observatur circa confinium Dominicae passionis. |
1 | Ieiunium ergo quarti est in mense Iulio, septima decima die mensis eiusdem, quando descendens Moyses de monte tabulas legis confregit; in eo etiam die Nabuchodonosor urbis Ierusalem primum muros destruxit. |
2 | Dies ieiunii quinti in mense Augusto est, quando pro speculatoribus ad terram sanctam missis, seditio in castris Hebraeorum exorta est, et factum est ut per desertum quadraginta annos discurrerent laboriose, et in annis quadraginta in eremo omnes perirent. |
3 | Siquidem et in eo mense a Nabuchodonosor, et multo post tempore a Caesare Tito templum eversum est atque succensum, et in opprobrium gentis perditae exaratum. |
4 | Dies ieiunii septimi, in septimo mense est, qui appellatur Septembris, in quo occisus est Golias, et reliqui qui erant in Ierusalem interfecti sunt, iuxta quod loquitur Ieremias (Ierem. XXXVI). |
5 | Dies ieiunii decimi est bsb36060.89 in mense decimo, qui apud nos vocatur December, quando cognoverunt cuncti Babylonii capti quinto mense templum fuisse destructum, et fecerunt planctum atque ieiunium. |
6 | Haec beatissimus Hieronymus in commentariis Zachariae scripsit. |
7 | Sed quia haec ieiunia magis in Veteri Testamento quam in Novo celebrata sunt, ne penitus illa praetermisisse videremur (quia in propheta Zacharia commemorata sunt) breviter adnotavimus, ad Novi Testamenti ieiunia exponenda transeuntes. |
1 | Primum enim ieiunium Quadragesimae est, quod a veteribus libris coepit ex ieiunio Moysis et Eliae, et ex Evangelio, quia totidem diebus Dominus ieiunavit, demonstrans Evangelium non dissentire a lege et prophetis. |
2 | In persona quippe Moysi lex, in persona Eliae prophetae accipiuntur, inter quos in monte Christus gloriosus apparuit, ut evidentius emineret quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a lege et prophetis. |
3 | In qua ergo parte anni congruentius observatio Quadragesimae constitueretur, nisi confinis atque contigua Dominicae passionis, quia in ea significatur haec vita laboriosa? Cui etiam opus est continentia, ut ab ipsius mundi illecebris ieiunemus, viventes in sola manna, id est in coelestibus spiritualibusque praeceptis. |
4 | Numero autem quadragenario vita ista propterea figuratur, quia denarius est perfectio beatitudinis nostrae. |
5 | Creatura autem septenario figuratur, quae adhaeret Creatori, in quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum temporaliter annuntiata. |
6 | Et quia mundus quatuor bsb36060.90 ventis describitur, et a quatuor elementis erigitur, et a quatuor anni temporum vicibus variatur, decem quater ducta in quadraginta consummantur: quo numero ostenditur ab omni temporum delectatione abstinendum et ieiunandum esse, et caste continenterque vivendum, licet et aliud sacramenti mysterium exprimitur in hoc, quod quadraginta diebus eadem ieiunia celebrantur. |
7 | Lege enim Mosaica generaliter universo populo est praeceptum, decimas et primitias offerre Domino Deo. |
8 | Itaque cum in hac sententia principia voluptatum consummationesque operum nostrorum referre ad Dei gratiam admonemur, in supputatione tamen quadragesimae summa ista legalium decimarum expletur. |
9 | Totum enim anni tempus triginta sex dierum numero decimatur, subtractis enim e Quadragesima diebus Dominicis, quibus ieiunia resolvuntur, his diebus quasi pro totius anni decimis ad ecclesiam concurrimus, actuumque nostrorum operationem Deo in hostiam iubilationis offerimus, cuius quidem Quadragesimae lege (sicut ait noster Cassianus) quique perfecti sunt quodam modo non tenentur, nec exigui huius canonis subiectione contenti sunt. |
10 | Quem praesertim illis qui per totum anni spatium deliciis ac negotiis saecularibus implicantur ecclesiarum principes statuerunt, ut vel hoc legali quodam modo dierum vitae suae, quos totos quasi fructus quosdam fuerant voraturi, velut decimas Domino dedicarent. |
1 | Secundum ieiunium est, quod iuxta canones post Pentecosten bsb36060.91 alia die inchoatur, secundum quod et Moyses ait: In initio mensis ordinarie facietis vobis hebdomadas septem (Exod. XXXIV). |
2 | Hoc ieiunium a plerisque ex auctoritate Evangelii post Domini ascensionem completur, testimonium illud Dominicum historialiter accipientes ubi dicit: Nunquid possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt (Marc. II). |
3 | Dicunt enim post resurrectionem Domini quadraginta illis diebus quibus cum discipulis postea legitur conversatus, non oportere nec ieiunare nec lugere: quia in laetitia sumus. |
4 | Postea vero quam tempus illud expletur, quo Christus advolans ad coelos, praesentia corporali recessit, tunc indicendum esse ieiunium, ut per cordis humilitatem et abstinentiam carnis, mereamur e coelis promissum suscipere Spiritum sanctum. |
5 | Sed sicut diximus, bene et regulariter hoc post Pentecosten a Patribus constitutum est inchoare, ut gaudia promissi Spiritus sancti exsultantes in laudibus Dei adventum ipsius exspectemus, et tunc per eius gratiam innovati, ac coelo spirituali inflammati, abstinentiae et ieiunio operam demus. |
6 | Cuius rei concordant verba Lucae, quibus Dominum ascensurum in coelos discipulis praecepisse narravit. |
7 | Vos autem, inquit, sedete in civitatem quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV). |
8 | Tamen si qui monachorum vel clericorum ieiunare cupiunt, non sunt prohibendi, quia et Antonius, et Paulus, et caeteri Patres antiqui his diebus in eremo leguntur abstinuisse, nec solvisse abstinentiam, nisi tantum Dominico die. |
1 | Tertium ieiunium est quod constat in mense Novembrio, quod divina auctoritate institutum vel initiatum Ieremiae bsb36060.92 prophetae testimonio declaratur, dicente ad eum Domino: Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversus Israel et Iudam, et adversus omnem gentem; si forte revertatur unusquisque a via sua pessima, propitius ero iniquitati eorum. |
2 | Vocavit ergo Ieremias Baruch filium Neriae, et scripsit Baruch ex ore Ieremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum in volumine libri. |
3 | Et praecepit Ieremias Baruch dicens: Ingredere et lege de volumine quod scripsisti ex ore meo, verba Domini audiente populo in domo Domini in die ieiunii leges, si forte cadat oratio eorum in conspectum Domini, et revertatur unusquisque a via sua mala, quoniam magnus furor et indignatio, quam locutus est Dominus adversum populum hunc. |
4 | Et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia quae praeceperat Ieremias propheta, legens ex volumine sermones in domo Domini. |
5 | Et factum est in mense nono, praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Ierusalem (Ierem. XXXVI). |
6 | Hac ergo auctoritate divinae Scripturae Ecclesia morem obtinuit, et universale ieiunium hac observatione celebrat: quod tamen ieiunium incipiens in nono mense in decimum extenditur, id est, usque ad diem natalis Domini pertingit. |
7 | Congrua itaque dispositione a magistris Ecclesiae hoc loco ieiunium quadragesimale fieri constitutum est, ut ante diem natalis Domini ieiunio et abstinentia nosmetipsos castigemus, quatenus venientem Redemptorem digna conversatione suscipere possimus, sicut ante tempus resurrectionis eius carnem nostram affligimus, ut resurrectionis gratiam, quae per ipsum fit, consequi mereamur. |
8 | Sed haec de tribus quadragesimis dicta sufficiant. |
1 | bsb36060.93 Praeter haec autem et legitima tempora ieiuniorum sunt, sicut est omnis sexta feria, in qua propter passionem Domini a fidelibus ieiunatur, et sabbati dies, qui a plerisque propter quod in eo Christus iacuit in sepulcro ieiunio consecratus habetur, sicut in decretis Innocentii papae constitutum invenimus, scilicet ne Iudaeis exsultando praebeatur quod Christus sustulit moriendo. |
2 | Nam utique constat apostolos biduo isto et in moerore fuisse, et propter metum Iudaeorum se occuluisse, quod utique non dubium est: et ieiunasse eos biduo memorato, quae forma utique per singulas tenenda est hebdomadas, propter id quod commemoratio illius diei semper est celebranda. |
3 | Quod si putant uno tamen sabbato ieiunandum, ergo et Dominicum, et sexta feria semel in Pascha erit utique celebrandum. |
1 | Sunt quoque et quatuor sabbata, in quatuor mensibus, singula per singulos, in quibus specialia ieiunia sunt constituta, et officia his diebus maiora orationum et lectionum in Ecclesia celebrantur, id est, in Martio mense, primo sabbato. |
2 | Quarti mensis, id est, Iunii. |
3 | In septimi quoque mensis, id est Septembris, tertio sabbato, et in quarto sabbato decimi mensis, id est, Decembris. |
4 | Quorum primum iuxta observationem Quadragesimae verno tempore celebratur, quando mensis novorum apud Iudaeos habebatur. |
5 | Secundum autem in ieiunio post Pentecosten aestatis tempore, quando apud Iudaeos dies primitiarum ex legis praecepto bsb36060.94 custodiebantur, id est, de frugibus primi panes Deo offerebantur; et otium legitimum ipsius diei celebratur. |
6 | Tertium est in septimo mense, autumni videlicet tempore, qui totus in lege variis solemnitatibus Deo dicatus erat, in quo dies expiationum erat, dicente Domino ad Moysen: Decima die mensis huius septimi, dies expiationum erit ac celeberrimus, et vocabitur sanctus, affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. |
7 | Omne opus non facietis in tempore diei huius, quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester, etc. In quo et dies decem Scenopegiae fuerant, id est Tabernaculorum. |
8 | Nam quinta decima die mensis huius veteres solemnitates Tabernaculorum celebrabant, septem diebus eamdem solemnitatem exigentes, quo quidem ieiunio usos fuisse antiquos Esdrae liber meminit. |
9 | Postquam enim redierunt filii Israel in Ierusalem et fecerunt sibi tabernaculorum laetitiam magnam, dehinc convenerunt in ieiunio in saccis, et humus super eos, et steterunt, et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum, et consurrexerunt ad standum, et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die, et quater in nocte confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum. |
10 | Quartum vero est ieiunium sabbati in decimo mense ante diem natalis Domini, quando venturi Salvatoris salubris in sacris lectionibus praedicatur adventus, ut fideles quique hac religione instructi, et medicamine sanctarum orationum simul cum sacro ieiunio confirmati nativitatem bsb36060.95 Redemptoris laeti exspectent. |
11 | Ante haec videlicet quatuor sabbata in eadem hebdomada semper quarta et sexta feria legitima ieiunia fieri et canon orationum et lectionum in eisdem feriis ad missarum solemnia constitutus indicat, et exempla praecedentium Patrum confirmant. |
12 | Sacras autem ordinationes his diebus oportere fieri, decreta Gelasii papae testantur, in quibus ita scriptum continetur: Ordinationes autem presbyterorum diaconorumque nisi certis temporibus et diebus exercere non debeant, id est, in quarti mensis ieiunio, septimi et decimi, sed etiam quadragesimalis ac mediana initio Quadragesimae die sabbati ieiunio circa vesperam noverint celebrandas. |
13 | Officia autem horum quatuor sabbatorum vulgo duodecim lectiones vocantur, eo quod cum lectionibus quae leguntur, et cum psalmis qui leguntur, duodenarius numerus adimpletur, qui benedictiones possunt vocari, eo quod inter canonicas Scripturas annumerantur. |
1 | Praeterea unicuique licet ut libet ieiuniorum modum habere, seu inediam extendere, servata prae omnibus constitutione legitimorum ieiuniorum quas supra memoravimus, quae generaliter sancta et apostolica servat Ecclesia. |
2 | Nec non et illa omnimodo custodire oportet unumquemque, quae communiter omnibus facere sive pro tribulatione, sive pro gratiarum actione proprius Ecclesiae mandat episcopus, quia qui constituta atque demandata ieiunia servare neglexerit peccat, qui autem expletis legitimis privata super expenderit, propriam mercedem habebit. |
3 | Nam leguntur aliqui sanctorum per biduanas, sive per triduanas, sive etiam per totam hebdomadam ieiunium extendere; plerique quod nec vinum bsb36060.96 nec siceram biberunt, nec aliquid manducaverint praeter panem siccum et olera; alii quod ab omni carne se abstinuerint, alii quod in tantum se abstinuerint, quod nec pane in cibo usi sunt, sed paucis caricis corpus suum sustentaverint. |
4 | Et alia plurima sunt genera abstinentiae, sed ante omnia cavere debet qui se abstinere vult ab aliquo cibo vel potu, ne mens eius occulta cogitatione polluatur, ita ut aliquam creaturam Dei damnet iudiciaria superstitione seductus, dicens hoc licere, illud autem non; hoc mundum, illud autem immundum esse cogitet. |
5 | Quem huius mundi cogitatio pulsat, videat Apostolum dixisse: Omnis creatura Dei munda est, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur, et malum est homini qui per offendiculum manducat (I Tim. IV; Rom. XIV). |
1 | Biduanum autem morem ieiunii reor inde sumptum, quod apostoli ieiunaverunt illo biduo quo Dominus passus ac sepultus est. |
2 | Triduanis ergo ieiunare ab exemplo ductum est Ninivitarum, qui damnatis pristinis vitiis totos se tribus diebus ieiunio ac poenitentiae contulerunt. |
3 | Sed illius solummodo ieiunium Deo acceptabile est, qui sic ieiunat a cibis, ut abstineat a peccatis, caeterum qui ventre tantum ieiunat, reprobatum erit eius ieiunium coram Deo, qui dixit per prophetam: Ecce in diebus ieiunii vestri invenietur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. |
4 | Ecce ad lites et contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie. |
5 | Nolite ieiunare sic usque ad hanc diem, ut audiatur in excelsis clamor vester. |
6 | Nunquid tale est ieiunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam (Isa. LVIII). |
7 | Et deinde: Nonne hoc est bsb36060.97 magis ieiunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus disrumpe. |
8 | Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. |
9 | Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris, tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, etc. (Ibid.) |
1 | Carnes autem et vinum post diluvium sunt hominibus in usum concessa, nam in initio permissum non fuerat, nisi tantum illud, ut scriptum est: Lignum fructiferum et herbam seminabilem dedi vobis in escam. |
2 | Postea vero per Noe data sunt in esum cuncta animalia, vinique attributa licentia est. |
3 | Sed postquam Christus (qui est principium et finis) apparuit, hoc quod in principio suspenderat, etiam in temporum fine retraxit, loquens per Apostolum suum: Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum (Rom. XIV). |
4 | Et iterum: Qui infirmus est, olera manducet (Ibid.). |
5 | Non ergo quia carnes malae sunt ideo prohibentur, sed quia earum epulae carnis luxuriam gignunt. |
6 | Fomes enim ac nutrimentum est omnium vitiorum. |
7 | Esca ventri et venter escis, Deus autem (ut scriptum est) et hunc et hanc destruet. |
8 | Piscem sane (quia eum post resurrectionem accepit Dominus) possumus manducare. |
9 | Hoc enim nec Salvator nec apostoli vetuerunt. |
10 | Avium quoque esum credo inde a patribus permissum esse, eo quod ex eodem elemento de quo et pisces creatae sunt. |
11 | Nam in regula monachorum non invenimus aliarum carnium esum eis contradictum esse, nisi quadrupedium. |
12 | Additio. |
13 | Sola quadrupedia non volatilia monachis interdicta. |
14 | Hoc autem tempore Pii Ludovici sic immutatum esse dicitur, ut in omni eorum pulmento sanguine uti liceat, propter nimiam et aliis damnosam consumptionem volatilium quam faciebant. |
1 | Eleemosyna ergo, ἐλεημοσύνη, Graecum vocabulum, Latine interpretatur opus misericordiae, inde, ut reor dicta, bsb36060.98 quod miseria humanae infirmitatis cor sive animum pulset. |
2 | Sed haec apud homines, quibus varii animo accidunt affectus; caeterum apud Deum, qui secundum naturam semper est benignus et misericors, non est huiuscemodi credenda affectio. |
3 | Neque enim temporaliter illic aliquid accidere valet, ubi aeternitas sine ulla sui mutatione fixa manet, sed cum dicitur misericors, intelligi debet esse pius et clemens, quae magis nomina proprietatem ipsius naturae videntur ostendere. |
4 | Sunt et eleemosynarum species plurimae, quanquam in dispensationibus pauperum hoc vocabulum quidam haberi debere arbitrentur. |
5 | Eleemosynam facit, qui peccantem et pravis operibus insistentem aliquo modo, sive per admonitionem, sive per disciplinam corrigit. |
6 | Nec enim sine misericordia esse credendus est, qui regulariter, sive per excommunicationem, seu per verbera, hominem a peccatis et vitiis coercere studet, quia non secundum eius voluntatem, sed secundum utilitatem ipsius miseretur. |
7 | Eleemosynam facit, qui errantem in viam veritatis deducit. |
8 | Eleemosynam facit, qui indoctum docet, qui verbum Dei proximis suis praedicat. |
9 | Eleemosynam facit, qui bona temporalia cum fratribus suis, id est, caeteris hominibus participare non desinit. |
10 | Eleemosynam facit, qui victum et vestitum indigentibus praebet, qui hospitio suscipit, qui infirmos visitat, qui in carcere et in tribulationibus constitutis, de bonis suis subministrat, qui ad mortem et ad supplicia destinatos eruere non cessat. |
11 | Omnia enim bona quae in hac praesenti vita iustus quisque operatur hoc uno nomine comprehendi possunt, nec solum utique bsb36060.99 in aliis hominibus, sed etiam in nobismetipsis eleemosynas facere possumus, sicut scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX). |
12 | Cum ergo nos a peccatis ad bona opera convertimus, a superbia ad humilitatem, a luxuria ad continentiam, a livore et invidia ad charitatem et dilectionem, ab ira et disceptatione ad mansuetudinem et patientiam, a gula ad sobrietatem, ab avaritia ad largitatem, a tristitia saeculari ad spiritualem laetitiam, ab accidia temporali ad studium bonum, quid aliud facimus quam eleemosynas in nosmetipsos impendimus, cum nostrimet miseremur, ne per inobedientiam mandatorum Dei suppliciis aeternis deputemur? Quid enim (ait ipse Salvator) proderit homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam commutationem dabit homo pro anima sua? etc. (Marc. VIII.) Bene ergo et ordinate artem misericordiae exercet, qui primum semetipsum bonis operibus et sancta conversatione ac virtutum fructibus egere non sinit, et deinde in quocunque potest, sive in spiritualibus rebus, sive in corporalibus, proximos suos adiuvare non desistit. |
1 | Poenitentibus exemplum Iob primus exhibuit, quando post funera vel flagella adhuc in sui redargutione, etiam in cilicio et cinere lamenta poenitudinis sumpsit dicens: Idcirco ago poenitentiam in favilla et cinere. |
2 | Post hunc David nobis poenitentiae magisterium praebuit, quando gravi vulnere lapsus, dum audisset a propheta, peccatum suum confestim poenituit, et culpam suae poenitentiae confessione sanavit. |
3 | Sic Ninivitae et alii multa peccata sua bsb36060.100 confessi sunt, poenitentiam egerunt, displicuere sibi quales fuerunt, et quales per Deum facti sunt, illi placuerunt. |
4 | Est autem poenitentia medicamentum vulneris, spes salutis, per quam peccatores salvantur, per quam Dominus ad misericordiam provocatur, quae non tempore pensatur, sed profunditate luctus et lacrymarum. |
5 | Poenitentia autem nomen sumpsit a poena, qua anima cruciatur et mortificatur caro. |
6 | Dicta est autem poenitentia quasi punientia, eo quod ipse homo puniendo puniat quod male admisit. |
7 | Hi vero qui poenitentiam gerunt, proinde capillos et barbam nutriunt, ut demonstrent abundantiam criminum quibus caput peccatoris gravatur. |
8 | Capilli enim pro vitiis accipiuntur, sicut scriptum est: Et criminibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. |
9 | Vir quippe si comam nutriat, ut ait Apostolus, ignominia est illi (I Cor. XI). |
10 | Ipsam ergo ignominiam suscipiunt poenitentes pro merito peccatorum. |
11 | Quod vero in cilicio prosternuntur, memoriam peccatorum suorum eos habere significat. |
12 | Per cilicium quippe est recordatio peccatorum, propter haedos ad sinistram futuros. |
13 | Inde ergo poenitentes in cilicio prosternimur, tanquam dicentes: Et peccatum meum coram me est semper. |
14 | Quod autem cinere asperguntur, vel ut sint memores, quia cinis et pulvis sunt, vel quia pulvis facti sunt, id est impii facti sunt, unde et illi praevaricatores, primi hominis recedentes a Deo, malisque factis offendentes Creatorem, in pulverem unde sumpti sunt redierunt. |
15 | Bene ergo in cilicio et in cinere poenitens deplorat peccatum, quia in cilicio asperitas et punctio peccatorum, in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum, et idcirco in utroque poenitentiam agimus, ut et in punctione bsb36060.101 cilicii, cognoscamus vitia quae per culpam commisimus, et per favillam cineris perpendamus mortis sententiam, ad quam peccando pervenimus. |
16 | Poenitentiae autem remedium Ecclesia catholica in spe indulgentiae fideliter alligat exercendum, et post unum baptismi sacramentum, quod singulari traditione commendatum, sollicite prohibet iterandum, medicinali remedio poenitentiae subrogat adiumentum, cuius remedio egere se cuncti agnoscere debent, pro quotidianis humanae fragilitatis excessibus, sine quibus in hac vita esse non possumus, horum duntaxat dignitate servata, ita ut a sacerdotibus et Levitis Deo teste fiat, a caeteris vero astante coram Deo solemniter sacerdote, ut hic tegat fructuosa confessio, quod temerarius appetitus, aut ignorantiae notatur contraxisse neglectus, aut sicut in baptismo omnes iniquitates remitti, vel per martyrium nulli peccatum credimus imputari, ita poenitentiae compunctione fructuosa, universa fateamur deleri peccata. |
17 | Lacrymae enim poenitentium apud Deum pro baptismo reputantur: unde et quamlibet sint magna delicta, quamvis gravia, non est tamen in illis Dei misericordia desperanda. |
18 | In actione autem poenitudinis (ut supra dictum est) non tam consideranda est mensura temporis, quam doloris. |
19 | Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit. |
20 | Verumtamen quanta in peccato fuit ad malum abruptae mentis intentio, tanta necesse est in intentione devotio. |
21 | Duplex autem est poenitentiae gemitus, vel dum plangimus quod male gessimus, vel dum non agimus quod agere debebamus. |
22 | Ille autem vere poenitentiam agit, qui nec poenitere praeterita negligit, nec adhuc poenitenda committit. |
23 | Qui vero lacrymas indesinenter fundit, bsb36060.102 et tamen peccare non desinit, hic lamentum habet, sed mundationem non habet. |
24 | Si qui autem per gratiam Dei ad poenitentiam convertuntur, perturbari non debent, si rursus post emendationem relicta vitia cor pulsent, dum non possunt boni conversationi nocere, si talis cogitatio non erumpat in consensu vel opere. |
25 | Ferre enim sine perfectione vitiorum cogitationes, non est ad damnationem, sed ad probationem, nec est occasio subeundi discriminis, sed potius augendae virtutis. |
26 | Nam et si quis circa finem suum per poenitentiam desinet esse malus, non ideo debet desperare, quia in termino est ultimo vitae, quoniam non Deus respicit quales antea fuimus, sed quales circa finem vitae existimus. |
27 | Ex fine enim suo unumquemque aut iustificat aut condemnat, sicut scriptum est: Ipse iudicat extrema terrae. |
28 | Et alibi: Universorum finem ipse considerat. |
29 | Proinde non dubitamus circa finem iustificari hominem per poenitentiae compunctionem; sed quia raro id fieri solet, metuendum est ne dum ad finem differtur confessio sperata, anticipet mors quam veniat poenitentia. |
30 | Pro qua re et si bona est ad extremum conversio, melior tamen est quae longe ante finem agitur, ut ab hac vita securius transeamus. |
1 | Satisfactio autem est causas peccatorum et suggestionum excludere, et ultra peccatum non iterare. |
2 | Reconciliatio vero est, quae post complementum poenitentiae adhibetur. |
3 | Nam sicut conciliamur Deo, quando primum a gentilitate convertimur, ita reconciliamur, quando post peccatum poenitendo regredimur. |
4 | Quorum autem peccata bsb36060.103 in publico sunt, in publico debet esse poenitentia, per tempora quae episcopi arbitrio poenitentibus secundum differentiam peccatorum decernuntur; eorumque reconciliatio in publico esse debet ab episcopo, sive a presbyteris, iussu tamen episcoporum, sicut canones Africani concilii testantur, ubi ita scriptum est: Cuiuscunque autem poenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam Ecclesiam commoverit, ante absidam manus ei imponatur. |
5 | Quorum ergo peccata occulta sunt, et spontanea confessione soli tantummodo presbytero, sive episcopo ab eis fuerint revelata, horum occulta debet esse poenitentia, secundum iudicium presbyteri, sive episcopi cui confessi sunt, ne infirmi in Ecclesia scandalizentur, videntes eorum poenas, quorum penitus ignorant causas. |
6 | Quali autem tempore post poenitentiam reconciliatio fieri debeat, ostendunt decreta Innocentii papae, ubi ita scriptum reperitur: « De poenitentibus autem qui sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla intervenit aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum, Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat. |
7 | » Caeterum de pondere aestimando delictorum, sacerdotis est iudicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque ad lacrymas corrigendas; ac tum iubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. |
8 | Sane si quis aegritudinem inciderit, atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus paschae relaxandum, ne de saeculo absque communione discedat. |
9 | Hoc ergo ante omnia cavendum est, ne in extremis poenitentia bsb36060.104 et reconciliatio denegetur, ne in desperatione pereat, quia pietas omnipotentis Dei ad se quovis tempore concurrenti succurrere valet, et periclitantem sub onere peccatorum potest sublevare. |
10 | Perdidisse latro in cruce praemium ad Christi dexteram pendens, si illum unius horae poenitentia non iuvisset, cum esset in poena poenituit, et per unius sermonis professionem, habitaculum paradisi (Deo promittente) promeruit. |
11 | Vera ergo ad Deum conversio in ultimis positorum mente potius est aestimanda quam tempore, propheta hoc aliter asserente: Cum conversus, inquit, ingemueris, tunc salvus eris. |
1 | Natalis Domini dies ea de causa a Patribus votivae solemnitatis institutus est, quia in eo Christus pro redemptione mundi nasci corporaliter voluit, prodiens ex Virginis utero, qui erat in Patris imperio: cuius susceptae carnis causa haec est: Postquam enim invidia diaboli parens ille primus spe seductus inani cecidit, confestim exsul et perditus in omni genere suo, radicem malitiae et peccati transduxit: crescebatque in malum vehementius omne genus mortalium, diffusis ubique sceleribus, et, quod est nequius, omnium cultibus idolorum. |
2 | Volens ergo Deus terminare peccatum, consuluit verbo, lege, prophetis, signis, plagis, prodigiis. |
3 | Sed cum nec sic quidem errores suos admonitus agnosceret mundus, misit Deus Filium suum, ut carnem indueret, et omnibus appareret, et peccatores sanaret. |
4 | Qui ideo in homine venit, quia per seipsum ab hominibus cognosci non potuit. |
5 | Ut autem videretur, bsb36060.105 Verbum caro factum est, assumendo carnem, non mutatum in carnem. |
6 | Assumpsit enim humanitatem, non amisit divinitatem; ita idem Deus et idem homo, in natura Dei aequalis Patri, in natura hominis factus mortalis, in nobis, pro nobis, de nobis, manens quod erat, suscipiens quod non erat, ut liberaret quod fecerat. |
7 | Haec est ergo Dominicae Nativitatis magna solemnitas. |
8 | Haec est diei huius nova et gloriosa festivitas, adventus Dei factus ad homines. |
9 | Itaque dies iste pro eo quod in eo Christus natus est, natalis dicitur: quemque ideo observare per revolutum circulum anni festiva solemnitate solemus, ut in memoriam revocetur Christus quod natus est. |
10 | In Bethlehem quoque Christus natus est, et in Nazareth nutritus, ut ex locorum vocabulis, rerum ipsarum appareret eventus. |
11 | Ergo quod in Bethlehem nasceretur, oportuit, quia cibus coelestis, de coelis ad terras venit. |
12 | Bethlehem quippe domus panis dicitur. |
13 | Et Salvator de se ipso dixit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Ioan. VI). |
14 | Ergo Bethlehem vere domus panis est, quia Christus homo in ea nasci dignatus est: panis videlicet vitae, de quo qui manducaverit, vivet in aeternum. |
15 | Ex hac etiam causa credimus in Ecclesia hunc morem inolevisse, ut in ea nocte qua Christus creditur esse natus, sacra missarum solemnia celebrantur, ut ea hora fideles quique sacramentum corporis et sanguinis Christi perciperent, qua eum inter homines misericorditer natum scirent. |
16 | Cuius tamen celebrationis, Telesphorus papa apud Romanos primus auctor legitur exstitisse. |
17 | Nam quod in Nazareth nutritus erat, ea causa fuit, ut quia Nazareth flos sive bsb36060.106 munditia interpretatur, aeternae puritatis eius index exsisteret, cum floret floris ipsius nutrix, qui de virga radicis Iesse ascendens, septiformem Spiritum haberet, et perpetua puritate insignis, merito Nazaraeus, quod est mundus, vocaretur. |
1 | Epiphaniarum proinde festa solemnitate viri apostolici signaverunt, quia in eo est proditus stella Salvator, quando magi Christum in praesepe iacentem adoraverunt eum, offerentes ei competentia munera Trinitatis, aurum, thus, et myrrham, regi Deo atque passuro. |
2 | Ideo ergo diem hunc annua celebritate sacraverunt, ut mundus agnoscat Dominum, quem elementa coelitus prodiderunt. |
3 | Siquidem eodem die idem Iesus etiam Iordanis lavacro tingitur; divisoque coelo Spiritus sancti descendentis testimonio Dei esse Filius declaratur. |
4 | Cuius diei nomen ex eo quod apparuit gentibus, Epiphania nuncupatur. |
5 | Epiphania enim, Graece ἐπιφάνεια, apparitio vel ostensio dicitur. |
6 | Tribus ergo ex causis hic dies hoc vocabulum sumpsit. |
7 | Sive quod tunc in baptismo suo Christus populis fuerit ostensus, sive quod ea die sideris ortu magis est proditus; sive quod primo signo per aquam in vinum conversam, multis est manifestatus. |
8 | Illud tamen sciendum, quod licet ea die baptismus Christi, a Ioanne fieri credatur, universale tamen baptisma celebrari in ea, canonica contradicit auctoritas. |
9 | Paschae ergo tempus tantummodo et Pentecostes, ad hoc ab apostolis et apostolicis viris decretum, Romana custodit Ecclesia: quae videlicet duo tempora ad hoc opportuna esse, Christi Domini nostri bsb36060.107 a mortuis resurrectio, et Spiritus sancti super primitivam Ecclesiam declarat adventus. Quicunque ergo (ait Apostolus) baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus, etc. (Rom. VI). |
10 | Et Salvator ascensurus in coelum, Apostolis dixit: Ioannes quidem baptizavit aqua; vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies (Act. I). |
1 | Purificationis ergo matris Domini tempus, post dies quadraginta a nativitate eius celebratur, quia ex legis praecepto hoc tempus statutum est parientibus feminis, quo purificari deberent. |
2 | Scriptum est enim in libro Levitico, quod Dominus per Moysen mandaverit Israel, ut mulier quae in suscepto semine pareret masculum, immunda esset septem diebus, et die octava circumcideretur infantulus; ipsa vero triginta quatuor diebus maneret in sanguine purificationis suae. |
3 | Omne sanctum non tangeret, nec ingrederetur sanctuarium, donec implerentur dies purgationis eius. |
4 | Sin autem feminam pareret, immunda esset duabus hebdomadibus, et quadraginta ac tribus diebus maneret in sanguine purificationis suae. |
5 | Cumque impleti essent dies purgationis eius, pro filio sive filia deferret agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbae, sive turturem pro peccato. |
6 | Quod si non potuerit agnum offerre, sumeret duos turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum, et alterum pro peccato, oraretque pro ea sacerdos, et sic mundaretur (Lev. XII). |
7 | Hac ergo de causa statuta in Ecclesia festivitas haec, quia matrem Domini secundum legem in hac die constabat purgari; sed non ideo, quod aliqua legali purgatione indiguerit, quae Dominum gestabat legis, sed quia Iesus non venit legem solvere, sed adimplere. |
8 | Venit bsb36060.108 ergo mater Domini ad templum secundum legem, ducens secum puerum, ac deferens hostias quae lex praecepit, ut in nullo patribus fieret dissimilis, ac illud in se primo ostenderet, quod scriptum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Eccli. III). |
9 | Obvios habuit grandaevum Simeonem, et Annam multorum annorum viduam, et caeteras personas in hoc sacro ministerio affuisse, quae benedixerunt et glorificaverunt Deum, et multa de eo vaticinavere, sacer Evangelii textus luculento sermone demonstrat. |
10 | Ob hanc quippe causam eadem festivitas Hypante, ὑπαντὴ nuncupatur, quia praedictae personae ad templum obviam Christo advenerunt, devoto corde et obsequio, hypantao enim Graeco sermone ὑπαντάω dicitur, quod obvio Latine interpretatur. |
11 | Est quoque festivitas haec Purificationis incipiente Februario mense, qui a Februo, id est, Plutone, qui lustrationum potens a gentibus credebatur, ita vocatus est, lustrarique eo mense apud Romanos civitatem consuetudo erat, ut iusta diis Manibus solverentur. |
12 | Sed hanc lustrandi consuetudinem bene mutavit Christiana religio, cum in mense eodem, die sanctae Mariae, plebs universa cum sacerdotibus ac ministris, hymnis, modulationibus devotis, per ecclesias, perque congrua urbis loca procedit, datosque a pontifice cuncti cereos in manibus gestant ardentes: non utique in lustrationem terrestris imperii quinquennem, sed in perennem regni coelestis memoriam, quando iuxta parabolam virginum prudentium, omnes electi lucentibus bonorum operum lampadibus, obviam sponso ac regi suo venientes, mox cum eo ad nuptias supernae civitatis intrabunt. |
1 | bsb36060.109 De Septuagesima quoque et Sexagesima, Quinquagesima atque Quadragesima, cur Dominici dies ante quadragesimale ieiunium sic appellentur, diversa multorum opinio est; et ideo maxime, quia ipsa Dominica quae Septuagesima dicitur, septuagesima dies ante Pascha reperitur: nec ea quae Sexagesima, sexagenarium numerum plenum habet usque in Pascha. |
2 | Nam alii simpliciter narrant hanc Ecclesiae esse consuetudinem, et Romana auctoritate ritum huius religionis esse firmatum. |
3 | Alii dicunt quod synecdochice totum habendum sit dictum, id est ubi maior de minori numero dierum invenitur, ut est Septuagesima ac Sexagesima, id est a toto partem intelligi debere. |
4 | Ubi vero minor, ut est Quadragesima, a parte totum intelligi oportere. |
5 | Alii quoque nescio quorum ore ducti asseverant, quod Orientales populi novem hebdomadas, et Graeci octo, et Latini septem ieiunare soleant, et ob hoc his omnibus Alleluia minime in Ecclesia deberi cantari. |
6 | Alii etiam quorum ratio prae caeteris laudabilior mihi esse videtur, dicunt Septuagesimam dictam esse propter decem hebdomadas, quae sunt ab ipso die usque ad clausum Paschae, quo die alba tolluntur vestimenta a nuper baptizatis. |
7 | Igitur in Apostolo legimus: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et sic usque ad ultima legis quae per Moysen data, decurrit in Christi Dei nostri tempora (Rom. V). |
8 | Porro Sexagesimam inde dici posse, quia sexaginta dies sunt usque ad medium Paschae, quod erit feria quarta paschalis hebdomadis. |
9 | Quinquagesimam vero rite dictam bsb36060.110 esse, eo quod tali numero pervenit usque in diem sanctum resurrectionis. |
10 | Quadragenarium etiam numerum ita ibi positum, quod cum Dominica sua concurrat ad mysticum Pascha Hebraeorum, quod Dominus noster Iesus Christus cum discipulis suis celebravit, et nos dicimus Coenam Domini. |
11 | Sed haec omnia nos ita hic posuimus, sicut in aliorum dictis vel scriptis comperimus, lectori viam dantes, si quae veracius et rationabilius exquisita invenerit, obtinere. |
12 | Notandum tamen est, quod a Quinquagesima ieiunium incipere apud Romanos Telesphorus saepe memoratus papa constituit: ut per septem hebdomadas ante Pascha corpus ieiuniis castigemus, quia alias septem post Pascha usque in Pentecosten, in laetitia a ieiuniis relaxare volumus, ut priorem quinquagesimam in plenitudine peccatorum nostrorum exigamus ad promerendam misericordiam, et in secunda laudibus et orationibus operam dantes, studeamus pervenire ad promissam Spiritus sancti gratiam. |
1 | Dies palmarum ideo celebratur, quia in eo Dominus et Salvator noster, sicut propheta cecinit, Ierusalem tendens, super asellum sedisse perhibetur. |
2 | Tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei, clamaverunt: Hosanna! benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel (Matth. XXI). |
3 | In ramis enim palmarum significabatur victoria, qua erat Dominus mortem moriendo superaturus: et tropaeo crucis, de diabolo mortis principe triumphaturus. |
4 | In asello autem super quem sedendo Ierosolymam venit, indicabat simplicia corda gentilitatis, quam praesidendo bsb36060.111 atque regendo, perducebat ad visionem pacis. |
5 | Hoc autem die Symbolum competentibus traditur, propter confinem Dominicae Paschae solemnitatem, ut qui ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem quam confitentur agnoscant. |
6 | Vulgus autem ideo eum diem capitularium vocat, quia tunc moris est lavandi capita infantium qui ungendi sunt, ne forte observatione Quadragesimae sordidata ad unctionem accederent. |
1 | Coena Domini haec est feria quinta ultimae hebdomadis Quadragesimae quando Dominus et Salvator noster post typicum illud Pascha completum, ad verum Pascha transiens, mysterium corporis et sanguinis sui primum apostolis tradidit, quando post sacramenta coelestia discipulus fallax et proditor pretium a Iudaeis accepit, et Christi sanguinem vendidit. |
2 | Eo etiam die Salvator surgens a coena, pedes discipulorum lavit, propter humilitatis formam commendandam, quam docendam venerat, sicut et ipse consequenter exposuit: quod etiam dicebat potissimum ut facto doceret quod observare discipulos praemoneret. |
3 | Hinc est quod eodem die altaria templi, parietes et pavimenta lavantur, vasaque purificantur, quae sunt Domino consecrata. |
4 | Quo die proinde etiam sanctum chrisma conficitur, quia ante biduum Paschae, Maria caput ac pedes Domini unguento perfudisse perhibetur. |
5 | Unde et Dominus discipulis suis dixit: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et filius hominis tradetur ut crucifigatur (Matth. XXVI). |
6 | Eodem etiam die (sicut supra ostendimus) poenitentes reconciliantur, quia bsb36060.112 scilicet ipsa die qua sacramenta corporis et sanguinis sui Dominus primum confecit, ac discipulis suis percipienda tradidit, oportebat ad haec resumenda poenitentes restaurentur: eo videlicet tempore, quo sanguis Christi in remissionem omnium fusus est peccatorum. |
1 | Parasceve, id est, sexta sabbati, ideo in solemnitate habetur, quia in eo die Christus mysterium crucis explevit, propter quod venerat in hunc mundum, ut qui ligno percussi fueramus in Adam, rursus per ligni mysterium sanaremur. |
2 | Huius enim causa triumphi, humana pusillitas Christo per omnem mundum celebritatem annuam praebet, pro eo quod dignatus est sanguine passionis suae saeculum redimere, et peccatum mundi per crucem morte devicta absolvere, cuius quidem crucis iniuriam non pertulit illa divinitatis substantia, sed sola susceptae humanitatis natura. |
3 | Passio enim corporis fuit; divinitas vero exsors iniuriae mansit. |
4 | Tripartita autem ratio Dominicae passionis ostenditur. |
5 | Prima itaque causa est, ut Christus pro reatu mundi redemptio daretur, scilicet ut quos serpens absorbuerat evomeret, et praedam quam tenebat amitteret, non potentia victus, sed iustitia: non dominatione, sed ratione. |
6 | Secunda causa est, ut secuturis hominibus vitae magisterium praeberetur. |
7 | Ascendit enim in crucem Christus, ut nobis passionis et resurrectionis praeberet exemplum: passionis ad firmandam patientiam; resurrectionis, ad excitandam spem; ut duas vitas nobis ostenderet in carne: unam laboriosam, alteram beatam. |
8 | Laboriosam quam tolerare debemus, bsb36060.113 beatam quam sperare debemus. |
9 | Tertia causa est susceptae crucis, ut superba saeculi et inflata sapientia per crucis stultam, ut putatur, praedicationem humiliata corrueret, ut pateret id quod stultum Dei est quanto sit hominibus sapientius et quod infirmum Dei est, quanto sit fortius tota hominum fortitudine. |
10 | Docet autem apostolus Paulus illuminatos nos debere oculos cordis habere, ad intelligendum quae sit latitudo crucis, et longitudo, et altitudo et profundum. |
11 | Crucis latitudo est transversum lignum quo extenduntur manus. |
12 | Longitudo a latitudine deorsum usque ad terram. |
13 | Altitudo, ab altitudine sursum ad caput. |
14 | Profundum vero quod terrae infixum absconditur. |
15 | Dicitur homini: Tolle crucem tuam et sequere me. |
16 | Dum enim cruciatur caro, cum mortificantur membra nostra super terram, fornicatio, immunditia, luxuria et caetera, dumque exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem, passio est crucis. |
17 | Et haec quidem dum sint bona opera, tamen adhuc laboriosa, quorum merces requies est. |
18 | Ideoque dicitur spe gaudentes, ut cogitantes scilicet requiem futuram, cum hilaritate et laboribus operemur. |
19 | Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus; per manus enim opus intelligitur; per latitudinem, hilaritas operantis, quia tristitia facit angustias. |
20 | Porro per altitudinem crucis cui caput adiungitur, exspectatio supernae retributionis de sublimi iustitia Dei sanctificatur, ut et ipsa opera bona non propter beneficia Dei terrena ac temporalia facienda credantur, sed potius propter illud quod desuper sperat fides, quae per dilectionem operatur. |
21 | Iam vero bsb36060.114 per longitudinem qua totum corpus extenditur, ipsa tolerantia significatur, ut longanimes permaneamus. |
22 | Unde longanimes dicuntur qui tolerant. |
23 | Per profundum autem, hoc est partem illam ligni quae in terrae abdito defixa latet, sed unde consurgit omne quod eminet, inscrutabilia indicantur iudicia Dei, de quibus occulta cum voluntate vocatur homo ad participationem tantae gratiae Dei. |
24 | Hac ergo die Ecclesiae altaria indumentis suis spoliata denudantur, quia in ea Christus suis vestimentis exutus esse legitur, et velum templi scissum esse occiso Christo, per Evangelium praedicatur. |
25 | Hac die in Ecclesia luminaria non accenduntur, quia in ipso Redemptore crucifixo sidera obscurabantur. |
26 | In hac die sanctarum plebium praesules, quia mandata sibimet legatione funguntur, apud divinam clementiam humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente, postulant et precantur: primum pro statu totius Ecclesiae Christi; deinde ut infidelibus dominetur fides, et idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus; ut Iudaeis ablato cordis velamine, lux veritatis appareat; ut haeretici catholicae fidei receptione resipiscant; ut schismatici spiritum redivivae charitatis accipiant; ut lapsis poenitentiae remedia conferantur; ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis, coelestis misericordiae aula reseretur, quia pro horum omnium redemptione, in hac die sanguis effusus est Christi. |
27 | Haec autem non inaniter a Domino peti, rerum ipsarum monstrat affectus: quomodo quidem ex omni errorum genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos erutos de potestate tenebrarum bsb36060.115 transferat in regnum Filii charitatis, ex vasis irae faciat vasa misericordiae. |
28 | Quod a Deo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo semper gratiarum actio laudisque confessio, pro illuminatione talium vel correctione, referatur. |
29 | Ipsa die a pontifice et a clero et ab omni populo species crucis salutatur, quia passio Redemptoris a fidelibus in hora redemptionis suae digna laude veneratur. |
30 | In hac die sacramenta penitus non celebrantur; sed Eucharistiam in coena Domini consecratam, peracto officio lectionum et orationum, et sanctae crucis salutatione, resumunt, quia, ut Innocentius papa testis est, ex eo quod apostoli et amatores Christi eo biduo quo crucifixus et sepultus Salvator est, in moerore constituti, ab omni cibo abstinuerunt se, hinc traditio Ecclesiae habet biduo memorato sacramenta non celebrari, sed magis sanctam resurrectionis noctem exspectari, et in ipsa cum laetitia et gaudio speciali sacrificium offerri. |
31 | In hac die vespera cum silentio celebratur, ut quieti Dominicae sepulturae veneratio exhibeatur. |
1 | Sabbati paschalis veneratio hinc celebratur, pro eo quod eadem die Dominus in sepulcro quievit: unde et bene in Hebraeo sermone sabbatum requies interpretatur, sive quod Deus in eo requievit die, mundo perfecto; sive quod in eo Dominus et Redemptor noster requievit in sepulcro. |
2 | Hic autem dies inter mortem Domini et resurrectionem medius est, significans requiem quamdam animarum ab omni labore omnium molestiarum post mortem, per quam fit transitus per resurrectionem carnis ad illam vitam quam Dominus noster bsb36060.116 sua resurrectione praemonstrasse dignatus est. |
3 | In hac die cum omni silentio et tranquillitate oportet nos manere, et cum oratione et psalmodia sanctam resurrectionis horam exspectare, ne nos magis cura saecularis infestet, et terrena negotia inquietent, quam spiritalia studia et cura salutaris animarum nostrarum occupent. |
4 | Hac autem die inclinante ad vesperam, statuta celebratio noctis Dominicae in Ecclesia incipitur, et primum secundum institutionem Zosimi papae, archidiacono cereum benedicente, apte quidem fit, ut in consecratione luminis paschalis celebratio incipiat, quae aeternae lucis nobis contulit claritatem. |
5 | Deinde lectionum Veteris Testamenti et orationum ordo peragitur, ut innotescat quanta exspectatione a primordio mundi per patriarchas et prophetas salus nostra praesagiebatur, quae in Salvatoris nostri passione et resurrectione completa est. |
6 | Deinde litaniae aguntur, ut communicatio et memoria et oratio sanctorum nos ad ventura gaudia consequenda adiuvet: quas sequitur baptismi sacramentum, et ascendit grex dealbatorum de lavacro. |
7 | Quicunque autem scire desiderat quanta auctoritate et ratione baptismum istius temporis nobis commendatur, legat decreta Leonis papae, et inveniet. |
8 | Post baptismum vero et litanias, sequitur sancta missarum celebratio, et communicatio corporis et sanguinis Domini, cuius participatione quicunque fidelium se hac nocte abstinuerit, nescio quomodo dicam illum Christianum, exceptis his qui, pro capitalibus criminibus excommunicati, poenitentiam gerunt. |
9 | Notandum vero quod apud Hieronymum bsb36060.117 legimus, quod in Orientalibus Ecclesiis mos sit in hac nocte, ante mediam noctem, fideles ab ecclesia non recedere, horam illam exspectantes in sacris vigiliis, de qua scriptum est: Media nocte clamor factus est, etc. (Matth. XXV). |
1 | Iam vero paschale sacramentum quod nunc in Salvatoris nostri mysterium manifestissime celebratur, in Veteri Testamento figuraliter primum gestum est, quando agno occiso, Pascha celebravit populus Dei in Aegypto: cuius figura in veritate completa est in Christo, qui sicut ovis ad immolandum ductus est; cuius sanguine illinitis postibus nostris, id est, cuius signo crucis signatis frontibus nostris, a periclitatione huius saeculi, tanquam a captivitate Aegyptia, liberamur. |
2 | Cuius quidem diem paschalis resurrectionis non solum pro eo celebramus, quod in eodem a mortuis resurrexit, sed etiam et pro aliis sacramentis quae per eumdem significantur. |
3 | Quia enim, sicut dicit Apostolus: Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram (Rom. IV), transitus quidem de morte ad vitam in illa passione Domini et resurrectione sacratus est. |
4 | Nam et vocabulum ipsum quod Paseha dicitur, non Graecum, sed Hebraeum est. |
5 | Neque enim a passione, quoniam paschien, πάσχειν Graece, pati dicitur, sed a transitu Hebraeo verbo Pascha appellatum est: quod et maxime evangelista expressit, cum celebraretur a Domino Pascha cum discipulis: Cum vidisset, inquit, Iesus, quia venit hora ut transiret de mundo ad Patrem (Ioan. XIII). |
6 | Transitus ergo de hac vita mortali in aliam vitam immortalem, hoc est de morte ad vitam, in passione et resurrectione Domini commendatur. |
7 | Hic transitus a nobis modo agitur per fidem, quae nobis datur bsb36060.118 in remissionem peccatorum, quando consepelimur cum Christo per baptismum, quasi a mortuis transeuntes de peioribus ad meliora, de corporalibus ad spiritualia, de conversatione huius vitae ad spem futurae resurrectionis et gloriae. |
8 | Propter ipsum ergo initium novae vitae ad quam transimus, et propter novum hominem quem iubemur induere et exuere veterem, expurgantes vetus fermentum, ut simus nova conspersio, quoniam Pascha nostrum immolatus est Christus, propter hanc vitae novitatem, primus mensis in anni mensibus celebrationi attributus est; nam ipse dicitur et mensis novorum. |
9 | Quod vero in toto tempore saeculi nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrectio Domini triduana est. |
10 | Primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, ubi iam manifestatum est sacramentum quod erat in prophetico aenigmate occultum. |
11 | Hoc ergo et in lunari numero significatur. |
12 | Quia enim numerus septenarius solet in Scripturis ad quamdam perfectionem mysticus apparere, in tertia hebdomada lunae Pascha celebratur, id est, qui dies occurrerit a 15 in 21, sed non solum propter tempus tertium, quia incipit hebdomada tertia, sed etiam propter illam conversionem lunae. |
13 | Tunc enim illa ab inferioribus ad superiora convertitur; et haec nobis de luna similitudo assumitur, de visibilibus ad invisibilia, de corporalibus ad spiritualia sacramenta transire, ut magis magisque huic saeculo moriamur, et vita nostra abscondatur cum Christo, omnemque lucem studii nostri quae ad inferiora vergebat, ad superiora convertamus, ad illam scilicet aeternam contemplationem bsb36060.119 immutabilis veritatis. |
14 | Usque ad vicesimam primam ideo Pascha observatur, propter numerum septenarium quo universitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur, propter instar universitatis; ideoque et Ioannes apostolus in Apocalypsi septem scribit Ecclesiis. |
15 | Ecclesia vero adhuc in ista mortalitatis carne constituta, propter istam mutabilitatem, lunae nomine in Scripturis saepe vocatur. |
16 | Quod vero anniversarius dies paschalis non ad eumdem redit anni diem, sic ut puta dies quo creditur Dominus natus, hoc fit propter Dominicum diem et lunam. |
17 | Manifestum est enim quo die Dominus crucifixus sit, et in sepulcro fuerit et resurrexerit. |
18 | Adiuncta est enim ipsorum dierum observatio per Nicaenum concilium, et orbi universo Christiano persuasum eo modo Pascha celebrari oportere, ut non solum lunam paschalem, sed et diem Dominicum in qua resurrexit a mortuis, exspectare debeamus. |
19 | Inde est quod ad eumdem anni [diem] non revertetur Pascha. |
20 | Nam Iudaei tantumdem mensem novorum et lunam observant: diem autem addendum patres nostri censuerunt, ut et nostra festivitas a Iudaeorum festivitate distingueretur. |
21 | Initium videlicet primi mensis observandum est, ab octavo Iduum Martiarum usque in Nonarum Aprilium diem. |
22 | Quarta decima vero luna Paschae a duodecima Kalend. Aprilis usque in decimam quartam Kalendas Maii, quaerenda est. |
23 | Porro dies Paschae Dominica, ab undecima Kalendis Aprilis usque in septimam Kalendas Maii, et hoc a luna quindecima usque ad vicesimam primam. |
24 | Nunquam ergo contingere potest, ut luna decima quarta primi mensis ante vernale aequinoctium, quod fit in XII Kalendis Aprilis, eveniat, quia luminare minus luminare maius sequi in plenitudine sua bsb36060.120 non praecedere debet. |
25 | Nam cum in Veteri Testamento tribus argumentorum indiciis paschale tempus observari sit praeceptum, videlicet ut post aequinoctium, et mense primo, ut tertia eius septimana, id est, a vespera decimae quartae lunae quod est initium decimae quintae usque in vesperam, id est, terminum vigesimae primae, celebretur, quarta in eiusdem observatione regula est nobis a tempore Dominicae resurrectionis imposita, ut cum aequinoctio transcenso lunam primi mensis quartam decimam vespere ortum facere viderimus, non statim ad faciendum Pascha prosiliamus, sed Dominicum exspectantes in ipso congrue Pascha celebremus. |
26 | Et si fieri posset ut eadem omnibus annis sabbati die luna quarta decima contigisset, nihil nostrae paschalis observantiae tempus a legali discreparet. |
27 | Nam et nos ipsi iuxta legis edicta, semper quarta decima luna primi mensis ad vesperam, immolantes et comedentes agni immaculati carnem, sanguinemque illius, ad repellendum exterminatorem, nostris postibus aspergentes, id est, baptismi et paschalium celebrantes solemnia missarum, spiritalem superaremus Aegyptum, atque illucescente mane in luna decima quinta mensis eiusdem, primum Azymorum diem intraremus, septemque dies eiusdem celebritatis legitimos, a mane decimi quinti diei, usque in vesperam vicesimi primi mensis ipsius, id est, a Dominico Paschae, usque in Dominicum octavum Paschae, debita veneratione compleremus. |
28 | Sed quoniam lunae dies idem diversas septimanae devolvitur in ferias, inde fit ut qui propter resurrectionem Redemptoris nostri Dominicum diem Paschae initium bsb36060.121 servare docemur, aliquoties nostra festivitas septimo post legalium Azymorum exordium sumat ingressum, nonnunquam tamen contingat, ut nostra solemnitas paschalis aliquem legalium paschae dierum, saepe autem omnes intra se complectatur. |
29 | Notan dum tamen quod inter pascha et azyma legis hoc distat, quod illa una dies qua agnum occidi necesse erat, et nocte sequenti transiens Dominus primogenita Aegyptiorum percussit, liberans domus filiorum Israel signatas agni sanguine (Exod. XII), pascha dicebatur, sequentes vero dies septem, id est, a decimo quinto usque ad vicesimum primum mensis eiusdem, azymorum proprie vocabantur. |
30 | Quem legalium morem Ecclesia non ignobiliter etiam imitatur, unam videlicet noctem transitus Dominicae resurrectionis a mortuis, qua, impios triumphando, fideles salvare dignatus est, principaliter observans, ac deinde alios septem dies in memoriam eiusdem dominicae resurrectionis congrua festivitate subiungens quos septem dies Albas vocitamus, propter eos qui in sancta nocte baptizati, albis per totam hebdomadam utuntur vestibus; et tunc maxime dum alba tolluntur a baptizatis vestimenta, per manus impositionem a pontifice Spiritum sanctum accipere conveniens est, qui in baptismo omnium receperunt remissionem peccatorum, et per septem dies evangelico castitatis habitu et luminibus coelestis claritatis sanctis assistere sacrificiis solent. |
1 | Ascensionis Dominicae solemnitas ideo celebratur, quia eodem die post mundi victoriam, post inferni bsb36060.122 regressum, ascendere Christus memoratur ad coelos, sicut scriptum est: Ascendens in altum, cepit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII). |
2 | Quae festivitas ideo per revolutum circulum annorum celebratur, ut humanitas assumptae carnis ascendens ad dexteram Patris in memoriam revocetur: cuius corpus ita in coelo esse credimus, ut erat quando ascendit, quod et vox angelica protestatur dicens: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I), id est, eadem carnis specie atque substantia, cui profecto carni immortalitatem dedit, naturam non abstulit. |
3 | Dextera autem Patris ad quam idem Filius sedere creditur, non est corporea, quod nefas est de Deo sentire, sed dextera Patris, est beatitudo perpetua, quae sanctis in resurrectione promittitur, id est universae Ecclesiae quae est corpus Christi; sicut et sinistra eius intelligitur miseria et poena perpetua, quae impiis dabitur. |
4 | Ante hanc ergo diem Ascensionis Domini, mos est Ecclesiarum Occidentis per tres dies proximos ieiunium exercere, et litanias agere, et hoc congrue. |
5 | Nam si credimus Christum in hoc tempore ad coelos ascendisse, dignum est etiam ut ante Ascensionis eius diem operam demus ieiuniis et orationibus, castigantes carnem nostram, et crucem eius in nobismetipsis gestantes, quatenus illum sequi mereamur. |
6 | Qui enim, inquit, vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX). |
7 | Sicut ergo portamus in manibus nostris speciem crucis eius, ita portemus et in carne nostra similitudinem passionis eius. |
8 | Qui autem sunt Christi, dixit Apostolus, carnem suam bsb36060.123 crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V). |
9 | Et ita fiet, ut ubi Christus post resurrectionem suam cum gloria ascendit, illuc et nos resurgentes a mortuis, in carne incorruptibili per eius gratiam ascendere valeamus, sicut dicit idem Apostolus: Si enim, inquit, complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI). |
1 | Initium sane et causa festivitatis Pentecostes, id est, quinquagesimae, paulo altius repetenda est. |
2 | Pentecostes enim dies hinc cepit exordium, quando Dei vox in Sina monte desuper intonans audita est, et lex data est Moysi. |
3 | In Novo autem Testamento Pentecostes coepit, quando adventum sancti Spiritus quem Christus promisit, exhibuit, quem ait non esse venturum, nisi ipse ascendisset in coelum. |
4 | Denique dum portam coeli Christus intrasset, decem diebus interpositis, intremuit subito orantibus apostolis locus, et descendente Spiritu sancto super eos, conflammati sunt, ita ut linguis omnium gentium Dei magnalia loquerentur. |
5 | Adventus itaque Spiritus sancti de coelo super apostolos in varietate linguarum diffusam solemnitatem transmisit in posteros, eaque de causa Pentecoste celebratur, et dies ipse proinde insignis habetur. |
6 | Concordat autem haec festivitas Evangelii, cum festivitate legis. |
7 | Illic enim posteaquam agnus immolatus est, interpositis quinquaginta diebus, data est lex Moysi scripta digito Dei. |
8 | Hic postquam occisus est Christus, qui tanquam ovis ad immolandum ductus est, celebratur verum Pascha, et interpositis quinquaginta diebus, Spiritus sanctus datur, qui est digitus Dei, super centum et viginti discipulos Mosaicae aetatis numero constitutos. |
9 | bsb36060.124 Siquidem et haec festivitas aliud obtinet sacramentum. |
10 | Constat enim ex septem septimanis. |
11 | Sed dierum quidem septimanae generant eamdem Pentecosten in quo fit peccati remissio per Spiritum sanctum. |
12 | Annorum vero septimanae quinquagesimum annum faciunt, qui apud Hebraeos iubilaeus nominatur, in quo similiter terrae fit remissio, et servorum libertas, et possessionum restitutio, quae pretio fuerant comparata. |
13 | Septem etenim septies multiplicati quinquagenarium ex se generant numerum, assumpta monade quam ex futuri saeculi figura praesumptam esse maiorum auctoritas tradit. |
14 | Fit enim ipsa et octava semper et prima, imo ipsa est semper una, quae est omnis dies. |
15 | Necesse est enim sabbatismum animarum populi illuc occurrere atque ibi compleri ubi datur pars his qui octo, sicut quidam disserens Salomonis dicta sapienter exposuit (Eccle. XI). |
16 | Idcirco autem totius quinquagesimae dies post Domini resurrectionem resoluta abstinentia in sola laetitia celebrantur, propter figuram futurae resurrectionis, ubi iam non labor, sed requies erit laetitiae. |
17 | Ideo his diebus nec genua in oratione flectuntur, quia sicut quidam sapientum ait, in flexu genuum poenitentiae et luctus indicium est. |
18 | Unde etiam per omnia eamdem in illis solemnitatem quam Dominico die custodimus, in qua maiores nostri nec ieiunium agendum, nec genua esse flectenda, ob reverentiam Dominicae resurrectionis, tradiderunt. |
19 | His diebus sanctis alleluia propter gaudium resurrectionis assidue esse cantandum in Ecclesia magistri sanciverunt Ecclesiae. |
20 | Quia vero a Dominica bsb36060.125 Septuagesimae toto tempore ieiunii, usque in Pascha, quo poenitentiae et corporis nostri mortificationi instare debemus, ab ista laude abstinendum est, licet nullo tempore in Ecclesia laus Dei desit, ita in diebus solemnitatis paschalis, imo per totam Quinquagesimam usque in Pentecosten, atque in Dominicis diebus, quando laetari nos convenit, et ieiunio relaxari, sine cessatione illam in cantu frequentare debemus. |
21 | Ante pascha ergo tempus ieiunii praesentis vitae significationem tenet, quia propter peccata nostra poenis aerumnisque quotidie affligimur. |
22 | Tempus vero quinquagesimae paschalis futuram resurrectionem corporum nostrorum, id est, aeternam in coelis vitam, eo quod caput nostrum eo tempore resurrexerit, demonstrat, ac ideo coeleste canticum alleluia, quod Ioannes apostolus in coelis sanctorum turbam multam canere in Apocalypsi commemorat, eo tempore frequentandum esse, quo immortalitatem nostram desideramus, Salvatoris nostri glorificationem celebrantes; et hoc optandum, ut qui in terra aliena positi canticum Domini cantare digne non possumus, ad terram viventium perveniamus, qua sine fine gaudentes canticum novum Domino sine cessatione in aeternum decantemus. |
23 | In sabbato autem sancto Pentecostes, sicut in sabbato sancto Paschae, baptismum celebratur, lectionibus Veteris Testamenti ante recitatis, et orationibus atque litaniis ante peractis, subsequente sancta missarum celebratione. |
24 | Bene quoque sabbatum sanctum Pentecostes simili celebratione sabbato sancto Paschae veneratur, quia ipse unigenitus Dei Filius in fide credentium, et in virtute operum, bsb36060.126 nullam inter se et Spiritum sanctum voluit esse distantiam, quia nulla est diversitas in natura, dicens: Ego rogabo Patrem meum, et alium paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis (Ioan. IV). |
25 | Et iterum: Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater meus in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret universa quaecunque dixero vobis (Ibidem). |
26 | Et iterum: Cum venerit ille Spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem (Ioan. XVI). |
27 | Cum utique veritas Christus sit et Spiritus sanctus veritas, nomenque paracleti utrique sit proprium, non dissimile est festum, ubi semper unum est sacramentum. |
1 | Dominicum diem apostoli ideo religiosa solemnitate sanxerunt, quia in eodem Redemptor noster a mortuis resurrexit, ideo Dominicus appellatur, ut in eo a terrenis operibus vel mundi illecebris abstinentes, tantum divinis cultibus serviamus, dantes scilicet diei huic honorem et reverentiam, propter spem resurrectionis nostrae, quam habemus in illa. |
2 | Nam sicut ipse Dominus Iesus Christus et Salvator noster tertia die resurrexit a mortuis, ita et nos resurrecturos in novissimo die speramus. |
3 | Unde etiam in Dominico die stantes oramus, quod est signum futurae resurrectionis. |
4 | Hoc agit Ecclesia universa, quae in peregrinatione mortalitatis inventa est, exspectans in fine saeculi, quod in Domini nostri Iesu Christi corpore praemonstratum est, qui est primogenitus a mortuis. |
5 | Sabbatum autem a priore populo in otio corporaliter celebratum legimus, ut figura esset in requiem, unde et sabbatum requies interpretatur. |
6 | Dies autem Dominicus, bsb36060.127 non Iudaeis sed Christianis per resurrectionem Domini declaratus est, et ex illo coepit habere festivitatem suam. |
7 | Ipse est enim dies primus, qui post septimum reperitur octavus, unde et in Ecclesiaste ad duorum Testamentorum significationem dicitur: Illi septem, idem illi octo. |
8 | Primo enim solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum, resurrectio autem nullius erat usque ad Christum Dominum, qui resurgens a mortuis, non moritur, mors illi ultra non dominabitur. |
9 | Iam postquam facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut praeiret in capite Ecclesiae, quod corpus Ecclesiae speraret in fine, dies Dominicus octavus, qui et primus, in festivitate successit. |
10 | Apparet autem hunc diem etiam in Scripturis sanctis esse solemnem. |
11 | Ipse enim est dies primus saeculi, in ipso formata sunt elementa mundi, in ipso creati sunt Angeli, in ipso quoque a mortuis resurrexit Christus, in ipso de coelis Spiritus sanctus super apostolos descendit, manna in eo die in eremo primo de coelo datum est. |
12 | Sic enim dicit Dominus: Sex diebus colligetis manna, in die autem sexto duplum colligetis (Exod. XVI). |
13 | Sextus enim dies est parasceve, qui ante sabbatum ponitur, sabbatum autem octavus dies est, quem sequitur Dominicus in quo primum manna de coelo venit. |
14 | Unde intelligant Iudaei iam tunc praelatam esse Iudaico sabbato Dominicam nostram, iam tunc indicatum quod in sabbato ipsorum gratia Dei de coelo ad eos nulla descenderit, sed in nostra Dominica in qua primum Dominus eam pluit. |
1 | bsb36060.128 Festivitates apostolorum sive in honorem martyrum solemnitates, antiqui patres in venerationis mysterio celebrare sanxerunt (August. de Civit. Dei), vel ad excitandam imitationem, vel ut meritis eorum consociemur, atque orationibus adiuvemur, ita tamen, ut nulli martyrum, sed ipsi Deo martyrum, quamvis in memoriis martyrum, constituamus altaria. |
2 | Quis enim antistitum in locis sanctorum corporum assistens altari aliquando dixit: Offerimus tibi, Petre, aut Paule, aut Cypriane? Sed quod offertur, Deo offertur, qui martyres coronavit, apud memorias eorum quos coronavit, quod ex ipsorum amore maior affectus exsurgat ad acuendam charitatem, et in illos quos imitari possemus, et in illo quo adiuvante possimus. |
3 | Colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hac vita coluntur sancti homines Dei, quorum cor ad talem pro evangelica veritate passionem paratum sentimus, sed illos tanto devotius, quanto securius post incerta omnia superata, quanto etiam fidentiori laude praedicamus, iam in vita feliciore victores, quam in ista adhuc usque pugnantes. |
4 | At vero illo cultu qui Graece latreia, λατρεία dicitur, Latine uno verbo dici non potest, cum proprie sit quaedam divinitati debita servitus, nec colimus, nec colendum docemus, nisi unum Deum. |
5 | Cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii, unde idololatria dicitur eorum, qui hoc etiam idolis exhibent, nullo modo aliquid tale offerimus aut offerendum praecipimus, vel cuiquam martyri, vel cuiquam sanctae animae, vel cuiquam angelo, bsb36060.129 et quisquis in hunc errorem dilabitur, corripiatur per sanam doctrinam, sive ut corrigatur, sive ut caveatur dum etiam ipsi sancti vel homines vel angeli exhiberi sibi nolint, quod uni Deo deberi norint. |
6 | Apparuit hoc in Paulo et Barnaba cum, commoti miraculis, quae per eos facta sunt, Lycaonii, tanquam diis immolare voluerunt (Act. XIV). |
7 | Conscissis enim vestimentis suis, confitentes et persuadentes se deos non esse, ista sibi vetuerunt. |
8 | Apparuit et in angelis, sicut et in Apocalypsi legimus angelum se adorare prohibentem ac dicentem adoratori suo: Conservus tuus sum et fratrum tuorum, Deum adora (Apoc. XIX). |
9 | Recte itaque scribitur homini ab angelo prohibitum esse adorare se, sed unum Deum sub quo ei esset et ille conservus. |
10 | Non ergo sit nobis ille divinae religionis cultus in angelos aut martyres, quia non sic habentur ut tales quaerant honores ut Deus, quia nec ipsi volunt se coli pro Deo, sed illum a nobis coli volunt quo illuminante laetantur. |
11 | Honorandi ergo sunt martyres, propter imitationem, non adorandi propter religionem, honorandi charitate non servitute. |
12 | Notandum vero quod Felix, papa Romanus, vigesimus septimus post sanctum Petrum, legitur constituisse supra memorias martyrum missas celebrari. |
13 | Attamen beatus Gregorius papa sexagesimus sextus Romanae urbis constituit supra corpus missas celebrari. |
14 | Dicuntur quaedam festivitates natalitia, et merito. |
15 | Quomodo enim consuete nasci dicitur, cum quis, de utero matris procedens, hanc in lucem egreditur, ita rectissime potest natus dici, quia vinculis carnis solutus, ad lucem sublimatur aeternam, et inde mos obtinuit bsb36060.130 ecclesiasticus, ut dies beatorum martyrum, sive confessorum Christi, qui de saeculo transierunt, natales vocitemus, eorumque solemnia, non funebria, sed natalitia dicantur. |
1 | Sacrificium pro defunctorum fidelium requie offerre, vel pro eis orare, quia per totum orbem hoc custoditur, credimus quod ab ipsis apostolis traditum sit. |
2 | Hoc enim ubique catholica tenet Ecclesia, quae nisi crederet fidelibus defunctis dimitti peccata, non pro eorum specialibus vel eleemosynam faceret, vel sacrificium offerret. |
3 | Nam et cum dicit, qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII), demonstrat quibusdam illic dimittenda peccata, et quaedam purgatorio igne purganda. |
4 | Ergo ut in libris dialogi sanctus Gregorius narrat, et Beda magister in Gestis angelorum, frequenter exemplo ostensum seu visione revelatum est, animabus defunctorum multum prodesse pro eis sacrificia. |
5 | Et in quodam loco dictum est a sancto Augustino, defunctorum animas sine dubio pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium offertur, vel eleemosynae fiunt si tamen aliquod quisque sibi meritum praeparavit, dum adhuc in corpore viveret, pro qua ista prosint, quaecunque pro illo fiunt. |
6 | Nam non omnibus prosunt, nisi pro differentia vitae, quae quisque gessit in corpore. |
7 | Nam pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde bonis, et non valde malis, propitiationes sunt, pro valde malis, si etiam nulla sunt adiumenta mortuorum, qualescunque tamen vivorum consolationes sunt. |
8 | Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, bsb36060.131 ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio. |
1 | Festivitates annuas dedicationis ecclesiarum, ex more veterum celebrari, in Evangelio legimus, ubi dicitur: Facta sunt autem encaenia Ierosolymis (Ioan. X). |
2 | Encaenia quippe festivitates erant dedicationes templi. |
3 | Graece enim καινὸν dicitur novum. |
4 | Quodcunque enim aliquid novum fuerit dedicatum, encaenia vocatur. |
5 | Illum enim diem quo dedicatum est templum a Salomone, sicut Regum liber et Paralipomenon narrat, Iudaei solemniter celebrabant, et ipse dies apud eos festus habebatur; qui usus videlicet in illis exolevit qui caruerunt et cultu et templo. |
6 | Christiani autem servant morem illum patrum, in quibus gloria translata videtur. |
7 | Nam quod in dedicatione templi, in nocte praecedente diem dedicationis, reliquiae sanctorum feretro conditae in tentorio vigiliis custodiuntur, quid aliud demonstrat, quam quod arca testamenti cum sanctis quae in ea erant, in tabernaculo Mosaico ante aedificationem templi per excubias Levitarum servabatur. |
8 | Et quod in tempore dedicationis multitudine undique convocata, feretrum cum reliquiis sanctorum per sacerdotes de tentorio ad templum fertur, quid aliud intimat, quam quod liber Paralipomenon narrat, quod venerunt omnes viri Israel ad regem Salomonem in die solemni, et portaverunt Levitae arcam foederis Domini cum omni apparatu tabernaculi, et intulerunt eam sacerdotes in locum suum (II Par. V), id est, oraculum templi in sancta sanctorum? Quod vero pontifex simul cum sacerdotibus feretrum portantibus, et omni clero ac caetero populo laudem et litanias canendo antequam ingrediatur bsb36060.132 in templum, ter foris illud circuit, quid aliud significat, quam quod in adventu Domini et sanctorum eius, qui fit per invocationem eius sicut ipse dixit: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum (Matth. XVIII), omnis superbia et virtus diaboli, si quae in domo latitaverit, corruat et dissipetur, et quod secundum prophetam: Exaltabitur Dominus solus in die illa, et vocabitur deinceps nomen loci illius Dominus (Ibid.). |
9 | Legimus etiam in Iesu Nave, quod sacerdotes et Levitae, atque universus Israel simul cum arca Domini circumirent urbem Iericho, et sacerdotibus clangentibus buccinis et conclamante universo populo, subito corruerunt muri civitatis, quod utique significat ad vocem praedicationis et laudis Domini post Salvatoris adventum, superbiam mundanam corruisse, et regnum diaboli destructum esse. |
10 | Quod vero duodecim lucernae intus iuxta parietes templi ponuntur, duodenarium numerum exprimit apostolorum et patriarcharum, quem etiam Ioannes apostolus in Apocalypsi commemorat in aedificio coelestis Ierusalem esse insignem. |
11 | Quod vero altare post aspersionem aquae chrismate perungitur, ad imitationem patriarchae Iacob factum est: qui post visionem illam terribilem, erexit lapidem in titulum, fundens oleum desuper, vocans locum, domus Dei (Gen. XXVIII). |
12 | Legiturque in Exodo, quod Moyses faceret sanctum unctionis oleum, ungeretque ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia eius, altare thymiamatis et holocausti, et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinet. |
13 | Aaron quoque et filios eius, ut sacerdotio Domini fungerentur. |
14 | Benedicit, ut res sacrificandae bsb36060.133 sacro chrismatis liniantur unguento, ut demonstretur quod omnis sanctificatio constat in Spiritu sancto, cuius virtus invisibilis sancto chrismate ad sanctificationem praebendam permista est. |
15 | Quod vero tunc incensum a pontifice super altare ponitur, significat sacerdotis puram super illud orationem esse debere, ut possit dicere Domino cum Propheta: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). |
16 | Quod autem subtus tabulam altaris reliquiae sanctorum ponuntur, significat sanctos sub throno Dei sedes et requiem habere. |
17 | Testatur etiam hoc Ioannes in Apocalypsi, cum dicit: Vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant, et clamabant voce magna dicentes: Usquequo Domine sanctus verus, non vindicas et iudicas sanguinem de his qui habitant in terra? Et datae sunt his singulae stolae albae, et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleantur conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi (Apoc. VI). |
18 | Perfecta vero dedicatione templi et altaris, induit se pontifex et clerus vestimentis aliis, et celebrant solemniter sanctarum missarum celebrationem. |
19 | Et hoc ex veteri usu servatum est, quia legitur in Paralipomenon, quod postquam collata sit arca in loco suo, id est, in sanctis sanctorum, et egressis sacerdotibus de sanctuario, omnes sacerdotes sanctificati sint, et tam Levitae quam cantores, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres vestiti byssinis, cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris, et reliqua (II Par. V). |
20 | Et item: Rex autem et omnis populus, immolabant victimas coram Domino. |
21 | Et paulo post: Et dedicavit domum bsb36060.134 Dei rex et universus populus. |
22 | Sacerdotes autem stabant in officiis suis, etc. (II Par. VII). |
23 | In hoc autem istud praestantius est veteri illi dedicationi, quod illic mactabantur boum et ovium multa millia, hic vero immolatur agni illius corpus, qui abstulit peccata mundi; illic concrepabat multitudo tubarum et cymbalorum, et caetera instrumenta musicorum, hic autem iubilus ex devoto pectore prolatus, suaviter sonat per voces hominum. |
24 | Quantum autem distat ab umbra veritas, tantum distat a legali victima nostrum sacrificium, et quantum praestat insensibili sensibile, tantum praestat laus vocis humanae ex puro corde prolata, inani flatu tubarum, et percussione cymbalorum. |
25 | Sed quia omnia in figuram contingebant illis, et nos revelata facie gloriam Domini contemplamur, morem illum veterum translatum in nostra religione tanto congruentius quanto verius observamus. |
26 | Omnes autem festivitates pro varietate religionum, diversaque in honorem martyrum tempora, ideo a viris prudentibus instituta sunt, ne forte rara congregatio populi fidem minueret in Christo. |
27 | Propterea ergo dies aliqui constituti sunt, ut in unum omnes pariter convenirent, et ex conspectu mutuo, et fides crescat, et laetitia maior oriatur. |
1 | Festi autem dies in veteri lege isti fuerunt: dies Azymorum et Phase, quando, luna plenissima, abiecto fermento, agnus immolabatur. |
2 | Dies Pentecostes, qua in vertice bsb36060.135 montis, Sina lex data est Moysi, in quo de frugibus primi panes offerebantur propositionis. |
3 | Dies sabbatorum, in quo otia celebrabantur, et in quo manna in deserto non licebat colligere. |
4 | Dies Neomeniarum, celebratio novae lunae. |
5 | Semper autem Iudaei in mensium principio, hoc est prima luna, diem festum agebant. |
6 | Sed idcirco in principio mensis hoc faciebant, quia deficiente luna, tempus finitur, et iterum nascente, incipitur. |
7 | Dies autem tubarum septimi mensis principium est, quando Iudaei solemnitatem agentes amplius tuba canebant, et plura offerebant in eo sacrificia quam per singulos menses. |
8 | In hoc mense primo, decimo die mensis huius, dies propitiationum sive expiationum erat, quando pontifex semel in anno introibat in sancta sanctorum, et populo foris orante, ipse solus intus orabat, tam pro sua quam populi ignorantia offerens incensum Domino super altare thymiamatis. |
9 | In quo mense et dies erant celeberrimi Scenopegiae, id est, Tabernaculorum, quando a quindecimo die mensis huius, per septem dies in umbraculis habitabant, sumentes sibi spatulas palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabantur coram Domino Deo suo, in commemorationem exitus illorum de Aegypto, quod Dominus eos in tabernaculis habitare fecerit, cum eduxerit eos de terra Aegypti. |
10 | Dies ieiunii, primi, quarti, septimi et decimi mensis, ob eas causas celebres apud eos fuerunt ob quas supra commemoravimus, cum de ieiunio disputabamus. |
11 | Festi autem inde vocantur, quod ius in eis fatur, id est, dicitur, et nefasti, quibus non dicitur. |
12 | Similiter et feriae a fando dicuntur, bsb36060.136 ob quam causam Silvester papa primus apud Romanos constituit ut dierum nomina quae antea secundum nomina deorum suorum vocabant, id est, Solis, Lunae, Martis, Mercurii, Veneris, Saturni, feria deinceps vocarent, id est, prima feria, secunda feria, tertia feria, quarta feria, quinta feria, sexta feria, quia in principio Genesis scriptum est quod Deus per singulos dies dixerit: prima, Fiat lux; secunda, Fiat firmamentum; tertia, Producat terra herbam virentem, similiter, etc. Sabbatum autem antiquo legis vocabulo vocare praecepit, et primam feriam diem Dominicam, eo quod Dominus in illa resurrexit. |
13 | Statuit autem idem papa ut otium sabbati magis in diem Dominicam transferretur, ut ea die a terrenis operibus ad laudandum Deum vacaremus, iuxta illud quod scriptum est: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV). |
14 | Secundum hunc autem morem in natalitiis sanctorum vacare, id est, ad laudes Dei celebrandas, sancta nos iubet Ecclesia. |
15 | Caeterum qui his diebus ad hoc vacare vult ab agri cultura, ut crapulae et ebrietati deserviat, vel iocis inanibus operam det, agnoscat se magis peccare per tale otium quam si alicui utili operi insisteret, Salomone teste, qui ait: Vae illis qui morantur in vino, et student calicibus epotandis (Prov. XXIII), et item: Acceptus, inquit, regi, minister est intelligens, iracundiam inutilis sustinebit (Prov. XIV). |
16 | Sed quia de festivitatibus celebrioribus, ad instructionem eorum qui in Ecclesia Deo serviunt, et populo praesunt, secundum sensum maiorum iam supra diximus, de origine quoque bsb36060.137 cantus, et lectionum, et auctoritate Symboli, adhuc in praesenti dicamus. |
1 | Canticum enim primus omnium Moyses legitur instituisse, quando percussa Aegypto decem plagis, et Pharaone submerso, cum populo per insueta maris itinera, ad desertum gratulabundus egressus est, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est (Exod. XV). |
2 | Item, idem auctor in Deuteronomio canticum praesagium futurorum conscripsit. |
3 | Deinde quoque Debbora non ignobilis femina, in libro Iudicum hoc mysterio functa reperitur; postea multos non solum viros, sed etiam feminas spiritu divino completas, Dei cecinisse mysteria. |
4 | Canticum autem vox humana est; psalmus autem, qui canitur ad psalterium. |
1 | Psallere autem usum esse primum Moysen, David prophetam in magno mysterio, prodit Ecclesia. |
2 | Hic enim a pueritia in hoc munus a Domino specialiter electus, et cantorum princeps, psalmorumque thesaurus esse promeruit. |
3 | Cuius psalterium idcirco cum melodia cantilenarum suavium ab Ecclesia frequentatur, quo facilius animi ad compunctionem flectantur. |
4 | Primitiva autem Ecclesia ita psallebat, ut modico flexu vocis faceret resonare psallentem, ita ut pronuntianti vicinior esset quam canenti. |
5 | Propter carnales autem in Ecclesia non propter spiritales, consuetudo cantandi est instituta, ut quia verbis non compunguntur, suavitate modulaminis moveantur. |
6 | Sic namque et beatissimus Augustinus in libro Confessionum suarum, consuetudinem canendi bsb36060.138 approbat in Ecclesia, ut per oblectamenta, inquit, aurium, infirmior animus ad effectum pietatis exsurgat. |
7 | Nam idipsis sanctis dictis, religiosius et ardentius moventur animi nostri ad flammam pietatis cum cantatur, quam si non cantetur. |
8 | Omnes enim affectus nostri prae sonorum diversitate vel novitate, nescio qua occulta familiaritate excitantur magis, cum suavi et artificiosa voce cantatur. |
9 | Psalmistam autem et voce et arte praeclarum illustremque esse oportet, ita ut oblectamento dulcedinis animos incitet auditorum. |
10 | Vox autem eius non asper vel rauca, vel dissona, sed canora erit, suavis, liquida, atque acuta, habens sonum et melodiam sanctae religionis congruentem, non quae tragicam exclamet artem, sed quae Christianam simplicitatem in ipsa modulatione demonstret, neque quae musico gestu, vel theatrali arte redoleat, sed quae compunctionem magis audientibus faciat. |
11 | Perfecta autem vox est, alta, clara et suavis: alta, ut in sublime sufficiat; clara, ut aures adimpleat; suavis, ut animis audientium blandiatur. |
12 | Si autem ex his aliquid defuerit, perfecta vox non erit. |
13 | Antiqui enim pridie quam cantandum erat, cibis abstinebant, pallentia tantum legumina causa vocis sumebant, unde et vulgo cantores fabarii dicti sunt. |
14 | Si ergo hoc apud gentiles tantum servandae vocis causa agebatur, quanto magis apud Christianos, quos non tam vocis quam virtutis ipsius tenet cura, ab omni illecebra voluptatum abstinere oportet. |
1 | Hymnos primum eumdem David prophetam condidisse bsb36060.139 ac cecinisse, manifestum est, deinde et alios prophetas. |
2 | Postea quidem et tres pueri in fornace positi, convocata omnium creatura, creatori omnium hymnum canentes dixerunt. |
3 | Itaque et in hymnis et psalmis canendis, non solum prophetarum, sed etiam ipsius Domini et apostolorum habemus exemplum, et praecepta de hac re utilia ad movendum pie animum et inflammandum divinae dilectionis affectum. |
4 | Sunt autem divini hymni, sunt et ingenio humano compositi. |
5 | Hilarius autem Gallus episcopus, Pictavis genitus, eloquentia conspicuus, hymnorum carmine floruit primus, post quem Ambrosius episcopus vir magnae gloriae in Christo, et in Ecclesia clarissimus doctor, copiosus in huiusmodi carmine floruisse cognoscitur, atque inde hymni ex eius nomine Ambrosiani vocantur, quia eius tempore primum in Ecclesia Mediolanensi celebrari coeperunt, cuius celebritatis devotio dehinc per totius Occidentis Ecclesias observatur. |
6 | Carmina autem quaecunque in laudem Dei dicuntur, hymni vocantur. |
1 | Antiphonas Graeci primi composuerunt, duobus thoris alternatim concinentibus, quasi duo seraphim, duoque Testamenta invicem sibi conclamantia. |
2 | Apud Latinos autem primus idem beatissimus Ambrosius antiphonas instituit, Graecorum exemplum imitatus; ex hinc in cunctis Occiduis regionibus earum usus increbuit. |
1 | Responsotia ab Italis longo tempore ante sunt reperta, et vocata hoc nomine, quod uno canente chorus reconsonando respondeat. |
2 | Antea autem id solus quisque agebat, nunc interdum unus, interdum bsb36060.140 duo vel tres communiter canent, choro in plurimis respondente. |
1 | Lectiones pronuntiare, antiquae institutionis esse, Iudaeorum traditio habet. |
2 | Nam et ipsi legitimis praefinitisque diebus, ex lege et prophetis, lectionibus utuntur, et hoc de veteri Patrum institutione servantes. |
3 | Est autem lectio non parva audientium aedificatio: unde oportet ut quando psallitur, psallatur ab omnibus; cum oratur, oretur ab omnibus; cum lectio legitur, facto silentio aeque audiatur a cunctis. |
4 | Nam et si tunc superveniat quisque cum lectio celebratur, adoret tantum Deum, et, praesignata fronte, aurem sollicite accommodet. |
5 | Patet tempus orandi, cum omnes oramus; patet cum voluerit orare privatim, obtentu orationis. |
6 | Ne perdideris lectionem, quia non semper quilibet paratam eam potest habere, cum orandi potestas in promptu sit; nec putes parvam nasci utilitatem ex lectionis auditu: siquidem oratio ipsa fit pinguior, dum mens recenti lectione signata, per divinarum rerum (quas nuper audivit) imagines currit. |
7 | Nam et Maria soror Marthae, quae sedens ad pedes Iesu, sorore neglecta, verbum intentius audiebat, bonam partem sibi elegisse Domini voce firmatur (Luc. X). |
8 | Ideo et diaconus clara voce silentium admonet, ut sive dum psallitur, sive dum lectio pronuntiatur, ab omnibus unitas conservetur, ut quod omnibus praedicatur, aequaliter ab omnibus audiatur. |
9 | Quicunque enim officium decenter et rite peragere vult, doctrina et libris debet esse imbutus, sensuumque bsb36060.141 ac verborum scientia perornatus, ita ut in distinctionibus sententiarum intelligat ubi finiatur iunctura, ubi adhuc pendeat oratio, usque ubi sententia extrema claudatur, sicque expeditus, vim pronuntiationis obtinebit, ut ad intellectum mentes omnium sensusque permoveat. |
10 | Discernendo genera pronuntiationum, atque exprimendo proprios sententiarum affectus, modo voce indicantis simpliciter, modo dolentis, modo indignantis, modo increpantis, modo exhortantis, modo miserantis, modo percontantis, et his similia secundum genus propriae pronuntiationis, expromenda sunt. |
11 | Multa sunt enim in scripturis, quae nisi proprio modo pronuntientur, in contrariam recedunt sententiam, sicut est illud Apostoli: Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui iustificat (Rom. VIII). |
12 | Quod si quasi infirmitative, non servato genere pronuntiationis suae, dicatur, magna perversitas oritur. |
13 | Sic ergo pronuntiandum est, ut praecedat percontatio, sequatur interrogatio. |
14 | Inter percontationem autem et interrogationem, hoc veteres interesse dixerunt, quod ad percontationem multa responderi possunt, ad interrogationem vero, aut non, aut etiam. |
15 | Pronuntiabitur ergo ita, ut post percontationem qua dicimus: Quis accusabit adversus electos Dei? Illud quod sequitur, sono interrogantis enuntietur: Deus qui iustificat, ut tacite respondeatur, non. Et per item percontemur: Quis est qui condemnat, rursusque interrogemus, Christus Iesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? ut ubique tacite respondeatur, non. bsb36060.142 At vero in illo loco ubi ait: Quid ergo dicemus? quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, nisi post percontationem qua dictum est: Quid ergo dicemus? Item responsio subiiciatur, quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam (Rom. IX), textus consequens non cohaerebit. |
16 | Et alia multa sunt, quae propriam similiter vim pronuntiationis quaerunt. |
17 | Praeterea et accentuum vim oportet lectorem scire, ut noverit in qua syllaba vox protendatur pronuntiantis, quia multae sunt dictiones quae solummodo accentu discerni debent a pronuntiante, ne in sensu earum erretur. |
18 | Sed haec a grammaticis discere oportet. |
19 | Porro vox lectoris simplex esse debet et clara, et ad omne pronuntiationis genus accommodata, plena succo virili, agrestem et subrusticum effugiens sonum, non humilis, nec adeo sublimis; non fracta, non tenera, nihilque femineum sonans; non habens inflata vel anhelantia verba, non in faucibus frendentia, nec oris inanitate resonantia, nec aspera frendentibus, non hiantibus labris prolata, sed pressim, et aequaliter, et leniter, et clare pronuntiata, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur, et unumquodque verbum legitimo accentu decoretur, nec ostentationis causa frangatur oratio. |
20 | Corporis quoque motum impudentem habere non debet, sed gravitatis speciem, auribus enim et cordi consulere debet lector, non oculis, ne potius ex seipso spectatores magis quam auditores faciat. |
21 | Vetus opinio est, lectores pronuntiandi causa, praecipuam curam vocis habuisse, ut exaudiri bsb36060.143 in tumultu possint, unde et dudum lectores praecones vel proclamatores vocabantur. |
1 | Pronuntiantur autem lectiones in Christi ecclesiis, de Scripturis sanctis. |
2 | Constat autem eadem sacra Scriptura ex veteri lege et nova. |
3 | Vetus lex illa est quae data est primum Iudaeis per Moysen et prophetas, quae dicitur Vetus Testamentum. |
4 | Testamentum autem dicitur, quia idoneis testibus utique a prophetis scriptum est atque signatum. |
5 | Nova vero lex est Evangelium, quod dicitur Novum Testamentum, quod per ipsum Filium Dei Christum et suos apostolos dedit. |
6 | Illa lex vetus velut radix est, haec nova velut fructus ex radice. |
7 | Ex lege enim venitur ad Evangelium. |
8 | Si quidem Christus qui hic manifestatus est, ante in lege praedictus est. |
9 | Imo ipse locutus in prophetis, sicut scriptum est: Qui loquebar, ecce adsum, legem praemittens velut infantibus paedagogum, Evangelium vero, perfectum vitae magisterium, iam adultis omnibus praestans. |
10 | Ideo in illa operantibus bona terrae promittebantur, hic vero sub gratia ex fide viventibus regnum coeleste tribuitur. |
11 | Evangelium autem dicitur bonum nuntium, et revera bonum nuntium, ut qui susceperint, filii Dei vocentur. |
12 | Hi sunt ergo libri Veteris Testamenti quos sub amore doctrinae et pietatis legendos recipiendosque, Ecclesiarum principes tradiderunt. |
13 | Primi namque legis, id est, Moysi libri quinque sunt, Genesis, Exodi, Levitici, Numeri, Deuteronomii. |
14 | Hos sequuntur historici libri quindecim, Iesu Nave scilicet, et Iudicum libri singuli, sive Ruth. |
15 | bsb36060.144 Regum etiam libri quatuor. |
16 | Paralipomenon duo. |
17 | Tobiae quoque et Esther, et Iudith singuli. |
18 | Esdrae duo, et duo Machabaeorum. |
19 | Super hos prophetici libri sedecim sunt, Isaias, Ieremias, Ezechiel et Daniel, libri singuli. |
20 | Duodecim quoque prophetarum libri singuli, et haec quidem prophetica sunt. |
21 | Post haec versuum octo libri habentur, qui diverso apud Hebraeos metro scribuntur: id est, Iob liber, et liber Psalmorum, et Proverbiorum, et Ecclesiastes, et Cantica canticorum, Sapientia et Ecclesiasticus, Lamentationesque Ieremiae. |
22 | Sic complentur libri Veteris Testamenti quadraginta quinque. |
23 | Novi autem Testamenti primum, quatuor Evangelia sunt, Matthaei, Marci, Lucae, Ioannis. |
24 | Hos quatuordecim Pauli apostoli Epistolae sequuntur: quibus etiam subiunctae sunt septem canonicae Epistolae, Iacobi, Petri, Ioannis et Iudae. |
25 | Actus quoque duodecim apostolorum: quorum omnium signaculum est Apocalypsis Ioannis, quod est revelatio Iesu Christi, qui omnes libros et tempore concludit et ordine. |
26 | Hi sunt libri canonici septuaginta duo, et ob hoc Moyses septuaginta elegit presbyteros qui prophetizarent; ob hoc et Iesus Dominus noster septuaginta duos discipulos praedicare mandavit. |
27 | Et quomodo septuaginta duae linguae in hoc mundo erant diffusae, congrue providit Spiritus sanctus ut tot libri essent quot nationes, quibus populi et gentes ad perficiendam fidei gratiam aedificarentur. |
1 | Veteris autem Testamenti secundum Hebraeorum traditionem hi scriptores habentur. |
2 | Primum Moyses scripsit Pentateuchum. |
3 | Iesu Nave edidit librum bsb36060.145 suum. |
4 | Iudicum autem, et Ruth, et Samuelis primam partem scripsit Samuel; sequentia Samuelis usque ad calcem, scripsit David. |
5 | Malachim totum edidit Ieremias: nam ante sparsus erat per singulorum regum historias. |
6 | Iob librum Hebraei Moysen scripsisse putant, alii unum ex prophetis. |
7 | Psalterium vero scripserunt decem prophetae, id est, Moyses, David, Salomon, Asaph, Ethan, Idithun, Eman et filii Core, id est, Asir, Elcana, Ephiasab. |
8 | Sunt qui et Esdram, et Aggaeum, et Zachariam scripsisse dicant. |
9 | Salomon scripsit Proverbia, et Ecclesiasten, et Cantica canticorum. |
10 | Isaias scripsit librum suum, similiter et Ieremias cum Lamentationibus eius. |
11 | Viri Synagogae sapientes scripserunt Ezechielem, Danielem, et Paralipomenon, et Esther. |
12 | Esdra scripsit librum suum. |
13 | Omnes autem hos libros idem Esdra post incensam legem a Chaldaeis, dum Iudaei ingressi fuissent in Ierusalem, divino afflatus Spiritu reparavit, cunctaque prophetarum volumina, quae fuerant a gentibus corrupta, correxit; totumque Testamentum in viginti duos libros constituit, ut tot libri essent in lege quot habentur et litterae. |
14 | Primum post Esdram editionem de Hebraeo in Graecum Septuaginta interpretes ediderunt, sub Ptolemaeo Aegyptiorum rege, successore Alexandri, qui in legendo studiosus fuit, omniumque libros gentium congregavit. |
15 | Iste enim ab Eleazaro, qui erat princeps sacerdotum, multa dona mittens ad templum, petit ut senes de duodecim tribubus Israel transmitterentur, qui interpretarentur omnes libros eorum, et ut fidem interpretationis adverteret, singulis eorum qui fuerunt bsb36060.146 destinati singulas cellulas dedit, et assignans omnibus, omnes Scripturas iussit interpretari. |
16 | Qui cum per septuaginta dies istius rei negotium adimplessent, omnium simul interpretationes, quas per diversas cellas segregati nullo ad nullum propinquante fecerunt, congregavit in unum, atque ita omnes libri interpretati per Spiritum sanctum inventi sunt, ut non solum intellectu, verum etiam et in sermonibus consonantes invenirentur. |
17 | Haec fuit prima interpretatio vera ac divina. |
18 | Hos libros meditari omnium gentium Ecclesiae primum coeperunt, eosdemque de Graeco in Latinum interpretantes, primi Ecclesiarum provisores tradiderunt. |
19 | Post haec secundam editionem Aquila, tertiam et quartam Theodotion et Symmachus ediderunt, ambo Iudaei proselyti; quintam vero et sextam editionem Origenes reperit, et cum caeteris supradictis editionibus comparavit. |
20 | Hi sunt itaque tantum, qui Scripturas sacras de Hebraeo in Graecum sermonem verterunt, quinque etiam et numerantur. |
21 | Nam Latinorum interpretum qui de Graeco in nostrum eloquium transtulerunt, ut meminit sanctus Augustinus, infinitus numerus est. |
22 | Si cui enim, inquit, primis fidei temporibus ad manus venit codex Graecus, atque aliquantulum esse sibi utriusque linguae peritiam sensit, ausus est statim interpretari, atque inde accidit tam innumerabiles apud Latinos exstitisse interpretes. |
23 | De Hebraeo autem in Latinum eloquium, tantummodo Hieronymus presbyter sacras Scripturas convertit: cuius editione generaliter omnes Ecclesiae usquequaque utuntur, pro eo bsb36060.147 quod veneratior sit in sententiis, et clarior in verbis. |
24 | Librum Sapientiae Salomon scripsisse probatur, testimoniis illis quibus legitur: Tu me, inquit, elegisti regem populo tuo, et dixisti aedificare templum nomini sancto tuo, in civitate sanctae habitationis tuae (Sap. IX). |
25 | Hoc opus Hebraei (ut quidam sapientum meminit), inter canonicas Scripturas recipiebant. |
26 | Sed postquam comprehendentes Christum interfecerunt, memorantes in eodem libro tam evidentissima de Christo testimonia quibus dicitur: Dixerunt inter se impii: Comprehendamus iustum quia inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et promittit se scientiam Dei habere, et Filium Dei se nominat (Sap. II). |
27 | Et infra: Si enim est vere Filius Dei, suscipiet illum et liberabit illum de manu contrariorum. |
28 | Ac deinde: Ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam eius, morte turpissima condemnemus eum (Ibid.); collatione facta, ne nostri eos pro tam aperto sacrilegio derogarent, a propheticis eum voluminibus reciderunt, legendumque suis prohibuerunt. |
29 | Librum autem Ecclesiasticum composuit Iesus filius Sirach Hierosolymitanus, nepos Iesu sacerdotis, de quo meminit Zacharias. |
30 | Qui liber apud Latinos, propter eloquii similitudinem, Salomonis titulo praenotatur. |
31 | Praeterea Iudith et Tobiae sive Machabaeorum libros, qui auctores scripserint, minime constat. |
32 | Novum autem Testamentum, quatuor libros Evangeliorum quatuor evangelistae singulos scripserunt: quorum solus Matthaeus Hebraeo scripsisse perhibetur eloquio, caeteri Graeco. |
33 | Paulus apostolus suas scripsit Epistolas, bsb36060.148 ex quibus novem septem ecclesiis scripsit, reliquas discipulis suis, Timotheo, Tito et Philemoni. |
34 | Ad Hebraeos autem Epistola plerisque Latinis eius esse incerta est, propter dissonantiam sermonis, camdemque alii Barnabam conscripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur. |
35 | Petrus scripsit duas nomine suo Epistolas, quae Catholicae nominantur, quarum secunda a quibusdam eius esse non creditur, propter styli sermonisque distantiam. |
36 | Iacobus suam scripsit Epistolam, quae et ipsa a nonnullis eius esse negatur, sed sub nomine eius ab alio dictata existimatur. |
37 | Ioannes Epistolas tres edidit: quarum tantum prima a quibusdam eius esse asseritur, reliquae duae Ioannis cuiusdam presbyteri existimantur, cuius, iuxta Hieronymi sententiam, alterum sepulcrum apud Ephesum demonstratur. |
38 | Iudas suam edidit Epistolam. |
39 | Actus apostolorum Lucas composuit, sicut audivit vel vidit. |
40 | Apocalypsin Ioannes evangelista scripsit, eodem tempore quo ob Evangelii praedicationem in insulam Pathmos traditur relegatus. |
41 | Hi sunt scriptores sacrorum librorum, divina inspiratione loquentes, ad eruditionem nostram praecepta coelestia in Ecclesia dispensantes. |
42 | Auctor autem earumdem Scripturarum Spiritus sanctus esse creditur. |
43 | Ipse enim scripsit, qui per prophetas suos scribenda dictavit. |
1 | Benedictionem autem dari a sacerdotibus populo, antiqua per Moysen benedictio pandit et comprobat, bsb36060.149 qua benedicere populo suo, sub sacramento trinae invocationis iubetur. |
2 | Ait enim ad Moysen Dominus: Sic benedices populum meum, et ego benedicam illos. Benedicat te Dominus et custodiat te (Num. VI); illuminet Dominus faciem suam super te, et misereatur tui (Psal. LXVI); convertatque Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem (Num. VI). |
3 | Hinc quoque usus Ecclesiae multiplices benedictiones in diversis rebus habet. |
4 | Benedicitur oleum ex apostolica auctoritate, ad infirmorum medicamentum, Iacobo apostolo hoc ita praecipiente: Infirmatur, inquit, quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, ut orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini nostri Iesu Christi (Iac. V). |
5 | Benedicitur sal et aqua in diversos usus fidelium, ad homines infirmos, contra phantasiam inimici, ad pecorum sanitatem, ad morbos auferendos, etc., sicut legitur Alexander, septimus post Petrum, Romanae urbis episcopus, et martyr, constituisse aquam sparsionis cum sale benedici in habitaculis hominum. |
6 | Nam nullum est aliud elementum quod in hoc mundo purget universa quam aqua, quodque vivificet cuncta: ideoque cum baptizamur in Christo, per ipsum renascimur, ut purificati vivificemur; quod in tempore passionis una cum sanguine de latere Christi profluxit, ad ostendendum utique omnis sanctificationis et munditiae validum se inde habere sacramentum. |
7 | Quod autem sal sanctificatum aquae immiscetur, ex divina auctoritate processit, quia illud per Elisaeum in fontem mitti iussit, ut sanaretur sterilitas aquarum Iericho. |
8 | Ergo natura salis naturae aquae vicina bsb36060.150 et coniunctissima est, quia eiusdem clementiae ambo sunt, et idem officium et significationem habent. |
9 | Nam aqua a sordibus mundat, sal putredinem fugat; aqua nitorem praebet, sal sinceritatem adhibet; aqua potum sapientiae significat, et sal gustum prudentiae indicat, quod scilicet sacrorum librorum satis testatur auctoritas, et multiplicia eorum produnt testimonia. |
10 | Fit enim hic mirabilis operationis divinae effectus, ut per sacerdotum ora Deus ipse benedicat, et per sensibile eorum ministerium virtus divina invisibiliter efficiat sacramentum. |
11 | Deprecatur quidem pro salute hominum pia sacerdotis intentio, et praestat eam divinae pietatis devotio; sicque fit ut charitas quae exhibet in sacerdote depreciationem, ipsa praestet a Domino integram sanitatem. |
1 | Symbolum tali ratione institutum maiores nostri tradunt, quod post ascensionem Domini et Salvatoris nostri ad Patrem, cum post adventum sancti Spiritus discipuli eius inflammati, linguis omnium gentium loquerentur, ut nulla illis gens extera, nulla lingua barbaris inaccessa vel invia videretur, praeceptum eis est a Domino datum, ad praedicandum Dei verbum, ad singulas quasque nationes adire. |
2 | Discessuri itaque ab invicem, normam prius sibi futurae praedicationis in communi constituunt, ne velociter ab invicem discedentes, diversum aliquod vel dissonum praedicaretur his qui ad fidem Christi invitabantur. |
3 | Omnes ergo in uno positi, et Spiritu sancto repleti, breve sibi praedicationis indicium conferendo, in unum quod sentiebant bsb36060.151 componunt, atque hanc credentibus dandam esse regulam statuunt. |
4 | Symbolum autem hoc multis et iustissimis causis appellare voluerunt. |
5 | Symbolum enim, Graece σύμβολον et indicium dici potest et collatio, hoc est, quod plures in unum conferunt. |
6 | Id enim fecerunt apostoli, in his sermonibus in unum conferendo unusquisque quod sensit. |
7 | Indicium autem vel signum idcirco dicitur, quod illo in tempore sicut Paulus apostolus dicit, et in Actibus apostolorum refertur: Multi simulabant se esse apostolos Christi, nominantes quidem Christum, sed non integris traditionum lineis nuntiantes. |
8 | Idcirco ergo istud indicium posuere, per quod cognosceretur is qui Christum verum secundum apostolicas litteras praedicaret. |
9 | Est autem Symbolum signum, per quod agnoscitur Deus; quodque proinde credentes accipiunt, ut noverint qualiter contra diabolum fidei certamina praeparent; in quo quidem pauca sunt verba, sed omnia continentur sacramenta. |
10 | De totis enim Scripturis, haec breviatim collata sunt ab apostolis: ut quoniam plures credentium litteras nesciunt, vel qui sciunt, praeoccupatione saeculi, Scripturas legere non possunt, haec corde retinentes, habeant sufficientem sibi scientiam salutarem. |
11 | Est enim breve fidei verbum, et olim a propheta praedictum: Quoniam verbum breviatum faciet Dominus super terram. |
1 | Haec est autem post apostolicum Symbolum certissima fides, quam doctores nostri tradiderunt, ut profiteamur Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius essentiae, eiusdem potestatis et sempiternitatis, bsb36060.152 unum invisibilem, ita ut in singulis personarum proprietate servata, nec substantialiter trinitas dividi, nec personaliter debeat omnino confundi; Patrem quoque confiteri ingenitum, Filium unigenitum, Spiritum autem sanctum nec genitum nec ingenitum, sed ex Patre et Filio procedentem; Filium a Patre nascendo procedere, Spiritum vero sanctum procedendo non nasci; ipsum quoque Filium perfectum ex Virgine, sine peccato, hominem suscepisse, ut quem sola bonitate creaverat, sponte lapsum misericorditer repararet; quem veraciter crucifixum, et tertia die resurrexisse, et cum eadem ipsa carne glorificata ascendisse in coelum, in qua et ad iudicium vivorum et mortuorum exspectatur venturus; et quod divinam humanamque substantiam in utroque perfectus una Christus persona gestaverat, quia nec geminavit utriusque substantiae integritas personam, nec confudit geminam unitas personae substantiam: altero quippe neutrum exclusit, quia utrumque unusquisque intemerato iure servavit. |
2 | Quod Novi et Veteris Testamenti salubris commendat auctoritas, illa per prophetiam, ista per historiam veraciter persoluta; et quod neque de Deo, neque de creatura saeculi sit cum paganis aut cum haereticis aliquid sentiendum in his rebus, in quibus a veritate dissentiunt. |
3 | Sed in utroque Testamento divina protestantur eloquia, hoc tantummodo sentiendum, quod sive hominem, sive universa, nulla Deus necessitate creaverit, nec ullam esse omnino visibilem invisibilemque substantiam, nisi aut quae Deus sit, aut bsb36060.153 a bono Deo bona creata sit; sed Deus summe et incommutabiliter bonus, creatura vero inferius et mutabiliter bona; et quod animae origo incerta sit; et quod angelorum natura, vel animae, non sit pars divinae substantiae, sed Dei creatura ex nihilo condita, ideoque incorporea, quia ad imaginem Dei creata est. |
4 | De pietate morum sine qua fides divini cultus otiosa torpescit, et cum qua integritas divini cultus perficitur; et ut unusquisque Deum propter Deum, et proximum in Deo diligat, ut perficiendo perveniat. |
5 | Alterum quoque alterius non pollui posse peccato, ubi par voluntatis non tenetur consensio. |
6 | Legitimas nuptias non credi damnandas, licet ex eis quoque originali peccato obnoxia credatur nasci posteritas; eisque iure fidelium virginum et continentium praeferenda doceatur integritas. |
7 | Ne unum baptismum Trinitatis (quod nefas est) iteretur; neque pro diversitate tradentium ministrorum singulis putetur quibusque confiteri, sed ab eo singulari potestate donari, de quo dictum legimus: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto; et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei (Ioan. I). |
8 | Et ne poenitentiae remediis non egere putemus, pro quotidianis humanae fragilitatis excessibus, sine quibus in hac vita esse non possumus, ita ut poenitentiae compunctione fructuosa universa fateamur deleri peccata, sicut scriptum est: Beati quorum remissae sunt bsb36060.154 iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. |
9 | Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI). |
10 | Nullum quoque suis viribus, sed per divinam gratiam capiti Christo subiungi, atque indiruptae pacis perseverantia in unitate Ecclesiae ipsius solidari. |
11 | Nec humanae voluntatis arbitrio boni quiddam deputandam existimari, sed secundum propositum voluntatis Dei omnem numerum electorum acquiri. |
12 | Bona quoque temporalia bonis malisque communia a Deo creari, eiusque dispensatione singulis quibusque vel tribui vel negari: quorum bonorum in unoquoque fidelium non habitus, sed usus aut improbandus, aut probandus. |
13 | Certa vero aeternaque bona, solos posse bonos in futuro consequi, quorum pignore Ecclesiam nunc informatam credimus detineri, hic habentem primitias Spiritus, in futuro perfectionem; hic sustentari in spe, postea pasci in re; hic videri per speculum in aenigmate, in futuro autem facie ad faciem, cum ad speciem fuerit perducta per fidem. |
14 | Quod donec perficiatur, ut summi Dei bonis fruamur aeternis, fruendum, inde non oberimus et proximis. |
15 | Eam quoque nos spem resurrectionis habere, ut eodem ordine eademque forma qua ipse Dominus resurrexit a mortuis, nos quoque resurrecturos esse credamus, in eodem corpore in quo sumus vel vivimus, non naturam aut sexum mutantes, sed tantum fragilitatem et vitia deponentes. |
16 | Ipsum quoque Satanam cum angelis suis atque cultoribus aeterno incendio condemnandum, neque, secundum quorumdam sacrilegam dispensationem, bsb36060.155 ad pristinam, id est angelicam dignitatem, ex qua propria malignitate cecidit, reducendum. |
17 | Haec est catholicae traditionis fidei integritas, de qua si unum quodlibet respuatur, tota fidei credulitas amittitur. |
1 | Hoc ergo cavendum est omni animae timenti Deum, ut non a fide catholica decidens, et relinquens doctrinam veritatis, in errores haereticorum cadat, quia hoc certissimum mortis est genus. |
2 | Sed ut hoc facilius possit praecavere, quascunque sectas de erroribus haereticorum atque schismaticorum, denotatas a catholicis doctoribus invenimus, simul cum earum auctoribus, sive sectatoribus, in hoc libro determinamus. |
3 | Haeresis, αἴρεσις Graece, ab electione vocatur, quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod melius illi esse videtur, ut philosophi, Peripatetici, Academici, Epicurei, et Stoici, vel sicut alii, qui perversum dogma cogitantes, arbitrio suo de Ecclesia recesserunt. |
4 | Inde ergo haereses sunt dictae Graeca voce ex interpretatione electionis, quas quisque arbitrio suo, ad instituenda sive ad suscipienda quaelibet, ipse elegit. |
5 | Nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. |
6 | Apostolos Dei habemus auctores: qui nec ipsi quidquam ex suo arbitrio quod inducerent elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. |
7 | Secta a sectando et tenendo nominata; nam sectas dicimus habitus animorum ac instituta, circa disciplinam bsb36060.156 fideliter propositam, quae tenendo sequuntur, longe alia in religionis cultu opinantes quam caeteri. |
8 | Schisma a scissura animorum nomen accepit; eodem enim cultu, eodemque ritu credit ut caeteri, solo congregationis delectatur dissidio. |
9 | Fit autem schisma cum dicunt: Homines nos iusti sumus, nos sanctificamus immundos, et caetera similia. |
10 | Superstitio dicta, eo quod sit superflua aut superinstituta observatio. |
11 | Alii dicunt a senibus, quia multis annis superstites, per aetatem delirant et errant. |
12 | Apud Iudaeos autem hae fuerunt haereses: Pharisaeorum, Sadducaeorum, Esnaeistarum, Marbonensium, Genistarum, Meristaeorum. |
13 | Pharisaei ergo et Sadducaei inter se contrarii sunt. |
14 | Nam Pharisaei ex Hebraeo in Latinum interpretantur divisi, eo quod traditionum et observationum quas illi deuteras vocant iustitiam praeferunt. |
15 | Unde et divisi vocantur a populo quasi per iustitiam. |
16 | Sadducaei interpretantur iusti, vindicant enim sibi quod non sunt, corporis resurrectionem negant, et animam interire cum corpore praedicant. |
17 | Sed nec spiritus esse, nec angelos credunt. |
18 | Hi quinque tantum libros legis recipiunt, prophetarum vaticinia respuunt. |
19 | Esnaeistae dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos omnem abstinentiam. |
20 | Marbonaei dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos in omni re sabbatizare. |
21 | Genistae dicti, eo quod de genere Abranae esse gloriantur. |
22 | Nam cum in Babyloniam venisset populus Dei, plerique relinquentes uxores suas, Babylonicis mulieribus adhaeserunt; quidam Israeliticis tantum coniugibus contenti, vel ex eis geniti, bsb36060.157 dum reversi essent de Babylonia, diviserunt se ab orani populo et assumpserunt sibi hoc nomen iactantiae. |
23 | Meristaei appellati, eo quod separant Scripturas, non credentes omnibus prophetis, dicentes aliis et aliis spiritibus prophetasse. |
24 | Meros enim, μέρος Graece, Latine pars dicitur. |
25 | Samaritae dicti, quod legem solam custodiunt, nam prophetas non recipiunt. |
26 | Hemerobaptistae, eo quod quotidie vestimenta sua et corpora lavent. |
27 | Quidam haeretici qui de Ecclesia recesserunt, ex nominibus suorum auctorum nuncupantur, quidam vero ex causis quas eligentes instituerunt. |
28 | Simoniani dicti a Simone, magicae disciplinae perito, cui Petrus in Actibus apostolorum maledixit, pro eo quod ab apostolis Spiritus sancti gratiam pecunia emere voluisset. |
29 | Hi dicunt creaturam non a Deo, sed a virtute quadam superna creatam. |
30 | Menandriani a Menandro mago, discipulo Simonis nuncupati, qui mundum non a Deo, sed ab angelis factum esse asserunt. |
31 | Basilidiani a Basilide appellati, qui inter reliquas blasphemias, passum Iesum abnegant. |
32 | Nicolaitae dicti a Nicolao diacono Ecclesiae Hierosolymorum, qui cum Stephano et caeteris constitutus est a Petro: qui propter pulchritudinem relinquens uxorem, dixerat ut qui vellet, ea uteretur. |
33 | Versaque est in stuprum talis consuetudo, ut invicem coniugia commutarentur. |
34 | Gnostici propter excellentiam scientiae se ita appellare voluerunt; animam naturam Dei esse dicunt; bonum et malum Deum suis dogmatibus fingunt. |
35 | Carpocratiani a Carpocrate quodam vocantur, bsb36060.158 qui dixit Christum hominem fuisse tantum, et de utroque sexu progenitum. |
36 | Cerinthiani a Cerintho quodam nuncupati. |
37 | Hi inter caetera circumcisionem observant, mille annos post resurrectionem in voluptate carnis futuros praedicant. |
38 | Unde et Graece chiliastae χιλιασταί Latine milliasti sunt appellati. |
39 | Nazaraei dicti, qui dum Christum, qui a vico Nazaraeus est appellatus, Filium Dei confiteantur, omnia tamen veteris legis custodiunt. |
40 | Ophitae a colubro nominati sunt. |
41 | Coluber enim Graece ὅφις dicitur. |
42 | Colunt enim serpentem, dicentes ipsum in paradiso induxisse virtutis cognitionem. |
43 | Valentiani a Valentino quodam Platonico sectatore vocati: qui αἴωνας id est saecula quaedam in originem Dei creatoris induxit. |
44 | Christum quoque de Virgine nihil corporis assumpsisse, sed per eam quasi per fistulam transisse asseruit. |
45 | Apellitarum quoque Apelles princeps fuit: qui creatorem, angelum nescio quem gloriosum superioris Dei faciens, Deum legis Israel, illum igneum affirmans. |
46 | Apellitae quorum auctor Apelles, qui dixit Christum non Deum in veritate, sed hominem in phantasia apparuisse. |
47 | Archontiaci a principibus appellantur: qui universitatem quam Deus condidit, opera esse archangelorum defendunt. |
48 | Adamiani vocati, quod Adae imitantur nuditatem, unde et nudi erant, et nudi in se mares feminaeque conveniunt. |
49 | Cainani proinde sic appellati, quoniam Cain adorant. |
50 | Sethiani nomen acceperunt a filio Adam, qui vocatus est Seth, dicentes eum esse Christum. |
51 | Melchisedechiani vocati pro eo quod Melchisedech bsb36060.159 sacerdotem Dei, non hominem fuisse, sed virtutem Dei arbitrantur. |
52 | Angeli vocantur qui angelos colunt. |
53 | Apostolici hoc sibi nomen ideo sumpserunt, quod nihil possidentes proprium, nequaquam recipiunt eos qui aliquo in hoc mundo utuntur. |
54 | Cerdoniani a Cerdone quodam nominati: qui duo contraria principia asseruit. |
55 | Marcionistae a Marcione Stoico philosopho appellati: qui Cerdonis dogma secutus, alterum bonum, alterum iustum Deum asseruit; tanquam duo principia creatoris et bonitatis. |
56 | Arroteritae ab oblatione vocati; panem enim et caseum offerunt dicentes primis hominibus oblationem a fructibus terrae et a fructibus ovium fuisse celebratam. |
57 | Aquarii appellati, eo quod aquam solam offerunt in calice sacramenti. |
58 | Severiani, a Severo exorti, vinum non bibunt, et Vetus Testamentum, et resurrectionem non recipiunt. |
59 | Tatiani, a Tatiano quodam vocati, qui et Encratitae dicti, quia carnes abominantur. |
60 | Alogii vocantur tanquam sine verbo; logos enim, λόγος Graece, verbum dicitur; Deum enim verbum non credunt, respuentes Ioannis Evangelium et Apocalypsin. |
61 | Cataphrygis nomen provincia Phrygis dedit, quia ibi exstiterunt auctores eorum. |
62 | Montanus, Prisca et Maximilla fuerunt: ii adventum Spiritus sancti non in apostolos, sed in se traditum asserunt. |
63 | Cathari propter munditiam ita se nominaverunt; gloriantes enim de suis meritis, negant poenitentibus veniam peccatorum; viduas si nupserint, tanquam adulteras damnant; mundiores se caeteris praedicant; qui nomen suum si cognoscere bsb36060.160 vellent, mundanos se potius quam mundos vocarent. |
64 | Pauliani, a Paulo Samosateno exorti sunt, qui dixit non semper fuisse Christum, sed a Maria sumpsisse initium. |
65 | Hermogeniani, ab Hermogene quodam vocati: qui materiam non natam introducens, Deo non nato eam comparavit, matremque elementorum et deam asseruit, quos Apostolus improbat elementis servientes. |
66 | Manichaei a quodam Persa exstiterunt, qui vocatus est Manes. |
67 | Hic duas naturas et substantias introduxit, id est bonam et malam, et animas ex Deo quasi ex aliquo fonte manare asseruit; Vetus Testamentum respuit, Novum ex parte recipit. |
68 | Canoniani Latine sine lege dicuntur. |
69 | Anthropomorphitae dicti, pro eo quod simplicitate rustica Deum humana membra habere, quae in divinis scripta sunt, arbitrantur; anthropos enim, Graece ἄνθρωπος Latine homo interpretatur; ignorantes vocem Domini, qui ait: Spiritus Deus est. |
70 | Incorporeus est enim, nec membris distinguitur, nec corporis mole censetur. |
71 | Heraclitae ab Heraclito auctore exorti, monachos tantum recipiunt, coniugia respuunt, regna coelorum parvulos habere non credunt. |
72 | Novatiani a Novato Romae urbis presbytero exorti, qui adversus Cornelium cathedram sacerdotalem conatus invadere haeresim instituit, nolens apostatas suscipere, et rebaptizans baptizatos. |
73 | Montani haeretici dicti, quod tempore persecutionis in montibus latuerunt, qua occasione se a corpore catholicae Ecclesiae diviserunt. |
74 | Ebionitae ab Ebione dicti, sive a paupertate. |
75 | Christum enim per provectum solum iustum putant effectum. |
76 | Unde competenter Ebionei pro paupertate intelligentiae appellati sunt. |
77 | Hi semiiudaei sunt, et ita tenent Evangelium, ut legem bsb36060.161 carnaliter servent, adversus quos ad Galatas Apostolus scribens invenitur. |
78 | Photiniani a Photino GalloGraeciae Syrmiae episcopo nuncupati, qui Ebionitarum haeresim suscitans, asseruit Christum a Maria per Ioseph nuptiali coitu fuisse conceptum. |
79 | Aeriani ab Aerio quodam nuncupati sunt: hi offerre sacrificium pro defunctis spernunt. |
80 | Ethiani ab Ethio sunt vocati, idemque Eunomiani ab Eunomio quodam dialectico, Ethii discipulo, ex cuius nomine magis innotuerunt, dissimilem Patri asserentes Filium, et Filio Spiritum sanctum, dicunt etiam nullum imputari peccatum in fide manentium. |
81 | Origeniani ab Origene auctore exorti sunt, dicentes quod non possit Filius videre Patrem, nec Spiritus sanctus Filium; animas quoque in mundi principio dicunt peccasse, et pro diversitate peccatorum e coelis usque ad terram diversa corpora quasi vincula meruisse, eaque de causa factum fuisse mundum. |
82 | Noetiani a quodam Noetio vocati, qui dicebant Christum eumdem esse Patrem et Spiritum sanctum. |
83 | ipsamque Trinitatem in officiorum nominibus, non in personis, accipiunt: unde et Patripassiani vocantur, quia Patrem passum dicunt. |
84 | Sabelliani ab eodem Noetio pullulasse dicuntur, cuius discipulum perhibent fuisse Sabellium, ex cuius nomine maxime innotuerunt, unde et Sabelliani vocati sunt: hi unam personam Patris et Filii et Spiritus sancti astruunt. |
85 | Ariani ab Ario Alexandrino presbytero orti sunt, qui coaeternum Patri Filium non agnoscens, diversas in Trinitate substantias bsb36060.162 asseruit, contra illud quod ait Dominus: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X). |
86 | Macedoniani a Macedonio Constantinopolitano episcopo dicti sunt, negantes Deum esse Spiritum sanctum. |
87 | Apollinaristae ab Apollinari vocati sunt, dicentes Christum corpus tantummodo sine anima suscepisse. |
88 | Antidicomaritae appellati sunt, pro eo quod Mariae virginitati contradicunt, asserentes eam post Christum natum viro suo fuisse commistam Metangismonitae ideo tale nomen acceperunt, quia angos, ἄγγος Graece, vas dicitur. |
89 | Asserunt enim sic esse in patre Filium, tanquam vas minus intra vas maius. |
90 | Patriciani a quodam Patricio nuncupati sunt, qui substantiam humanae carnis a diabolo conditam esse dicunt. |
91 | Colinthiani a quodam Colintho nominati, qui dicunt Deum non facere malum, contra illud quod scriptum est: Ego Dominus creans malum (Isai. XLV). |
92 | Floriani a Florino, qui e contrario dicunt Deum creasse mala, contra id quod scriptum est: Fecit Deus omnia bona. |
93 | Donatistae a Donato quodam Afro nuncupati, qui de Numidia veniens, totam pene Africam sua persuasione decepit: asserens minorem Patre Filium, et minorem Filio Spiritum sanctum, et rebaptizans catholicos. |
94 | Bonosaici a Bonoso quodam episcopo exorti produntur, qui Christum Filium Dei adoptivum, non proprium, asserunt. |
95 | Circumcelliones, dicti eo quod agrestes sunt, quos Cothopitas vocant, supradictae haeresis habentes doctrinam. |
96 | Hi amore martyrii semetipsos perimunt, ut violenter de hac vita discedentes, martyres nominentur. |
97 | Priscillianistae a Priscilliano vocati, qui in Hispania ex errore Gnosticorum et Manichaeorum permistum dogma composuit. |
98 | Luciferiani bsb36060.163 a Lucifero Syrmiae episcopo orti. |
99 | Episcopos catholicos, qui Constantii persecutione perfidiae Arianorum consentientes erant, et postea correcti, redire in Ecclesiam catholicam delegerunt, damnantes sive quod crediderant, sive quod credidisse se simulaverant, Ecclesia catholica materno recepit sinu, tanquam Petrum post fletum negationis. |
100 | Hanc illi matris charitatem superbe accipientes, eosque recipere nolentes, ab Ecclesiae communione recesserunt, et cum ipso Lucifero auctore suo, qui mane oriebatur, cadere meruerunt. |
101 | Iovinianistae a Ioviniano quodam monacho dicti, asserentes nullam nuptiarum et virginum esse distantiam, nullumque inter abstinentes et simpliciter epulantes esse discrimen. |
102 | Elvidiani ab Elvidio nominati, qui dicunt post natum Christum alios Mariam filios de viro Ioseph peperisse. |
103 | Paterniani a Paterno quodam exorti, qui inferiores corporis partes a diabolo factas opinantur. |
104 | Arabici nuncupati, eo quod in Arabia exorti sunt, dicentes animam cum corpore mori, atque in novissimo utrumque resurgere. |
105 | Tertullianistae dicti a Tertulliano, presbytero Africanae provinciae et civitatis Carthaginensis, animam immortalem esse, sed corpoream praedicantes, et animas hominum peccatorum, post mortem in daemones converti putantes. |
106 | Tessarodecaditae dicti, quod quarta decima luna pascha cum Iudaeis observandum contendunt; nam tessara quatuor, deca decem bsb36060.164 significat. |
107 | Nyctares a somno nuncupati, quod vigilias noctis respuant, superstitionem esse dicentes, iura temerari Dei, qui noctem ad requiem tribuit. |
108 | Pelagiani a Pelagio monacho exorti. |
109 | Hi liberum arbitrium divinae gratiae anteponunt, dicentes sufficere voluntatem ad implenda divina iussa. |
110 | Nestoriani a Nestorio Constantinopolitano episcopo nuncupati, qui beatam virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo asseruit genitricem, ut aliam personam carnis, aliam faceret deitatis; nec unum Christum in Verbo Dei et carne credidit, sed separatim atque seiunctim, alterum Filium Dei, alterum filium hominis praedicavit. |
111 | Eutychiani ab Eutyche Constantinopolitano abbate, qui Christum post humanam assumptionem negavit existere de duabus naturis, sed solum in eo divinam asseruit esse naturam. |
112 | Acephali dicti, id est sine capite quod sequantur, haeretici; nullus enim eorum reperitur auctor a quo exorti sint: hi trium Chalcedonensium capitulorum impugnatores, duarum in Christo substantiarum proprietatem negant, et unam in eius persona naturam praedicant. |
113 | Theodosiani et Gaianitae appellati a Theodosio et Gaiano, qui temporibus Iustiniani principis in Alexandria, populi perversi electione uno die sunt ordinati episcopi. |
114 | Hi errores Eutychetis et Dioscori sequentes, Chalcedonense concilium respuunt; ex duabus unam in Christo naturam asserunt, quam Theodosiani corruptam, Gaianitae incorruptam contendunt. |
115 | Gnoitae et Tritoitae bsb36060.165 a Theodosianis exorti sunt, ex quibus Gnoitae ab ignorantia dicti, quia perversitati a qua exorti sunt, id adiiciunt, quod Christi divinitas ignoret futura quae sunt scripta de die et hora novissima; non recordantes Christi personam in Isaia loquentis: Dies iudicii in corde meo (Isai. LXIII). |
116 | Tritoitae vero vocati, quod sicut tres personas in Trinitate, ita quoque tres astruunt deos esse, contra illud quod scriptum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est. |
117 | Sunt et aliae haereses sine auctore, et sine nominibus, ex quibus aliae triformem putant Deum esse, aliae Christi divinitatem passibilem esse dicunt, aliae Christi de Patre nativitati initium temporis dant, aliae liberationem hominum apud inferos factam Christi descensione non credunt, aliae animam imaginem Dei negant, aliae animas converti in daemones, et in quaecunque animalia existimant, aliae de mundi statu dissentiunt, aliae innumerabiles mundos opinantur, aliae aquam Deo coaeternam faciunt, aliae nudis pedibus ambulant, aliae cum hominibus non manducant. |
118 | Hae sunt haereses adversus catholicam fidem exortae, et ab apostolis et sanctis Patribus, vel conciliis praedamnatae, quaedam in multis erroribus diversae invicem sibi dissentiunt, communi tamen nomine adversus Ecclesiam Dei conspirant. |
119 | Sed et quicunque aliter Scripturam sacram intelligit, quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo conscripta est, licet de Ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest. |
1 | Institutio ergo ecclesiastica, qualiter ad divinum officium instrui oporteat sanctissimum ordinem clericorum, multimoda narratione declarat, quia et scientiae plenitudinem, et vitae rectitudinem, et eruditionis perfectionem maxime eos habere decet, qui in quodam culmine constituti, gubernaculum regiminis in Ecclesia tenent. |
2 | Nec enim eis aliqua eorum ignorare licet, cum quibus vel se, vel subiectos instruere debent, id est, scientiam sanctarum Scripturarum, puram veritatem historiarum, modos tropicarum locutionum, significationem rerum mysticarum, utilitatem omnium disciplinarum, honestatem vitae in probitate morum, elegantiam in prolatione sermonum, discretionem in exhibitione dogmatum, differentiam medicaminum, contra varietatem aegritudinum. |
3 | Haec ergo qui nescit, non dico aliorum, sed nec suam bene potest disponere utilitatem; ac ideo necesse est ut futurus populi rector, dum vacat, paret sibi ante arma, in quibus post modum hostes fortiter superet, et gregem sibi commissum opportune defendat. |
4 | Turpe est enim tunc primum quemlibet velle discere, dum debet (pastor constitutus) docere, et periculosum est eum magisterii pondus subire, qui non, scientiae praesidio suffultus, potens est illud sufferre. |
5 | Nulla ars doceri praesumatur, nisi prius intenta meditatione discatur. |
6 | Ab imperitis ergo pastorale magisterium bsb36060.167 qua temeritate suscipitur, quando ars est artium regimen animarum? Quis autem cogitationum vulnera occultiora esse nesciat vulneribus viscerum? Et tamen saepe qui nequaquam spiritualia praecepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non metuunt, dum qui pigmentorum vim nesciunt, videri medici carnis erubescunt. |
7 | Nam sunt nonnulli qui intra sanctam Ecclesiam sola ambitione honoris culmen appetunt, atque attestante veritate primas salutationes in foro, primos in coenis recubitus, primas in conventionibus cathedras quaerunt; qui susceptum curae pastoralis officium ministrare digne tanto magis nequeunt, quanto ad humilitatis magisterium ex sola elatione pervenerunt. |
8 | Quos contra Dominus per prophetam queritur, dicens: Ipsi regnaverunt et non ex me, principes exstiterunt, et ego ignoravi (Oseae VIII). |
9 | Ex se namque et non ex arbitrio summi rectoris regnant, qui, nullis fulti virtutibus, nequaquam divinitus vocati, sed sua cupiditate accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur, quos tamen internus iudex provehit, et nescit quia quos permittendo tolerat, profecto per iudicium reprobationis ignorat. |
10 | Pastorum ergo imperitia voce Veritatis increpatur, cum per prophetam dicitur: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam, tenentes legem nescierunt me (Isa. LVI). |
11 | Nesciri ergo se ab eis queritur Veritas, et nescire se principatum nescientium protestatur, quia profecto hi qui ea quae sunt Domini nesciunt a Domino nesciuntur, Paulo attestante, qui ait: Si quis autem ignorat, ignorabitur (I Cor. IV). |
12 | Quae nimium pastorum saepe bsb36060.168 imperitia meritis congruit subiectorum, qui quamvis lumen scientiae sua culpa exigente non habeant, districto tamen iudicio agitur ut per eorum ignorantiam hi etiam qui sequuntur offendant. |
13 | Hinc namque in Evangelio per semetipsam Veritas dicit: Si caecus caeco ducatum praestat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV). |
14 | Et sunt nonnulli qui solerti cura spiritalia praecepta perscrutantur, sed quae intelligendo penetrant, vivendo conculcant, repente docent quae non opere, sed meditatione, didicerunt, et quod verbis praedicant, moribus impugnant. |
15 | Unde fit ut cum pastor per abrupta graditur, ad praecipitium grex sequatur. |
16 | Hinc namque per prophetam Dominus contra contemptibilem pastorum sententiam queritur dicens: Cum ipsi limpidissimam aquam biberitis, reliquam pedibus vestris turbabatis, et oves meae quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur, et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant (Ezech. XXXIV). |
17 | Aquam quippe limpidissimam pastores bibunt, cum fluenta veritatis recte intelligentes hauriunt; sed eamdem aquam pedibus turbare, est sanctae meditationis studia male vivendo corrumpere. |
18 | Aquam scilicet eorum pedibus turbatam oves bibunt, cum subiecti quique non sectantur verba quae audiunt, sed ea sola quae conspiciunt exempla pravitatis, imitantur. |
19 | Hinc rursus Dominus per prophetam dicit: Facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis (Ezech. XLIV). |
20 | Nemo quippe amplius in Ecclesia nocet, quam qui perverse agens, nomen vel ordinem sanctitatis habet. |
21 | Refugerent autem indigni quique tanti reatus pondera, si veritatis sententiam sollicita cordis aure bsb36060.169 pensarent, qui ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius erat ei ut ligaretur mola asinaria in collo eius, et proiiceretur in profundum maris (Matth. XVIII). |
22 | Per molam quippe asinariam, saecularis vitae circuitus et labor exprimitur, et profundum maris, extrema damnatio designatur. |
23 | Qui ergo sanctitatis specie deductus, vel verbo, vel exemplo caeteros destruit, melius profecto fuerat, ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam hunc sacra officia in culpa caeteris imitabilem demonstrarent, quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferna poena cruciaret. |
24 | Sed quia utrumque necesse est, ut bonam vitam sapientia illustret, et sapientiam bona vita commendet, utrumque in hoc libro (si Dominus annuerit) digeremus, id est, ut sciant hi qui in sacris ordinibus Ecclesiae, aut iam Domino deserviunt, aut deservituri erunt, quantae eruditionis eis opus sit in animo, et quam sobriae vitae exemplo, quantaeque virtutis et discretionis in docendo, ut nec discordet vita prudentiae, neque sermo dissentiat disciplinae. |
1 | Fundamentum autem, status et perfectio prudentiae, scientia est sanctarum Scripturarum: quae ab illa incommutabili aeternaque sapientia profluens, quae ex ore Altissimi prodiit, primogenita scilicet ante omnem creaturam Spiritus sancti distributionibus, per vasa Scripturae lumen indeficiens, quasi per laternas orbi lucet universo, ac si quid aliud est, quod sapientiae nomine rite bsb36060.170 censeri possit, ab uno Ecclesiaeque sapientiae fonte derivatum, ad eius respectat originem. |
2 | Quidquid enim veri a quocunque reperitur, a veritate verum esse per ipsam veritatem dignoscitur; et quidquid ubique boni invenitur, a bonitate bonum esse deprehenditur; sic et quidquid sapientiae a quoquam investigatur, a sapientia sapiens esse intelligitur. |
3 | Nec enim illa quae in libris prudentium huius saeculi vera et sapientia reperiuntur alii quam veritati et sapientiae attribuenda sunt, quia non ab illis haec primum statuta sunt in quorum dictis haec leguntur, sed ab aeterno manentia investigata sunt, quantum ipsa doctrix et illuminatrix omnium veritas et sapientia eis investigare posse concessit; ac ideo ad unum terminum cuncta referenda sunt, et quae in libris gentilium utilia, et quae in Scripturis sacris salubria inveniuntur ut ad cognitionem perfectam veritatis et sapientiae perveniamus, qua cernitur et tenetur, summum bonum. |
4 | Summo autem bono assecuto et adepto, vere beatus quisque fit, cum summa sapientia plene et perfecte in aeternum perfruitur: quia sine hac sapientia nemo fieri beatus potest, sicut ipsa veritas et sapientia Christus ad Patrem loquens testatur: Haec est autem, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII). |
5 | Consequenter autem hic intelligitur Spiritus sanctus, qui est Patris Filiique tanquam charitas consubstantialis amborum. |
6 | Tunc ergo cognitio Dei erit perfecta quando mors erit nulla. |
7 | Tunc et beatitudo erit plena, quando Dei clarificatio erit summa. |
8 | Sed prius hic quodammodo clarificatur Deus, dum per fidem bsb36060.171 credentium et sanctarum Scripturarum manifestationem in tota mundi latitudine praedicatur. |
9 | Nunc enim videmus eum per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognoscimus ex parte, tunc autem cognoscemus sicut et cogniti sumus. |
1 | Igitur Scriptura divina, qua tantis morbis humanarum voluntatum subvenitur, ab una lingua perfecta, qua opportune potuit per orbem terrarum disseminari, per varias interpretum linguas longe lateque diffusa est, ut innotesceret gentibus ad salutem. |
2 | Quam legentes nihil appetunt aliud, quam cogitationes voluntatemque illorum, a quibus conscripta est invenire, et per illas voluntatem Dei secundum quam tales homines locutos credimus. |
3 | Sed multis et multiplicibus obscuritatibus et ambiguitatibus decipiuntur, qui temere legunt, aliud pro alio sentientes, quibusdam autem locis quid vel falso suspicentur, cum non inveniunt, ita obscure dicta quaedam, densissimam caliginem obducunt. |
4 | Quod totum provisum esse divinitus non dubito, ad edomandam labore superbiam, et intellectum a fastidio renovandum, cui facile investigata plerumque vilescunt. |
5 | Sunt enim in divinis libris plurima loca tropicis locutionibus difficilia, sunt quoque multa rerum magnitudine eximia, atque ideo necesse est, ut et sensus et ingenii sagacitate investigentur, et pro sui dignitate intellecta venerentur. |
6 | Nemo enim ambigit per similitudines libentius quaeque cognosci, bsb36060.172 et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inveniri. |
7 | Qui enim prorsus non inveniunt quod quaerunt, fame laborant; qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidiose permarcescunt. |
8 | In utroque autem languor cavendus est. |
9 | Magnifice ergo et salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas sanctas medicavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret. |
10 | Nihil autem fere de illis obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiatur. |
1 | Ante omnia enim opus est ei qui desiderat ad sapientiae pervenire culmen, Dei timore converti, ad cognoscendum eius voluntatem, quid nobis appetendum fugiendumque praecipiat. |
2 | Timor autem iste cogitationem de nostra mortalitate et de futura morte necesse est incutiat, et quasi clavatis carnibus, omnes superbiae motus ligno crucis affigat. |
3 | Deinde mitescere opus est pietate, neque contradicere divinae Scripturae, sive intellectae si aliqua vitia nostra percutit, sive non intellectae quasi nos melius sapere meliusque percipere possimus, sed cogitare potius, et credere id esse melius et verius quod ibi scriptum est, etiamsi lateat, quam id quod nos per nos ipsos sapere possumus. |
4 | Post istos duos gradus timoris atque pietatis, ad tertium venitur scientiae gradum, de quo nunc agere constitui. |
5 | Nam in eo se exercet omnis divinarum Scripturarum studiosus, nihil in eis aliud invenitur usquam diligendum esse Deum propter Deum, et proximum propter Deum, et illum quidem ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, bsb36060.173 proximum vero tanquam seipsum, id est, ut iam proximi dilectio, sicut etiam nostri referatur in Deum. |
6 | Quisquis ergo Scripturas sacras vel quamlibet partem earum intellexisse sibi videtur, ita ut eo intellectu non aedificet istam geminam charitatem Dei et proximi, nondum intellexit quemadmodum oportebat eum scire. |
7 | Itaque tria haec sunt, quibus et scientia omnis, et prophetia militat, fides, spes, charitas; sed fidei succedit spes, et spei succedit beatitudo; charitas autem etiam istis decedentibus augebitur potius. |
8 | Cum ergo quatuor diligenda sunt, unum quod super nos, id est Deus; alterum quod nos sumus, id est anima ad imaginem Dei creata; tertium quod iuxta nos est, id est alter homo; quartum quod infra nos, id est corpus; de secundo, et quarto nulla praecepta danda erant. |
9 | Quantumlibet enim homo excitat a charitate, remanet illi tamen dilectio sui, et dilectio corporis sui, restabat ut de illo quid supra nos est, et de illo quod iuxta nos est, praecepta sumeremus. |
10 | Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc. Omnis quippe homo in quantum homo est, diligendus est propter Deum, Deus vero propter seipsum. |
11 | Amplius quisque Deum debet diligere quam seipsum, item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter Deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum alius homo Deo perfrui, quod non potest corpus, quia corpus per animam vivit, qua fruimur Deo. |
12 | Omnes autem homines aeque diligendi sunt; sed cum omnibus prodesse non possimus, his potissimum consulendum est, qui locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius nobis, quasi quadam sorte iunguntur. |
13 | bsb36060.174 Velle tamen debemus, ut omnes homines nobiscum diligant, et totum quod eos vel adiuvamus, vel adiuvamur ab eis, ad unum illum finem referendum est. |
14 | Iure enim continuatur scientiae charitas, quia solummodo scientiae fructus in charitate consistit. |
15 | Scientia, ait Apostolus, inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII). |
16 | Si ergo appetendum est quod inflat, multo magis quod aedificat, ut cum scimus voluntatem Dei, diligamus obedire Deo, ut perveniamus ad Deum. |
17 | Nam ista scientia bonae spei hominem se non iactantem, sed lamentantem facit, quo affectu impetrat sedulis precibus consolationem divini adiutorii, ne desperatione frangatur, et esse incipit in quarto gradu, hoc est, fortitudinis. |
18 | Quaeritur et sititur iustitia; hoc enim affectu ab omni mortifera iucunditate rerum transeuntium saepe extrahitur, et inde se avertens, convertit ad dilectionem aeternorum, immutabilem scilicet unitatem, eamdemque Trinitatem, quam ibi aspexerit, quantum potest, in longinquo radiantem, suique aspectus infirmitate sustinere se illam lucem non posse persenserit, in quinto gradu, hoc est. |
19 | in consilio misericordiae purgat animam tumultuantem quodammodo, atque obstrepentem sibi de appetitu inferiorum conceptis sordibus. |
20 | Hic vero se in dilectione proximi non ignaviter exercet, in eaque perficitur, et spe iam plenus atque integer viribus, cum pervenerit usque ad amici dilectionem, ascendit in sextum gradum, ubi iam ipsum oculum purgat, quo videri Deus potest ab eis, qui huic saeculo moriuntur, nam in tantum vident, in quantum moriuntur huic saeculo, bsb36060.175 in quantum autem huic vivunt non vident, et ideo quamvis iam certior, et non solum tolerabilior, sed etiam iucundior species lucis illius incipit apparere, in aenigmate adhuc tamen et per speculum videri dicitur, quia magis per fidem quam per speciem ambulatur, cum in hac vita peregrinamur, quamvis conversationem habeamus in coelis. |
21 | In hoc autem gradu ita purgat oculum cordis, ut veritati nec seipsum quidem praeferat, ut conferat proximum, ergo nec seipsum, quia nec illum quem diligit sicut seipsum. |
22 | Erit ergo iste sanctus tam simplici corde, atque mundato, ut neque hominibus, placendi studio detorqueatur a vero, nec respectu devitandorum quorumlibet incommodorum suorum quae adversantur huic vitae. |
23 | Talis filius ad sapientiam ascendit, quae ultima et septima est, qua pacatur, tranquillusque perfruitur. |
24 | Initium enim sapientiae timor Domini, ab illo enim usque ad ipsam, per hos gradus ascenditur et venitur. |
1 | Quicunque igitur ad sapientiae culmen pervenit, ad fastigium charitatis perveniat necesse est, quia nemo perfecte sapit, nisi is qui recte diligit. |
2 | Quando enim quis per gradus supra dictos ad sapientiae plenitudinem studet pervenire, nihil aliud agit, nisi ut ad perfectionem charitatis perveniat, et quantum perficit in sapientia, tantum in charitate. |
3 | Praediximus enim quod in cogitatione perfecta sapientiae, beatitudo vera consisteret, hoc idem dicimus et de charitate, quia in dilectione perfecta bsb36060.176 charitatis beatitudo summa consistit. |
4 | Nam creator omnium Deus, qui beatitudo nostra est, utrorumque nomine aequaliter nuncupatur, sicut in libro Sapientiae de eo scriptum est: Omnium, inquit, artifex docuit me sapientia. |
5 | Est enim illa Spiritus intellectus, sanctus, unicus, etc. (Sap. VII). |
6 | Et apostolus Ioannes: Deus, inquit, charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Ioan. IV). |
7 | Nam Salvator in Evangelio sapientiam et charitatem unum esse intelligi volens, ad Patrem dixit: Pater iuste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi, et hi cognoverunt, quia tu me misisti, et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis (Ioan. XVII). |
8 | Quisquis ergo percipit plenam notitiam Dei, simul habet in se perfectam dilectionem Dei, et his ambobus fruens, aeternam beatitudinem adepto summo bono tenebit. |
1 | Sed nos his ita praelibatis, ad tertium illum gradum, id est scientiam, considerationem referamus, de qua disserere quod Dominus suggesserit atque tractare instituimus. |
2 | Erit igitur divinarum Scripturarum solertissimus indagator, qui primo totas legerit, notasque habuerit, et si nondum intellectu, iam tamen lectione, duntaxat eas quae appellantur canonicae, nam caeteras securus legat fide veritatis instructus, ne praeoccupent imbecillum animum, et periculosis mendaciis atque phantasmatibus eludentes praeiudicent aliquid contra sanam intelligentiam. |
3 | In canonicis autem Scripturis, ecclesiarum catholicarum bsb36060.177 quamplurimam auctoritatem sequatur, inter quas sane illae sunt quae apostolicas sedes habere, et Epistolas accipere meruerunt. |
4 | Tenebit igitur hunc modum in Scripturis canonicis, ut eas quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis catholicis praeponat eis quas quidam non accipiunt, in eis vero quae non accipiuntur ab omnibus, praeponat eas quas plures gravioresque accipiunt, eis quas paucioris minorisque auctoritatis Ecclesiae tenent. |
5 | Si autem alias invenerit a pluribus, alias a gravioribus haberi, quanquam hoc invenire non possit, aequalis tamen auctoritatis eas habendas puto. |
6 | Totus autem canon Scripturarum, in quo istam considerationem versandam dicimus his libris continetur (ut breviter dicam) Veteris Testamenti XLV, Novi autem XXVII, qui sunt LXXII. Quorum omnium nomina et seriem, et auctoritatem, quia in superiori libro quantum potui descripsi, non necesse credimus iterare. |
1 | Notandum tamen quod Hebraei Vetus Testamentum, Esdra auctore iuxta numerum litterarum suarum in XXII libros accipiunt, dividentes eos in tres ordines, legis scilicet, prophetarum et hagiographorum. |
2 | Primus ordo legis in quinque libris accipitur, quorum primus est Bresith, qui est Genesis. |
3 | Secundus Ellesmot, qui est Exodus. |
4 | Tertius Vaiicra, qui est Leviticus. |
5 | Quartus Vaiedabbet, qui est Numerus. |
6 | Quintus Ellehadabarim, quod est Deuteronomium. |
7 | Hi sunt quinque libri Moysi, quos bsb36060.178 Hebraei Thorath, Latini legem appellant, proprie autem lex appellatur, quae per Moysen data est. |
8 | Secundus ordo prophetarum, in quo continentur libri octo, quorum primus Iosue bennun, qui Latine Iesu Nave dicitur. |
9 | Secundus Sophthim, qui est Iudicum. |
10 | Tertius Samuel, qui est Regum primus. |
11 | Quartus Malachim, qui est Regum secundus. |
12 | Quintus Isaias. |
13 | Sextus Ieremias. |
14 | Septimus Ezechiel. |
15 | Octavus Thereasar, qui dicitur duodecim prophetarum, qui libri quia sibi pro parvitate adiuncti sunt, pro uno accipiuntur. |
16 | Tertius ordo Hagiographorum, id est, sancta scribentium, in quo sunt libri novem, quorum primus Iob; secundus Psalterium, qui in quinque incisionibus dividitur; tertius Massoth, quod est Proverbia Salomonis; quartus Coheleth, qui est Ecclesiastes; quintus Sirhasirim, quod est Canticum canticorum; sextus Daniel; septimus Dibrehaiomim, quod est Verba dierum, id est, Paralipomenon; octavus Esdras; nonus est Esther. |
17 | Qui simul omnes V, et VIII, et IX, fiunt XXII, sicut superius sunt comprehensi. |
18 | Quidam autem Ruth, et Cinoth, quod Latine dicitur lamentatio Ieremiae, hagiographis adiiciunt, et viginti quatuor volumina Veteris Testamenti faciunt, iuxta XXIV seniores, qui ante conspectum Dei assistunt. |
19 | Isti sunt libri qui apud Hebraeos canonicam auctoritatem habent. |
20 | Quartus est apud nos ordo Veteris Testamenti, eorum librorum qui in canone Hebraico non sunt, quorum primus Sapientiae liber est, secundus Ecclesiasticus, tertius Tobiae, quartus Iudith, quintus et sextus Machabaeorum, bsb36060.179 quos licet Iudaei inter apocrypha separent, Ecclesia tamen Christi inter divinos libros honorat et praedicat. |
21 | In Novo autem Testamento duo sunt ordines, primus Evangelicus, in quo sunt Matthaeus, Marcus, Lucas, Ioannes; secundus Apostolicus, in quo sunt Epistolae apostolorum Petri, Iacobi, Ioannis, Iudae et Pauli, et liber Actus apostolorum, et Apocalypsis. |
22 | In his omnibus libris timentes Deum et pietate mansueti quaerunt voluntatem Dei, cuius operis et laboris prima observatio est, ut diximus, nosse istos libros, et si nondum ad intellectum, legendo tamen vel mandare memoriae, vel omnino incognitos non habere. |
23 | Deinde illa quae in eis aperte posita sunt, vel praecepta vivendi, vel regulae credendi, solertius diligentiusque investiganda sunt, quae tanto quisque plura invenit, quanto est intelligentia capacior. |
24 | In his enim quae aperte in Scripturis posita sunt, inveniuntur illa omnia quae continent fidem, mores vivendi, spem scilicet atque charitatem; cum vero facta quadam familiaritate cum ipsa lingua divinarum Scripturarum, in ea quae obscura sunt aperienda et discutienda, pergendum est ut ad obscuriores locutiones illustrandas, de manifestioribus sumantur exempla, et quaedam certarum sententiarum testimonia, dubitationem certis auferant, in qua re memoria valet plurimum, quae si defuerit, non potest his praeceptis dari. |
1 | Duabus autem causis non intelliguntur quae scripta sunt, si aut ignotis, aut ambiguis bsb36060.180 signis obteguntur. |
2 | Sunt autem signa propria vel translata. |
3 | Propria dicuntur, cum his rebus significandis adhibentur, propter quas sunt instituta, sicut dicimus bovem cum intelligimus pecus, quod omnes nobiscum Latinae linguae homines hoc nomine vocant. |
4 | Translata sunt, cum et ipsae res quas propriis verbis significamus, ad aliquid aliud significandum usurpantur, sicut dicimus bovem, et per has duas syllabas intelligimus pecus, quod isto nomine appellari solet; sed rursus per illud pecus intelligimus evangelistam quem significavit Scriptura, interpretante Apostolo et dicente: Bovem triturantem non infrenabis (I Cor. IX). |
5 | Ad propria autem signa pertinent verba, quae prorsus inter homines obtinuerunt principatum significandi, quocunque animo concipiuntur, si ea quisque prodere velit. |
6 | Sed quia verberato aere statim transeunt, nec diutius manent quam sonant, instituta sunt per litteras signa verborum et ita voces oculis ostenduntur, non per seipsas, sed per signa quaedam sua. |
7 | Ista signa ergo non potuerunt communia esse omnibus gentibus, peccato quodam dissensionis humanae, cum ad se quisque principatum rapit, cuius superbiae signum est erecta illa turris in coelum, ubi homines impii non solum animos, sed etiam voces dissonas habere meruerunt. |
8 | Sed gratia Dei misericorditer provisum est, ut Scriptura divina quae in prima illa lingua, qua homines primi locuti sunt primitus conscripta est, ab ipsa per varia interpretum officia ad notitiam hominum deferretur, ne humana miseria fame verbi Dei bsb36060.181 deficiens, sine remedio in aeternum periret, servato tamen ordine, quem maxime canon invenit harum Scripturarum illis tribus linguis, quae in cruce redemptoris et Salvatoris nostri dedicatae sunt, Hebraea videlicet, Graeca et Latina, ad insinuandam sanctae Trinitatis fidem, in tribus mundi partibus tripartito humano generi principaliter commendari, ut ex his unaquaeque gens et natio propriae linguae adminiculo intellectum sibi salubrem attraheret, interpretando ac colloquendo sensum eumdem canonicum propriis verbis. |
9 | Sed quia praediximus, quod aut in ignotis signis, aut in ambiguis haereret intellectus, ut non facile intelligerentur quae scripta sunt, de ambiguis signis post loquemur, nunc de incognitis agimus. |
10 | Agere enim decrevimus, ut si Dominus vellet, quaecunque in praedictis duobus signis necessaria essent ad discendum nobis, distributo ordine modoque disposito, quantum possemus conscriberemus, unde oportebat, ut de ignotis propriis signis post ageremus, in quibus radix et initium discendi consistit. |
11 | Deinde de ignotis translatis, in quibus subtilitas et utilitas lectionis habetur, postea vero de ambiguis signis, propriis atque translatis, quibus ad purum elicitis, et secundum veritatem inventis, firmitas et integritas lectionis generatur. |
1 | Ignotorum autem signorum duae formae sunt, quantum ad verba pertinet; namque aut ignotum verbum facit haerere lectorem, aut ignota locutio. |
2 | Quae si ex aliis linguis veniunt, aut quaerenda sunt ab earum linguarum hominibus, bsb36060.182 aut lingua eadem, si et otium est et ingenium ediscenda, aut plurimum interpretum consulenda collatio. |
3 | Si autem ipsius linguae nostrae, id est Latinae, aliqua verba locutionesque ignoramus, legendi consuetudine audiendique innotescunt. |
4 | Nulla sane sunt magis mandanda memoriae, quam illa verborum locutionumque genera quae ignoramus, ut cum peritior occurrerit, de eo quaeri possit, vel talis lectio, quae vel praecedentibus, vel consequentibus, velocius [vel utrisque] ostendat, quam vim habeat, quidque significet quod ignoramus, facile adiuvante memoria possimus advertere et discere. |
5 | Debet autem studere, is qui propriorum signorum peritus esse vult, id est, quantum ad sermones pertinet, ut et certam cognoscat vim verborum, et proprium sciat modum locutionum, quod a grammaticis et rhetoribus non mediocriter discere (qui vult) valet. |
1 | In translatis vero signis, si qua forte ignota cogunt haerere lectorem, partim linguarum notitia, partim rerum, investiganda sunt. |
2 | Aliquid enim ad similitudinem valet, et procul dubio secretum quiddam insinuat Siloa piscina, ubi faciem lavare iussus est cui oculos Dominus luto de sputo facto iunxerat; quod tamen nomen linguae incognitae nisi evangelista interpretatus esset, tamen magnus intellectus lateret. |
3 | Sic etiam multa quae ab auctoribus eorumdem librorum interpretata non sunt nomina Hebraea, non est dubitandum habere non parvam vim atque adiutorium ad solvenda aenigmata Scripturarum, si quis ea possit interpretari. |
4 | bsb36060.183 Quod nonnulli eiusdem linguae periti viri, non sane parvum beneficium posteris contulerunt, qui separata de Scripturis eadem omnia verba interpretati sunt; et quid sit Adam, quid Eva, quid Abraham, quid Moyses; sive etiam locorum nomina; quid sit Hierusalem, vel Sion, vel Iericho, vel Libanus, vel Iordanis, et quaecunque alia in illa lingua nobis sunt incognita nomina; quibus apertis et interpretatis, multae in Scripturis figuratae locutiones manifestantur. |
5 | Rerum autem ignorantia facit obscuras figuratas locutiones cum ignoramus vel animalium, vel lapidum, vel herbarum naturas, aliarumve rerum, quae plerumque in Scripturis similitudinis alicuius gratia ponuntur. |
6 | Nam et de serpente, quod notum est, totum corpus eum pro capite obiicere ferientibus, quantum illustrat sensum illum, quo Dominus iubet astutos nos esse sicut serpentes, ut scilicet pro capite nostro, quod est Christus, corpus potius persequentibus offeramus, ne fides Christiana tanquam necetur in nobis, si parcentes corpori, negemus Deum. |
7 | Vel illud quod per cavernae angustias coarctatus, deposita veteri tunica, vestes novas accipere dicitur, quantum concinit ad imitandam ipsam serpentis astutiam, exuendumque veterem hominem sicut Apostolus dicit, ut induamur novo (Col. III), et exeundum per angustias dicente Domino, Intrate per angustam portam (Matth. VII). |
8 | Ut ergo notitia naturae serpentis illustrat multas similitudines, quas de hoc animante Scriptura dare consuevit, sic ignorantia nonnullorum animalium, quae non minus per similitudines bsb36060.184 commemorat, impedit plurimum intellectorem. |
9 | Sic lapidum, sic herbarum, vel quaeque tenentur radicibus. |
10 | Nam et carbunculi notitia quod lucet in tenebris, multa illuminat etiam obscura librorum, ubicunque propter similitudinem ponitur; et ignorantia berylli vel adamantis claudit plerumque intelligentiae fores. |
11 | Nec aliam ob causam facile est intelligere pacem perpetuam significari olivae ramulo, quem rediens ad arcam columba pertulit, nisi quia novimus et olei lenem contactum non facile alieno humore corrumpi, et arborem ipsam frondere perenniter. |
12 | Multi autem per ignorantiam hyssopi dum nesciunt quam vim habeat, vel ad purgandum pulmonem, vel ad saxa radicibus penetranda, cum sit herba brevis atque humilis, omnino invenire non possunt quare sit dictum: Asperges me hyssopo et mundabor (Psal. L). |
13 | Numerorum etiam imperitia, et musicarum rerum ignorantia, multa faciunt non intelligi translate ac musice posita in Scripturis; de quibus quando de singulis disciplinis disputabimus, apertius edisseremus, de ambiguis nunc dicturi. |
1 | Ambiguitas autem Scripturae, aut in verbis propriis est, aut in translatis. |
2 | Sed cum verba propria faciunt ambiguam Scripturam, primo videndum est, ne male distinxerimus aut pronuntiaverimus. |
3 | Cum ergo adhibita intentio incertum esse praeviderit quomodo distinguendum aut quomodo pronuntiandum sit, consulat regulam fidei, quam de Scripturarum planioribus locis et Ecclesiae bsb36060.185 auctoritate percepit. |
4 | Quod si ambae, vel etiam omnes, si plures fuerint partes ambiguitatis, secundum fidem sonuerint, textus ipse sermonis a praecedentibus et consequentibus partibus, quae ambiguitatem illam in medio posuerunt, restat consulendus, ut videamus cuinam sententiae, de pluribus quae se ostendunt, ferat suffragium, eamque sibi contexi patiatur. |
5 | Iam nunc exempla considera. |
6 | Illa haeretica distinctio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Ioan. I), ut alius sit sensus: Verbum erat hoc in principio apud Deum, non vult Verbum Deum confiteri. |
7 | Sed hoc regula fidei refellendum est, qua nobis de Trinitatis aequalitate praescribitur, ut dicamus: Et Deus erat Verbum. |
8 | Deinde subiungamus: Hoc erat in principio apud Deum. |
9 | Illa vero distinctionis ambiguitas, neutra parte resistit fidei, et ideo textu ipso sermonis diiudicanda est, ubi ait Apostolus: Et quid eligam ignoro. |
10 | Compellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi, et cum Christo esse; multo enim magis optimum: manere in carne necessarium propter vos (Phil. I). |
11 | Incertum enim utrum ex duobus concupiscentiam habens, an compellor autem ex duobus, ut illud adiungatur, concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo. |
12 | Sed quoniam ita sequitur, multo enim optimum, apparet eum eius optimi dicere se habere concupiscentiam, ut cum ex duobus compellatur, alterius tamen habeat concupiscentiam, alterius necessitatem; concupiscentiam scilicet esse cum Christo, bsb36060.186 necessitatem manere in carne. |
13 | Quae ambiguitas uno consequenti verbo diiudicatur, quod positum est, enim. |
14 | Quam particulam quia abstulerunt interpretes, illa potius sententia ducti sunt, ut non solum compelli ex duobus, sed etiam duorum habere concupiscentiam videretur. |
15 | Sic ergo distinguendum est, et quid eligam ignoro: compellor autem ex duobus, quam dictionem sequitur, concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo. |
16 | Et tanquam quaereretur quare huius rei potius habeat concupiscentiam, multo enim magis optimum, inquit. |
17 | Cur autem e duobus compellitur? Quia manendi est necessitas, quam ita subiecit: Manere in carne necessarium propter vos. |
18 | Ubi neque praescripto fidei, neque ipsius sermonis textu ambiguitas explicari potest, nihil obest secundum quamlibet earum quae ostenduntur, sententiam distinguere curet. |
19 | Veluti est illa ad Corinthios: Has ergo habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei (II Cor. VII.). |
20 | Dubium est quippe, utrum Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, secundum illam sententiam, Ut sit sancta corpore et spiritu, an Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis, ut alius sit sensus, Et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei capite nos (sic). |
21 | Tales ergo distinctionum ambiguitates in potestate legentis sunt. |
22 | Quaecunque autem de ambiguis distinctionibus diximus, eadem observanda sunt et in ambiguis pronuntiationibus; quae nisi lectoris nimia perturbantur incuria, aut regulis fidei corriguntur, aut praecedentis bsb36060.187 vel consequentis contexione sermonis. |
23 | Quod si neutrum horum adhibetur ad correctionem, nihilominus dubiae remanebunt, ut quolibet modo lector pronuntiaverit, non sit in culpa. |
24 | Quali autem voce pronuntietur illud quod Nathanael dixit, A Nazareth potest aliquid boni esse (Ioan. I), sive affirmantis, ut illud solum ad interrogationem pertineat quod ait A Nazareth? sive totum cum dubitatione interrogantis, non video quomodo discernatur: uterque autem sensus fidem non impedit. |
1 | Rarissime ergo et difficillime inveniri potest ambiguitas in propriis verbis, quantum ad libros divinarum Scripturarum spectat, quam non aut circumstantia ipsa sermonis qua cognoscitur scriptorum intentio, aut interpretum collatio, aut praecedentis linguae solvat inspectio. |
2 | Nam quod scriptum est, Non est abscondituma te os meum, quod fecisti in abscondito, non elucet legenti, utrum correpta littera os pronuntiet, an producta. |
3 | Si enim corripiat, ab eo quod sunt ossa; si autem producat, ab eo quod sunt ora, intelligitur numerus singularis. |
4 | Sed talia linguae praecedentis inspectione id iudicantur: nam in Graeco non στόμα sed ὀστέον positum est. |
5 | Item illud Apostoli: Quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (II Cor. XIII). |
6 | Si tantummodo dixisset, quae praedico vobis, neque subiunxisset praedixi, dubium esset utrum in eo quod dixit, praedico, producenda an corripienda esset syllaba media; nunc autem manifestum est bsb36060.188 producendam esse; non enim ait sicut praedicavi, sed sicut praedixi. |
7 | Sed quia haec raro, ut praediximus, verba inveniuntur, quae non facilem habeant solutionem, ad verborum translatorum ambiguitates stylum vertamus, quae non mediocrem curam industriamque desiderant. |
8 | Nam in principio cavendum est, ne figuratam locutionem ad litteram accipias. |
9 | Ad hoc enim pertinet quod ait Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). |
10 | Nulla mors animae congruentius appellatur, quam cum id etiam quod in ea bestias antecellit, hoc est intelligentia, carni subiicitur sequendo scilicet solam litteram. |
11 | Qui enim sequitur litteram translata verba sicut propria tenet, neque illud quod proprio verbo significatur, refert ad aliam significationem. |
12 | Et ea est miserabilis animae servitus, signa pro rebus accipere, et supra creaturam corpoream, oculum mentis ad hauriendum aeternum lumen levare non posse. |
13 | Quae tamen servitus in Iudaeo populo longe a caeterarum gentium more distabat, quandoquidem rebus temporalibus ita subiugati erant, ut unus eis in omnibus commendaretur Deus. |
14 | Gentes autem simulacra manufacta deos habebant, et si quando aliqui eorum illa tanquam signa interpretari conabantur, ad creaturam colendam venerandamque referebant. |
15 | Sed ab hac utraque servitute, veniens Christus veritatis suae luce illuminans, omnes in se credentes veraciter liberavit. |
1 | Huic autem observationi qua cavemus figuratam locutionem, id est translatam, quasi propriam sequi, bsb36060.189 adiungenda etiam illa est, ne propriam quasi figuratam velimus accipere. |
2 | Demonstrandus est igitur proprius modus inveniendae locutionis, propriane an figurata sit, et iste omnino modus est, ut quidquid in sermone divino neque ad morum honestatem, neque ad fidei veritatem proprie referri potest, figuratum esse cognoscas. |
3 | Morum honestas ad diligendum Deum et proximum, fidei veritas ad cognoscendum Deum et proximum pertinet. |
4 | Spes autem sua cuique est in conscientia propria, quemadmodum se sensit ad dilectionem Dei et proximi cognitionemque proficere. |
5 | Non enim praecipit Scriptura nisi charitatem, nec culpat nisi cupiditatem; et eo modo informat mores hominum. |
6 | Charitatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et se atque proximo propter Deum. |
7 | Cupiditatem autem motum animi ad fruendum se et proximo, et quolibet corpore non propter Deum. |
8 | Quod autem agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium vocatur; quod autem agit ut alteri noceat, facinus dicitur. |
9 | Et haec sunt duo genera omnium peccatorum, sed flagitia priora sunt. |
10 | Quae cum exinaniverint animum, et ad quamdam egestatem perduxerint, in facinora prosilitur, quibus removeantur impedimenta flagitiorum, aut adiumenta quaerantur. |
11 | Item quod agit charitas quod sibi prosit, utilitas est; quod autem agit ut prosit proximo, beneficentia nominatur. |
12 | Et hic praecedit utilitas: quia nemo potest ex eo quod non habet prodesse alteri. |
13 | Quanto autem magis regnum cupiditatis destruitur, tanto charitatis augetur. |
14 | bsb36060.190 Quidquid ergo asperum et quasi saevum factu dictuque in sanctis Scripturis legitur, ex persona Dei vel sanctorum eius, ad cupiditatis regnum destruendum valet. |
15 | Quod si perspicue sonat, non est ad aliud referendum, quasi figurate dictum sit, sicuti est illud Apostoli: Thesaurizasti tibi, inquit, iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua, et reliqua. (Rom. II.) Ergo in locutionibus figuratis regula sit huiusmodi, ut tam diu versetur diligenti consideratione quod legitur, donec ad regnum charitatis interpretatio perducatur. |
16 | Si autem hoc iam proprie sonat, nulla putetur figurata locutio. |
17 | Si praeceptiva locutio est, aut flagitium, aut facinus vetans, aut utilitatem aut beneficentiam iubens, non est figurata. |
18 | Si autem flagitium aut facinus videtur iubere, aut utilitatem et beneficentiam vetare, figurata est. |
19 | Nisi manducaveritis, inquit, carnem filii hominis, et sanguinem eius biberitis, non habebitis vitam in vobis (Ioan. VII). |
20 | Facinus vel flagitium videtur iubere. |
21 | Figurata ergo est, praecipiens passioni Domini esse communicandum, et suaviter atque utiliter recolendum in memoria, quod pro nobis caro eius crucifixa et vulnerata sit. |
22 | Ait Scriptura: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi (Rom. XII). |
23 | Hic nullo dubitante beneficentiam praecipit; sed quod sequitur: Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius, malevolentiae facinus putes iuberi. |
24 | bsb36060.191 Ne igitur putaveris figurate dictum, et cum possit dupliciter interpretari, uno modo ad nocendum, altero ad praestandum, ad beneficentiam te potius charitas revocet, ut intelligas carbones ignis esse urentes poenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur eius qui dolet se inimicum fuisse hominis, a quo eius miseriae subvenitur. |
25 | Item cum ait Dominus: Qui amat animam suam, perdat eam (Matth. X), non utilitatem vetare putandus est, qua debet quisque conservare animam suam, sed figurate dictum, perdat animam, id est, perimat atque amittat usum eius quem nunc habet, perversum scilicet atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna non quaerat. |
26 | Scriptum est: Da misericordi, et ne suscipias peccatorem. |
27 | Posterior pars huius sententiae videtur vetare beneficentiam. |
28 | Intelligas ergo figurate positum, pro peccato peccatorem, ut peccatum eius non suscipias. |
1 | Sed quoniam multis modis res similes apparent, non putemus ita esse scriptum, ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significaverit, hoc eam semper significare credamus. |
2 | Nam et in vituperatione posuit fermentum Dominus cum diceret: Cavete a fermento Pharisaeorum (Luc. XII); et in laude cum diceret: Simile est regnum coelorum mulieri quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae donec totum fermentaret (Luc. XIII). |
3 | Huius igitur varietatis observatio duas habet formas; sic enim aliud atque aliud res bsb36060.192 quaeque significant, ut aut contraria, aut diversa significent. |
4 | Contraria scilicet, cum alias in bono, alias in malo res eadem per similitudinem ponitur, sicut hoc est quod de fermento supra diximus. |
5 | Tale est etiam quod leo significat Christum, ubi dicitur: Vicit leo de tribu Iuda (Apoc. V). |
6 | Significat et diabolum, ubi scriptum est: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V) Serpens in bono: Estote astuti ut serpentes (Matth. X). |
7 | In malo autem: Serpens Evam seduxit astutia sua (II Cor. XII). |
8 | In bono, panis: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Ioan. VI). |
9 | In malo, panis: Panis occultus libenter editur (Prov. IX). |
10 | Sic et alia plurima. |
11 | Et haec quidem quae commemoravi, minime dubiam significationem gerunt, quia exempli gratia non nisi manifesta commemorari debuerunt. |
12 | Sunt autem quae incertum est in quam partem accipi debeant, sicut, Calix in manu Domini vini meri plenus est misto (Psal. LXXIV). |
13 | Incertum est enim utrum iram Domini significet non usque ad novissimam poenam, id est usque ad faecem; an potius gratiam Scripturarum a Iudaeis ad gentem transeuntem, quia inclinavit ex hoc in hoc, remanentibus apud Iudaeos observationibus quas carnaliter sapiunt, quia faex eius non est exinanita. |
14 | Cum vero res eadem non in contraria, sed tamen in significatione ponitur diversa, illud est in exemplo, quod aqua et populum significat, sicut in Apocalypsi legimus; et Spiritum sanctum, unde est illud: Flumina de ventre eius fluent aquae vivae (Ioan. VII), et si quid aliud atque aliud, pro locis in quibus ponitur, aqua significare intelligitur. |
15 | Ubi autem apertius ponunbsb36060.193tur, ibi discendum est quomodo in locis intelligatur obscuris. |
16 | Neque enim melius potest intelligi quod dictum est Deo, Apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi (Psal. XXXIV), quam ex hoc loco ubi legitur: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V.) |
1 | Quando autem ex eisdem Scripturae verbis non unum aliquid, sed duo vel plura sentiuntur, etiam si latet quid senserit ille qui scripsit, nihil periculi est, si quodlibet eorum congruere veritati, ex aliis locis sanctarum Scripturarum doceri potest; id tamen eo conante, qui divina scrutatur eloquia, ut ad voluntatem perveniatur auctoris, per quem Scripturam illam sanctus operatus est Spiritus; sive hoc assequatur, sive aliam sententiam de illis verbis quae fidei rectae non refragatur, exculpat, testimonium habens a quocunque alio loco divinorum eloquiorum. |
2 | Ille quippe auctor in eisdem verbis quae intelligere volumus, et ipsam sententiam forsitan vidit; et certe Dei Spiritus qui per eum haec operatus est, etiam ipsam occursuram lectori vel auditori sine dubitatione praevidit, imo ut occurreret quia ex ipsa veritate subnixa providit. |
3 | Nam quid in divinis eloquiis largius et uberius potuit divinitus provideri, quam ut eadem verba pluribus intelligantur modis, quos alia non minus divina contestantia faciant approbari? Ubi autem talis sensus eruitur, cuius incertum certis sanctarum Scripturarum testimoniis non possit aperiri, restat ut ratione bsb36060.194 reddita manifestus appareat, etiam si ille cuius verba intelligere quaerimus, eum forte non sensit. |
4 | Sed haec consuetudo periculosa est. |
5 | Per Scripturas enim divinas ita multo tutius ambulatur, si hoc exhibemus, ut cum aliqua verbis translatis opaca scrutari volumus, aut hoc inde exeat quod non habeat controversiam, aut, si habeat, ex eadem Scriptura ubicunque eis inventis atque adhibitis testibus, terminetur. |
6 | Sed haec in praesenti de signis dicta sufficiant. |
7 | Caeterum qui plenius de his scire desiderat, in libris sancti Augustini de Doctrina Christiana, unde haec excerpsimus, quaerat et inveniet. |
8 | Hinc de his quae in gentilibus doctrinis exercentur, et quae liberales dicuntur artes, quid conferant utilitatis, si perscrutentur his qui canonicas Scripturas legunt, quantum valeo, explicabo. |
1 | Duo sunt genera doctrinarum, quae in gentilibus etiam moribus exercentur: unum earum rerum quas instituerunt homines; alterum earum quas animadverterunt iam peractas, aut divinitus institutas. |
2 | Illud quod est secundum institutiones hominum, partim superstitiosum est, partim non est. |
3 | Superstitiosum est quidquid institutum est ab hominibus ad facienda et colenda idola pertinens, vel ad colendum sicut Deum creaturam, vel partem ullam creaturae, vel ad consultationes et pacta quaedam significationum cum doemonibus placita bsb36060.195 atque foederata, qualia sunt molimina magicarum artium, quae quidem commemorare potius quam docere assolent poetae. |
4 | Ex quo genere sunt, sed quasi licentiore vanitate, aruspicum et augurum libri. |
5 | Ad hoc genus pertinent omnes etiam ligaturae atque remedia, quae medicorum quoque disciplina contemnit, sive in praecantationibus, sive in quibusdam notis quas characteres vocant, sive in quibusdam rebus suspendendis atque illigandis, non propter vim naturae quodammodo ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes occultas aut manifestas. |
6 | Neque illi ab hoc genere perniciosae superstitionis segregandi sunt, qui genethliaci propter natalium dierum considerationes, nunc autem vulgo mathematici vocantur. |
7 | Nam et ipsi, quamvis veram stellarum positionem, cum quisque nascitur, consectentur, et aliquando etiam pervestigent, tamen quod inde conantur vel actiones nostras vel actionum eventa praedicere, nimis errant, et vendunt imperitis hominibus miserabilem servitutem. |
8 | Commoda vero et necessaria hominum cum hominibus instituta sunt, quaecunque in habitu et cultu corporis ad sexus vel honores discernendos differentia placuit; et innumerabilia genera significationum sine quibus humana societas, aut non omnino, aut minus commode geritur; quaeque in ponderibus atque mensuris, et nummorum impressionibus et aestimationibus, sua cuique bsb36060.196 civitati et populo sunt propria, et caetera huiusmodi, quae nisi hominum instituta essent, non per diversos populos variae essent, nec in ipsis populis singulis pro arbitrio suorum principum mutarentur. |
9 | Sed haec tota pars humanorum institutorum, quae ad usum vitae necessarium proficiunt, nequaquam est fugienda Christiano; imo etiam, quantum satis est, intuenda, memoriaque retinenda. |
10 | Ad hanc partem etiam pertinent litterarum figurae, quae pro libitu hominum constitutae sunt, nec tamen omnibus gentibus communes, sed alias Hebraea, alias Graeca, alias Latina gens habet, et caeterae quaedam gentes, similiter ad proprietatem linguaesuae, litteras sibi secundum placitum formaverunt. |
1 | Iam vero illa quae non instituendo, sed aut transacta temporibus, aut divinitus instituta investigando homines prodiderunt, ubicunque discantur, non sunt hominum instituta existimanda. |
2 | Quorum sunt alia ad sensus corporis, alia vero ad rationem animi pertinentia. |
3 | Sed illa quae ad sensus corporis attingunt, vel narrata credimus, vel demonstrata sentimus, vel experta coniicimus. |
4 | Quidquid ergo de ordine temporum transactorum indicat ea quae appellatur historia, plurimum nos adiuvat ad libros sanctos intelligendos, etiam si praeter Ecclesiam puerili eruditione discatur. |
5 | Nam et per Olympiadas, et per consulum nomina, multa saepe quaeruntur a nobis; et ignorantia consulatus bsb36060.197 quo natus est Dominus, et quando passus est, nonnullos coegit errare, ut putarent quadragesima sexta annorum aetate passum esse Dominum, quia per tot annos aedificatum templum esse dictum est a Iudaeis, quod imaginem Dominici corporis habebat. |
6 | Sed annorum fere triginta baptizatum esse retinemus auctoritate evangelica; sed postea quot annos in hac vita egerit quanquam textu ipso actionum eius animadvertere possis, tamen ne aliunde caligo dubitationis oriatur, de historia gentium collata cum Evangelio, liquidius certiusque colligitur. |
7 | Tunc enim videbitur non frustra esse dictum, quod quadraginta annis templum aedificatum sit, ut cum referri iste numerus ad aetatem Domini non potuerit, ad secretiorem instructionem humani corporis referatur, quod indui propter nos non dedignatus est unicus Dei Filius, per quem facta sunt omnia. |
8 | Aliud est enim facta narrare, aliud docere facienda. |
9 | Historia facta narrat fideliter atque utiliter; libri autem aruspicum et quaeque similes litterae, facienda vel observanda intendunt docere, monitoris audacia, non indicis fide. |
10 | Est etiam narratio similis demonstrationi, qua non praeterita, sed praesentia indicantur ignaris in quo genere sunt quae de locorum situ, naturisque animalium, lignorum, herbarum, lapidum, aliorumve corporum scripta sunt. |
11 | De quo genere superius egimus, eamque cognitionem valere ad aenigmata Scripturarum solvenda, docuimus, non ut pro quibusdam signis adhibeantur tanquam ad remedia, vel machinamenta superstitionis alicuius. |
12 | Siderum bsb36060.198 autem cognoscendorum non narratio, sed demonstratio est: quorum perpauca Scriptura commemorat. |
13 | Habet autem praeter demonstrationem praesentium, etiam praeteritorum narrationi simile aliquid, quod a praesenti positione, motuque siderum, ad praeterita eorum vestigia regulariter licet recurrere. |
14 | Habet etiam futurorum regulares coniecturas non suspiciosas et otiosas, sed raras et certas; non ut ex eis aliquid trahere in nostra fata et eventa tentemus, qualia genethliacorum deliramenta sunt, sed quantum ad ipsa pertinet sidera. |
15 | Nam sicut is qui computat lunam cum hodie inspexerit quota sit, et ante quoslibet annos quota fuerit, et post quoslibet annos quota futura sit potest dicere; sic de unoquoque siderum, qui ea perite computant, respondere consueverunt. |
16 | Artium enim caeterarum quibus aliquid fabricatur, vel quid remaneat post operationem artificis ab illo effectum, sicut domus et scamnum; vel quae ministerium quoddam exhibent operanti Deo, sicut medicina et agricultura et gubernatio: harum ergo cunctarum artium de praeteritis faciunt experimenta, etiam futura coniicienda. |
17 | Nullus earum artium artifex membra movet in operando, nisi praeteritorum memoriam cum futurorum exspectatione contexat. |
18 | Sed haec non ob aliud commemoravimus; nisi ut non omnino nesciamus quid Scriptura velit insinuare, cum de his artibus aliquas figuratas locutiones inserit. |
19 | Restant ea quae non ad corporis sensus, sed ad rationem bsb36060.199 animi pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. |
20 | Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum quae in litteris sanctis sunt penetranda et dissolvenda plurimum valet; tantum ibi cavenda est libido rixandi, et puerilis quaedam ostensio decipiendi adversarium. |
21 | Sed de hoc plenius dicemus cum de dialectica atque rhetorica disputabimus. |
22 | Iam vero numeri disciplina cuilibet tardissimo clarum est, quod non sit ab hominibus instituta, sed potius indagata et inventa. |
23 | Non enim sicut primam syllabam Italiae quam brevem pronuntiaverunt veteres, voluit Virgilius et longa facta est, ita quisquam potest efficere cum voluerit, ut ter terna aut non sint novem, aut non possint efficere quadratam figuram, aut non ad ternarium numerum tripla sint, ad senarium sescupla, ad nullum dupla, quia intelligibiles numeri semissem non habent. |
24 | Sive ergo in seipsis considerentur, sive ad figurarum, aut ad sonorum aliorum vel motionum leges numeri adhibeantur, incommutabiles regulas habent, neque ullo modo ab hominibus institutas, sed ingeniosorum sagacitate compertas. |
25 | Quae tamen omnia quisquis ita dilexerit, ut iactare se inter imperitos velit, et non potius quaerere unde sint vera, quae tantummodo vera esse persenserit; et unde quaedam non solum vera, sed etiam incommutabilia, quae incommutabilia esse comprehenderit; ac sic ab specie corporum usque ad humanam mentem perveniens, cum et ipsam mutabilem invenerit, quod nunc docta nunc indocta sit, constituta tamen inter commutabilem supra se veritatem, et mutabilia infra se bsb36060.200 caetera, ad unius Dei laudem atque dilectionem cuncta convertere, a quo cuncta esse cognoscit, doctus videri potest, esse autem sapiens nullo modo. |
26 | Hucusque generaliter atque permixtim dixi de disciplinis gentilium; deinceps seorsum de singulis dicturus. |
1 | Prima ergo liberalium artium est grammatica, secunda rhetorica, tertia dialectica, quarta arithmethica, quinta geometria, sexta musica, septima astronomia; grammatica enim a litteris nomen accepit, sicut vocabuli illius derivatus sonus ostendit. |
2 | Diffinitio autem eius talis est: Grammatica est scientia interpretandi poetas atque historicos, et recte scribendi loquendique ratio. |
3 | Haec et origo et fundamentum est artium liberalium. |
4 | Hanc itaque scholam Dominicam legere convenit, quia scientia recte loquendi et scribendi ratio in ipsa consistit. |
5 | Quomodo quis vim vocis articulatae seu litterarum et syllabarum potestatem cognoscit, si non prius per eam id didicit? Aut quomodo pedum, accentuum et positurarum discretionem scit, si non per hanc disciplinam eius scientiam ante percepit? Aut quomodo partium orationis iura, schematum decorem, troporum virtutem, etymologiarum rationem, et orthographiae rectitudinem novit, si non grammaticam artem ante sibi notam fecit? Inculpabiliter enim, imo laudabiliter hanc artem discit, quisquis in ea non inanem pugnam verborum facere diligit, sed rectae locutionis scientiam et scribendi peritiam habere appetit. |
6 | Ipsa est enim omnium iudex librariorum, bsb36060.201 quia ubicunque errorem perspexerit, reprehendit, et ubi bene dicta sunt, suo iudicio comprobabit. |
7 | Schemata autem omnia quotquot saecularis disciplina conscripsit, in sanctis libris saepius posita reperiuntur. |
8 | Necnon tropis auctores nostros usos fuisse, et multiplicius atque copiosius quam possit existimari vel credi, quisquis libros divinos diligenter legit, inveniet. |
9 | Istorum autem troporum non solum exempla sicut omnium, sed quorumdam etiam nomina in divinis libris leguntur, sicut allegoria, aenigma, parabola. |
10 | Quorum omnium cognitio propterea Scripturarum ambiguitatibus dissolvendis est necessaria, quia sensus ad proprietatem verborum si accipiatur, absurdus est. |
11 | Quaerendum est utique, ne forte illo vel illo tropo dictum sit quod non intelligimus, et sic pleraque inventa sunt quae latebant. |
12 | Metricam autem rationem quae per artem grammaticam discitur, non ignobile est scire, quia apud Hebraeos Psalterium (ut beatus Hieronymus testatur) nunc iambo currit, nunc alchaico personat, nunc sapphico tumet, nunc semipede ingreditur. |
13 | Deuteronomium vero, et Isaiae canticum, necnon et Salomon et Iob, hexametris et pentametris versibus (ut Iosephus et Origenes scribunt) apud suos composita decurrunt. |
14 | Quamobrem non est spernenda haec, quamvis gentilibus communis ratio, sed quantum satis est perdiscenda, quia utique multi evangelici viri, insignes libros hac arte condiderunt, et Deo placere per id satagerunt, ut fuit bsb36060.202 Iuvencus, Sedulius, Arator, Alcimus, Clemens, Paulinus et Fortunatus, et caeteri multi. |
15 | Poemata autem et libros gentilium si velimus propter florem eloquentiae legere, typus mulieris captivae tenendus est, quam Deuteronomium describit; et Dominum ita praecepisse commemorat, ut si Israelites eam habere vellet uxorem, calvitium ei faciat, ungues praesecet, pilos auferat, et cum munda fuerit effecta, tunc transeat in uxoris amplexus. |
16 | Haec si secundum litteram intelligimus, nonne ridicula sunt? Itaque et nos hoc facere solemus, hocque facere debemus, quando poetas gentiles legimus, quando in manus nostras libri veniunt sapientiae saecularis, si quid in eis utile reperimus, ad nostrum dogma convertimus; si quid vero superfluum de idolis, de amore, de cura saecularium rerum, haec radamus, his calvitium inducamus, haec in unguium more ferro acutissimo desecemus. |
17 | Hoc tamen prae omnibus cavere debemus, ne haec licentia nostra offendiculum fiat infirmis: ne pereat qui infirmus est in scientia nostra frater, propter quem Christus mortuus est, si viderit in idolio nos recumbentes. |
1 | Rhetorica est (sicut magistri tradunt) saecularium litterarum bene dicendi scientia, in civilibus quaestionibus. |
2 | Sed haec diffinitio licet ad mundanam sapientiam videatur pertinere, tamen non est extranea ab ecclesiastica disciplina. |
3 | Quidquid enim orator et praedicator divinae legis diserte et decenter bsb36060.203 profert in docendo, vel quidquid apte et eleganter depromit in dictando, ad huius artis congruit peritiam; nec utique peccare debet arbitrari, qui hanc artem in congrua aetate legit, quique eius praecepta servat in dictando. |
4 | ac proloquendo sermonem; imo bonum opus facit, qui eam ad hoc pleniter discit, ut ad praedicandum verbum Dei idoneus sit. |
5 | Nam cum per artem rhetoricam et vera suadeantur et falsa, quis audeat dicere adversus mendacium in defensoribus suis inermem debere consistere veritatem, ut videlicet illi qui res falsas suadere conantur, noverint auditorem vel benivolum, vel intentum, vel facere docilem prooemio, isti autem non noverint? illi falsa breviter, aperte, verisimiliter, et isti vera sic narrent ut audire taedeat, intelligere non pateat, credere postremo non libeat? illi fallacibus argumentis veritatem oppugnent, asserant falsitatem, isti nec vera defendere, nec falsa valeant refutare? illi animos audientium in errorem moventes impellentesque dicendo terreant, contristent, exhilarent, exhorrentur ardenter, isti pro veritate lenti, frigidi dormitent? Quis ita desipiat, ut hoc sapiat? Cum ergo sit in medio posita facultas eloquii, quae ad persuadenda seu prava seu recta valeat plurimum, cur non bonorum studio comparatur, ut militet veritati, si eam mali ad obtinendas perversas vanasque causas in usus iniquitatis et erroris usurpant? Sed quaecunque sunt de hac re observationes atque praecepta, quibus cum accedit in pluribus verbis bsb36060.204 ornamentisque verborum, exercitatioris linguae solertissima consuetudo, fit illa quae facundia vel eloquentia nominatur, haec seposito ad hoc congruo temporis spatio, apta et conveniente aetate discenda sunt eis qui hoc celeriter possunt. |
6 | Nam et ipsos Romanae principes eloquentiae non piguit dicere, quod hanc artem nisi qui cito possit perdiscere, nunquam omnino possit. |
7 | Sed nos non ea tanti pendimus, ut eis discendis iam maturas, vel etiam graves hominum aetates velimus impendi. |
8 | Satis est ut adolescentulorum ista sit cura; nec ipsorum omnium quos utilitati ecclesiasticae cupimus erudiri, sed eorum quos nondum magis urgens, et huic rei sine dubio praeponenda necessitas occupavit. |
9 | Quoniam si acutum et fervens absit ingenium, facilius adhaeret eloquentia legentibus, et audientibus eloquentes, quam eloquentiae praecepta sectantibus. |
10 | Nec desint ecclesiasticae litterae etiam praeter canonem in auctoritatis arce salubriter collocatae, quas legendo homo capiat, et si id non agat, sed tantummodo rebus quae ibi dicuntur intentus sit, etiam eloquio quo dicuntur, dum in his versatur, imbuitur; accedente vel maxime exercitatione sive scribendi, sive dictandi, postremo etiam dicendi, quae secundum pietatis ac fidei regulam sentit. |
11 | Sed haec de rhetorica nunc dicta sufficiant, cum reservamus paulo post iura eiusdem in dicendi genere planius demonstranda. |
1 | Dialectica est disciplina rationalis quaerendi, bsb36060.205 diffiniendi et disserendi, etiam vera et a falsis discernendi potens. |
2 | Haec ergo disciplina disciplinarum est; haec docet docere, haec docet discere, in hac se ipsa ratio demonstrat atque aperit quae sit, quid velit, quid videat. |
3 | Scit scire sola, et scientes facere non solum vult, sed etiam potest. |
4 | In hac ratiocinantes cognoscimus quid sumus et unde sumus; per hanc intelligimus quid sit faciens bonum, et quid factum bonum; quid creator, et quid creatura; per hanc investigamus veritatem, et deprehendimus falsitatem; per hanc argumentamur, et invenimus quid sit consequens, quid non consequens, et quid repugnans in rerum natura, quid verum, quid verisimile, et quid penitus falsum in disputationibus. |
5 | In hac enim disciplina unamquamque rem quaerimus sagaciter, et diffinimus veraciter, et disserimus prudenter. |
6 | Quapropter oportet clericos hanc artem nobilissimam scire, eiusque iura in assiduis meditationibus habere, ut subtiliter haereticorum versutiam hac possint dignoscere, eorumque dicta veneficatis syllogismorum conclusionibus confutare. |
7 | Sunt enim multa quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum, et plerumque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos decipiant. |
8 | Proposuit enim quidam dicens ei cum quo loquebatur: Quod ego sum, tu non es. |
9 | At ille consensit. |
10 | Verum enim erat ex parte, vel eo ipso quod iste insidiosius, ille simplex erat. |
11 | Tum iste addidit: Ego autem homo sum. |
12 | Hoc quoque cum ab eo accepisset, conclusit dicens: Tu igitur non es homo. |
13 | bsb36060.206 Quod genus captiosarum conclusionum, Scriptura quantum existimo detestatur, illo loco ubi dictum est. |
14 | Qui sophistice loquitur odibilis est (Eccli. XXXVII). |
15 | Quanquam etiam sermo non captiosus, sed tamen abundantius quam gravitatem decet, verborum ornamenta consectans, sophisticus dicatur. |
16 | Sunt etiam verae connexiones ratiocinationis falsas habentes sententias, quae consequuntur errorem illius cum quo agitur. |
17 | Quae tamen ad hoc inferuntur a bono et docto homine, ut his erubescens ille cuius errorem sequitur, eumdem relinquat errorem, qui si in eodem manere voluerit, necesse est ut etiam illa quae damnat tenere cogatur. |
18 | Non enim vera inferebat Apostolus cum diceret: Neque Christus resurrexit. |
19 | Et illa alia: Inanis est fides nostra, inanis est et praedicatio nostra (I Cor. XV). |
20 | Quae omnino falsa sunt, quia et Christus resurrexit, et non erat inanis praedicatio eorum qui hoc annuntiabant, nec fides eorum qui hoc crediderant. |
21 | At quia falsum est quod sequitur, necesse est ut falsum sit quod praecedit. |
22 | Praecedit enim non esse resurrectionem mortuorum, quod dicebant illi, quorum errorem destruere voluit Apostolus. |
23 | Porro illam sententiam praecedentem, qua dicebant non esse resurrectionem mortuorum, necessario sequitur, Neque Christus resurrexit. |
24 | Hoc autem quod sequitur, falsum est; Christus enim resurrexit: falsum est ergo quod praecedit. |
25 | Praecedit autem non esse resurrectionem mortuorum: est igitur resurrectio mortuorum. |
26 | Quod totum breviter ita dicitur: Si non est resurrectio bsb36060.207 mortuorum, neque Christus resurrexit: Christus autem resurrexit; est igitur resurrectio mortuorum. |
27 | Cum ergo sint verae connexiones, non solum verarum, sed etiam falsarum sententiarum, facile est veritatem connexionum etiam in scholis illis discere, quae praeter Ecclesiam sunt, sententiarum autem veritates in sanctis libris ecclesiasticis investigandae sunt. |
28 | Ipsa tamen veritas connexionum non instituta, sed animadversa est ab hominibus et notata, ut eam possint vel discere vel docere. |
29 | Nam est in rerum ratione perpetua et divinitus instituta, quae a Deo auctore sunt facta. |
30 | Sed quia de logica iam diximus, de mathematica consequenter dicemus. |
1 | Mathematica est quam Latine possumus dicere doctrinalem scientiam, quae abstractam considerat quantitatem. |
2 | Abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separamus, vel ab aliis accidentibus, ut est par, impar, vel ab aliis huiuscemodi quae in sola ratiocinatione tractamus. |
3 | Haec dividitur in arithmeticam, musicam, geometriam, astronomiam: de quibus singulis secundum ordinem disseremus. |
1 | Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum seipsam. |
2 | Est enim disciplina numerorum. |
3 | Graeci enim numerum ἄριθμον, arithmon, vocant, quem scriptores litterarum saecularium, inter disciplinas mathematicas ideo primam esse voluerunt, quoniam ipsa ut sit, nulla alia indicat disciplina. |
4 | Musica autem bsb36060.208 et geometria et astronomia quae sequuntur, ut sint atque subsistant, istius egent auxilio. |
5 | Scire autem debemus Iosephum Hebraeorum doctissimum in primo libro Antiquitatum, titulo nono, dicere arithmeticam et astronomiam Abraham primum Aegyptiis tradidisse; unde semina suscipientes, ut sunt homines acerrimi ingenii, excoluisse sibi reliquas latius disciplinas. |
6 | Quas merito sancti patres nostri legendas studiosissimis persuadent, quoniam ex magna parte per eas a carnalibus rebus appetitus abstrahitur, et faciunt desiderare quae, praestante Domino, solo possimus corde respicere. |
7 | Unde ratio numeri contemnenda non est, quae in multis sanctarum Scripturarum locis quam magni existimanda sit, lucet diligenter intuentibus. |
8 | Nec frustra in laudibus Dei dictum est: Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti (Sap. XI). |
9 | Ita vero suis quisque numerus proprietatibus terminatur, ut nullus eorum par esse cuiquam alteri possit. |
10 | Ergo et dispares inter se atque diversi sunt, et singuli quique diversi sunt, et singuli quique finiti sunt, et omnes infiniti sunt. |
11 | Nec audebunt isti contemnere numeros, et eos ad scientiam Dei non pertinere, apud quos Plato Deum magna auctoritate commendat mundum numeris fabricantem. |
12 | Et apud nos Propheta de Deo dicit: Qui profert numerose saeculum. |
13 | Et Salvator in Evangelio: Capilli, inquit, vestri omnes numerati sunt (Matth. X). |
14 | Quamvis enim se obiectent aspectui, quasi corpusculorum quaedam simulacra, cum senarii numeri bsb36060.209 compositio, vel ordo, vel partitio cogitatur, tamen validior et praepotentior desuper ratio non eis annuit interius, quae vim numeri continet, per quem circuitum fideliter dicit id quod dicitur unum in numeris, in nullas partes dividi posse, nulla autem corpora nisi in partes innumerabiles dividi, et facilius coelum et terram transire, quae secundum senarium numerum fabricata sunt, quam effici posse ut senarius numerus non suis partibus compleatur. |
15 | Quamobrem non possumus dicere propterea senarium numerum esse perfectum quod sex diebus perfecit Deus omnia opera sua, sed propterea Deum sex diebus perfecisse opera sua, quia senarius numerus perfectus est. |
16 | Itaque etiam si ista non essent, perfectus ille esset; nisi autem ille perfectus esset, ista secundum eum perfecta non essent. |
17 | Numerorum etiam imperitia multa facit non intelligi, translate ac mystice posita in Scripturis. |
18 | Ingenium quippe, ut ita dixerim, ingenium non potest non moveri quid sibi velit, quod et Moyses et Elias et ipse Dominus quadraginta diebus ieiunaverunt. |
19 | Cuius actionis figuratus quidam nodus sine huius numeri cognitione et consideratione non solvitur. |
20 | Habet enim denarium quater, tanquam cognitionem omnium rerum intextam temporibus. |
21 | Quaternario namque numero, et diurna et annua curricula peraguntur: diurna matutinis, meridianis, vespertinis, nocturnisque horarum spatiis; annua vernis, aestivis, autumnalibus, hiemalibusque mensibus. |
22 | A temporum autem delectatione bsb36060.210 dum in temporibus vivimus, propter aeternitatem in qua vivere volumus, abstinendum et ieiunandum est, quamvis temporum cursibus ipsa insinuetur nobis doctrina contemnendorum temporum, et appetendorum aeternorum. |
23 | Porro autem denarius numerus creatoris atque creaturae significat scientiam; nam trinitas creatoris est, septenarius autem numerus creaturam indicat, propter vitam et corpus. |
24 | Nam in illa tria sunt: unde etiam toto corde, tota anima, tota mente diligendus est Deus; in corpore autem manifestissima quatuor apparent, quibus constat, elementa. |
25 | Hoc ergo denario dum temporaliter nobis insinuatur, id est, quater ducatur, caste et continenter a temporum delectatione vivere, hoc est quadraginta diebus ieiunare. |
26 | Hoc est lex cuius persona est in Moyse; hoc est prophetia, cuius personam gerit Elias; hoc ipse Dominus monet, qui tanquam testimonium habens a lege et prophetis, medius inter illos in monte, tribus discipulis videntibus atque stupentibus, claruit. |
27 | Deinde ita quaeritur quomodo quinquagenarius de quadragenario numero existat, qui non mediocriter in nostra religione sacratus est propter Pentecosten; et quomodo ter ductus propter tria tempora ante legem, sub lege, sub gratia; vel propter nomen Patris, et Filii, et Spiritus sancti, adiuncta eminentius ipsa Trinitate, ad purgatissimae Ecclesiae mysterium referatur, perveniatque ad centum vel tres pisces, quos retia post resurrectionem Domini in dexteram partem missa ceperunt. |
28 | Ita multis aliis atque aliis numerorum bsb36060.211 formis quaedam propter similitudinem in sanctis libris secreta ponuntur, quae propter numerorum imperitiam legentibus clausa sunt. |
29 | Quapropter necesse est eis qui volunt ad sacrae Scripturae notitiam pervenire, ut hanc artem intente discant; et cum didicerint, mysticos numeros in divinis libris facilius hinc intelligant. |
1 | Nunc ad geometriam veniamus, quae est descriptio contemplativa formarum, documentum etiam usuale [Al., visuale] philosophorum; quod, ut praeconiis celeberrimis referant, Iovem suum in operibus propriis geometriare testantur. |
2 | Quod nescio utrum laudibus an vituperationibus applicetur, quando quod illi pingunt in pulvere coloreo, Iovem facere mentiuntur in coelo. |
3 | Quod si vero creatori et omnipotenti Deo salubriter applicetur, potest ex sententia forsitan convenire veritate. |
4 | Geometra enim, si fas est dicere, sancta divinitas, quoniam creaturae suae, quam usque hodie facit existere, diversas species formulasque concedit; quando cursus stellarum potentia veneranda distribuit, et statutis lineis fecit currere quae moventur, certaque sede quae sunt fixa constituit. |
5 | Quidquid enim bene disponitur atque componitur, potest disciplinae huius qualitatibus applicari. |
6 | Geometria Latine dicitur terrae dimensio, sicque diffinitur: Geometria est disciplina magnitudinis immobilis et formarum. |
7 | Quod per diversas formas ipsius disciplinae, ut nonnulli dicunt, primum Aegyptus dominis propriis fertur esse partitus, cuius disciplinae magistri, mensores bsb36060.212 ante dicebantur. |
8 | Sed Varro, peritissimus Latinorum, huius nominis causam sic exstitisse commemorat, dicens, prius quidem homines per dimensiones terrarum terminis positis, vagantibus populis pacis utilia praestitisse; deinde totius anni circulum menstruali numero fuisse partitos; unde et ipsi menses quod annum metiantur, edicti sunt. |
9 | Verum postquam ista reperta sunt, provocati studiosi ad illa invisibilia cognoscenda, coeperunt quaerere quanto spatio a terra luna, a luna sol ipse distaret, et usque ad verticem coeli quanta se mensura distenderet; quod peritissimos geometras assecutos commemorat. |
10 | Tunc et dimensionem universae terrae probabili refert ratione collectam; ideoque factum ut disciplina ipsa geometriae nomen acciperet, quod per saecula longa custodit. |
11 | Haec igitur disciplina in tabernaculi templique aedificatione servata est, ubi linealis mensurae unius et circuli ac spherae atque hemispherion, quadrangulae quoque formae, et caeterarum figurarum dispositio habita est: quorum omnium notitia ad spiritalem intellectum non parum adiuvat tractatorem. |
1 | Musica est disciplina quae de numeris loquitur qui ad aliquid sunt, id est, his qui inveniuntur in sonis: ut duplum, triplum, quadruplum, et his similia quae dicuntur ad aliquid. |
2 | Haec ergo disciplina tam nobilis est, tamque utilis, ut qui ea caruerit, ecclesiasticum officium congrue implere non possit. |
3 | Quidquid enim in lectionibus decenter pronuntiatur, ac quidquid de psalmis suaviter in ecclesia bsb36060.213 modulatur, huius disciplinae scientia ita temperatur, et non solum per hanc legimus et psallimus in ecclesia, imo omne servitium Dei rite implemus. |
4 | Musica ergo disciplina per omnes actus vitae nostrae hac ratione diffunditur: primum si creatoris mandata faciamus et puris mentibus, statutis ab eo regulis, serviamus. |
5 | Quidquid enim loquimur, vel intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rhythmos harmoniae virtutibus probatur esse sociatum. |
6 | Musica quippe scientia est bene modulandi. |
7 | Quod si nos bona conversatione tractamus, tali disciplinae probamur semper esse sociati; quando vero iniquitates gerimus, musicam non habemus. |
8 | Coelum quoque et terra, vel omnia quae in eis superna dispensatione peraguntur, non sunt nisi musica disciplina, cum Pythagoras hunc mundum per musicam conditum, et per eam gubernari posse testatur. |
9 | Haec et in ipsa quoque religione Christiana valde permista est; ac inde fit ut non pauca etiam claudat atque obtegat nonnullarum rerum musicarum ignorantia. |
10 | Nam et de psalterii et citharae differentia, quidam non inconcinne aliquas rerum figuras aperuit; et decem cordarum psalterium non importune inter doctos quaeritur, utrum habeat aliquam musicae legem, quae ad tantum nervorum numerum cogat; an vero, si non habet, eo ipso magis sacrate accipiendus sit ipse numerus, vel propter decalogum legis, de quo item numero si quaeratur, non nisi ad creatorem creaturamque referendus est, vel propter expositum ipsum denarium. |
11 | Et ille numerus aedificationis templi qui commemoratur bsb36060.214 in Evangelio, quadraginta scilicet et sex annorum, nescio quid musicum sonat; et relatus ad fabricam Dominici corporis, propter quam templi mentio facta est, cogit nonnullos haereticos confiteri Filium Dei non falso sed vero et humano corpore indutum. |
12 | Itaque et numerum et musicam plerisque locis in sanctis Scripturis honorabiliter posita invenimus. |
13 | Non enim audiendi sunt errores gentilium superstitionum, qui novem Musas, et Iovis et Memoriae filias esse finxerunt. |
14 | Refellit eos Varro: quo nescio utrum apud eos quisquam talium rerum doctior vel curiosior esse possit. |
15 | Dicit enim civitatem nescio quam (non enim nomen recolo) locasse apud tres artifices terna simulacra Musarum, quod in templo Apollinis donum poneret, ut quisquis artificum pulchriora formasset, ab illo potissimum electa emeret. |
16 | Ita contigisse ut opera sua illi quoque artifices aeque pulchre explicarent, et placuisse civitati omnes novem atque omnes esse emptas, ut in Apollinis templo dedicarentur; quibus postea dicit Hesiodum poetam imposuisse vocabula. |
17 | Non ergo Iupiter novem Musas genuit, sed tres fabri ternas creaverunt. |
18 | Tres autem non propterea illa civitas locaverat, quia in somnis eas viderat, aut tot se cuiusquam illorum oculis demonstraverant; sed quia facile erat animadvertere omnem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem esse natura. |
19 | Aut enim voce editur, sicuti eorum est qui faucibus sive organo canunt; aut flatu, sicut tubarum et tibiarum; aut pulsu, bsb36060.215 sicut in citharis et tympanis, et quibuslibet aliis, quae percutiendo canora sunt. |
20 | Sed sive se ita habeat quod Varro retulit, sive non ita, nos tamen non debemus propter superstitionem profanorum musicam fugere, si quid inde utile ad intelligendas sanctas Scripturas rapere poterimus; nec ad illorum theatricas nugas converti, si aliquid de citharis et de organis, quod ad spiritalia capienda valeat, disputemus. |
21 | Neque enim et litteras discere non debuimus, quia eorum Deum dicunt esse Mercurium; aut quia Iustitiae Virtutique templa dedicarunt, et quae corde gestanda sunt, in lapidibus adorare maluerunt, propterea nobis iustitia virtusque fugienda est. |
22 | Imo vero quisquis bonus verusque Christianus est, Deum suum esse intelligat, ubicunque invenerit veritatem. |
1 | Astronomia ergo superest, quae, ut quidam dixit, dignum est religiosis argumentum, magnumque curiosis tormentum. |
2 | Hanc ergo si casta ac moderata mente perquirimus, sensus quoque nostros, ut et veteres dicunt, magna charitate perfundit. |
3 | Quale est enim ad coelos animo subire, totamque illam machinam supernam indagabili ratione discutere, et inspectiva mentis sublimitate ex aliqua parte colligere, quod tantae magnitudinis arcana velaverunt? Nam mundus ipse, ut quidam dicunt, sphaerica fertur rotunditate collectus, ut diversas rerum formas ambitus sui circuitione concluderet. |
4 | Unde librum Seneca consentanea philosophis disputatione formavit, cui titulus est De forma mundi. |
5 | bsb36060.216 Astronomia itaque dicitur, unde nobis sermo, astrorum lex: quia nesciunt ullo modo aliter, quam a suo creatore disposita sunt, vel consistere, vel moveri: nisi forte quando, aliquo miraculo facto, divinitatis arbitrio commutantur; sicuti Iesu Nave soli in Gabaon ut staret legitur imperasse (Ios. X); et temporibus Ezechiae regis, retrorsum decem gradibus reversum fuisse (IV Reg. XX); et in passione Domini tribus horis sol tenebrosus effectus est (Luc. XXIII), et his similia. |
6 | Ideo enim miracula dicuntur, quoniam contra consuetudinem rerum admiranda contingunt. |
7 | Feruntur enim, sicut dicunt astronomi, quae coelo fixa sunt; moventur vero planetae, id est erraticae, quae cursus suos certa tamen diffinitione conficiunt. |
8 | Astronomia est itaque, sicut iam dictum est, disciplina quae cursus coelestium siderum et figuras contemplatur, omnes et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit. |
9 | Inter astronomiam autem et astrologiam aliquid differt, licet ad unam disciplinam ambae pertineant. |
10 | Nam astronomia coeli conversionem, ortus, obitus, motusque siderum continet, vel ex qua causa ita vocentur; astrologia vero partim naturalis, partim superstitiosa est. |
11 | Naturalis, dum exsequitur solis lunaeque cursus vel stellarum, certas temporum quaestiones. |
12 | Superstitiosa vero est illa, quam mathematici sequuntur, qui stellis augurantur, quique etiam duodecim coeli signa per singula animae vel corporis membra disponunt, siderumque cursu nativitates hominum et mortes praedicare bsb36060.217 conantur. |
13 | Hanc quidem partem astrologiae quae naturali inquisitione exsequitur, solis lunaeque cursus atque stellarum, et certas temporum distinctiones caute rimatur, oportet a clero Domini solerti medicamine disci, ut per certas regularum coniecturas, et ratas ac veras argumentorum aestimationes, non solum praeterita annorum curricula veraciter investiget, sed et de futuris noverit fideliter ratiocinari temporibus utque Paschalis festi exordia, et certa loca omnium solemnitatum atque celebrationum, sibi sciat intimare observanda, et populo Dei rite valeat indicare celebranda. |
1 | Ecce de septem liberalibus artibus philosophorum, ad quam utilitatem discendae sint catholicis, satis, ut reor, superius diximus. |
2 | Illud adhuc adiicimus, quod philosophi ipsi qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostrae accommodata in dispensationibus suis seu scriptis dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam tanquam iniustis possessoribus in usum nostrum vindicanda. |
3 | Sicut enim Aegyptii non tantum idola habebant et onera gravia, quae populus Israel detestaretur et fugeret, sed etiam vasa atque ornamenta de auro et argento, et vestem, quae ille populus exiens de Aegypto sibi tanquam ad usum meliorem clanculo vendicavit, non auctoritate propria, sed praecepto et mandato, ipsis Aegyptiis nescienter commodantibus ea quibus ut bonis bsb36060.218 utebantur: sic doctrinae omnes gentilium non solum simulata et superstitiosa figmenta gravesque sarcinas supervacanei laboris habent, quae unusquisque nostrum duce Christo de societate gentilium exiens, debet abominari atque devitare, sed etiam liberales disciplinas, de quibus paulo ante egimus, usui veritatis aptiores et quaedam morum praecepta utilissima continent, deque ipso uno Deo colendo nonnulla vera inveniuntur apud eos; quod eorum tanquam aurum et argentum, quod non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi metallis divinae providentiae, quae ubique infusa est, eruerunt; et quo perverse atque iniuriose ad obsequia daemonum abutuntur, cum ab eorum misera societate sese animo separat, debet ab eis auferre Christianus ad usum iustum praedicandi Evangelii. |
4 | Vestem quoque illorum, id est hominum quidem instituta, sed tamen accommodata humanae societati, quibus in hac vita carere non possumus, accipere atque habere licuerit in usum convertenda Christianum. |
5 | Nam quid aliud fecerunt boni multi fideles nostri? Nonne aspicimus quanto auro et argento et veste suffarcinati exierunt de Aegypto Cyprianus et doctor suavissimus, et martyr beatissimus? quanto Lactantius? quanto Victorinus, Optatus, Hilarius? quanto innumerabiles grammatici [Al., Graeci]? Quod prior ipse fidelissimus Dei famulus Moyses fecerat, de quo scriptum est quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum (Act. VII). |
6 | Quibus omnibus viris bsb36060.219 superstitiosa gentium consuetudo, et maxime illis temporibus cum Christi recutiens iugum Christianos persequebatur, disciplinas quas utiles habebat nunquam commodaret, si eas in usum colendi unius Dei, quo vanus idolorum cultus exscinderetur, conversas suspicaretur. |
7 | Sed dederunt aurum et argentum et vestem suam exeunti de Aegypto populo Dei, nescientes quemadmodum illa quae dabant in Christi obsequium redderentur. |
8 | Illud enim in Exodo factum sine dubio figuratum est, ut hoc praesignaret, quia sine praeiudicio alterius aut paris aut melioris intelligentiae dixerim. |
9 | Sed hoc modo instructus divinarum Scripturarum studiosus, cum ad eas scrutandas accedere coeperit, illud apostolicum cogitare non cesset: Scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII). |
10 | Ita enim sentit quamvis de Aegypto dives exeat, tamen nisi pascha egerit, salvum se esse non posse. |
11 | Pascha autem nostrum immolatus est Christus; nihilque magis immolatio Christi nos docet, quam illud quod ipse clamat, tanquam ad eos quos in Aegypto sub Pharaone videt laborare: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. |
12 | Tollite iugum meum super vos, et discite quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. |
13 | Iugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI). |
1 | Interea quippe dum intenta meditatione scientiam spiritualem optat adipisci, necesse est ut iugi exercitio bsb36060.220 virtutum sibi quaerat opulentiam, ne dum in uno dives esse cupit, et alterius opes quaerere negligit, verae opulentiae fructus perdat; ac non solum ipsi eveniat, quia quaesitarum rerum utilitatem non habeat, imo poenas iniustus possessor pro eis Domino solvat. |
2 | Ait enim ipsa Veritas servis: Qui scit voluntatem Domini sui et non facit, vapulabit multis; qui autem nescit et non facit, vapulabit paucis (Luc. XII). |
3 | Quid ergo proderit hominibus ingentes divitias congregare, et earum usum minime habere, cum multo melior sit ille qui paupertate sua contentus est et laetabitur de labore suo, ei qui totam vitam suam, divitias habens, in egestate consumit, Salomone attestante, qui ait: Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane (Prov. XII). |
4 | Sancta rusticitas solum sibi prodest; et quantum aedificat ex vitae merito, tantum nocet si non et valet contradicentibus resistere. |
5 | Sed ex duobus imperfectis, magis eligo sanctam rusticitatem quam eloquentiam peccatricem; quia Sapientia dicit: Melior est pauper ambulans in simplicitate sua, quam dives pravis itineribus: qui autem custodit legem, filius sapiens est (Prov. XIX). |
6 | Oportet quidem eum qui sapientiae studet, virtuti studere, ut id quod sapienter intelligit in mente, utiliter exerceat in opere; et quodcunque boni verbis aliis facere praecipit, suis operibus faciendum esse prius doceat, ut faciens et docens mandata Dei, maior vocetur in regno coelorum: minimus bsb36060.221 autem, si docuerit et solverit actione unum de mandatis Dei minimis. |
7 | Omnis enim, inquit Salvator, qui venit ad me et audit sermones meos, et facit eos, similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamenta supra petram. |
8 | Inundatione autem facta, illisum est flumen domus illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram. |
9 | Qui autem audit et non facit, similis est homini aedificanti domum suam supra arenam sine fundamento, in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna (Luc. VI). |
10 | Debet autem unusquisque catholicus universis virtutibus aequaliter operam dare, ut et intus et foris nobiliter ornatus, aeterni regis convivio dignus existat, et quadriga spiritali vectus, ad aeternam patriam conscendat. |
11 | Debet autem prudentiae intendere, ut prudenter provideat, veraciter intelligat, intellectaque memoriter retineat. |
12 | Debet iustitiae ut religiosus, pius humilisque fiat; ut gratiam et vindicationem, observantiam et veritatem conservet; pactumque et pariudicatum et legem custodiat. |
13 | Debet fortitudini studium impendere, ut magnificentiam et fidentiam, patientiam et perseverantiam habeat. |
14 | Debet temperantiae ut continens, clemens et moderatus fiat; et super haec omnia, ut pacis et charitatis fidus exsecutor existat: quae scilicet est vinculum perfectionis. |
15 | His autem speciebus virtutum perfecte adornatus, et sapientiae lumine illustratus homo Dei, rite et congrue servitium bsb36060.222 potest agere, atque oratoris officium digne potest in Ecclesia implere: quem antiqua diffinitio affirmat, virum bonum et dicendi peritum esse debere. |
16 | Si ergo haec definitio in oratoribus gentilium observabatur, multo magis in oratoribus Christi observari convenit, quorum non solum sermo, imo etiam tota vita doctrina virtutum debet esse. |
17 | Sed quia de modo inveniendi ea quae intelligenda sunt in Scripturis multa iam diximus, adiuvante Domino de proferendo ea quae intellecta sunt pauca dicemus, ut hoc novissimo libro totum opus claudamus. |
1 | Debet igitur divinarum Scripturarum tractator et doctor, defensor rectae fidei ac debellator erroris, et bona docere, et mala dedocere; atque in hoc opere, sermone conciliare aversos, remissos erigere, nescientibus quid agere, quid expetere debeant intimare. |
2 | Ubi autem benevolos, intentos, dociles, aut invenerunt, aut ipsi fecerunt, caetera peragenda sunt sicut postulat causa. |
3 | Si docendi sunt qui audiunt, narratione faciendum est, si tamen indigeat, ut res de qua agitur innotescat. |
4 | Ut autem quae dubia sunt certa fiant, documentis adhibitis ratiocinandum est. |
5 | Qui vero audiunt movendi sunt potius quam docendi, ut in eo quod iam sciunt, agendo non torpeant, et rebus quas veras esse fatentur, assensum accommodent, maioribus dicendi viribus opus est; ubi obsecrationes et increpationes, concitationes et exercitationes, et quaecunque alia valent ad commovendos bsb36060.223 animos, sunt necessaria. |
6 | Et haec quidem cuncta quae dixi, omnes fere homines in his quae loquendo agunt, facere non quiescunt. |
7 | Sed cum alii faciant obtuse, deformiter, frigide; alii acute, ornate, vehementer; illum ad hoc opus unde agimus oportet accedere iam, qui potest disputare vel dicere sapienter, etiam si non potest eloquenter, ut prosit audientibus etiam sapienter, si minus quam prodesset eloquenter posset dicere. |
8 | Qui vero affluit insipienti eloquentia, tanto magis cavendus est, quanto magis ab eo in his quae audire inutile est, delectatur auditor, et eum quem diserte dicere audit, etiam vere dicere existimat. |
9 | Haec autem scientia nec illos fugit, qui artem rhetoricam docendam putaverunt. |
10 | Fassi sunt enim sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus; eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse nunquam. |
11 | Sapienter autem dicit homo tanto magis vel minus, quanto in Scripturis sanctis maius minusve proficit. |
12 | Non dico in eis multum legendis memoriaeque mandandis, sed bene intelligendis, et diligenter earum sensibus indagandis. |
13 | Sunt enim qui eas legunt, et negligunt; legunt ut teneant, negligunt ne intelligant. |
14 | Quibus longe sine dubio praeferendi sunt qui verba earum minus tenent, et cor earum sui cordis oculis vident. |
15 | Sed utrisque ille melior, qui et cum volet eas dicit, et sicut oportet intelligit. |
16 | Huic ergo qui sapienter debet dicere, etiam quod non potest eloquenter, verba Scripturarum tenere maxime necessarium est. |
17 | Quanto enim se pauperiorem cernit bsb36060.224 in suis, tanto in istis oportet eum esse ditiorem, ut quod dixerit suis verbis, probet et illis. |
18 | Porro qui non solum sapienter, verum etiam eloquenter vult dicere, quoniam profecto plus proderit, si utrumque potuerit, ad legendos vel audiendos et exercitatione imitandos eloquentes, eum multo magis quam magistris artis rhetoricae vacare praecipio, si tamen hi qui legunt et audiuntur, non solum eloquenter, sed etiam sapienter dixisse, vel dicere veraci praedicatione laudantur. |
19 | Qui enim eloquenter dicunt, suaviter; qui sapienter, salubriter audiuntur. |
20 | Sunt ergo ecclesiastici viri, qui divina eloquia non solum sapienter, sed et eloquenter tractaverunt; quibus legendis magis non sufficit tempus, quam deesse ipsi studentibus et vacantibus possunt. |
1 | Hic aliquis forsitan quaerit utrum auctores nostri, quorum scripta divinitus inspirata canonem nobis saluberrima auctoritate fecerunt, sapientes tantummodo, an eloquentes nuncupandi sint. |
2 | Quae quidem quaestio apud meipsum, et apud eos qui mecum quod dico sentiunt, facillime solvitur. |
3 | Nam ubi eos intelligo, non solum nihil eis sapientius, verum etiam nihil eloquentius mihi videri potest; et audeo dicere omnes qui recte intelligunt quod illi loquuntur, simul intelligere non eos aliter loqui debuisse. |
4 | Sicut autem est quaedam eloquentia quae magis aetatem iuvenilem decet, est quae senilem; nec iam dicenda eloquentia, si personae non congruat eloquentis. |
5 | Ubi vero non eos intelligo, minus quidem apparet mihi eorum eloquentia, bsb36060.225 sed eam non dubito esse talem, qualis est ubi intelligo. |
6 | Sic quippe illi locuti sunt, ut posteriores qui eos recte intelligerent et exponerent, alteram gratiam, disparem quidem, verumtamen subsequentem in Dei Ecclesia reperirent. |
7 | Non ergo expositores eorum ita loqui debent, tanquam seipsos exponendos simili auctoritate proponant; sed in omnibus sermonibus suis primitus ac maxime ut intelligantur elaborent, ea quantum possunt perspicuitate dicendi, ut aut multum tardus sit qui non intelligit, aut in rerum quas explicare atque ostendere volumus difficultate ac subtilitate, non in nostra locutione sit causa quo minus tardiusve quae dicimus possint intelligi. |
8 | Sunt enim quaedam, quae aut non intelliguntur, aut vix intelliguntur, quamvis planissime dicentis versentur eloquio, quae in populi audientiam, vel raro, si aliquid urget, vel nunquam omnino mittenda sunt. |
1 | Quamvis in bonis doctoribus tanta docendi cura sit vel esse debeat, ut verbum quod nimis obscurum sit vel ambiguum, Latinum esse non possit, vulgi autem more sic dicatur, ut ambiguitas obscuritasque vitetur, non sic dicatur ut a doctis, sed potius ut ab indoctis dici solet. |
2 | Quid enim prodest locutionis integritas quam non sequitur intellectus audientis, cum non intelligunt propter quos ut intelligant loquimur? Qui ergo docet, vitabit verba omnia quae non docent; et si pro eis aliqua, quae intellibsb36060.226gantur, integra potest dicere, id magis eliget; si autem non potest, sive quia non sunt, sive quia in praesentia non occurrunt, utetur etiam verbis minus integris, dum tamen res ipsa doceatur atque discatur integre. |
3 | Et hoc quidem non solum in collocutionibus, sive fiant cum aliquo uno, sive cum pluribus, verum etiam multo magis in populis quando sermo promitur, ut intelligamur instandum est. |
4 | Quia in collocutionibus est cuique interrogandi potestas; ubi autem omnes tacent ut audiatur unus, et in eum intenta ora convertunt, ibi ut requirat unusquisque quae non intellexerit, nec moris est nec decoris; ac per hoc debet maxime tacenti subvenire cura dicentis. |
5 | Solet autem motu suo significare utrum intellexerit cognoscendi avida multitudo: quae donec significet, versandum est quod agitur multimoda varietate dicendi; quae in postestate non habent, qui praeparata et ad verbum memoriter retenta pronuntiant. |
6 | Mox autem ut intellectum esse constiterit, aut sermo sumendus est, aut in alia transeundum. |
7 | Sicut enim gratus est qui agnoscenda enubilat, sic onerosus, qui cognita inculcat. |
1 | Est autem optimus modus dicendi, qui fit ut qui audit, verum audiat; et quae audit, intelligat; bonorumque ingeniorum insignis est indoles, in verbis verum amare, non verba. |
2 | Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quae volumus non potest? Aut quid obest lignea, si hoc potest, quando nihil bsb36060.227 quaerimus, nisi ut pateat quod clausum est? Dixit ergo quidam eloquens, et verum dixit, ita debere eloquentem loqui, ut doceat, ut delectet, ut flectat. |
3 | Deinde addidit: Docere necessitatis est, delectare suavitatis, et flectere victoriae. |
4 | Horum trium quod primo loco positum est, hoc est docendi necessitas, in rebus est constituta quas dicimus; reliqua duo, in modo quo dicimus. |
5 | Prorsus haec sit in docendo eloquentia, non ut libeat quod horrebat, aut ut fiat quod pigeat, sed ut appareat quod latebat. |
6 | Quod si etiam delectare vult eum cui dicit, aut flectere, non quocunque modo hoc dixerit, faciet; sed interest quomodo dicat, ut faciat. |
7 | Sicut est autem ut teneatur ad audiendum delectandus auditor, ita flectendus, ut moveatur ad agendum; et sicut delectatur si suaviter loquaris, ita flectitur si amet quod polliceris, timeat quod minaris, oderit quod arguis, quod commendas amplectatur, quod dolendum exaggeras doleat, cum quid laetandum praedicas gaudeat, misereatur eorum quos miserandos ante oculos dicendo constituis, fugiat eos quos cavendos terrendo praeponis; et quidquid aliud grandi eloquentia fieri potest ad commovendos animos auditorum, non quid agendum sit ut sciant, sed ut agant quae agenda esse iam sciunt. |
8 | Oportet ergo eloquentem ecclesiasticum, quando suadet aliquid quod agendum est, non solum docere ut instruat, et delectare ut veniat, verum etiam flectere ut vincat. |
1 | bsb36060.228 Ad haec enim tria, id est, ut doceat, ut delectet, ut flectet, etiam illa tria videtur pertinere voluisse idem ipse Romani auctor eloquii, cum itidem dicit: Is erit igitur eloqueas, qui poterit parva submisse, modica temperate, magna granditer dicere: tanquam si adderet illa etiam tria, et sic explicaret unam eamdemque sententiam dicens: Is erit ergo eloquens, qui ut doceat, poterit parva submisse; ut delectet, modica temperate: ut flectat, magna dicere granditer. |
2 | Haec autem tria ab eo dicta, in causis forensibus possunt ostendi; non autem hic, hoc est, in ecclesiasticis quaestionibus, in quibus huius, quem volumus informare, sermo versatur. |
3 | In illis enim ea parva dicuutur, ubi de rebus pecuniariis iudicandum est; ea magna, ubi de salute ac capite hominum; ea vero ubi nihil iudicandum est nihilque agitur ut agat sive discernat, sed tantummodo ut delectetur auditor, inter utrumque quasi media, et ob hoc modica, hoc est moderata dixerunt: modicis enim modis nomen posuit; nam modica pro parvis abusive, non proprie dicimus. |
4 | In istis autem nostris, quandoquidem omnia, maxime quae de loco superiore dicimus populis, ad hominum salutem, nec temporariam, sed aeternam referre debemus, ubi etiam cavendus est aeternus interitus, omnia sunt magna quae dicimus; usque adeo, ut nec de ipsis pecuniariis rebus vel acquirendis vel amittendis, parva videri debeant, quae doctor ecclesiasticus dicit, sive sit bsb36060.229 illa magna, sive parva pecunia. |
5 | Neque enim parva est iustitia, quam profecto et parva pecunia custodire debemus, dicente Domino: Qui in minimo fidelis est, et in magno fidelis est (Luc. XVI). |
6 | Quod ergo minimum est, minimum est; sed in minimo fidelem esse, magnum est. |
1 | Attamen cum doctor iste debeat rerum dictor esse magnarum, non semper eas debet granditer dicere, sed submisse, cum aliquid docetur; temperate, cum aliquid vituperatur sive laudatur. |
2 | Cum vero aliquid agendum est, et ad eos loquimur qui hoc agere debent, nec tamen volunt, tunc ea quae magna sunt, dicenda sunt granditer, et ad flectendos animos congruenter. |
3 | Et aliquando de una eademque re magna et submisse dicitur, si docetur; et temperate si praedicatur; et granditer si aversus inde animus ut convertatur impellitur. |
4 | Quid enim Deo ipso maius est? Nunquid ideo non dicitur? Aut qui docet unitatem Trinitatis, debet nisi submissa disputatione agere, ut res ad dignoscendum difficilis, quantum datur, possit intelligi? Nunquid hic ornamenta et non documenta quaeruntur? Nunquid ut aliquid agat est flectendus auditor, et non ut discat potius instruendus? Porro cum laudatur Deus sive de ipso, sive de operibus suis, quanta facies pulchrae ac splendidae dictionis suboritur ei qui potest quantum potest laudare, quem nemo convenienter laudat, nemo quomodocunque laudat! At si non colatur, aut cum illo vel etiam pro illo bsb36060.230 colantur idola, sive daemonia, sive quaecunque creatura, quantum hoc malum sit, atque ut ab hoc avertantur homines, debet utique granditer dici. |
1 | Submissae dictionis exemplum est apud apostolum Paulum, ut planius aliquid commemorem, ubi ait ad Galatas: Dicite mihi, sub lege volentes esse, legem non legistis? Scriptum est enim, quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. |
2 | Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem: quae sunt per allegoriam dicta. |
3 | Haec enim sunt duo testamenta, etc. (Galat. IV.) Item ubi ratiocinatur et dicit: Fratres, secundum hominem dico. |
4 | Tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. |
5 | Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. |
6 | Non dicit, Et seminibus, quasi in multis, sed tanquam in uno, Et semini tuo qui est Christus. |
7 | Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo, post quadringentos et triginta annos facta lex, non infirmat ad evacuandas promissiones. |
8 | Si enim ex lege haereditas, iam non ex promissione. |
9 | Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. |
10 | Et quia occurrere poterat audientis cogitationi, Ut quid ergo lex data est, si ex illa non est haereditas? Ipse sibi hoc obiecit, atque ait velut interrogans: Quid ergo lex? Deinde respondit: Transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen, cui promissum est, disposita per angelos in manu mediatoris, etc. Pertinet ergo ad docendi curam non solum bsb36060.231 aperire clausa, et nodos solvere quaestionum, sed etiam dum hoc agitur, aliis quaestionibus quae fortassis inciderint, ne id quod dicimus improbetur per illas aut refellatur, occurrere: si tamen ipsa eorum solutio pariter occurrerit, ne moveamus quod auferre non possumus. |
11 | Fit autem, ut cum incidentes quaestioni aliae quaestiones, et aliae rursus incidentibus incidentes pertractantur atque solvuntur, in eam longitudinem ratiocinationis extendatur intentio, ut nisi memoria plurimum valeat atque vigeat, ad caput unde agebatur disputator redire non possit. |
12 | Valde autem bonum est ut quidquid contradici potest, si occurrerit, refutetur; ne ibi occurrat ubi non est qui respondeat; aut praesenti quidem, sed tacenti occurrat, et minus sanatus abscedat. |
13 | In illis autem apostolicis verbis dictio est temperata: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuniores ut fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores (I Tim. V). |
14 | Et in illis: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII). |
15 | Et totus fere ipsius exhortationis locus temperatum habet locutionis genus: ubi illa pulchriora sunt, ubi propria propriis tanquam debita reddita, decenter excurrunt, sicuti est: Habentes dona diversa secundum gratiam quae data est nobis; sive prophetiam, secundum regulam fidei; sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina; sive qui exhortatur, in exhortatione; qui tribuit, in simplicitate; bsb36060.232 qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate, etc. Et aliquanto post: Reddite, inquit, omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem; cui honorem, honorem (Ibid.). |
16 | Quae membratim fusa clauduntur etiam ipso circuitu, quem duo membra contexunt: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII). |
17 | Grande autem dicendi genus hoc maxime distat ab isto genere temperato, quod non tam verborum ornatibus comptum est, quam violentum est animi affectibus. |
18 | Nam capit etiam illa ornamenta pene omnia; sed ea si non habuerit, non requirit. |
19 | Fertur enim impetu suo, et elocutionis pulchritudinem, si occurrerit, vi rerum rapit, non cura decoris assumit. |
20 | Satis est enim ei propter quod agitur, ut verba congruentia, non oris eligantur industria, sed pectoris sequantur ardorem. |
21 | Nam si aurato gemmatoque ferro vir fortis armetur, intentissimus pugnae, agit quidem illis armis quod agit, non quia pretiosa, sed quia arma sunt. |
22 | Agit apostolus, ut pro evangelico ministerio patienter mala huius temporis cum solatio donorum Dei omnia tolerentur. |
23 | Magna res est, et granditer agitur, nec desunt ornamenta dicendi: Ecce nunc, inquit, tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. |
24 | Nullam in quoquam dantes offensionem, ut non reprehendatur ministerium nostrum; sed in omnibus commendantes nosmetipsos ut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, etc., quae perbsb36060.233sequi longum est (II Cor. VI). |
25 | Itemque ad Romanos ait: Ut persecutiones huius mundi charitate vincantur, spe certa in adiutorio Dei (Rom. VIII). |
26 | Ait autem et granditer et ornate: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti: quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, etc.; quae in eodem capitulo sequuntur. |
1 | Interest enim quod genus cui generi interponatur vel adhibeatur certis et necessariis locis. |
2 | Nam quando prolixa est in uno genere, minus detinet auditorem. |
3 | Cum vero fit in aliud ab alio transitus, etiam si longius erret, decentius procedit oratio. |
4 | In grandi ergo genere semper, aut pene semper, temperata decet esse principia; et in potestate est eloquentis ut dicantur nonnulla submisse, etiam quae possent granditer dici: ut ea quae dicuntur granditer, ex illorum fiant comparatione grandiora, et eorum tanquam umbris luminosiora reddantur. |
5 | In quocunque autem genere aliqua quaestionum vincula solvenda sunt, acumine opus est, quod sibi summissum genus proprie vindicat. |
6 | Ac per hoc eo genere utendum est et aliis duobus generibus, quando eis ista incidunt: sicut est laudandum aliquid vel vituperandum, ubi nec damnatio cuiusquam, nec liberatio, nec ad actionem quamlibet assensio requiritur, in quocunque alio genere occurrit, bsb36060.234 genus adhibendum et interponendum est temperatum. |
7 | In grandi ergo genere inveniunt locos suos duo caetera, et submisso similiter. |
8 | Temperatum autem genus non quidem semper, sed tamen aliquando submisso indiget, si, ut dixi, quaestio cuius nodus solvendus est, incurrat; vel quando nonnulla quae ornari possent, ideo non ornantur, ut quibusdam quasi thoris ornamentorum praebeant eminentiorem locum. |
9 | Summissum genus dicendi silentes docet; et temperatum genus delectatione sua acclamationes audientium excitat; grande autem genus plerumque pondere suo voces premit, sed lacrymas exprimit: et hoc unde, nisi quia veritas sic demonstrata, sic defensa, sic invicta delectatur? Iste ergo doctor noster et dictor magnopere curare debet, ut non solum intelligenter, verum etiam libenter et obedienter audiatur; idque verbis agat ut veritas pateat, veritas placeat, veritas moveat: quoniam nec ipsa quae praecepti finis et plenitudo legis est charitas, ullo modo recta esse potest, si ea quae diliguntur, non vera sed falsa sunt. |
10 | Sicut autem cuius est pulchrum corpus, et deformis est animus, magis est dolendus, quam si deforme haberet corpus: ita qui eloquenter ea quae falsa sunt dicunt, magis miserandi sunt, quam si talia deformiter dicerent. |
1 | Quid ergo est non solum eloquenter, verum etiam sapienter dicere, nisi verba in submisso genere bsb36060.235 sufficientia, in temperato splendentia, in grandi vehementia, veris tamen rebus quibus audiri oporteat adhibere? Sed qui utrumque non potest, dicat sapienter quod non dicat eloquenter, potius quam dicat eloquenter quod dicit insipienter. |
2 | Si autem nec hoc quidem potest, ita conversetur, ut non solum sibi praemium comparet, sed et praebeat aliis exemplum et sit eius quasi copia dicendi, forma vivendi. |
3 | Sunt sane quidam qui bene pronuntiare possunt, quid autem pronuntient, cogitare non possunt. |
4 | Quod si ab aliis sumant eloquenter sapienterque conscriptum, memoriaeque commendent, atque ad populum proferant, si eam personam gerunt, non improprie faciunt. |
5 | Sic enim, quod profecto utile est, multi praedicatores veritatis fiunt: nec multi magistri, si unius rei magistri idipsum dicant omnes, et non sint in eis schismata. |
6 | Nec deterrendi sunt isti voce Ieremiae prophetae, per quem Deus arguit eos, qui furantur verba eius, unusquisque a proximo suo (Ierem. XXIV). |
7 | Qui enim furantur, alienum rapiunt; verbum autem Dei non est alienum ab eis, qui obtemperant ei; potiusque dicit ille aliena, cui cum dicit bene, vivit male. |
8 | Quicunque enim bona dicit, eius videntur excogitari ingenio, sed ab eius moribus aliena sunt. |
9 | Eos itaque dixit Deus furari verba sua, qui boni volunt videri, loquendo quae Dei sunt; cum mali sunt, faciendo quae sua sunt. |
10 | Cum vero boni fideles bonis fidelibus hanc operam accommodant, utrique sua dicunt: quod et Deus ipsorum est, bsb36060.236 cuius sunt illa quae dicuntur et ea sua faciunt, quae non ipsi componere potuerunt, qui secundum illa composite vivunt. |
1 | Hoc quoque nosse convenit unumquemque catholicum doctorem, quomodo sibi conciliet sui sermonis auditorem, ut dum sciat per supradictam rationem modos locutionum et species, bene dispensando fructus inveniat suae praedicationis et laudes. |
2 | Cum enim oratio in se exhibet perfectionem, necesse est ut perpendat auditorum qualitatem, quia, ut reverendae memoriae Gregorius Nazianzenus edocuit, non una eademque cunctis exhortatio congruit, quia nec cunctos par morum qualitas astringit. |
3 | Saepe namque alios offendunt quae aliis prosunt, quia plerumque herbae quae haec animalia nutriunt, alia occidunt; et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat; et medicamentum quod hunc morbum imminuit, alteri vires iniungit; et panis qui vitam fortium roborat, parvulorum necat. |
4 | Pro qualitate ergo audientium, formari debet sermo doctorum, ut per singula singulis congruat, et a communis aedificationis arte nunquam recedat. |
5 | Quid enim sunt intentae mentes auditorum, nisi, ut ita dixerim, quaedam in cithara tensiones stratae chordarum? quas artifex tangendo, ut non sibimetipsis dissimile canticum faciant, dissimiliter pulsat, et idcirco chordae consonam modulationem reddunt, quia uno bsb36060.237 quidem plectro, sed non uno impulsu feriuntur. |
6 | Unde et doctor quisque ut in una cunctos virtute charitatis aedificet, examinata doctrina non una eadem exhortatione corda audientium tangere debet. (Greg., pastoralis curae lib. III.) Aliter namque admonendi sunt viri, aliter feminae, quia illis secundum sexum suum gravia, istis vero iniungenda sunt leviora: ut illos magna exerceant, istas vero levia demulcendo convertant. |
7 | Aliter iuvenes, atque aliter senes: quia illos plerumque severitas commonitionis ad perfectum dirigit; istos vero ad meliora opera deprecatio blanda componit. |
8 | Aliter inopes, atque aliter locupletes: illis namque conferre consolationis solatium contra tribulationem; istis vero inferre metum contra elationem debemus. |
9 | Plerumque tamen habitum personarum permutat qualitas morum, ut sit dives humilis, pauper elatus. |
10 | Unde mox praedicantis lingua cum audientis debet vita componi, ut tanto districtius in paupere elationem feriat, quanto eum nec illata paupertas inclinat; et tanto lenius humilitatem divitum mulceat, quanto eos nec abundantia quae sublevat, exaltat. |
11 | Aliter admonendi sunt laeti, atque aliter tristes: laetis videlicet inferenda sunt tristitia quae sequuntur ex supplicio; tristibus vero inferenda sunt laeta quae promittuntur ex regno. |
12 | Aliter subditi atque aliter praelati: illos ne subiectio conterat, istos ne locus superior extollat; illi ne minus impleant bsb36060.238 quam iubentur, isti ne plus iusto iubeant quam compleantur. |
13 | Aliter servi, atque aliter domini: servi quidem ut semper humilitatem conditionis aspiciant; domini vero ut naturae suae qua aequaliter sunt cum servis conditi, memoriam non amittant; isti admonendi sunt ut sciant se servos esse dominorum, illi admonendi sunt ut cognoscant se conservos esse servorum. |
14 | Aliter admonendi sunt sapientes huius saeculi, atque aliter hebetes: sapientes quippe admonendi sunt ut non omittant scire quae sciunt, hebetes quoque ut appetant scire quae nesciunt; illi ut stultam sapientiam deserant et sapientiam Dei non stultam discant, isti vero ut ab ea quae putatur stultitia, ad veram sapientiam vicinius currant. |
15 | Aliter impudentes admonendi sunt, atque aliter verecundi; illos namque ab impudicitiae vitio non nisi increpatio dura compescit, istos autem plerumque ad melius exhortatio modesta componit; illi se delinquere nesciunt nisi etiam a pluribus increpentur, istis plerumque ad conversionem sufficit, quia eis doctor mala sua saltem leniter ad memoriam reducit. |
16 | Aliter admonendi sunt protervi, atque aliter pusillanimes. |
17 | Illi enim dum valde de se praesumunt, exprobrando caeteros dedignantur; isti autem dum nimis infirmitatis suae sunt conscii, plerumque in desperationem cadunt. |
18 | Aliter admonendi sunt impatientes, atque aliter patientes: dicendum bsb36060.239 namque est impatientibus quia dum frenare spiritum negligunt, per multa etiam quae non appetunt, iniquitatum abrupta rapiuntur, quia videlicet mentem impellit furor quo non trahit desiderium, et agit commota velut nesciens, unde post doleat sciens. |
19 | Dicendum itaque est patientibus, ut studeant diligere quos sibi necesse est tolerare: ne si patientiam dilectio non sequatur, in deteriorem culpam odii virtus ostensa vertatur. |
20 | Aliter admonendi benevoli, atque aliter invidi. |
21 | Admonendi namque sunt benevoli, ut sic alienis bonis gaudeant, quatenus habere propria concupiscant: sic proximorum facta diligendo laudent, ut ea etiam imitando multiplicent, quia nihil mercedis sibi agunt, si ea quae diligunt, in quantum possunt non imitantur. |
22 | Admonendi sunt invidi, ut perpendant quantae caecitatis et infelicitatis sunt, qui alieno profectu deficiunt, aliena exsultatione contabescunt; qui melioratione proximi deteriores sunt. |
23 | Aliter admonendi sunt simplices, atque aliter impuri. |
24 | Laudandi sunt simplices, ut studeant nunquam falsa dicere, sed admonendi sunt, ut noverint nonnunquam vera reticere, ut simplicitatis bono prudentiam adiungant, quatenus sic securitatem de simplicitate possideant, ut circumspectionem prudentiae non amittant. |
25 | At contra admonendi sunt impuri, ut quam gravis sit quem cum culpa sustinent, duplicitatis labor agnoscant. |
26 | Dum enim deprehendi bsb36060.240 metuunt, semper improbas defensiones quaerunt. |
27 | Aliter admonendi sunt incolumes, atque aliter aegri. |
28 | Admonendi sunt incolumes, ne opportunitatem salutis in perpetuum promerendae despiciant; ne placere Deo si cum possunt noluerint, cum voluerint sero non possint. |
29 | At contra admonendi sunt aegri, ut se filios Dei sentiant, quoniam illos disciplinae flagella castigant. |
30 | Nisi enim correctis haereditatem dare disponeret, erudire eos per molestias non curaret. |
31 | Aliter admonendi sunt qui flagella metuunt, et propterea innocenter vivunt; aliter qui sic in iniquitate duraverunt, ut neque per flagella corrigantur. |
32 | Dicendum namque est his qui propterea bona faciunt quia tormentorum mala metuunt, quia nullam spiritus libertatem tenent. |
33 | Namque nisi poenam non metuerent, culpam procul dubio perpetrarent. |
34 | Unde luce clarius constat, quia coram Deo innocentia amittitur, ante cuius oculos a desiderio peccatur. |
35 | Atque iniqui quos ab iniquitatibus, nec flagella compescunt, tanto acriore invectione feriendi sunt, quanto maiore insensibilitate duraverunt. |
36 | Aliter admonendi sunt nimis taciti, aliter multiloquio vacantes. |
37 | Insinuari namque nimis tacitis debet, quia dum quaedam vitia incaute fugiunt, occulte deterioribus implicentur. |
38 | Nam saepe linguam quia immoderatius frenant, in corde gravius multiloquium tolerant. |
39 | At contra admonendi sunt multiloquio bsb36060.241 vacantes, ut vigilanter inspiciant a quanto rectitudinis statu depereunt, dum per multiplicia verba dilabuntur. |
40 | Reliqua vide apud Gregorium loco quo supradictum est. |
1 | Haec igitur tanto congruentius unusquisque praedicator valet exprimere, quanto veracius species virtutum, et e contra vitiorum novit discernere: ut cum singula singulis novit opponere, cuique vulneri aptum possit medicamentum invenire. |
2 | Sunt autem in virtutibus quaedam species, quae quodammodo ex aliis speciebus quasi ex arboribus rami procedunt: quae quia ab una virtutum radice generantur, in uno eiusdem radicis stipite frondes pulcherrimi gestantur. |
3 | Sunt et e contrario in vitiis bsb36060.249 quaedam virulenta germina, de quibus omnis illa multitudo pestifera nequitiarum generatur, et sicut in virtutibus aliae ex aliis procedunt, quasi ex genetricibus proles pretiosae, sic et in istis quaedam quasi nequissimae soboles, ex spurcissimis matribus prodeunt. |
4 | Sed quia cum virtutibus vitiorum diuturna sunt bella, utriusque malitiae qui sint duces, quique eorum sint comites specialiter quantum possumus exponamus: ita tamen ut quae virtus cum quo vitio proprie pugnam gerat, pariter ostendamus. |
5 | Nec enim aliter possumus ignita vitiorum iacula devitare, nisi sciamus opportuna virtutum tegmina illis opponere, ut ex ipsis defensi, protervum illum exercitum simul cum eius ducibus, Christo super nos regnante, possimus superare. |
6 | Tentantia quippe vitia quae invisibili contra nos praelio regnanti super se superbiae militant, alia more ducum praeeunt, alia more exercitus subsequuntur. |
7 | Nec enim culpae omnes pari accessu cor occupant; sed dum maiores et paucae neglectam mentem praeveniunt, minores innumerae ad illam se catervatim fundunt. |
8 | Ipsa namque vitiorum regina superbia, cum devictum cor plene ceperit, mox illud septem principalibus vitiis, quasi quibusdam suis ducibus devastandum trahit: quos videlicet duces exercitus sequitur, quia ex eis procul dubio importunae vitiorum multitudines oriuntur. |
9 | Radix quippe cuncti mali superbia est: de qua Scriptura attestante dicitur: Initium omnis peccati superbia est (Eccli. X). |
10 | Primae autem eius bsb36060.250 soboles, septem nimirum principalia vitia, de hac virulenta radice proferuntur: scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. |
11 | Nam quia his septem vitiis superbiae nos captos doluit, idcirco Redemptor noster ad spiritale liberationis praelium, Spiritu septiformis gratiae plenus venit. |
12 | Sed habent contra nos haec singula exercitum suum. |
13 | Nam de inani gloria, inobedientia, iactantia, hypocrisis, contentiones, pertinaciae, discordiae et novitatum praesumptiones oriuntur. |
14 | De invidia odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur. |
15 | De ira, rixa, et tumor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemiae proferuntur. |
16 | De tristitia, malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vagatio mentis erga illicita nascitur. |
17 | De avaritia, proditio, fraus, fallacia, periuria, inquietudo, violentiae, et contra misericordiam obdurationes cordis oriuntur. |
18 | De ventris ingluvie, inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intelligentiam propagatur. |
19 | De luxuria, caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus saeculi praesentis, horror autem vel desperatio futuri generatur. |
20 | Sed enumeratis septem superbiae sordibus, quae vitiorum exercitum contra nos ducunt, videamus quae sint virtutum duces et agmina exercitus, quae humilitatis auctor Christus nobis praestat, ad pugnandum bsb36060.251 contra vitiorum cohortes; et opponamus singulis ducibus vitiorum duces contrarios virtutum, exercitibusque exercitus. |
21 | Duci igitur inani gloriae contra statuenda est dux humilitas, quae maxime generat in homine despectionem sui et contemptum caducarum rerum; comitibusque eius comites contrarii, id est, inobedientiae obedientia; iactantiae, humilis professio; hypocrisi, simplicitas; contentioni, innocentia; pertinaciae, subiectio; discordiae, pax; novitatum praesumptioni, timor Dei et honoratio patrum. |
22 | Duci quoque invidiae opponenda est dux benevolentia; comitibus eius contrarii comites, id est odio dilectio vera; susurrationi, locutio vera; detractioni, pia laudatio; exsultationi in adversis proximi, compassio in eius afflictione; in prosperis ipsius, laetitia in sospitate eius. |
23 | Irae duci contraria est dux mansuetudo; comitibusque eius illius comites istius, id est, tumori mentis placiditas animi; contumeliae, benignitas; clamori gravitas verborum; indignationi, suavitas morum; blasphemiae, puritas oris. |
24 | Tristitiae namque duci, obsistit dux spiritalis laetitia; exercituique eius exercitus istius, id est malitiae bonitas; rancori, lenitas; pusillanimitati, longanimitas; desperationi, perseverantia; torpori circa praecepta, studium spiritale; vagationi mentis erga illicita, intentio divinae lectionis. |
25 | Avaritiae duci adversa est dux largitas; agminibusque eius agmina bsb36060.252 istius, id est, proditioni, fides non ficta; fraudi, sinceritas; fallaciae, veritas; periuriis, non iurare; inquietudini, tranquillitas; violentiae, patientia; duritiae, misericordia. |
26 | Duci quippe gastrimargiae, id est, horrendae voracitati, contraria est dux abstinentia; cohortibusque illius, cohortes istius, id est ineptae laetitiae, modestia; scurrilitati, ratio sermonum; immunditiae, sobrietas; multiloquio taciturnitas; hebetudini sensus circa intelligentiam, furor discendi sapientiam; somnolentiae, vigilantia. |
27 | Luxuriaeque duci ac plebi eius reluctatur dux castitas cum plebe sua: id est, caecitati mentis, contemplatio Dei; inconsiderationi, provisio; inconstantiae, constantia; praecipitationi, continentia; amori sui, mortificatio desideriorum carnis suae; odio Dei, charitas perfecta Dei. |
28 | Ecce haec sunt quae praesulem animarum oportet scire, et quae debet in praedicationis diversitate custodire, ut sollicitus infirmitates singulorum perpendat, et congrua eorum vulneribus medicamina opponat. |
29 | Sed cum magni studii sit ut exhortandis singulis serviatur ad singula, cum valde laboriosum sit unumquemque de propriis sub dispensatione debitae considerationis instruere, longe tamen est laboriosius auditores innumeros ac diversis passionibus laborantes, uno eodemque tempore, voce unius et communis exhortationis admonere. |
30 | Ibi quippe tanta arte vox temperanda est, ut cum diversa sint auditorum vitia, et singulis inveniantur congrua, et tamen bsb36060.253 sibimetipsis non sint diversa, ut inter medias passiones uno quidem ductu transeat, sed more ancipitis gladii, tumores cogitationum carnalium ex diverso latere incidat, quatenus sic superbis praedicetur humilitas, ut tamen timidis non augeatur metus; sic timidis infundatur austeritas, ut tamen superbis non crescat effrenatio; sic sollicitudo boni operis, ut tamen inquietis immoderatae licentia non augeatur actionis; sic inquietis ponatur modus, ut tamen otiosis non fiat torpor securus; sic ab impatientibus exstinguatur ira, ut tamen remissis ac lenibus non crescat negligentia; sic lenes accendantur ad zelum, ut tamen iracundis non addatur incendium; sic tenacibus infundatur tribuendi largitas, ut tamen prodigis effusionis frena minime laxentur; sic prodigis praedicetur parcitas, ut tamen continentes non revocentur ad luxum; sic continentibus laudetur virginitas, ut tamen in coniugibus despecta non fiat fecunditas carnis; sic praedicanda sunt bona, ne ex latere iubeantur et mala; sic laudanda sunt bona summa, ne desperentur ultima; sic nutrienda sunt ultima, ne dum creduntur sufficere, nequaquam tendatur ad summa. |
31 | Curandum est itaque praedicatori, quatenus sic tergatur tristitia quae venit ex tempore, ut non augeatur laetitia quae est ex conspersione; et sic frenetur laetitia bsb36060.254 quae ex conspersione est, ut tamen non crescat tristitia quae venit ex tempore, sic itaque in isto reprimatur subito oborta formido, ut tamen non excrescat enutrita diu praecipitatio; sic in illo reprimatur diu oborta praecipitatio, ut tamen non valescat impressa ex conspersione formido. |
1 | Et haec se posse si potuerit, et in quantum potuerit, pietate magis orationum quam oratorum facultate non dubitet: ut orando pro se ac pro illis, quos est allocuturus, sit orator antequam dictor. |
2 | Ipsa hora iam ut dicat accedens, priusquam exerat proferentem linguam, ad Deum levet animam sitientem, ut ructet quod biberit, vel quod impleverit fundat. |
3 | Cum enim de unaquaque re, quae secundum fidem dilectionemque tractanda sunt, multa sint quae dicantur, et multi modi quibus dicantur ab eis qui haec sciunt, quis novit quid ad praesens tempus vel nobis dicere, vel per nos expediat audiri, nisi qui corda omnium videt? et quis facit ut quod oportet et quemadmodum oportet dicatur nobis, nisi in cuius manu sunt et nos et sermones nostri? Ac per hoc discat qui docet omnia quae docenda sunt, qui et nosse vult et docere facultatem dicendi, quae ut decet virum ecclesiasticum, comparet. |
4 | Ad horam vero ipsius dictionis illud potius bonae menti cogitet convenire, quod Dominus ait: Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. |
5 | bsb36060.255 Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X). |
6 | Si ergo loquitur in eis Spiritus sanctus qui persequentibus traduntur pro Christo, cur non et in eis qui tradunt discentibus Christum? Qui autem dicit hominibus non esse praecipiendum quid vel quemadmodum do ceant, si doctores efficit Spiritus sanctus, potest di cere nec orandum esse nobis quod Dominus ait. |
7 | Scit Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo (Matth. V). |
8 | Sive autem apud populum vel apud quoslibet iamiamque dicturus, sive quod apud populum dicendum vel ab eis qui voluerint aut potuerint legendum, est dictaturus, oret ut Deus sermonem bonum det in os eius. |
9 | Si enim regina oravit Esther pro suae gentis temporali salute locutura apud regem, ut in os eius Deus congruum sermonem daret, quantomagis orare debet, ut tale munus accipiat, qui pro aeterna hominum salute in doctrina et verbo laborat. |
10 | Illi vero qui ea dicturi sunt quae ab aliis acceperunt, et antequam accipiant, orent pro ipsis a quibus accipiunt, ut eis detur quod per eos accipere volunt; et cum acceperint, orent ut bene et ipsi proferant, et illi ad quos proferant sumant; et prospero exitu dictionis, eidem gratias agant, a quo id se accepisse non dubitant: ut qui gloriatur, in illo glorietur in cuius manu sunt et nos, et sermones nostri. |
1 | Dilecto fratri MARCHARIO monacho RABANUS peccator in Christo salutem. |
2 | Legimus scriptum in Proverbiis: Melior est sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari. Ideo, frater dilectissime, gratias ago Deo, qui tibi eius amorem inspiravit, cuius possessio mundi divitias contemnit teque reddidit suo fulgore decoratum et proximis tuis profectuosum. Petebas ergo ut quibusdam de computo propositionibus earumque minus perfectis responsionibus, quas mihi protuleras, nescio a quibus confectas, stylum adhiberem, easque tibi lucidiores redderem. Feci quantum potui, sed non eo ordine quo ibi positas reperi; quia confusa series vim cognoscendi abstulit et taedium lectionis invexit. Pleraque ergo quae mihi magis necessaria videbantur addidi, et ordinem in ipsis rebus disponere contendi. Inde quoque evenit, dum brevitati studerem, et tamen ipsarum rerum veritatem patefacere vellem, quod unius libri quantitatem devitare non possum. Composui quidem ex numero et temporum articulis quemdam dialogum, et nomini tuo ipsum dicavi; in quo quae necessaria mihi videbantur, interrogandi, discipuli nomine, et quae respondendi, magistri vocabulo praenotavi. Et non haec tantummodo propriis ratiocinationibus, sed etiam ex antiquorum dictis et sanctorum Patrum sententiis enodare curavi. Ideo, frater charissime, haec legens, scias me non difficultati verborum aut obscuritati sententiarum studuisse, imo magis plana quaeque faciliaque collegisse, et quae ex proprio inserui, ad dilucidandam ipsam veritatem laborasse magis quam aliorum imperitiae insultasse. Nulli enim me praefero; sed bene quaerentibus et fidem catholicam rite servantibus pro modulo meo comitem spondeo, ac iuniorem subdo. Quod mihi divina gratia concedat; ut quandiu vivam, servorum Christi servitor, et bene docentium auditor, et bene laborantium aliquantulus adiutor existam. Dilectionem tuam maiestas Christi nunc et in perpetuum conservare dignetur, sancte frater, memorem nostri. Obsecro ut quanto citius possis exemplar istius libri, quod tibi ad rescribendum direxi, absolvas, et mihi remittas. Vale. |
3 | EXPLICIT PROLOGUS. - INCIPIT LIBER. |
4 | Quia te, venerande praeceptor, saepius audivi de numeris disputantem discipulisque tuis huius artis disciplinam demonstrantem, precor ut nobis etiam, qui maturioris iam sumus aetatis, non pigriteris aliquod conficere opusculum, quo nostram possimus excitare inertiam et aliquantulum de numerorum capere peritia. |
1 | MAGISTER. Bene etiam, dilecte frater, rogas, quia huius disciplinae cupis habere notitiam quam constat omnium disciplinarum esse magistram. Non enim ratio numerorum contemnenda est, quia in multis sanctarum Scripturarum locis quantum mysterium habet elucet. Non etiam frustra in laudibus Dei dictum est: Omnia in mensura et in numero et in pondere fecisti. Per numerum siquidem ne confundamur instruimur. Tolle numerum a rebus omnibus, et omnia pereunt. Adime saeculo computum, et omnia caeca ignorantia complectuntur. Nec differre possunt a caeteris animalibus qui calculi nesciunt rationem. Sed tu, quia ad exponendum huius vim et rationem me provocasti, de his quibus te instruere velis praecede interrogando; et sic te subsequar, quantum Dominus concesserit, respondendo. DISCIPULUS. Haec ergo ratio numerorum unde primum processit? MAG. A Deo scilicet. Quia omnis sapientia a Domino Deo est, ex quo sunt omnia. DISC. Dic ergo quando primum inventa est ista ratio? MAG. Ex illo tempore quo factae sunt creaturae, hoc est, ab origine saeculi. Tunc enim primum numerus rebus innotuit, sicut in Genesi legitur: Et factum est vespere et mane dies unus. Tunc ergo dixit de nocte et de die quando dixit de vespere et mane. Numeri autem rationem ostendit quando dixit: Dies unus, et dies secundus, et dies tertius, sicque usque ad septimum. Item numerum significavit Deus quando dixit de sole et luna: Et sint in signa et tempora et dies et annos. Quando dixit dies et tempora et annos, tunc de numero dixit. Quis enim potest intelligere dies et tempora et annos nisi per numerum? Inde dixit Boetius (Arithm. lib. I, cap. 2): «Omnia quaecunque a primaeva rerum natura constructa sunt, numerorum videntur ratione firmata. Hoc enim fuit principale exemplar in animo Conditoris. Hinc enim quatuor elementorum multitudo mutata est. Hinc temporum vices. Hinc motus astrorum coelique conversio intelligitur. Proprie ipsa natura numerorum, omnis astrorum cursus omnisque astronomica ratio constituta est. Sic enim ortus occasusque colligimus, sic tarditates velocitatesque errantium siderum custodimus. Sic defectus et multiplices lunae variationes agnoscimus.» |
1 | DISC. Numeri namque nomen eiusque etymologiam mihi explana. MAG. Numeri scilicet nomen apud quamque gentem secundum proprietatem linguae suae constat. Apud Latinos vero numerus ex nummo et rivo videtur nomen traxisse. Sive enim ex rivo nummorum, id est ex multitudine census qui reddebatur regibus vel imperatoribus, numerus nomen accepit. Unde Isidorus dicit: «Nummus numero nomen dedit, et a sui frequentatione vocabulum indidit (Orig., lib. III, c. 3).» Sive Numeria: «hinc Augustinus ait: «Numerus a Numeria quadam dea nominatur; cuius sacerdotes retro versis vultibus, dona ferebant, et post oblata munera, retro pergebant.» DISC. Numerus quomodo definitur? MAG. Isidorus ergo ita diffinivit dicens: «Numerus est multitudo ex unitatibus constituta. Nam unum semen numeri esse, non numerum, dicimus.» Item alibi scriptum est: «Unus non est numerus, sed ab eo crescunt numeri.» Tamen Donatus etiam unum pro numero posuit dicens: «Numerus est singularis, ut hic magister.» Item Augustinus dicit: «Numerus est singularis corporis ac vocis et significationis collectio.» |
1 | DISC. Quot species sunt numerorum? MAG. Plures quidem species numerus habet. Sed tamen omnes ab una origine nascuntur. Quia aut cardinales sunt numeri, ut unus, duo, tres, quatuor, quinque, sex et caeteri iuxta hunc ordinem. Aut ordinales, ut primus, secundus, tertius, quartus, quintus, et caetera. Aut adverbiales, ut semel, bis, ter, quater, quinquies, sexies, et reliqua. Aut dispertivi, ut singuli, bini, terni, quaterni, quini, seni, et caetera. Aut ponderales, ut simplum, duplum, triplum, quadruplum, et reliqua. Aut denuntiativi, ut solus, alter, vel alius. Insuper vero ad alios numeros revertere. Sint item numeri multiplicativi, ut simplex, duplex, triplex, quadruplex et caetera. Sunt item adverbialiter prolati, ut simpliciter, dupliciter, tripliciter et reliqua. Sunt et aliae species derivatorum numerorum a superioribus derivatae, ut est singularis, dualis, ternarius, quaternarius, atque in hunc modum caeteri. Item assis, dussis, vel dipondius, tresis, quadrasis, quinquis, sexis, septusis, octusis, nonusis, decus vel decusis, vicesis, tricesis, quadragesis, quinquagesis, sexagesis, septuagesis, octagesis, nonagesis, centusis. Post quem numerum, teste Varrone, non componuntur cum asse numeri. Item nomina unciarum, ut deunx, dextans, dodrans, bessis, septunx, quincunx. triens, quadrans, sextans, sexcunx, sextula, libra. Et inde dirivata, bilibris, trilibris, quadrilibris, et similia. Item ab anno dirivata, ut anniculus vel annus, biennis, triennis, quadriennis et his similia. Biennium, triennium, quadriennium, et his similia. Item bimus, trimus, quadrimus, et similia. Bipes, tripes, quadrupes, decempes, et decempeda, et his similia. Biceps, triceps, quadriceps, centiceps, et his similia. Bifariam, trifariam, quatrifariam, et similia. Biduum, triduum, quatriduum, et his similia. Bicorpor, tricorpor, et similia. Bipatens, tripatens et similia. Bilinguis, trilinguis, et similia. Bivium, trivium, et similia. Bifidus, trifidus, quadrifidus, et similia. Bisulcus, trisulcus et similia. Geminus, tergeminus, centumgeminus, et similia. Unimanus, centimanus, et similia. Uniformis, biformis, triformis, et reliqua. Duumvir, triumvir, quinquevir, septemvir, decemvir, centumvir, et similia. Bigae, trigae, quadrigae, et similia. Biiugus. Unde Virgilius in V: Biiugo certamine campum Corripuere. Et bigati nummi. Triiugus, quadriiugus, et similia. Triangulum, quadrangulum, quinquangulum, sexangulum, et similia. |
1 | DISC. Demonstratio ergo numerorum quomodo constat? MAG. Duobus modis. DISC. Quomodo? MAG. Aut enim litteris numeri notantur, aut digitorum inflexionibus exprimuntur. |
1 | DISC. Primum de litterarum notatione dic. MAG. Septem ergo litteris numeri notantur, id est, I, V, X, L, C, D, M. Quae aut solae positae numeros significant, ut I unum, V quinque, X decem, L quinquaginta, C centum, D quingentos, M mille. Aut compositae cum aliis. Ut V et I sex significant, X et I undecim, X et L quadraginta, L et X sexaginta. Et X anteponitur C quando nonaginta significant. D et C sexcentos. Aut multiplicatae per se. Veluti I duplicatum duo significat, triplicatum tres, quadruplicatum quatuor. X duplicatum viginti, triplicatum triginta. C duplicatum ducentos, triplicatum trecentos, quadruplicatum quadringentos. Nulla autem nota apud Latinos multiplicatur per se magis quam per quatuor vices, aut cum aliis multiplicantur; ut I cum V, quando septem significat vel octo vel novem. Et X cum L, quando septuaginta vel octoginta significat. Item C cum D, quando septingenta, octingenta, vel nongenta figurat. |
1 | DISC. Quomodo ergo numeri digitorum inflexionibus exprimuntur? MAG. Igitur tres digiti in sinistra manu, id est auricularis, medicus, et impudicus, ab uno usque ad novem continent numerum. Et duo digiti in eadem manu, id est, index et pollex, a X usque XC continent numerum. Item duo digiti in dextera manu, pollex et index, a C usque nongentos continent numerum. Et tres digiti in eadem manu a mille usque ad novem millia continent numerum, id est, auricularis, impudicus, et medicus. Item sinistra manus per artus diversos corporis continet numerum a X millibus usque ad XC millia. Et e contrario dextra manus continet numerum per iuncturas et dispositiones membrorum a C millibus, usque ad DCCCC millia. |
2 | DISC. Haec ergo omnia precor ut speciatim mihi patefacias. MAG. Cum ergo dicis unum, minimum in laeva digitum inflectens, in medium palmae artum infiges. Cum dicis duo, secundum a minimo flexum ibidem imponens. Cum dicis tria, tertium similiter adflectes. Cum dicis quatuor, itidem minimum levabis. Cum dicis quinque, secundum a minimo similiter eriges. Cum dicis sex, tertium nihilominus elevabis, medio duntaxat solo, qui medicus appellatur, in medium palmae fixo. Cum dicis septem, minimum solum, caeteris interim levatis, super palmae radicem impones: iuxta quem, cum dicis octo, medicum; cum dicis novem, impudicum e regione compones. Cum dicis decem, unguem indicis in medio figes artu pollicis. Cum dicis viginti, summitatem pollicis inter medios indicis et impudici artus immittes. Cum dicis triginta, ungues indicis et pollicis blando coniunges amplexu. Cum dicis quadraginta, interiora pollicis lateri vel dorso indicis superduces, ambobus duntaxat erectis. Cum dicis quinquaginta, pollicem exteriore artu instar Graecae litterae gammae curvatum ad palmam inclinabis. Cum dicis sexaginta, pollicem ut supra curvatum indice circumflexo diligenter a fronte praecinges. Cum dicis septuaginta, indicem ut supra circumflexum pollice immisso super implebis, ungue duntaxat illius erecto trans medium indicis artum. Cum dicis octoginta, indicem ut supra circumflexum pollice in longum tenso implebis, ungue videlicet illius in medium indicis artum infixo. Cum dicis nonaginta, indicis inflexu unguem radici pollicis erecti infiges. Hactenus in laeva. Centum vero in dextera quomodo X in laeva facies, CC in dextera quomodo XX in laeva, CCC in dextera quomodo XXX in laeva. Eodem modo et caetera usque ad CCCC. Item mille in dextera quomodo unum in laeva, II in dextera quomodo duo in laeva, III in dextera quomodo tria in laeva, et caetera usque ad VIV. Porro X cum dicis, laevam in medio pectori supinam adpones, digitis tantum ad collum erectis. XX cum dicis, eamdem pectori expansam late superpones. XXX cum dicis, eadem prona sed erecta pollicem cartilagini medii pectoris immittes. XL cum dicis, eamdem in umbilico erectam supinabis. L cum dicis, eiusdem pronae sed erectae pollicem in umbilico pones. LX cum dicis, eadem prona femur laevum desuper comprehendis. LXX cum dicis, eamdem supinam femori superpones. LXXX cum dicis, eamdem pronam femori superpones. XC cum dicis, eamdem lumbos apprehendes, pollice ad inguen verso. At vero C et CC usque ad DCCCC eodem quo diximus ordine in dextera corporis parte complebis. Decies autem centena millia cum dicis, ambas sibi manus insertis invicem digitis implicabis. Est et alterius modi computus articulatim decurrens: qui quomodo specialiter ad Paschae rationem pertinet, cum ad hanc ex ordine ventum fuerit, opportunius explicabitur. |
1 | DISC. Quid de Graecorum computo ais, qui, ut audivi, numeros propriis litteris denotant? MAG. Verum ut asseris ita est, cum toto alphabeti sui charactere in numerorum figuras expenso, tres qui plus sunt numeros notis singulis depingunt, eumdem pene numeri figurandi quem scribendi alphabeti ordinem sequentes hoc modo: α 1, β 2, γ 3, δ 4, ε 5, ς 6, ζ 7, η 8, θ 9, ι 10, κ 20, λ 30, μ 40, ν 50, ξ 60, ο 70, π 80, 90, ρ 100, σ 200, τ 300, υ 400, φ 500, χ 600, ψ 700, ω 800, 900. Qui et ideo mox numeros digitis significare didicerint, nulla interstante mora litteras quoque pariter hisdem praefigere sciunt. |
1 | DISC. De his quae uncias computistae appellant rogo ut edisseras. MAG. De unciarum quoque divisione, quae non minus temporibus rebusve aliis quam nummis est apta computandis, non ignobilis contentio est. Quibus quia disperse passim historiae et ipsa sacra Scriptura utitur, nomina pariter et figuras earum paucis affigere curavimus. Libra vel as sive assis, XII unciae. Deunx sive iabus, XI unciae. Decunx vel dextans, X unciae. Dodrans sive doras, IX unciae. Bes sive bisse, VIII unciae. Septunx sive septus, VII unciae. Semis, VI unciae. Quincunx sive cincus, V unciae. Triens sive treas, IV unciae. Quadrans sive quadras, III unciae. Sextans sive sextas, II unciae. Secunx sive sescuncia, I uncia et semis. Uncia, XXIV scripuli. Semiuncia, XII scripuli. Duae sextulae, siv scesclae, VIII scripuli id est, tertia pars unciae. Sicilicus, VI scripuli. Sextula sive scescle, IV scripuli. Dimidia sextula sive scescle, II scripuli. Scripulus, sex siliquae. |
2 | Haec inquam ponderum vocabula vel characteres non modo ad pecuniam mensurandam, verum ad quaevis corpora sive tempora dimetienda conveniunt. Sive igitur horam unam, sive diem integrum, sive mensem, sive annum, seu certe aliud aliquod maius minusve temporis spatium in duodecim partiri vis, ipsa duodecima pars uncia est, reliquas undecim deuncem appellant. Si in sex partiris, sexta pars sextans, reliquae dextans, vel, ut alii, distans vocitantur. Si in quatuor, quarta pars quadrantis nomen, residuae tres dodrantis accipiunt. Porro si per tria quid dividere cupis, tertiam partem trien, duas residuas bissem nuncupabis. Si per duo, dimidium semis appellatur. Sic et caetera. |
1 | DISC. Haec quidem gratanter accipio. Et quia de temporum divisionibus ac ratione nobis disputandum est, primum mihi dic quid sit tempus. MAG. Tempus est mundi instabilis motus, rerumque labentium cursus. DISC. Unde dicitur tempus? MAG. Scilicet a temperamento, sive quod unumquodque illorum spatium separatim temperatum sit, seu quod momentis, horis, diebus, mensibus, annis, saeculisque et aetatibus omnia mortalis vitae curricula temperentur. |
1 | DISC. Temporum ratio quomodo constat? MAG. Trimoda ratione computus temporis est discretus. Aut enim natura, aut consuetudine, aut certe auctoritate decurrit. DISC. Quomodo ergo natura temporum cursus et ratio consistit? MAG. Quia natura duce repertum est solis annum CCCLXV diebus et quadrante confici, lunae vero annum, si communis sit, CCCLIV, si embolismus, CCCLXXIV diebus terminari, totumque lunae cursum decennovennali circulo comprehendi, sed et caetera errantia sidera suis quaeque spatiis zodiaco circumferri. DISC. Quomodo consuetudine? MAG. Consuetudine ergo humana firmatum est ut mensis triginta diebus putaretur, cum hoc nec solis nec lunae cursui conveniat. Siquidem lunam duodecim horis minus, salva ratione saltus, solem vero decem horis et dimidia plus habere solerti exquisitione compertum est. DISC. Quomodo quoque auctoritate? MAG. Auctoritas quidem bifarie est divisa, quia aut humana est auctoritas, aut etiam divina. DISC. Quomodo humana auctoritate tempora ordinantur? MAG. Quia videlicet ab hominibus constitutum est olympiadas quatuor annorum, nundinas octo dierum, et indictiones quindecim annorum ambitu celebrari. Diem quoque, qui ex quadrantibus conficitur, mense Februario vel Augusto intercalari Graeci, Aegyptii, Romani pro suo quisque captu sanxerunt. DISC. Divina autem auctoritate quomodo? MAG. Quia septimana die sabbatum agi, et septimo anno a rurali opere vacari, quinquagesimumque annum iubilaeum vocari Dominus in lege praecepit. Nam etsi barbarae gentes hebdomadas habere probentur, a populo tamen Dei mutuasse non latet. DISC. Divisiones temporis quot sunt? MAG. Quatuordecim. DISC. Quae? MAG. Atomus, ostentum, momentum, partes, minutum, punctus, hora, quadrans, dies, mensis, vicissitudo, annus, saeculum, aetas. |
1 | DISC. Horum primum dic mihi, id est, quid sit atomus. MAG. Atomos philosophi vocant quasdam in mundo minutissimas partes corporum, ita ut nec visui facile pateant, nec sectionem recipiant. Unde et atomi dicti sunt. Nam tomus Graece divisio dicitur, atomus vero indivisio. Denique huc illucque volitant atque feruntur sicut tenuissimi pulveres qui infusi per fenestras radiis solis fugantur. DISC. Quia audivi te dicentem non solum in tempore, sed etiam in corporibus esse atomos, quot sint genera atomorum expone mihi. MAG. Quinque ergo species sunt atomorum, id est, atomus in corpore, atomus in sole, atomus in oratione, atomus in numero, atomus in tempore. DISC. Horum singula rogo ut mihi edisseras. MAG. Atomus quoque in corpore est cum corpus aliquod in partes dividis, partesque illas in alias partes, et hoc totiens donec ad tales minutias pervenias quae ob sui parvitatem ullo modo dividi non possint. Atomus in sole est ille tenuissimus pulvis quem diximus radiis solis fugari. Atomus in oratione est minima portio, ut est littera. Cum enim partem quamlibet orationis dividis in syllabas, syllabam denuo in litteras, sola littera non habet quo solvatur. Atomus in numero est unum. Cum ergo numerum aliquem disperties, verbi gratia, octo si dividas in bis quatuor, quatuor in bis binos, item binos in singulos, sola unitas indivisibilis permanet. Denique atomus in tempore, de quo incipiebamus disputare, taliter constat. Cum maiora spatia temporis, sicuti est dies vel hora, per punctos vel etiam caeteras minores partes dividens, ad talem particulam pervenias quae ob sui pusillitatem nullam habeat moram talem quae ullo modo dividi possit, sicuti velocissimus ictus est oculi, ipsas scias esse atomum. Est ergo atomus trecentesima et septuagesima sexta pars unius ostenti. |
1 | DISC. Ostentum quid est? MAG. Sexagesima pars unius horae, atomos in se continens CCCLXXVI. |
1 | DISC. Quid est momentum? MAG. Certus lectus solis in coelo. Hoc per quadraginta vices ita emensum horam iam reddit integram. DISC. Unde dicitur momentum? MAG. A motu siderum celerrimo, cum aliquid sibi brevissimis in spatiis cedere atque succedere sentitur. Capit ergo unum momentum ostentum et dimidium, atomos quoque DLXIV |
1 | DISC. Quid nominantur in computo partes? MAG. Partes a partitione circuli zodiaci vocantur, quem tricenis diebus per menses singulos findunt. Recipiunt autem singulae partes momenta duo et duas partes unius momentis ostenta quatuor, atomos MDIV. |
1 | DISC. Quid est minutum? MAG. Decima pars horae. DISC. Unde dicitur minutum? MAG. A minore intervallo, quasi minus momentum; quia minus numerat quod maius implet. Habet ergo minutum partem unam et dimidiam, momenta quatuor, ostenta sex, atomos VCCLVI. |
1 | DISC. Punctus quid est? MAG. Quarta pars unius horae. DISC. Unde dictus est punctus? MAG. A parvo puncti transcensu qui fit in horologio. Punctus quippe a pungendo dictus est, eo quod quibusdam punctionibus certae designationis in horologiis designatur. Punctus autem habet minuta duo et dimidium, partes tres et semissem, et quadrantem unius partis, momenta decem, ostenta quindecim, atomos VDCXL. Quatuor ergo puncti unam horam faciunt. |
1 | DISC. quid est hora? MAG. Certus terminus temporis. Siquidem hora duodecima pars est diei, Domino attestante, qui ait: Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit. Ubi, quamvis allegorice, se diem, discipulos vero, qui a se illustrandi erant, horas appellaverit, solito tamen more humano computationis vulgarem expressit diem. DISC. Hora unde nomen accepit? MAG. De horologio. Sicut horologium de hora nomen sumpsit, horae quoque nomen ex Graeca origine descendens, interpretatur series vel umbra sive etiam finis. Inde oras maris et fluviorum et vestimentorum dicimus extremitates sive terminos. DISC. Nunquid eodem modo scribitur hora temporis et hora caeterarum quas praedixisti rerum? MAG. Aspiratione quoque sola discernuntur. Quia ora temporis cum aspiratione, caeterorum autem sine aspiratione scribuntur. DISC. Hora quas subdivisiones habet? MAG. Habet quoque punctos quatuor in solari computatione, in lunae autem quibusdam computationibus punctos quinque, sicut post haec ostendemus. Habet et minuta decem, partes quindecim, momenta quadraginta, ostenta sexaginta, atomos XXIIDLX. |
1 | DISC. Quadrans autem quid est? MAG. Quadrans sive quadras est quarta pars librae, habens uncias tres, sicut supra ostendimus. Quidquid in corporibus seu temporibus mensuraveris, eius quartam partem quadrantem, tres vero reliquas dodrantem appellare debebis. Et ob hoc quarta pars diei quadrans dicitur. Quatuor quadrantes diem integrum reddunt. Dies enim eum nocte viginti quatuor horas habet. |
1 | DISC. Dies quid est? MAG. Aer sole illustratus, nomen inde sumens, quia tenebras disiungat ac dividat. Nam Deus dixit in principio: Fiat lux, et facta est lux. Et divisit lucem a tenebris; appellavitque lucem diem, et tenebras vocavit noctem. DISC. Quibus modis dicitur dies? MAG. Naturaliter et vulgariter. DISC. Quomodo naturaliter? MAG. Naturalis quippe ac dies legitimus est ab ortu solis donec rursus oriatur. Et hic dies viginti quatuor horas habet. DISC. Quot sunt divisiones diei naturalis. MAG. Principalis divisio istius diei duo habet spatia, id est, interdianum et nocturnum. Caeterum per horas et punctos et caeteras minores particulas omnis dies subdividitur. Recipit autem dies naturalis viginti quatuor horas, punctos nonaginta sex, minuta CCXL, partes CCCLX, momenta DCCCCLX, ostenta ICCCCXL, atomos DXLI et CCCCXL. DISC. Quis demonstrat quod vocabulum diei noctem cum die simul comprehendat? MAG. Scriptura ergo divina hoc ostendit, ubi legitur: Et factum est vespere et mane dies unus, in vespere noctem et in mane lucis tempus denotans. DISC. Quia naturalem diem ostendisti, vulgarem quoque rogo ut exprimas. MAG. Vulgaris sive artificialis dies ab ortu solis usque ad occasum omne tempus lucis super terram complectens. Sicut e contrario nox est absentia lucis super terram. Omne quippe tempus quo sol ab occasu ad ortum redit nox dicitur. |
1 | DISC. Quas subdivisiones dies vulgaris sive artificialis habet? MAG. Tres. DISC. Quas? MAG. Mane, meridiem, et supremum. DISC. Mane quid est? MAG. Mane est pars diei prima, ab ortu videlicet solis usque ad horam quartam. DISC. Unde dicitur mane? MAG. Mane, ut aliqui volunt, a mano dicitur. Manum enim antiqui bonum dicebant: quid enim melius est luce? Sive ergo mane dicitur a manibus, id est, diis infernorum; gentiles enim aestimabant, quando sol recedit, quod dii infernorum illum ad se traxissent. DISC. Meridies quid est? MAG. Pars media diei ab hora quinta usque ad horam octavam. DISC. Unde meridies nomen traxit? MAG. Meridies dicitur quasi medius dies. Sive meridies dicitur quasi purus dies. In toto enim die nihil purius est meridie. Antiqui enim merum purum dicebant. DISC. Quid est supremum? MAG. Pars diei extrema, ab hora scilicet nona usque ad occasum solis pertingens. DISC. Supremum quare dicitur? MAG. A supprimendo. Tunc enim sol, quasi cursum supprimens, inclinatur ad occasum. DISC. Haec ergo tria spatia artificialis diei secundum quid ordinantur? MAG. Secundum cursum utique solis. Quia mane est ab ortu solis usque dum sol ascendat in altitudinem coeli, meridies autem sole per medium coelum in altitudine currente, supremum vero quando sol de altitudine coeli vergit ad occasum. DISC. Ergo quia de uno spatio naturalis dici satis mihi fecisti, de altero quoque spatio eius, quod nox est, ut edisseras flagito. MAG. Faciam quod petis. Tu quidem more tuo praecede interrogando. |
1 | DISC. Nox quid est? MAG. Solis absentia terrarum umbra conditi donec ab occasu redeat ad exortum. DISC. Unde dicta est nox? MAG. Quod noceat aspectibus vel negotiis humanis, sive quod in ea fures vel latrones nocendi aliis occasionem nanciscantur. DISC. Ob quam causam facta est nox? MAG. Pro temperantia laboris humani, ut corpora requiem haberent, et ut animalibus quibusdam solem non ferentibus victum quaeritandi daretur occasio. |
1 | DISC. Noctis partes quot sunt? MAG. Septem. DISC. Quae? MAG. Crepusculum, vesperum, conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, diluculum. DISC. Horum proprietates per singulas species edic. MAG. Crepusculum est dubia lux. Nam creperum dubium dicimus, hoc est, inter lucem et tenebras. Vesperum ab apparente stella eiusdem nominis dicitur, de qua poeta ait: Ante diem clauso componet Vesper Olympo. Conticinium, quando omnia conticescunt, id est, silent. Intempestum, media nox, id est, quasi inactuosum, quando omnibus sopore quietis, nihil operandi tempus est. Gallicinium, quando galli cantum levant. Matutinum, inter abscessum tenebrarum et aurorae adventum. Diluculum, quasi iam incipiens parva diei lux. Haec et aurora pertingent usque ad solis exortum. DISC. Harum ergo partium naturalis diei quae praecedit in tempore, utrum nox seu dies? MAG. Dies sine dubio ab initio mundi usque ad resurrectionem Christi, a resurrectione autem Christi usque ad diem iudicii non praecedit. Quia divina auctoritas, quae homini casuro a paradisi lumine in hanc convallem lacrymarum in Genesi dies a mane cum sequenti vespere usque ad mane alterum computandos esse decrevit, eadem in Evangelio a peccatorum tenebris ad veram lucem recedentibus totius diei tempus a vespera inchoari et sic cum sequenti die consummari sanxit in vesperam. |
1 | DISC. Ubi dies naturalis rite initium finemque sortitur? MAG. Diverse secundum variarum gentium libitum dies naturalis incipere dicitur. DISC. Quomodo? MAG. Nam Hebraei, Chaldaei et Persae, sequentes iuxta primae conditionis ordinem diei cursum, a mane inchoantes, ad mane deducunt, umbrarum videlicet tempus luci supponentes. At contra Aegyptii ab occasu ad occasum. Porro Romani a medio noctis in medium umbrae. Et Athenienses a meridie in meridiem dies suos computare maluerunt. DISC. Quo sane in loco primus dies saeculi exstitit? MAG. Quinta decima Kalendarum Aprilium, quo videlicet die lucem formatam primitus credimus, et sic tres illos dies primos absque ullis horarum dimensionibus, ut pote nondum factis sideribus, cucurrisse. Quarto demum mane, hoc est, duodecima Kal. Aprilis, sol et sidera condita sunt, ut essent in signa et tempora et dies et annos. |
1 | DISC. Hebdomada quid est? MAG. Septem dierum cursus. DISC. Unde dicitur hebdomada? MAG. A septenario utique numero hebdomada nomen accepit. Nam hebdomada Graece, septimana dicitur Latine, eo quod septem manes, id est, dies septem, in se complectitur. |
1 | DISC. Hebdomada speciebus uniformis an polyformis est? MAG. Polyformis utique, quia Scripturae sanctae auctoritate multis speciebus est insignis. DISC. Quomodo? MAG. Prima ergo ac singularis illa hebdomada, et a qua caeterae formam capessunt, divina est operatione sublimis: quia Dominus sex diebus mundi ornatum complens, septima requievit ab operibus suis. Ad huius exemplum divinae hebdomadis, secunda hominibus observanda mandatur, dicente Domino: Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua. Septima autem die sabbati Domini Dei tui non facias omne opus, et reliqua. Tertia species hebdomadis in celebratione Pentecostes agitur, septem videlicet septimanis dierum et monade, hoc est, quinquaginta diebus impleta. Qua die et Moyses in monte legem a Domino accepit, et Christus in linguis igneis Spiritus sancti gratiam de coelo misit. Quarta septimi mensis erat hebdomada, qui solemnitatibus praeclaris pene totus expendebatur, quando et dies propitiationis et festivitas Tabernaculorum secundum legem celebrabantur. Quinta hebdomada est septimi anni, quo toto populus ab agriculandi opere legis imperio vacabat, dicente Domino: Sex annis seres agrum tuum, septimo cessabis. Sexta anni Iubilaei, hoc est remissionis, hebdomada est, quae septem hebdomadibus annorum, hoc est, quadraginta novem annis, texitur. Qua expleta, hoc est, quinquagesimo demum anno incipiente, tubae clarius resonabant, et ad omnes iuxta legem possessio revertebatur antiqua. Septima species hebdomadis est qua propheta Daniel utitur, more quidem legis septenis annis singulas complectens hebdomadas, sed nova ratione ipsos annos abbrevians, duodenis videlicet mensibus lunae singulos determinans. Embolismos vero menses, qui de annis undecim epactarum diebus accrescere solent, non lege patria tertio vel altero anno singulos adiiciens, sed ubi ad duodecimum numerum augescendo pervenirent, pro integro anno pariter interserens. DISC. Si hae septem species hebdomadarum aliquid mysticum significent, rogo ut dicas. MAG. Ergo, ni fallor, cunctae hae species ad unum finem spectant, nos quidem admonentes, post operum bonorum perfectionem, in Spiritus sancti gratia perpetuam sperare quietem. |
1 | DISC. Quae autem sit recta et authentica dierum hebdomadae nuncupatio profer. MAG. Hebdomada ergo antiquitus sic computabatur in populo Dei. Prima sabbati, vel una sabbati, sive sabbatorum, secunda sabbati, tertia sabbati, quarta sabbati, quinta sabbati, sexta sabbati, septima sabbati, vel sabbatum. Non quod omnes sabbatorum, hoc est, requietionum dies esse potuerint; sed quod a requietionum die, quae suo cultu et nomine singularis excellebat, prima vel secunda vel tertia vel caeterae suo quaeque censerentur ordine. DISC. Et unde istae nuncupationes, quarum moderni utuntur, venerunt? MAG. Ex antiqua scilicet ethnicorum superstitione. Verum cum gentiles observationem a populo Israel hebdomadis ediscerent, mox hanc in laudem suorum deflexere deorum, primam videlicet diem Soli, secundam Lunae, tertiam Marti, quartam Mercurio, quintam Iovi, sextam Veneri, septimam Saturno dicantes, eisdem utique monstris suos dies quibus et errantia sidera consecrantes. Existimabant enim se habere a Sole spiritum, a Luna corpus, a Marte fervorem, a Mercurio sapientiam et verbum, a Iove temperantiam, a Venere voluptatem, a Saturno tarditatem. Et ob hoc tanto errori se dederunt, eligentes potius servire creaturae quam Creatori. |
1 | DISC. Sed si errori huic aliquod medicamentum sit, dic. MAG. Inventum est utique. Nam Silvester papa ferias habere clerum edocuit. Et primam quidem diem, qua et lux in principio facta et Christi est resurrectione celebrata, more antiquo Dominicam nuncupavit. Dein secundam feriam, tertiam feriam, quartam feriam, quintam feriam et sextam, de suo annectens sabbatum ex veteri scriptura retinuit. DISC. Unde dicitur feria? MAG. A fando scilicet. Et ideo Dominicus dies, in quo dixit Deus Fiat lux, prima feria dici potest. Deinde caeterae feriae a prima numerantur. DISC. Hebdomada ergo quot horas continet? MAG. CLXVIII. DISC. Quot punctos? MAG. DCLXXII. DISC. Quot minuta? MAG. IDCLXXX. DISC. Quot partes? MAG. IIDXX. DISC. Quot momenta? MAG. IIIDCCXX. DISC. Quot ostenta? MAG. XLXXX. DISC. Quot atomos? MAG III. millia millium et DCC XC. DCCCC. |
1 | DISC. Mensis quid est? MAG. Lunaris per zodiacum circuitus. DISC. Unde dicitur mensis? MAG. A luna, quae Graeco sermone mene dicitur. Nam et apud eos menses vocantur menes. Sicut et apud Hebraeos, Hieronymo teste, una, quam Iare nominant, mensibus nomen dedit. Unde et Iesus filius Sirach de luna loquens ait: Mensis secundum nomen est eius. DISC. Utrum ad solem an lunam mensis pertinet? MAG. Ad trosque, sed magis ad lunam. Ideoque rectius ita diffiniendum puto, quod mensis sit luminis lunaris circuitus, ac redintegratio de nova ad novam. Solaris autem mensis digressio solis est per duodecimam partem zodiaci, id est, signiferi circuli, quae triginta diebus et decem semis horis impletur, viginti duabus videlicet horis ac dimidia lunari mense productior. Siquidem solaris mensis aequa divisione toto anno per duodecim partito continet dies triginta, decem horas ac semissem. Lunaris vero continet naturaliter dies viginti novem et duodecim horas. Sed quia haec computatio difficilis fuit, antiqui Romanorum decernebant aliquos solarium mensium dies habere triginta unum, aliquos vero triginta, quemdam autem viginti octo. Lunares autem menses sex voluerunt habere dies triginta, alios quoque sex viginti novem. DISC. Qui sunt solarium mensium qui triginta unum dies habent? MAG. Septem, id est, Ianuarius, Martius, Maius, Iulius, Augustus, October, et December. DISC. Qui sunt qui triginta? MAG. Quatuor. Aprilis, Iunius, September, et November. Februarius vero solus viginti octo dies habet. DISC. Lunarium mensium quos dicis habere dies triginta? MAG. Lunam Ianuarii mensis et Martii, Maii et Iulii, Septembris et Novembris. DISC. Qui sunt qui viginti novem tenent? MAG. Caeteri omnes. DISC. Qui primi rationem mensium invenerunt? MAG. Ni fallor, Chaldaei, a quibus tota astrologiae disciplina coepit. De quibus Abraham patriarcha, ut Iosephus testatur, edoctus Deum coeli siderum conversione cognovit, ipsamque mox disciplinam veracius intellectam Aegyptiorum, cum apud eos exsularet, genti advexit. Sed licet Scriptura palam non dicat, tamen non est credendum antiquos, qui ante diluvium erant, huius peritiae penitus expertes fuisse, cum plerique illorum Deo placuisse leguntur, sicut Abel iustus, et Enoch, qui cum Deo ambulavit et translatus est, et Noe, qui fuit vir perfectus in generationibus suis. |
1 | DISC. Qui primi menses observare leguntur? MAG. Hebraei videlicet, quibus legislator ait de paschali mense: Mensis iste vobis principium mensium sit in mensibus anni. DISC. Quomodo Hebraei menses suos nominant, et quoto ordine numerant? MAG. Hebraei ergo, qui secundum lunae cursum menses suos computant, primum mensem, in quo Pascha celebrant, Nisan appellant, secundum Iar nominant, tertium Sivan, quartum Thamul, quintum Alo, sextum Elul, septimum Theseri, octavum Maresuan, nonum Kasleu, decimum Tebet, undecimum Sabath, duodecimum Adar. Quos videlicet menses propter lunae circulum, qui viginti novem semis diebus constat, tricenis undetricenisque diebus alternantes, secundo demum vel tertio anno exacto, mensem superfluum, qui ex annuis undecim epactarum diebus confici solet, intercalant. DISC. Primum ergo Haebraeeorum mensem cui mensium Romanorum rectissime deputamus? MAG. Aprilis videlicet: quia in eo aut luna paschalis finitur; aut in eo incipiens, ex maxima parte decurrit. |
1 | DISC. Aegyptii vero, quos ab Abraham constat didicisse astrologiam, quomodo menses suos computant? MAG. Secundum solis utique cursum, et singulos menses suos tricenis includunt diebus. DISC. Quomodo eos vocant? MAG. Primum ergo mensem, quem autumno tempore, id est, quarto Kal. Septembris, incipiunt, Thoth vocant, secundum Faovi, tertium Athyr, quartum Choeac, quintum Thubi, sextum Methir, septimum Famenoth, octavum Farmuthi, nonum Pachom, decimum Pauni, undecimum Epifi, duodecimum Mesori; quem decimo Kalendarum Septembrium die terminantes, residuos quinque dies epagomenos vel intercalares sive additos vocant, quibus etiam quarto anno diem sextum, qui ex quadrantibus confici solet, adnectunt. Unde fit ut eorum anni primi a bissexto tertio Kalendarum Septembrium, caeteri vero quarto Kalendarum earumdem die sortiantur initium. Nec ullo modo post intercalatum quadrantem ante nostrae intercalationis tempus, quod fit sexto Kalendarum Martiarum die, in computo lunae vel eorumdem festivitate dierum possunt cum nostri anni curriculo recipere concordiam. |
1 | DISC. Quia de Hebraeorum et Aegyptiorum mensibus dixisti, superest ut de Graecorum et Romanorum, quos constat a Graecis liberales disciplinas accepisse, mensibus dicas. MAG. Prope ergo par fit series mensium Graecorum et Romanorum, excepto quod nullam in suis mensibus Graeci Kalendarum, Nonarum et Iduum distinctionem observant, sicut nec Aegyptii; sed simpliciter ab exordio usque ad finem numero discurrente computant. Siquidem Graeci fixum in duodecim mensibus anni vertentis ordinavere circulum. Quorum plerique a Kalendis Decembribus suum inchoantes annum, eodem quo Romani menses suos dierum numero perstringunt. Vocatur autem apud eos ipse December Apileos, Ianuarius Eudynios, Februarius Peritios, Martius Distros, Aprilis Xanthicos, Maius Artemisios, Iunius Desios, Iulius Panemos, Augustus Loos, September Gorpieos, October Hyperberetheos, November Dios. |
1 | DISC. Menses autem Romanorum quibus auctoribus sunt ordinati? MAG. Primus apud eos Romulus decem menses ordinavit, alios triginta, alios vero triginta et uno dierum. Et a Martio incipiens, Decembrem novissimum posuit. Sed cum hic numerus neque solis cursui neque rationibus lunae conveniret, secutus est Numa Pompilius, qui quinquaginta dies addidit, ut in CCCLIV diebus, quibus duodecim lunae cursus confici credidit, annus extenderetur. Atque his quinquaginta diebus additis adiecit alios sex retractos illis sex mensibus qui triginta habebant dies, id est, de singulis singulos factosque quinquaginta et sex dies in duos novos menses pari ratione divisit, ac de duobus priorem Ianuarium nuncupavit, primumque anni mensem esse voluit, sequentem vero Februarium nominavit. Pauloque post Numa in honorem imparis numeri unum adiecit diem, quem Ianuario dedit. Sed cum haec ratio adhuc fixa non esse videbatur, comparata ad siderum cursum, tandem Caius Iulius Caesar, imitatus Aegyptios, ad numerum solis annum, sicut hodie servatur, instituit, decem videlicet dies observationi caeteri superadiiciens, ut annum CCCLXV dies, quibus ipse zodiacum lustret, efficerent. Et ne quadrans deesset, instituit ut quarto quoque anno sacerdotes, qui curabant mensibus ac diebus, unum intercalarent diem, eo scilicet mense ac loco quo etiam apud veteres mensis intercalabatur, id est, ante quinque ultimos mensis Februarii dies, idque bissextum censuit nominandum. DISC. Mensium vocabula quot modis constant, et unde originem sumpserint, expone. MAG. Quatuor ergo modis menses nominantur, hoc est sub idolis, sub rebus, sub regibus, sub numeris. DISC. Quot modis Ianuarius dictus est? MAG. Ianuarius autem duobus modis nomen accepit, hoc est, ex idolo et re. Ex idolo ergo, hoc est, ex Iano bifronte, simulacro videlicet Iani Epirotarum regis, qui argumento excogitato semetipsum igni tradidit, et ex hoc Romanis victoriam peperit. Bifrons autem Iani simulacrum erat, quia ex una parte viri et ex altera feminae adorabant. Indeque Ianuarium vocaverunt bicipitis diei mensem respicientem transacti anni finem ac prospicientem futuri anni principium. Item Ianuarius ex re dicitur, eo quod sit ianua anni, hoc est, principium. DISC. Februarius unde dicitur? MAG. Ab idolo et re. DISC. Quomodo? MAG. Ab idolo ergo Februo, hoc est, Plutone, qui lustrationum potens esse a gentilibus credebatur, Februarius est nominatus. Lustrari enim eo mense civitatem Romanam necesse erat, quo statuta iussa, hoc est, sacrificia, diis Manibus solverent. Sive Februarius dictus est a febre, hoc est, a frigore, propter frigidum tempus ipsius mensis. DISC. Martius ergo unde dictus? MAG. A Marte idolo, qui pater Romuli et Romanae gentis auctor esse aestimabatur. Sive a re, hoc est, maribus, nomen Martius accepit. Nam et eo tempore cuncta animantia terrae mares desiderant ad concumbendi voluptatem. DISC. Quibus modis Aprilis dicitur? MAG. Duobus modis. Sub idolo, id est Venere, matre, ut ferunt, Aeneae. Afron enim Graece spuma interpretatur. Unde Venus orta credita est, quae Afrilis sive Afronia apud Graecos nominata est. Et sub re, hoc est, ab aperiendo, quasi apericulis. In hoc enim mense, remotis nubibus, pruinis, ac tempestatibus hibernis, coelum, terra, mare nautis, agricolis et horoscopis aperitur. Arbores quoque et herbae, sed et animantia quaeque, in prolem se aperire incipiunt. DISC. Quot modis Maius dicitur? MAG. Duobus, hoc est, sub idolo Maio, quem Iovem esse voluerunt, quasi maiestate praecipuum. Sive a Maia Mercurii matre. Et sub re, hoc est, a maioribus Romanorum, quem Romulo ita vocari placuit. DISC. Iunius unde nomen habet? MAG. A Iunone filia Saturni, sorore Iovis. Sive a iunioribus Romanorum, qui armis defendebant rempublicam. DISC. Iulius unde nomen accepit? MAG. Hoc est, a Iulio Caesare, quia in quarto Idus Iulii mensis creatus Caius Iulius Caesar, qui primus arripuit imperium apud Romanos. Nam antea a Martio mente numeratus, Quintilis a numero sortitus est nomen. DISC. Augustus nomen unde accepit? MAG. Ab Octaviano Caesare Augusto, qui in Kalendis istius mensis Antonium et Cleopatram vicit, et imperium populi Romani firmavit. Cum autem Augusti nomen ille inde assumpserit, ex senatusconsulto mensem ob memoriam sui nomen hoc habere voluit. DISC. September unde vocatur? MAG. A numero, eo quod sit septimus imber a Martio. DISC. Octimbrem ergo, Novembrem, et Decembrem unde iudicas esse dictos? MAG. A numero quippe similiter et ab imbre, quia his temporibus imbres terrae imminent. |
1 | DISC. De Kalendis ergo, Nonis et Idibus, peto ut mihi edisseras. MAG. Faciam. Kalendae ergo a Graeca origine nomen traxerunt; quia kalo verbum Graecum est, id est, voco. Priscis ergo temporibus pontifici minori haec providentia delegabatur ut novae lunae primum observaret aspectum, visum regi sacrificulo nuntiaret. Itaque sacrificio a rege et minore pontifice celebrato, idem pontifex calata, id est, vocata in Capitolium plebe iuxta curiam calabram, quae casae Romuli proxima est, quot numero dies a Kalendis ad Nonas superessent pronuntiabat. Et quintanas quidem dicto quinquies verbo calo, septimadas repetito septies praedicabat. Et hanc diem qui ex his diebus qui kalarentur primus esset, placuit Kalendas vocari. Et hinc ipsi curiae, ad quam vocabantur, Kalabrae nomen datum est, et classi, quod omnis in eam vocaretur populus. Ideo autem minor pontifex numerum dierum qui ad Nonas superesset kalando prodebat, quia post novam lunam oportebat Nonarum die populares qui in agris essent confluere in urbem, accepturos causas feriarum a rege sacrorum, sciturosque quid esset eo mense faciendum. Unde quidam hinc Nonas existimant dictas, quasi novae initium observationis, vel quia ab eo die semper ad Idus octo dies putarentur. Porro Idus vocare placuit diem qui dividit mensem. Induere enim Etrusca lingua dividere est. Unde vidua quasi valde idua, id est, valde divisa. Aut vidua, id est, a viro divisa. Nonnullis placet Idus dictas vocabulo Graeco a specie, quae apud illos idea vocatur, quod ea die plenam speciem luna demonstret. DISC. Mensis quot horas habet? MAG. Mensis proprius, qui triginta dies habet, horas continet DCCXX. DISC. Quot punctos? MAG. IIDCCCLXXX. DISC. Quot minuta? MAG. VIICC. DISC. Quot momenta? MAG. XXVIIDCCCDCCC. DISC. Quot ostenta? MAG. XLIII, et CC. DISC. Quot atomos? MAG. Centies et sexagies centum millia et CCXLIIICC. |
1 | DISC. Vicissitudinem ergo, quam in serie temporum numerabas, vellem a te audire quid significaret. MAG. Vicissitudines ergo, quasi alii tempora nominant, quatuor sunt, hiems, ver, aestas, autumnus. DISC. Unde dicuntur vicissitudines? MAG. Eo quod vicibus sibi cedunt succeduntque. DISC. Unde easdem tempora nominant? MAG. Quia quadam suae similitudine qualitatis adinvicem comparata volvuntur, ac terrenis fructibus nascendis maturandisque temperamenta custodiunt. DISC. Quomodo? MAG. Hiems enim, ut pote longius sole remoto, frigida est et humida. Ver, illo super terras redeunte, humidum et calidum. Aestas, illo super fervente, calida et sicca. Autumnus, illo ad inferiora decedente, siccus et frigidus. Sicque fit ut amplexantibus singulis medio moderamine quae circa se sunt orbis instar adinvicem cuncta concludantur. Quibus aeque qualitatibus, disparibus quidem per se, sed alterutra ad invicem societate connexis, ipsa quoque mundi elementa constat esse distincta. Terra namque sicca et frigida, aqua frigida et humida, aer humidus et calidus, ignis calidus et siccus. Ideoque haec autumno, illa hiemi, iste veri, ille conferatur aestati. DISC. Unde ver vocatur? MAG. Quod in eo cuncta vernent, hoc est, virescant. DISC. Unde aestas? MAG. Ab aestu qui in ea maturandis fructibus datur. DISC. Unde dicitur autumnus? MAG. De autumnatione fructuum qui in eo colliguntur. DISC. Unde hiems? MAG. A frigore. Porro hiems a doctoribus interpretatur et sterilitas. DISC. Ubi quodque istorum temporum sortitur initium? MAG. Isidorus namque Hispalensis episcopus hiemem nono Kal. Decembris, ver octavo Kal. Martii, aestatem nono Kal. Iunii, autumnum decimo Kal. Septembris habere dixit exortum. Graeci autem et Romani, quorum rationem in huiusmodi disciplinis potius quam Hispanorum auctoritas sequi consuevit, hiemem septimo Idus Novembris, ver septimo Idus Februarii, aestatem septimo Idus Maii, autumnum septimo Id. Augusti inchoare decernunt, hiemis videlicet et aestatis initia vespertino vel matutino Vergiliarum ortu occasuque signantes, item veris et autumni, cum Pleiades medio fere die vel nocte oriuntur et occidunt, ponentes ingressum. Et Plinius secundus in libro II Naturalis Historiae eodem modo distinguenda iudicavit. Sed et homo Ecclesiae sanctus Anatolius in Opere suo paschali ita ait: «Hoc autem non ignores, quod ipsa quatuor quae praediximus temporum confinia, licet mensium sequentium Kalendis approximentur, unumquodque tamen medium temporum, id est, verni et aestatis, autumni et hiemis, teneat; et non exinde temporum principia inchoan tur unde mensium Kalendae initiantur. Sed ita unum quodque inchoandum tempus est ut a prima die veris tempus aequinoctium dividit, et aestatis solstitium aestivum, autumni quoque aequinoctium autum nale, et hiemis solstitium brumale similiter dividat.» DISC. Nunquid ergo haec quatuor tempora parem longitudinem habent? MAG. Habent utique, et secundum aequam portionem recipit unumquodque menses tres; dies nonaginta et unum, horas septem et dimidiam. DISC. Quomodo ergo secundum horarum divisionem et caeteras subdivisiones unumquodque tempus tenet? MAG. Habet ergo unumquodque tempus, secundum horarum supputationem, VIICXC et unam horam ac semissem; secundum punctos, VIIIDCCLXVI; secundum vero minuta, XXIDXXXV; secundum momenta, LXXXVLX.; secundum ostenta, CXXXIXX. Atomos quater centies et nonagies centum millia et DXLC. |
1 | DISC. Quid est annus? MAG. Solis circuitus ac reditus per duodecim menses. DISC. Unde dicitur annus? MAG. Ab innovando cuncta quae naturali ordine transierant. Vel a circuitu temporis annus nomen accepit, quia veteres annum pro circum ponere solebant, ut Cato dicit in Originibus oratorum annum terminum, id est, circum terminum. Et ambire dicitur per circum ire. |
1 | DISC. Quot species sunt annorum? MAG. Septemdecim. DISC. Quomodo? MAG. Nam lunae annus quinque species habet, solis vero tres. Sunt et anni singularum planetarum, id est, errantium siderum, a stellis quibus serviunt, nominati. Est annus hebdomadarum. Est annus septimus requiei secundum legem. Est et iubilaei. Est et annus omnium planetarum, qui vocatur magnus. DISC. Haec per singulas species rogo ut exponas. MAG. Primus modus de luna est, cum luna viginti septem diebus et octo horis zodiacum percurrens, ad id signum ex quo egressa est revertitur. Secundus duobus diebus et quatuor horis est prolixior. Tertius, qui duodecim mensibus huiusmodi, id est, diebus CCCIV expletur, et vocatur communis. Quartus, qui embolismus Graece dicitur, id est, superargumentum, et habet tredecim menses, id est, dies CCCLXXXIV. Quintus est dum luna per decem et novem annos, etiam saltu transacto, ad easdem recurrit aetates. Sextus annus est solaris, cum sol ad eadem loca siderum redit, peractis CCCLXV diebus et sex horis. Septimus est item solaris, dum quarto anno bis sextus inseritur, et fiunt dies CCCLXVI. Octavus est item solaris, dum sol per viginti octo annos circulum concurrentium complet. Nonus annus est secundum stellam quae vocatur Mercurius, qui CCCXXXIX diebus expletur. Decimus annus est secundum stellam quae vocatur Venus, qui CCCXLVIII diebus expletur. Undecimus est annus secundum stellam quae vocatur Mars, qui peractis duobus annis completur. Duodecimus annus est secundum stellam quae vocatur Iovis, qui peractis duodecim annis impletur. Tertius decimus annus est secundum stellam quae vocatur Saturnus, qui peractis triginta annis impletur. Quartus decimus annus est secundum hebdomadas totius anni, id est, quinquaginta duas, qui habet dies CCCLXIV. Quintus decimus est annus requies septimi anni secundum legem, quo iubebatur populo Dei a rurali opere vacare. Sextus decimus annus est, species anni iubilaei, qui est annus remissionis, et quinquaginta annis impletur. Septimus et decimus annus est, qui vocatur magnus, annus planetarum, dum omnia sidera ad locum revertuntur ubi primum statuta fuerunt, et quingentis triginta duobus annis impletur. DISC. Annus ergo solaris, qui CCCLXV diebus et quadrante constat, quot horas amplectitur? MAG. Utique IXDCCLXVI. DISC. Quot punctos? MAG. XXXVCXC. DISC. Quot minuta? MAG. LXXXVIIDCLX. DISC. Quot momenta? MAG. CCCLDCXL. DISC. Quot ostenta? MAG. DXXVDCCCCLX. DISC. Quot atomos? MAG. Decies novies centies centum millia et quatuor mille millia et DCCCCXXXILX. |
1 | DISC. Quia de solaribus et lunaribus annis dicens, de annis quinque planetarum adiunxisti, precor ut ipsorum siderum proprietatem non graveris explanare. MAG. Septem enim sunt planetae, quae adverso cursu contra mundum feruntur, hoc est, Sol, Luna, Mercurius, Venus, Mars, Iovis, Saturnus. Hae ergo, cum sphaera coelestis ab oriente in occasum se vergat, recurrunt orientem versus per zodiacum, et, ut sapientibus istius mundi visum est, coeli temperant velocitatem, ne nimio cursus sui rotatu praecipitetur. DISC. Unde dicitur sol? MAG. Quod solus inter omnia sidera luceat. Oriente enim sole caetera sidera mox radios suos abscondunt; et, ut quibusdam placet, ipse lunae et stellis omnibus suo aspectu tribuit ut lucere valeant, quia non proprio, sed mutuato a solis lumine resplendent. Unde poeta ait: Lucentemque globum lunae Titaniaque astra Spiritus intus alit. DISC. Unde dicitur luna? MAG. Luna dicitur quasi lucina, ablata media syllaba; de qua Virgilius ait: . . . . . Casta, fave, Lucina Sumpsit autem nomen per dirivationem a solis luce, eo quod ab eo lumen accipiat acceptumque reddat. DISC. Unde dicuntur stellae? MAG. A stando; quia fixae stant semper in coelo, nec cadunt. Nam quod videmus a coelo stellas quasi labi, non sunt stellae, sed igniculi ab aethere lapsi, qui sunt dum ventus altiora petens aetherium ignem secum trahit, qui tractu suo imitatur stellas cadentes. Nam stellae cadere non possunt. Immobiles enim, ut praedictum est, sunt, et cum coelo fixae feruntur. DISC. Si stellae in coelo fixae sunt, ut asseris, unde planetae dicuntur? MAG. Planetae autem solummodo non sunt fixae, ut reliquae, sed in aere feruntur. Dictae autem planetae apo tes planes, id est, ab errore. Nam interdum in austrum, interdum in septentrionem, plerumque contra mundum, nonnunquam cum mundo feruntur. Haec et retrograda et anomala, antigrada et stativa dicuntur. DISC. Quomodo? MAG. Nam retrogradatio stellarum est dum stella motum suum agit simul et retro submoveri videtur. Anomala dicuntur quando particulas addunt vel detrahunt. Antigrada vel praecedentia sunt dum motum suum consuetum agere videntur, et tamen aliquid praeter consuetudinem praecedunt. Stativa dicuntur, quia dum semper stella movetur, tamen in aliquibus locis stare videtur. |
1 | DISC. Sed quia audivi te dicentem planetarum transitum esse in zodiaco, ipsius zodiaci proprietatem, et cursum earum rogo ut exponas. MAG. Faciam. Zodiacus, vel signifer, est circulus obliquus duodecim signis constans, per quem errantes stellae feruntur, nec aliud habitatur in terris quam quod illis subiacet. Reliqua a polis squalent. Est autem signifer CCCLXV partibus et quadrante unius partis per coeli ambitum longus, et duodecim partibus latus per transversum. Veneris tantum stella excedit eum binis partibus. Luna quoque per totam latitudinem eius vagatur, sed omnino non excedens eum. Ab his Mercurii stella laxissime, ut tamen e duodenis partibus (tot sunt enim latitudinis, ut diximus) non amplius octonas pererret, neque has aequaliter, sed duas medio eius et supra quatuor, infra duas. Sed sol in medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inaequalis. Martis stella quatuor mediis Iovis media, et super eam duabus, Saturni duabus, ut sol. |
1 | DISC. Signa autem zodiaci vellem ut edisseras unde traxerint nomina. MAG. A causis ergo annalibus vel a gentilium fabulis nomina sumpserunt signa duodecim. Nam arietem Martio mensi propter Ammonem Iovem tribuunt. Unde et in eius simulacro arietis cornua fingunt. Taurum Aprili, propter eumdem Iovem, quod in bovem sit fabulose conversus. Castorem et Pollucem Maio, propter insigne virtutis. Porro Cancrum Iunio, quando sol ad inferiora redit, quod Cancer impulsus retro cursum dirigere soleat. Leonem, quem occidit Hercules, Iulio propter vim fervoris assignant. Virginem Augusto, quod tunc exhausta caloribus tellus nihil pariat. Libram Septembri ob aequalitatem diei et noctis. Scorpium et Sagittarium equinis cruribus deformatum, propter flumina mensium ipsorum, October et November accipiunt. Capricornum December propter capram Iovis nutricem, cuius extrema pisci similia pinguntur, quod huius mensis ultima sint pluvialia. Aquarium Ianuario, Februario Pisces, ob menses imbriferos tradunt. Singulis autem signis triginta partes, ternae vero decades putantur, eo quod sol triginta diebus et decem semis horis illa percurrat, a medio mensis, id est, XV Kalendarum die, semper incipiens. Unde et quibusdam veterum placuit sequentis mensis esse signum, cuius ad usque medietatem unumquodque pertendit, eique ascribi, sicut ille qui versibus inde cecinit heroicis ita: Respicis Apriles Aries frixe (sic) Kalendas. Maius Agenorei miratur cornua Tauri, et caetera eodem modo. Sunt autem haec signa tantae magnitudinis, ut non minore quam duarum spatio horarum vel oriri, vel occidere, vel de loco possint moveri. |
1 | DISC. Vellem quidem ut aliquam notitiam mihi inde dares. MAG. Notitia ergo horum signorum melius a colloquente et digito demonstrante quam a scribente percipitur, quia per stellas in eis dispositas notabiles fiunt. Et haec nisi ab eo qui astronomiae disciplinam tenet, et siderum loca intimare ac demonstrare noverit, nullatenus edici pleniter queunt. Sed horum tamen signorum curiosus inquisitor potest aliquam accipere notitiam, si diligenter solis et lunae in eis observaverit cursus, aditus et secessus. Siquidem sol moratur transiens in unoquoque signo triginta dies, decem horas et semissem, ac deinde in aliud signum ingreditur, quod similiter in triginta diebus et decem horis ac semisse pertransiens, tertium intrat. Sicque illud signum quod iampridem reliquerat stellis apparentibus ab oriente ante aurorae exortum notabile reddet. Sunt quidem tria signa semper circa solem diurno lumine plena, id est, hoc quod nuperrime ipse reliquerat, et ipsum in quo praesens est, et illud in quod proxime ingressurus est. Luna quoque similiter suo cursu signa demonstrat. Nam ipsa binis diebus et semis horis ac bisse unius horae singula signa perlabitur. Et si calculator veraciter argumentum quod de eius transitu per signa factum est perdiscet, poterit ex eius statu signorum coniicere loca. |
1 | DISC. Ipsum argumentum vellem ut mihi edisseras? MAG. Luna quotidie quatuor punctis, sive crescens a sole longius abit, sive decrescens soli vicinior quam pridie fuerat redditur. Singula autem signa decem punctos habent, id est, duas horas, sicut et superius admonuimus. Quinque enim puncti in luna horam faciunt. Et ideo si vis scire in quo signo luna est, sume lunam quam volueris, ut puta quintam, multiplica per quatuor, fiunt viginti; partire per decem, bis denivies. Duobus ergo signis quinta luna semper a sole distat. Item sume octavam lunam, multiplica per quatuor, fiunt triginta duo; partire per decem, ter deni tries, et remanent duo. Tribus ergo signis et duobus punctis octava luna semper a sole dirimitur. Duos autem punctos, sex partes intellige, id est, quantum sol in zodiaco sex diebus conficit itineris. Punctus siquidem habet tres partes, quia signum quodque decem punctos, triginta partes habet. Et ne suspicio tibi forte argumenti fallentis incidat, quaere ad diametrum coeli quod quintam decimam lunam tenere nemo qui dubitet. Multiplica quindecim per quatuor, fiunt sexaginta; partire per decem, sexies deni sexais. Sex enim signis decima quinta luna semper, id est, dimidio sphaerae coelestis a sole discernitur, sive ante seu retro respexeris. Denique orbem lunae, quotiens plerissimus est, contra solem cernis oppositum, humilem videlicet sole sublimi, et sublimem humili. Quia nimirum cum sole aestivum tenente circulum plena est, ipsa tenet prumalem; cum sole divexo imprumalem plena est, ipsam solstitiali scandere circulo nox longissima prodit. At cum iste hoc aequinoctium, in plenilunio tum illa alterum servat. Et quot partibus sol aequinoctium vel solstitium, quod nuperrime lustraverat, transiit, totidem partibus luna plena vel aequinoctium vel solstitium, quod contra est, patet esse ingressa. DISC. Post quot dies sol illam partem coeli conscendet ad quam luna tertia perveniet? MAG. Mense toto et diebus sex. |
1 | DISC. Ostende mihi quomodo. MAG. Sol igitur quotidie partem unam zodiaci sui complet. Neque enim aliud partes zodiaci quam quotidianos solis in coelo sentire debemus progressus. Luna vero quotidie tredecim partes eiusdem zodiaci conficit, id est, punctos quatuor et unam partem. Et quia illa tredecim partes, sol unam complet, inde fieri, ut supra docuimus, non plus quotidiano progressu a sole quam quaternis punctis, hoc est, duodenis partibus elongetur. Ponat ergo lunam ubilibet computare voluerit, ut puta in Kalendis Ianuarii primam: haec ubi prima noctem diemque transegerit, illum coeli locum tenet quem sol decimo tertio eiusdem mensis die completo. Ubi duo est, multiplica duo per quatuor, fiunt septem. Item ut de punctis ad partes pervenias, multiplica octo per terna, fiunt viginti quatuor. Illam ergo coeli partem tenet luna secunda in quarto Non. Ianuarii quam sol vicesimo quarto ab hinc die confecto. Ubi tres est, multiplica tria per quatuor, fiunt duodecim. Partire per decem, decies asse decus, et remanent duo puncti, id est, sex partes. Illam ergo coeli partem tenet luna quarta in tertio Non. Ianuarii quam sol mense toto et diebus sex. Post tertium Non. Ianuarii exactis, id est sexto, post tertium Non. Februarii die consummato. Et ut ad summam perveniam, sume tricesimam lunam, quae tunc fit tertio Kal. Februarii, multiplica per quatuor, fiunt centum viginti; partire per decem duodecies deni cen vies. Illa parte coeli luna tricesima currit quam duodecim mensibus exactis, id est, toto anni circulo transacto, sol obtenturus est. Et notandum quod decem semis horae quae extra tricenas partes in unoquoque signo sunt, quia plenam partem viginti quatuor horarum non reddunt, simul computari negliguntur, sed infra praedictum numerum duodecim mensium comprehenduntur. |
1 | DISC. Vellem ut per argumentum aliquod mihi intimares quomodo possim comprehendere quot horis per singulas noctes suae aetatis luna luceret. MAG. Si vis scire quot horas luceat luna quaelibet, tene aetatem lunae de qua inquiris. Multiplica per quatuor, quia prima luna quatuor punctis lucet. Adiiciturque hic numerus a secunda luna quotidie usque ad plenilunium, detrahiturque dehinc paribus spatiis in diminutionem, lucetque pari modo luna prima et tricesima secunda et vicesima nona. Et ideo si nosse velis, verbi gratia, quot horas luceat luna quinta, multiplica quinque per novem, fiunt viginti; partire per quinque quater quini, fiunt viginti: quatuor horas lucet luna quinta. Similiter vicesima quinta. Item si vis scire quot horas luceat luna decima, multiplica decem per quatuor, fiunt quadraginta; partire per quinque octies quini, fiunt quadraginta: octo horas lucet luna decima. Similiter et vicesima. |
1 | DISC. De magnitudine solis et lunae vellem ut aliqua diceres. MAG. Solis ignem dicunt aqua nutriri, multoque hunc luna ampliorem, lunam vero terra esse maiorem, unde et cunctis unius magnitudinis appareat. Quod enim sol cubitalis videatur, nimiae celsitudinis distantia facit. Alioquin maior Indis oriens, et Britannis appareret occidens. Qui dum natura sit igneus, motu quoque nimio calorem adauget. Hic cursu variante dies et menses, tempora dividit et annos, aerisque temperiem accedendo vel recedendo pro temporum ratione dispensat, ne si semper in hisdem moraretur locis, alia calor, alia frigor absumeret. |
1 | Lunam non minui nec crescere dicunt, sed a sole illustratam a parte quam habet ad eum paulatim, vel ab eo recedendo, vel ei propinquando, nobis candidam partem revolvere vel atram et die quidem crescente supinam cerni novam lunam, ut pote superiorem soli, et aquilonia ad subeuntem. |
1 | Defectus solis ac lunae vespertinos Orientis incolae non sentiunt, nec matutinos ad occasum habitantes, obstante globo terrarum. Neque enim nox aut dies, quamvis eadem toto orbe simul est opposita globi noctem aut ambitu diem adferente. Tempore enim Alexandri Magni luna defecit in Arabia hora noctis secunda, eademque in Sicilia exoriens. Et solis defectum qui fuit Ispanio et Frontegio consulibus XI Kal. Maii, Campania hora diei inter septimam et octavam, Armenia inter decimam et undecimam sensit. |
1 | DISC. Dic mihi quo colore sint planetae, si possim eas inde cognoscere, et utrum mutent colores an non. MAG. Suus quidem unicuique color est, Saturno candidus, Iovi clarus, Marti igneus; Lucifero gaudens, Vespero refulgens, Mercurio radians, lunae blandus, soli, cum oritur, ardens, postea splendens. Sed colores ratio altitudinem temperat. Siquidem earum similitudinem trahunt in quarum aerem venere subeundo; tinguitque ad propinquantes utralibet alieni meatus circulus, frigidior in pallorem, ardentior in ruborem, ventosus in horrorem. Sol atque commissurae apsidum extremaeque orbitae atram in obscuritatem. DISC. Quo autem in loco vel in quibus signis sunt in praesenti? MAG. Modo autem, id est, anno Dominicae incarnationis 820, mense Iulio, nona die mensis, est sol in vicesima tertia parte Cancri, luna in nona parte Tauri, stella Saturni in signo arietis, Iovis in Librae, Martis in piscium. Veneris quoque stella et Mercurii, quia iuxta solem in luce diurna modo sunt, non apparet, in quo signo morentur. DISC. Caetera quoque sidera quae extra zodiacum sunt peto ut breviter enumeres, et quae a dextra parte ipsius zodiaci, quaeve a sinistra sint, edisseras. MAG. Si de cursu planetarum tantum contentus esses, iam satis tibi dictum esse putarem. Sed quia nimium curiosus ad caetera signa quae per totum sphaerae coelestis ambitum consistunt inquirendo progrederis, necessarium reor ut ipsius sphaerae situ et naturam prius exponam secundum maiorum sententiam breviter, et sic tuae interrogationi de caeteris respondeam. |
1 | DISC. Utinam facias! MAG. Coelum subtilis igneaeque naturae, rotundumque, et a terrae centro aequis spatiis undique collectum est. Unde et convexus mediusque quacunque cernitur, inenarrabili celeritate quotidie circumagi sapientes mundi dixerunt, ita ut rueret si non planetarum occursu moderaretur, argumento siderum nitentes, quae fixo semper cursu circumvolant, septentrionalibus breviores gyros circa cardinem peragentibus; cuius vertices ex tremos, quo circa sphaera volvitur, polos nuncupant, glaciali rigore tabescentes. Horum unus ad septentrionalem plagam consurgens Boreus, alter divexus in austros, terraeque oppositus, australis vocatur, quem interiora Austri Scriptura sancta nominat. In qua sphaera quinque circulos esse sapientes dixerunt. |
1 | Quorum primus est septentrionalis, frigore inhabitabilis, cuius sidera nobis nunquam occidunt. Secundus solstitialis ex parte signiferi, excelsissima nobis ad septentrionalem plagam versus, temperatus, habitabilis. Tertius aequinoctialis, medio ambitu signiferi orbis incedens, torridus, inhabitabilis. Quartus brumalis, a parte humillima signiferi ad austrinum polum versus, temperatus, habitabilis. Quintus australis, circa verticem austrinum, qui terra tegitur, frigore inhabitabilis. Tres autem medii circuli inaequalitates temporum distinguunt, cum sol hunc solstitio, illum aequinoctio, istum bruma teneat. Extremi enim semper sole carent. Unde et a Tyle insula unius diei navigatione ad aquilonem mare congelatum invenitur. |
1 | DISC. Haec quidem probo et cum gratia accipio. Sed de positione siderum, sicut mihi promisisti, peto ut edisseras. MAG. Sunt ergo signa extra ea quae in zodiaco consistunt, ut Arati Phoenomena testantur, numero triginta, quorum alia horoscopus ad septentrionem, alia ad austrum sequestrat. DISC. Quae sunt illa quae ad septentrionem sunt? MAG. Duae videlicet primum Ursae, hoc est helix, quae et Arcturus maior, et Phoenix sive Cynosura, quae et Arcturus minor dicitur. Et Draco, qui continet utrosque Arcturos, helicis supra volvens caput, et Phoenicis circumcigens caudam. Deinde Hercules super anguem incumbens genu flexo, clava reiecta, pelle leonis opertus dicitur. Postea Corona, habens stellas novem in circuitu positas. Tunc Serpentarius, qui et Asclepius vocatur, stans supra Scorpionem, tenet serpentem in manibus. Item Arcas, qui et Bootes, fertur esse custos plaustri, praecedit Arcturum maiorem, quem et ipse sequitur. Cepheus et Aquila tunc splendidis stellis Cassiepia et Andromedia dignoscuntur. Deinde Perseus et Agitator cum haedis suis clarescunt. Bellorofons quoque et Delfin, Cygnus et Libra suis in locis, et Trigon super caput arietis, splendore notabiles sunt. DISC. Quae sunt illa quae zodiacus ad austrum sui secludit? MAG. Orion scilicet et Canicula, Lepus et Argo, Cetus et Eurus, qui et Euridanus. Cui subiacet stella quae dicitur Canopos, splendens, quae timonem navis tangit. Piscis magnus, qui et Auster dicitur. Sacrarium. Centaurus cum bestia quam manu tenet. Serpens, super cuius caudam corvum sedere dicunt, et in medio urnam asserunt. Ultimus omnium Anticanus est, situs sub Geminis; et ideo Anticanus vocatus, quod contrarius sit Cani. Et mira gentium stultitia, quod sidera quae Deus ad honorem nominis sui creavit, et in coelestibus constituit, ea ipsi sceleratis hominibus et brutis animalibus in terra creatis ascripserunt. Praeter haec omnia, et lacteus circulus est figura candidior per medium coeli verticem, quem vulgo dicunt ex splendore solis in eo currentis ita fulgere. Sed frustra, cum ab illo nunquam nisi in parte Sagittarii vel Geminorum tangatur, in quibus candidum circulum signifer cingit. DISC. Ad quid ergo haec sidera legentibus proderunt, et in quo adiuvant computistam? MAG. Ad dignoscendum ergo horas nocturnas non parum adiuvant calculatorem. Necnon et viatoribus et nautis valde necessaria sunt, qui observant colores earum et cursus, et futuram tempestatem seu serenitatem inde coniiciunt. |
1 | DISC. Cometas ergo audivi quasdam stellas nominari, sed has in numerando stellas praetergressus es. MAG. Non enim quasi obliviscendo illas praetergressus sum, sed ordinem servari, ut de eis seorsum dicerem, quarum qualitas et cursus a caeteris stellis separata est. Cometae quoque sunt stellae flammis crinitae, repente nascentes, regni mutationem aut pestilentiam aut bella aut ventos aestusque portendentes, quarum aliae tenduntur errantium modo, aliae immobiles haerent. Omnes ferme sub ipso septentrione aliqua eius parte non certa, sed maxime in candida, quae lactei circuli nomen accepit, brevissimum quo cernerentur spatium septem dierum adnotatum est, longissimum octoginta. Sparguntur aliquando et errantibus stellis caeterisque crines. Sed cometes nunquam in occasura parte coeli est |
1 | DISC. Postquam de stellarum situ et ratione satis dixisti, necessarium reor ut de maximis luminaribus, id est, sole et luna, adhuc referas, et ostendas ubi aequinoctii et solstitii proprius locus sit. MAG. Solstitia apud plerosque bina putantur, hoc est VIII Kal. Ianuarii et Iulii. Similiter et aequinoctia bina, id est, VIII Kal. Aprilis et Octobris, octavis scilicet in partibus Capricorni et Cancri, Arietis et Librae. Verum quia, sicut in ratione paschali didicimus, aequinoctium vernale duodecima Kalendarum die Aprilium cunctorum Orientalium sententiis, et maxime Aegyptiorum, quos calculandi esse peritissimos constat, specialiter adnotatur: caeteros quoque tres temporum articulos putamus aliquanto prius quam vulgaria scripta continent esse notandos. Ut enim de aequinoctio verno, quod caput esse memoratarum quatuor mutationum annalium mundi origo docet, breviter loquamur, regula tenet ecclesiasticae observationis, a Nicaeno confirmata concilio, ut Paschae dies ab XI Kalend. Aprilis usque in septimum Kalend. Maii inquiratur. Item catholicae institutionis regula praecepit ut ante vernalis aequinoctii transgressum Pascha non celebretur. Qui igitur octavo Kalendarum Aprilium die putat aequinoctium, necesse est idem aut ante aequinoctium Pascha celebrari licitum dicat, aut ante septimum Kalendarum Aprilium diem Pascha celebrari licitum neget, ipsum quoque Pascha, quod Dominus pridie quam pateretur cum discipulis fecit, aut nono Kalendarum Aprilium die non fuisse, aut ante aequinoctium fuisse confirmet. Non enim nostri tantum temporis, sed etiam legalis, et Mosaica decernit institutio, non ante transcensum huius aequinoctii diem festi Paschalis esse celebrandum; sicut attestante Anatolio evidenter docet Philo et Iosephus, sicut eorum antiquiores Agathobolus, et ab eo eruditus Aristobulus ex Paneada, qui unus ex illis septuaginta senioribus fuit qui missi fuerunt a pontificibus ad Ptolomaeum regem, Hebraeorum libros interpretari in Graecum sermonem; quibus multa ex traditionibus Mosi proponenti regi percontatique responderunt. Ipsi ergo, cum quaestiones Exodi exponerent, dixerunt Pascha non prius esse immolandum quam aequinoctium vernale transiret. Unde nos necesse est, ob conservandam veritatis regulam, dicamus aperte et Pascha ante aequinoctium tenebrasque devictas non immolandum, et hoc aequinoctium XII Kalendarum Aprilium die veraciter ascribendum; sicut non solum auctoritate paterna, sed et horologica consideratione docemur: sed et caetera tria temporum huiusmodi confinia simili ratione aliquot diebus ante octavum Kalendarum sequentium esse notanda. Igitur, sicut supra de vicissitudinibus diximus, ita et nunc de istis quatuor terminis dicimus. Quia a duodecima Kal. Aprilis, quod est aequinoctium vernale, usque in decimum tertium Kal. Iulii, sunt dies nonaginta et unus. A duodecimo Kal. Iulii usque in decimum tertium Kal. Octobris similiter dies nonaginta et unus. A decimo tertio Kal. Octobris usque in decimum quintum Kal. Ianuarii, similiter dies nonaginta et unus. A decimo tertio Kal. Ianuarii usque in decimum quartum Kal. Aprilis similiter sunt dies nonaginta et unus. Fiunt omnes simul dies trecenti sexaginta tres, et remanet dies unus de anni circulo, et sex horae, quae per unumquemque annum propter rationem bissexti accrescere probantur; quae si dividantur per quatuor partes, et fuerint adiectae partibus superioribus, erunt unicuique parti dies nonaginta et unus et septem horae et dimidia hora. Sed notandum quod aequinoctialis dies omni mundo aequalis est. Vario autem lucis incremento in Meroe longissimus dies duodecim horas aequinoctiales et octo partes unius horae colligit, Alexandriae vero quatuordecim horas, in Italia quindecim, in Britannia septemdecim, ubi aestate lucidae noctes haud dubie testantur id quod cogit ratio credi, solstitii diebus accedente sole propius verticem mundi angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus noctesque e diverso ad brumam remoto. Quod fieri in insula Thyle Pytheas Massiliensis scribit sex dierum navigatione in septentrione a Britannia distante. |
1 | DISC. Bissexti rationem rogo ut edicas mihi atque edisseras. MAG. Bissextus ex quadrantis ratione per quadriennium conficitur, dum sol ad id signum ex quo egressus est, non in CCCLXV diebus, sed quarta diei parte super adiecta, revertitur. Verbi gratia: si nunc aequinoctialem coeli locum sol oriens intraverit, in hunc anno sequente meridie, tertio vespero, quarto medio noctis, quinto rursum in exortu recurrens, necessario diem praemonet augendum; ne si forte non addatur, peractos sexaginta quinque annos aequinoctium vernale brumali die proveniat: quae Aegyptii anno suo expleto, id est quarto Kal. Septembris, Romani sexto Kal. Martii, unde et nomen accepit, interponunt. Breviori autem et vulgari ratione bissextum retardatio generat solis non ad eamdem lineam peractis CCCLXV diebus plene redeuntis. Quem si, verbi gratia, in aequinoctio vernali, quod iuxta Aegyptios duodecimo Kalendarum Aprilium die provenit, surgentem a medio orientis diligenter adnotaveris, hunc anno sequente die videlicet eodem aliquanto inferius oriri, et tertio, quarto, quintoque eamdem diminutionem in tantum augere reperies ut nisi diem ante superadiicias, XI Kal. Aprilis aequinoctium facturus a medio surgat orientis, eamdem scilicet tarditatem in caeteris servaturus exortibus. DISC. Nunquid in lunae cursu quadrantis rationem observare debemus? MAG. Debemus utique: quia si lunae quadrantem accommodare negaveris, sed bissextili anno eiusdem quantitatis mensem lunarem Februario, cuius et antea solebas, aptaveris, fit profecto ut et quartadecima luna paschalis eiusdem anni pridie quam debuerat adveniat, ideoque paschalis ratio vacillet, et totus mox anni cursus titubet, statusque ille semper inviolabilis circuli decennovennalis magis magisque turbatus evertatur. Quare oportet ut sicut dictante quadrantis ratione quarto anno, quem bissextilem dicimus, unum diem solari adiicimus anno, similiter lunari unam diem adiiciamus, eamque lunae mensis Februarii tribuamus, sive illam ante intercalatum quadrantem seu postmodum terminari contingat; ut quae caeteris annis viginti novem dierum, anno autem bissextili cum triginta computetur; ipseque annus, si communis sit, cum CCCLV diebus; si embolismus, cum CCCLXXXV compleatur. Sicque fit ut in una eademque sexta Kalendarum Martiarum linea, et in sole et in luna numerus geminetur. Ut in praesenti anno, verbi gratia, sextam septimamque ponimus feriam, ita ibidem sextam septimamque ponamus lunam. Hac semper industria pervigiles, ut cum lunam mensis Februarii in anno bissextili triginta habere fecerimus, in diebus tamen Kalendarum Martiarum, excepto solum undecimo circuli decennovennalis anno, ipsam quam et ante consueverat luna servet aetatem. Quibus autem quantisve temporum particulis idem lunae quadrans accrescat, maiore quaesitu indiget. Namque cum ipso quadrante etiam crebra embolismorum interruptio et saltus quoque ratione tota discursus lunaris mensura ad purum ne dignosci queat obsistit. |
1 | DISC. Vellem ut aliquod argumentum mihi dares per quod scire possem utrum bissextilis annus fieret, an etiam praeparationis bissexti. MAG. Si hoc nosse desideres, sume annos ab incarnatione Domini quotcunque fuerint, ut puta in praesenti 820. Hos partire per quatuor, quia bissextus post quatuor annos peractos intervenit. Quater ergo CC, DCCC; quater V, XX. Et quia nihil remanet, annus est bissextilis. Si ergo unus remanserit, primus est annus praeparationis bissexti. Si duo, secundus; si tres, tertius. |
1 | DISC. De saltu lunae posco ut similiter mihi rationem proferas sicut et de bissexto fecisti. MAG. Saltum lunae locus et hora citior incensionis eius per novemdecim annos efficit. Quamvis enim quidam singulas lunas viginti novem semis diebus computantes, incensiones earum medio diei et medio noctis semper alternent, non in hoc tamen veritatem naturae sed calculandi facilitatem inquirunt. Nam si naturam quaeras, luna primi mensis, quae nunc verbi gratia meridie, et secundi, quae nunc in medio noctis accenditur, anno futuro hora et decem momentis et dimidio momenti et decima nona parte dimidii momenti ante medium diei vel noctis illustratur. Nec tamen hac distinctione ad certum embolismi vel communis anni terminum, sed ad aequam divisionem novemdecim tendit annorum. Sicque per novemdecim annos lunaris accensio sese praeoccupando unius diei spatium amittens, ultimum decennovennalis cycli annum CCCLXXXIII diebus facit computari. Quod si facere negligas per quindecim decennovennales cyclos, quinta decima luna tibi ubi prima putatur occurret. DISC. Quantum in uno anno accrescit de saltu lunari? MAG. Hora et unus punctus et decima nona pars unius puncti, sive alio modo dicas, hora et decem momenta et dimidium momentum et nonadecima dimidii momenti, sicut supra ostendimus. DISC. Quantum in uno mense lunari? MAG. Quinquaginta et tria momenta et quinque ostenta. In unoquoque ergo mense quatuor momentis et quinque ostentis desit quod una lunatio ad viginti novem dierum et duodecim horarum plenitudinem non perveniet. Et in dimidio lunari mense duo momenta et duo ostenta et dimidium ostentum. DISC. Ubi ergo locus istius saltus est? MAG. Aliquibus ergo duodecimo Kalendarum Aprilium die videtur anno reddendus, propter originem conditionis siderum; ut luna mensis Martii, quae eo fit die vicesima nona, dehinc ventatur in novam. Sed sunt qui hoc nobis in luna Novembri mensis agendum magis autument; quatenus huiusmodi impedimentis cum praecedentis anni fine absolutis novum de caetero annum libero possint computo ingredi; iuxta exemplum videlicet Aegyptiorum, qui hoc penultimo anni sui mense, qui est noster Iulius, facere perhibentur. Sed sive hic, sive illic, sive alibi feceris, necesse est ibidem, ni fallor, tres pariter menses undetricenorum computare dierum. |
1 | DISC. Decennovennalis ergo circuli rationem, qui saltum lunarem gignit et lunae cursum ordinat, vellem a te audire et argumento coniicere. MAG. Circulum decennovennalem propter quatuordecim lunas paschales Nicaena synodus instituit, eo quod ad eumdem unaquaeque luna per novemdecim annos inerrabili cursu redeat; qui dividitur in ogdoadas et endecadas, hoc est in octo et undecim annos. Octo enim anni lunares totidem annos solares duobus tantum diebus transcendunt : quorum alter ad explementum occurrit endecadis, alter ratione saltus absumitur. Alioquin endecas solaris uno die transcenderet lunarem. Licet quidam violenter hos dies et bissextis octo annorum supplere nitantur, cum bissextus soleat in mense Februario soli superfusus et lunae futuro tempori nihil praeiudicare, et ipsi nullum indecadi bissextum addant. Ut ergo apertius dicam, duo lunae dies qui supersunt in ogdoade, duos qui desunt in endecade complebunt. |
0 | decennovennalis. |
1 | Si ergo velis argumento cognoscere quotus sit annus circuli decennovennalis, sume annos ab incarnatione Domini quot fuerint, et unum semper adiice. Hos partire per decem et novem. Quod remanet, ipse est annus cycli decennovennalis. Si nihil remanserit, nonus decimus est. Verbi gratia: ut in praesenti sunt 820, his adiice unum, quia in secundo anno circuli decennovennalis Dominus incarnatus est, et fiunt 821: hos partire per decem et novem, quadragies deni et noveni DCCLX. Item ter deni et noveni, quinquaginta septem. Qui superiori numero copulati efficiunt numerum DCCCX et VII. Et quia quatuor anni prioris numeri remanent, quartus annus est circuli decennovennalis. |
1 | DISC. Quid de communibus annis et embolismis dicas exspecto. MAG. Dividitur autem circulus idem in embolismos annosque communes, quos Hebraeorum quoque priscorum auctoritate constat observatos. Communes quidem annos, id est, CCCLIV dierum, duodecim. Embolismos autem, id est, CCCLXXXIV dierum continens, septem. Primus namque et secundus annus sunt communes, tertius embolismus, quartus et quintus communes, sextus embolismus, septimus communis, octavus embolismus, nonus et decimus communes, undecimus embolismus, duodecimus et tertius decimus communes, quartus decimus embolismus, quintus decimus et sextus decimus communes, septimus decimus embolismus, octavus decimus communis, nonus decimus embolismus. Qui utrique, sicut et supra dictum est, ab exordio primi mensis, quem Hebraei Nisan vocant, hoc est, ab accensione lunae paschalis, initium sumunt. Cuius exordium mensis hac regula debet observari, ut nunquam luna Paschae quarta decima vernum praecedat aequinoctium, sed vel in ipso aequinoctio, hoc est, duodecimo Kalendarum Aprilium die, vel eo transgresso, legitima procedat. Embolismorum autem, sicut Dionysius ait, ista ratio probatur existere, quod annorum communium videntur damna supplere, quatenus ad solare tempus lunaris exsequetur excursio. Quamvis enim solis annuum cyclum per singulos menses luna circumeat, tamen eius perfectionem duodecim suis mensibus implere non praevalet. Denique in annis communibus ad rationem solaris anni undecim dies lunae deesse cernuntur. In embolismis vero decem et novem diebus eumdem annum videtur solarem luna transcendere. Et Hebraei quidem, qui solos lunares in lege noverant et observabant menses, iuxta naturalem lunae cursum tricenis undetricenisque diebus communium annorum menses duodenos explicabant, et tertio vel secundo ubi decebat anno tertium decimum in fine anni mensem triginta dierum apponebant, embolismum. Porro Romani, qui dispares habent menses, non uno quolibet in loco embolismos computando interponere voluerunt, sed potius ubilibet mediis anni temporibus vacuum congruumque inter Kalendas locum invenire potuissent. Primam igitur embolismorum lunam quarto Non. Decembris, secundam quarto Non. Septembris, tertiam pridie Non. Martii, quartam pridie Non. Decembris, quintam quarto Non. Novembris, sextam quarto Non. Augusti, septimam tertio Non. Martias nasci dixerunt. |
1 | DISC. Quia ogdoadis et endecadis mentionem breviter superius fecisti, peto ut plenius dicas ob quam utilitatem primitus talis divisio facta sit. MAG. Eo quod octavo et undecimo videlicet anno luna paschalis supremas suae nativitatis metas subeat, et utrumque eorum, insolito embolismis more, unus communis praecedat annus. Vel certe quia antiquis visum est octo annos solares totidem lunaribus annis dierum numero aequari. Quod ab eruditioribus aevi sequentis doctoribus expertum est, nisi annis undecim adiectis, nequaquam fieri posse. Ad indicium ergo utriusque observationis ogdoadibus est et endecadibus tota lunae digesta conversio. Nam et Graeci quondam, quos et antiquissimi Romanorum perhibentur imitati, cum ad lunae cursum adhuc annos computarent, octo annis communibus pari ratione confectis, embolismos trium mensium pariter intercalabant. Si enim octies undecim et quartam partem volueris supputare, nonaginta dies, hoc est, tres menses, efficies. Nec tamen hac ratiocinatione ad statum veritatis pervenire poterant. Quod unicuique rite calculanti et ogdoadis seu endecadis ad purum liquebit numerum veraciter consideranti. Igitur numerus ipse pulsandus est, videndumque quod octo anni solares habent dies, exceptis bissextis, IIDCCCCXX. Octies trecenteni sexageni et quini faciunt IIDCCCCXX. Nam lunares anni totidem vide quot habeant dies. Octies trecenteni quinquageni et quaterni faciunt IIDCCCXXXII. Adde nonaginta trium mensium embolismorum, dies fiunt IIDCCCCXXII. Sed duo qui minus habentur in ogdoade solari duorum bissextorum, sicut supra ostendimus, sperant adiectione suppleri. Videamus et endecadem utriusque sideris, si forte ibi sol bissextile quaerat auxilium. Utrum enim tempus necesse est una regula complectatur. Undecies trecenteni sexageni et quini fiunt IIIIXV. Item undecies trecenteni quinquageni et quaterni fiunt IIIDCCCXCIV. Adde embolismorum mensium dies centum viginti. Fiunt IIIIXIV. Tolle unum saltus diem, remanent tredecim. Vide igitur si hoc opus habeat endecas solis subsidialis sextili, ut additis videlicet duobus vel tribus diebus lunarem compensare sufficiet endecadem. Non ergo duo dies qui in ogdoade solis a lunari ogdoade minus sunt, duorum intercalatione bissextorum, sed duorum magis dierum, qui in endecade eius a lunari plus sunt, adiectione supplentur. Nec nocet quod saltum lunae, quem quidam in ogdoadis initio ponunt, in endecade ponendum memoravimus. Ubicunque enim interposueris, eodem proposita quaestio fine solvetur. Et habet circulus decennovennalis menses solares CCXXVIII, lunares CCXXXV dies, exceptis bissextis, III DCCCCXXXV. Quod ita apparet. Nam decies novies trecenteni sexageni et quini fiunt VI DCCCCXXXV. Item decies novies trecenteni quinquageni et quaterni VI DCCXXVI. Adde embolismos quatuor mensium, dies ducenti decem. Fiunt VI DCCCCXXXVI. Subtrahe unum saltus lunaris diem; et uno eodemque dierum numero solis et lunae cursum decennovennalem cyclum includere probabis. Item ogdoas solis habet menses nonaginta sex, lunae autem nonaginta novem. Endecas vero solis menses habet CXXXII, lunae autem CXXXVI. De numero dierum supra dictum est. |
1 | DISC. Quia ergo decennovennalis circuli rationem coepisti explanare, precor ut per singulos tramites eius plenam rationem mihi reddas. Et primum quid primus versus contineat edic. MAG. Primo decennovennalis circuli versu temporum ordo praefigitur, quem Graeci calculatores a Diocletiani principis annis observavere. Sed Dionysius venerabilis abbas Romanae urbis, utriusque linguae, Graecae videlicet ac Latinae, non ignobili praeditus scientia, paschales scribens circulos, noluit eis, sicut ipse testatur, memoriam impii et persecutoris innectere; sed magis elegit ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi annorum tempora praenotare; quatenus exordium spei nostrae notius nobis existeret, et causa reparationis humanae, id est, passio redemptoris nostri, evidentius eluceret. Qui in primo suo circulo quingentesimum tricesimum secundum Dominicae incarnationis annum in capite ponendo manifeste docuit secundum sui circuli annum ipsum esse quo eiusdem sacrosanctae incarnationis mysterium coepit. DISC. Ipsius ergo curriculi quae fuit causa componendi? MAG. Propter solis lunaeque conventionem. Quia enim lunaris circulus decennovennalis est, solaris autem viginti et octo conficitur annis, multiplicatis per se invicem ambobus, summa quingentorum trigenta et duorum colligitur annorum. Qua tandem replicata, totus solaris lunarisque recursus ordo in se sua per vestigia revolvitur, eumdem decennovennalis lunarisque cycli annum, easdem epactas lunae, solis quoque dies concurrentes, eamdem quartam decimam lunam, eumdem Dominici paschae diem, ac lunam ipsius ex ordine restituens. Quod ergo secundo anno circuli, quem primum Dionysius scripsit, quingentesimus tricesimus tertius ab incarnatione Domini completus est annus, series annorum Domini manifestat. Ipse est nimirum, iuxta concursus siderum, ille in quo carnari dignatus est. Quia hic secundus annus decennovalis octavus decimus est cycli lunaris, undecim habens epactas, quinque concurrentes septimanae dies, lunam quartam decimam, VIII Kalend. Aprilis. Omnia tunc fuere simillima. Et si esset qui tunc Pascha more nunc Ecclesiis usitato die Dominico faceret, ipsa nimirum dies, quomodo hic notatum est, sexto Kal. Aprilis veniret, ac lunam haberet quartam decimam. Denique Dionysius ipse nobis quodam modo tacite quae dicimus in paschalibus quae scripsit argumentis ostendit; ubi ad inveniendum quotus sit annus circuli decennovennalis, sumere annos Domini, et priusquam hos per decem et novem partiamur, unum praecepit adiicere, significans illo incarnato unum circuli decennovennalis annum iam fuisse completum. DISC. Quot sunt anni ab incarnatione Domini in praesenti edissere. MAG. Octinginti viginti. |
1 | DISC. Proba ergo argumento quod dicis. MAG. Si vis scire quot sunt anni ab incarnatione Domini, quaere per circulos indictionem, qui post incarnationem eius completi sunt. Computa ergo quinquagies et ter quindecim, fiunt DCCXCII. Adde duodecim regulares, quia quando incarnatio Domini facta est, duodecim anni de illo circulo indictionum in quo Dominus carnatus est remanserunt. Duodecim ergo additis ad praedictum numerum, fiunt nongenti et septem. Ad indictionem quamcunque volueris, ut puta praesentis anni tertiam decimam indictionem, fiunt DCCCXX. Iste est numerus annorum Domini anno praesenti. Cum autem ad plenitudinem circuli, id est, ad quintam decimam indictionem, perveneris, unum semper adiicere memento, quia per circulos indictionem quaeris, et sic annos Domini sine ullo errore reperies. |
1 | DISC. Quot sunt anni a passione Domini? MAG. Septingenti octuaginta septem. Habet enim, ni fallor, Ecclesiae fides Dominum in carne paulo plus quam triginta tres annos usque ad suae tempora passionis vixisse: quia videlicet triginta annorum fuerit baptizatus, sicut evangelista Lucas testatur, et tres semis annos post baptisma praedicaverit, sicut non solum in Evangelio suo Ioannes commemorato redeuntis Paschae tempore, sed et in Apocalypsi sua, Daniel quoque in suis visionibus prophetice designat. Quoniam igitur, ut supra memoravimus, quingentis triginta duobus annis circulus paschalis circumagitur, his adde triginta tres, vel potius triginta quatuor, ut illum ipsum quo passus est Dominus attingere possis annum, fiunt quingenti sexaginta sex. Ipse est ergo annus Dominicae passionis et resurrectionis a mortuis. Quia sicut quingentesimus tricesimus tertius primo, ita quingentesimus sexagesimus sextus tricesimo quarto per universos solis et lunae concordat discursus. |
1 | DISC. Quo mense et qua die mensis creditur crucifixus, et ubi resurrectio eius primum celebrata est? MAG. Hoc autem diverse a Patribus nuntiatum est. Nam quod octavo Kalendarum Aprilium die resurrexit, multorum late doctorum ecclesiasticorum constat sententia vulgatum, ut beatus Hieronymus in Martyrologio testatur dicens: «VIII Kal. Aprilis Hierosolyma Dominus crucifixus est.» Et VI Kal. Aprilis: «Hierosolyma resurrectio Domini nostri Iesu Christi celebrata est.» Augustinus quoque in libro de sancta Trinitate quarto ita dicit: «Octavo enim Kal. Aprilis conceptus creditur, quo et passus. Ita monumento novo quo sepultus est, ubi nullus erat positus mortuorum, nec ante nec postea, congruit uterus virginis, ubi nullus seminatus est mortalium.» At contra Theophilus Caesariensis, antiquus videlicet vicinusque apostolicorum temporum doctor, in epistola synodica quam adversus eos qui quarta decima luna cum Iudaeis Pascha celebrabant, una cum caeteris Palaestinae episcopis scripsit, ita dicit: «Et impium non est ut passio Dominica tantum sacramenti mysterium foras limitem excludatur. Passus namque Dominus ab undecimo Kal. Aprilis, qua nocte Iudaeis est traditus, et ab octavo Kal. Aprilis resurrexit. Quomodo tres dies foras terminum excludentur?» Constitutumque est in illa synodo ut ab undecimo Kal. April. usque in undecimum Kal. Maii Pascha debeat observari. Et in eodem libro superius scriptum est: «Nam Galli, quacunque die octavo Kal. Aprilis fuisset quando Christi resurrectio fuisse tradebatur, Pascha semper celebrabant.» Et ideo circulis beati Dionysii apertis, si quingentesimum sexagesimum sextum ab incarnatione Domini contingens annum, quartam decimam lunam in eo, octavo Kal. Aprilis, quinta feria, repereris, et diem Paschae Dominicum sexto Kal. Aprilis, luna septima decima, age Deo gratias quia quod quaerebas, sicut ipse promisit, te invenire donavit. Nam quod Dominus quinta decima luna feria sexta crucem ascenderit, et una sabbatorum, id est, die Dominica, resurrexerit a mortuis, nulli licet dubitari catholico, ne legi, quae agnum paschalem quarta decima die primi mensis ad vesperam immolari praecepit, pariter et Evangelio, quod Dominum eadem vespera tentum Iudaeis, et mane sexta feria crucifixum, ac sepultum prima sabbati resurrexisse perhibet, videatur incredulus. Sin vero annum qualem quaerebas in loco quem putabas invenire non poteris, vel chronographorum incuriae, vel tuae potius tarditati culpam ascribe, tantum diligentissime cavens ne Chronicorum scripta defensando, intemerabile legis vel Evangelii testimonium videaris impugnare. |
1 | DISC. Quot sunt anni ab initio mundi usaue in adventum Christi? MAG. Secundum Hebraicam veritatem anni III DCCCCLVII; secundum vero Septuaginta Interpretes anni V CXCIX. Colliguntur autem omnes anni a creatione primi hominis usque in septimum annum Ludovici imperatoris, secundum Hebraicam veritatem, III DCCLXXVII, secundum Septuaginta VI decem et novem. |
1 | DISC. Defectus luminis utriusque sideris unde sit rogo ut edisseras. MAG. Solem interventu lunae, lunamque terrae obiectu nobis perhibent occultari, sed solis defectum nonnisi novissima primave fieri luna, quam vocant coitum, lunae autem nonnisi plena, non posse vero totum solem adimi terris intercedente luna, si terra maior esset quam luna, omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus statutis diebus horisque sub terra, nec tamen cum superne fiant, ubique cerni aliquando propter nubila, saepius globo terrae obstante convexitatibus mundi. |
1 | DISC. Quid in secundo tramite circuli decennovennalis continetur? MAG. Indictiones quindecim annorum circuitu in sua semper vestigia reduces. DISC. Unde vero hae primum indictiones, et propter quid ordinatae sunt? MAG. Antiqua ergo Romanorum industria comperimus eas ad cavendum errorem qui de temporibus forte oboriri poterat institutas. Dum enim, verbi gratia, quilibet imperator medio anni tempore vita vel regno decederet, poterat evenire ut eumdem annum unus historicus eiusdem regis ascriberet temporibus, eo quod eius partem regnaret; alter vero historicus eiusdem successori illius potius ad titulandum putaret, eo quod et hic partem aeque eius haberet in regno. Verum ne per huiusmodi dissonantiam error temporibus inolesceret, statuerunt indictiones, quibus uterque scriptor, imo etiam vulgus omne, temporum cursum facillime conservaret; quas pro facilitate quoque calculandi quindecim esse voluerunt, ut planissimo numero et ad multiplicandum promptissimo compendiosius tractati temporis status in memoriam possit reduci. Quidam autem putant quia quondam in republica, propter censum quinto anno peractum, urbs Roma lustrabatur, ad indiculum ternae lustrationis et census indictiones esse conditas. Incipiunt autem indictiones ab octavo Kal. Octobris, ibidemque terminantur |
1 | DISC. Argumentum autem ad inveniendas ipsas indictiones volo ut mihi componas. MAG. Si autem velis argumento cognoscere quota sit indictio, sume annos Domini quotcunque fuerint, ut puta in praesenti DCCCXX. Adde regulares tres, quia quando incarnatio Domini facta est, tres anni de illo circulo indictionum qui tunc fuit praecesserunt. Quibus additis ad priorem numerum, fiunt simul anni DCCCXXIII. Hos divide per quindecim. Quinquies et quater quindeni faciunt DCCCX, et remanent tredecim. Tertia decima est indictio anno praesente. |
1 | DISC. De epactis ergo lunaribus iam nunc, reor, tempus adest ut dicas. MAG. Est utique, quia tertia praefati circuli linea continet epactas lunares, quae ad cursum solis annuatim undenis diebus accrescere solent. Inde quippe epactae Graeco vocabulo, id est, adiectiones, sunt dictae, quod per annos singulos undecim dierum, ut diximus, accumulentur augmento; vel certe quia ad inveniendas quotae sunt lunae Kalendarum duodecim per totum adiiciuntur annum. Et quidem per totum anni vertentis orbem suas quaeque dies habet adiectiones lunares undecim. Nam, verbi gratia, si hodie, cum scribo, in undecimo Kal. Augusti septima est luna, post annum in ipsis Kalendis octava decima est, post duos annos vicesima nona. Nec eadem huc quae nunc est prius quam decem et novem annorum peracto circulo redit. Sed proprie quae in circulo decennali adnotatae sunt epactae lunam quota fit in undecimo Kal. Aprilis, ubi paschalis est festi principium, signant. Hanc praefixam succursus regulam semper observantes, ut quoties minorem sexto decimo numerum habent, paschalem lunam praeferant, quoties autem maiorem, in sequentem lunam Pascha quaerendum demonstrent. Quia nimirum lunae paschalis plenitudo non aequinoctium praeire, sed, sicut in principio creaturarum ordinatum est, sequi potius debet. |
1 | DISC. Argumentum de eisdem epactis inveniendis dicito. MAG. Si vis cognoscere quotae epactae sint, sume annos Domini quot fuerint, ut puta in praesentis anni quarta decima indictione DCCCXX. Partire per decem et novem. Quadragies et ter deni et noveni faciunt DCCC et VII, et remanent tres. Illud item per undecim multiplica, quia in denario numero epactae crescunt. Fiunt triginta tres. Tolle triginta, et remanent tres. Tres epactae sunt anno praesente. Quando aequam divisionem annorum Domini numerus recipit, nullae sunt epactae. |
1 | DISC. Illi ergo numeri qui per singulos menses epactis lunaribus associantur, unde originem sumpserunt? MAG. Ex consideratione lunae, quae eo anno quo nullae epactae sunt aliquam in Kalendis mensium necesse est habeat aetatem. Primo ergo decennovennalis circuli anno, in quo nullae sunt epactae, in Kal. Ianuarii non est luna, in Kal. Februarii decima, in Kal. Martii nona, in Kal. Aprilis decima, in Kal. Maii undecima, in Kal. Iunias duodecima, in Kal. Iul. tertia decima, in Kal. Augusti quarta decima, in Kal. Septembris sexta decima, in Kal. Octobris septima decima, in Kal. Novembris octava decima, in Kal. Decembris octava decima. Hos tibi numeros pro regularibus singulorum mensium sume. Quibus annuas addens epactas, lunam quota sit per Kalendas quasque sine errore reperies. Si enim vis scire quota est luna in Kal. Ianuarii anno secundo circuli decennovennalis, tene novem regulares, adde epactas undecim, fiunt viginti: vicesima est luna. Si vis scire quota est luna in Kal. Iun. anno tertio, tene regulares duodecim, adde epactas anni illius viginti duas, fiunt triginta quatuor; tolle triginta, remanent quatuor: quarta est luna in Kalendas memoratas. DISC. Nunquid haec regula argumenti fixa manet per totum circulum decennovennalem? MAG. Manet, praeter annos tres, in quibus idem argumentum stabilitatem sui tenoris conservare nequeat, octavus videlicet, undecimus, et nonus decimus, cui causam mutandi varia facit ac dispersa per annum embolismorum insertio. Siquidem anno octavo luna Kalendarum Maiarum, iuxta rationem quidem argumenti vicesima octava computatur. Sed propter embolismum, qui in Martio mense inseritur, vicesima septima probatur existere. Item in Kal. Iul. iuxta argumentum tricesima potuit fieri luna. Sed propter adiectionem diei quem superfluitas embolismi attulerat, fit vicesima nona. Item anno undecimo, quia luna embolismi pridie Nonas Decembris accenditur, facit lunam in Kal. Mart. vicesimam esse et octavam, cum hanc ratio argumenti vicesimam nonam tunc existere doceat. Item anno decimo nono, quia luna embolismi tertio die Nonarum Martiarum incipit, cogit lunam in Kal. Maii vicesimam octavam computari, cum vicesima nona secundum argumenti calculationem canatur. Notandum autem quod hoc argumentum a Septembrio quidam incipiant, ponentes eidem Septembrio regulares quinque, Octobrio V, Novembrio VII, Decembrio VII, etc., ut supra nos posuimus. Quod ob auctoritatem Aegyptiorum rationabiliter prorsus agunt; ut a quibus origo computandi sumpta est, eorum quoque in computando anni principium imitentur. Verum aliis aptius multo et expeditius videtur ut computationis, quantum non necessitas rationis obsistit, a principio anni sui, etiam apud Romanos incipiat et usque ad terminum anni rato atque intemerato ordine procurrat. |
1 | DISC. De epactis solaribus ordo deposcit ut dicas, quia de lunaribus iam dixisti. MAG. Quarto igitur decennovennalis circuli tramite signantur epactae solis, id est, concurrentes septimanae dies, unius semper ternos per annos, duorum autem per annum bissextilem usque ad septimum numerum adiectione crescentes; quarum circulus habet annos quater septenos, id est, viginti octo. Quia nimirum non ante potest consummari quam bissextus, qui quarto redire solet anno, cunctos septimanae dies contingat, Dominicam videlicet, sextam feriam, quartam feriam, secundam feriam, sabbatum, quintam feriam, tertiam feriam: hoc etenim illos ordine percurrit. Cuius circuli talis est cursus ut quaecunque bissexti anno sunt concurrentes, ipsae et ante quinquennium fuerint, et post sex annos futurae sint quae primo post bissextum anno sunt eadem et ante annos undecim transierint, et post sex redeant quae secundo post bissextum eadem et ante annos septem fuerint et post undecim redeant. Quae tertio post bissextum, ipsae et ante sex annos praeterierint, et post quinque revertantur. Et huius ordo discretionis cunctos annorum vertentium complectitur dies. DISC. Nunquid hic circulus epactarum solis decennovennales circulos aliquo modo ordinat? MAG. Etiam. Nam huius gyri solaris, qui viginti octo annis peragitur, causa facit decennovennales circulos viginti octo debere compleri priusquam idem per omnia paschalis observantiae cursus in se ipsum redeat, ut omnis nimirum huius circuli annus caput circuli decennovennalis instituat, itemque annus quisque circuli decennovennalis huius caput assequatur, ac per hoc tota paschalis observantiae series non minus quingentis triginta duobus explicetur. |
1 | DISC. Si aliquod sit argumentum de epactis solaribus, peto ut proferas. MAG. Si vis coniicere argumento quod sint adiectiones solis, id est, concurrentes septimanae dies, sume annos ab incarnatione Domini quot fuerint, ut puta in praesenti DCCCXX per indictionem tertiam decimam, et annorum qui fuerint quartam partem semper adiice, id est, nunc ducentos quinque, quia quarto anno semper bissextus adiici solet. Nec aliter divisio per septenarium rata erit, nisi bissextilis dies adiiciatur. His ergo additis, fiunt simul mille viginti quinque. His item adde quatuor, quia quatuor concurrentes fuerunt eo anno quando incarnatio Domini facta est, fiunt mille viginti novem; divide hunc numerum totum per septies centies: ergo septeni sunt septingenti. Item quadragies septeni CCLXXX, et septies septeni XLIX. Iunge ergo hos numeros, id est DCC et CCLXXX ac XLIX, fiunt MXXIX; et quia nihil remanet, septem sunt concurrentes. Quando autem aliquid remanserit, ipso numero ostendet quot sint eiusdem anni concurrentes. DISC. Unde ergo concurrentes istae nascuntur? MAG. Ex uno ergo qui in anno solari super quinquaginta et duas hebdomadas remanet. Quia annus solis eadem die qua incipit, eadem finitur, nisi bissextus eveniat. Si autem bissextilis annus erit, secundo die finitur. Verbi gratia: praesens annus primam diem habuit Dominicam: et quia bissextus intervenit, novissimam diem habebit secundam feriam. |
1 | DISC. Regulares igitur qui dicuntur ad epactas solis adiecti, unde nascuntur? MAG. Ex numero videlicet illo qui ultra septenarium excedit. Nam Ianuarius habet regulares duos, Februarius quinque, Martius quinque, Aprilis unum, Maius tres. Iunius sex, Iulius unum, Augustus quatuor, September septem, October duos, November quinque, December septem. Regulares namque isti hoc specialiter indicant, quota sit feria per Kalendas singulorum mensium eo anno quo septem concurrentes ascripti sunt dies. Caeteris vero annis addis concurrentes, quotquot in praesenti fuerint adnotati, ad regulares mensium singulorum. Et ita diem Kalendarum sine errore semper invenies. Hoc tantum memor esto ut cum imminente anno bissextili unus concurrentium intermittendus est dies, eo tamen numero quem intermissurus es Ianuario Februarioque utaris, at in Kalendis primum Martiis per illum qui circulo continetur solis computare incipias. Cum ergo diem Kalendarum, verbi gratia Ianuariarum, quaerere vis, dicis: Ianuarius duos; adde concurrentes septimanae dies qui fuerint anno quo computas, ut puta tres; fiunt quinque: quinta feria intrant Kalendae Ianuariae. Item anno qui sex habet concurrentes, sume quinque regulares mensis Martii, adde concurrentes sex, fiunt undecim; tolle septem, remanent quatuor: quarta feria sunt Kalendae Martiae. |
1 | DISC. Nunquid aliud argumentum de epactis solaribus exstat? MAG. Illud utique pro argumento ponunt quod quota fuerat feria in nono Kal. Aprilis, tot concurrentes erunt per singulos annos. Sed est vetus argumentum non modo de Kalendarum, verum et de quorumlibet inter Kalendas dierum luna vel feria dignoscenda repertum, aliquando quidem gravius ad discendum, sed maiorum nobis auctoritate contraditum. Si ergo vis scire hoc vel illo die quota sit luna, computa dies a principio mensis Ianuarii usque in diem de quo inquiris. Et cum scieris; adde etiam lunae quae fuerit in Kalendis Ianuariis; partire omnia per quinquaginta novem, et si amplius triginti remanserint, tolle triginta; et quod superest, ipsa est luna diei quem quaeris. Item si vis scire hoc vel illo die quota sit feria, computa dies a Kalendis Ianuariis usque in diem de quo inquiris, et cum noveris, adde feriam quae fuit die Kalendarum Ianuariarum; et si bissextilis annus est, etiam bissexti diem, postquam transierit, augmentare memento: partire omnia per septem, et quod remanet, diem tibi septimanae quae sit, ubicunque quaeris, ostendit. Quod ita solum sine labore currit argumentum, si numerum mensium singulorum per Kalendas Nonas et Idus memoriter decantare consuescas ita. Ianuarius in Kalendis CCCLXVI, in Nonas VI, in Idus XIII. Februarius in Kalendis XXXII, in Nonas XXXVI, in Idus XLIV. Martius in Kalendis LX, in Nonas LXVI, in Idus LXXIV. Aprilis in Kalendis XCI, in Non. XCV, in Idus CIII. Maius in Kalendis CXXI, in Non. CXXVI, in Idus CXXV. Iunius in Kalendis CLII, in Non. CLIII, in Idus CLXIV. Iulius in Kalendis CLXXXII, in Non. CLXXXVIII, in Idus CXCIII. Augustus in Kalendis CCXIII, in Nonas CCXVII, in Idus CCXXV. September in Kalendis CCXLIV, in Non. CCXLVIII, in Idus CCLVI. October in Kalendis CCXLIV, in Non. CCLXXX, in Idus CCLXXXVIII. November in Kalendis CCCV, in Non. CCCIX, in Idus CCC et VII. December in Kalendis CCCXXXV, in Non. CCCXXXIX, in Idus CCCXLVII. Si ergo vis scire, verbi gratia, anno praesente, quota est luna in Kalendis Augusti, dicito: Augustus in Kalendis CCXIII; adde diem bissextilem, quia bissextus hoc anno fuit. Adde et lunam tertiam decimam, quae fuit in Kalendis Ianuarii, fiunt CCXXVII; subtrahe unum, quia diem Kalendarum Ianuariarum bis adnumerasti in principio dierum anni et in luminatione mensis Ianuarii, fiunt CCXXV, partire per LIX: ter LIX, CLXXVII: et remanent XLVIII; recide XX, et remanent X et VIII: tolle bissextilem, quem in luna Februarii mensis addidisti, et restant decem et septem: septima decima est luna anno praesenti in Kalendis Augusti. Item si vis scire quota sit feria in ipsis Kalendis, dicito: Augustus in Kalendis, CCXIII, subtrahe unum, et adde feriam quae fuit in Kalendis Ianuarii, id est, primam; adde et diem bissextilem, fiunt item CCXIV; partire omnia per septem: tricies septeni, CCX, et remanent quatuor: quarta feria est in Kal. Augustas. |
1 | Adiiciunt et aliud argumentum per dies mensis secundum solem et secundum lunam ita. Si vis scire quota sit feria, de quocunque die inquirere volueris, accipe dies ipsius mensis praeteritos, et unum semper subtrahe. Adde et numerum quota fuerit feria in Kalendis ipsius mensis, partire omnia per septem, et quot remanserint, tota feria erit illius diei de quo inquiris, et luna similiter. Si vis scire quota luna est in unaquaque die praesenti, collige simul epactas quae fuerunt in Kalendis mensis cuiuscunque volueris et dies mensis illius usque in praesentem quamlibet diem; dimitte semper unum, hoc est, illum diem Kalendarum, quia illum computasti cum epactis, ne iterum debeas computare cum diebus mensis: et si ille mensis tricesimam lunam debet habere, dimitte triginta; aut si vicesimam nonam lunam solet habere, dimitte viginti novem: quotus numerus remanserit, tota erit epacta in illa die. Si autem illum numerum epactarum, quae currunt in Kalendis mensium et dierum, mensium numerus simul non pervenerit ad triginta vel viginti novem, quotus numerus fuerit, tota erit luna praesens. |
1 | DISC. Quia de epactis solis et lunae non parum iam dixisti, superest ut quomodo articulari digitorum computo conveniant dicas. MAG. Quidam autem, ob compendium calculandi, utriusque sideris ordinem circuli, et solaris videlicet et lunaris, transferunt in articulos. Nam quia manus humana articulos habet adiunctis unguibus decem et novem, singulis his singulos aptantes annos, lunarem cursum in laeva manu intrinsecus a radice pollicis incipiunt, et in ungue minoris digiti intrinsecus eumdem consummant. Item quia manus binae articulos, exceptis unguibus, habent viginti octo, his singulos annos singulis aptant, inchoantes a minimo laevae digito, et in dextrae pollice complentes, non ut in lunari cyclo singulos ex ordine digitos expedientes, sed ob rationem quadrantis per quaternos transversum digitos quadriennium omne signantes, ita ut minimorum bis terni articuli digitorum totidem bissextiles contineant annos, item proximorum a minimis bis terni articuli digitorum proximos ab his ternis bissextis annos totidem explicent, secundi similiter secundos et tertii digiti tertios totidem annos aequa ratione complectantur, porro septimus bissextilis cum tribus se sequentibus annis bis binos sibi pollicum vindicet articulos. Haec sive hoc sive alio quisque sibi calculator ordinare voluerit modo, nihilominus circulum utriusque sideris libenter capient manus. Sed inumera huius disciplinae, sicut et caeterarum artium, melius vivae vocis alloquio quam styli signantis traduntur officio. |
1 | DISC. Cycli lunaris volo, et inhianter cupio, a te rationem audire. MAG. Cyclus ergo lunaris quinta regione circuli decennovennalis includitur, a quarto eius incipiens, et tertio completur in anno; qui proprie Romanorum est, et ad mensem Ianuarium pertinens. Nam sicut annus quisque decennovennalis circuli propter legalem Hebraeorum observationem a paschali mense inchoat, ibidemque finitur, ita et hic Romanorum institutione a luna Ianuarii mensis inchoat, atque ibi desinit. Sicut ille, sic et iste, primum et secundum communes annos, tertium habet embolismum, quartum et quintum communes, sextum embolismum, septimum communem, octavum embolismum. Hendecas quoque cycli lunaris, instar decennovennalis circuli, septem annos communes et quatuor embolismos continet. Et habent communes anni menses lunares duodecim, id est, dies trecentos quinquaginta quatuor, embolismi autem menses tredecim, dies videlicet trecentos octuaginta quatuor, praeter unum duntaxat septimum decimum cycli huius annum, qui est decennovennalis primus, in qua unus dies ratione saltus lunaris intercipitur. Notandum autem quod primus cycli lunaris annus ideo in quarto decennovennalis circuli anno incipit, quia primam habet tunc lunam in Kalendis Ianuariis. Et sic per diversa loca caeteris annis inchoans, tandem post decem et novem annos ad eumdem locum revertitur. |
1 | DISC. Argumentum eiusdem cycli exprime. MAG. Si vis nosse cyclus lunae quantum annum agat, sume annos Domini, ut puta DCCCXX. His subtrahe duos, quia quando Dominus incarnatus est, duo anni de cyclo lunari remanserint. Subtractis ergo duobus, remanent octingenti decem et octo. Hos partire per decem et novem: quadragies deni et noveni, DCCLX; item ter deni et noveni, LVI; qui superioribus iuncti faciunt DCCC et XVII, et remanet unus: primus annus est cycli lunaris. Quoties autem nihil remanserit, nonus decimus est annus. |
1 | Si vero velis nosse quota fuerit luna Kalendarum Ianuariarum, verbi gratia, anno praesenti decennovennali quarto, lunari primo, sume cyclum lunae primum, multiplica per undecim. Undecies unus fiunt undecim; adde unum regularem, hoc est, diem Kalendarum Ianuariarum, fiunt duodecim: duodecima luna fuit in Kalendis Ianuariis. Item si velis nosse anno lunari quinto quota sit luna in Kalendis Ianuariis, multiplica quinque per undecim, fiunt quinquaginta quinque; adde unum semper regularem, fiunt quinquaginta sex; partire per triginta, remanent viginti sex: vicesima sexta est luna in Kalendis viginti sex: vicesima sexta est luna in Kalendis Ianuariis anno quinto cycli lunaris. Item sume septem, multiplica per undecim, fiunt octoginta octo; adde unum regularem, et partire per triginta, remanent viginti novem: vicesima nona est luna in Kalendis supra scriptis anno cycli lunaris octavo. Tantum memor esto decimo septimo, octavo decimo, et decimo nono cycli memorati anno, non unum, ut in reliquis, sed duos adiicere regulares: et lunam Kalendarum Ianuariarum sine errore reperies. |
1 | DISC. Nunc iam, ni fallor, locus expetit et ordo ut de quarta decima luna paschae dicas, quae nostrum Pascha demonstrat. MAG. Igitur ita est ut asseris. Sextus saepedicti circuli locus amplectitur lunas quartas decimas primi mensis, quibus veteres secundum legem Moysi Pascha celebrabant; ipsaeque Paschae Domini diem singulis annis absque omni ambiguitate demonstrant Christianis. Namque post quartam decimam lunam Dominica dies occurrit, ipsa est paschalis Dominicae resurrectionis dies. Quae quidem quarta decima luna primum in aequinoctio, id est, in duodecima Kalendarum Aprilium, ultimum vicesimo anni ab hinc die, id est, quarta decima Kalendarum Maiarum, suum vespere processum in terris ostendit. Quibus terminis per annos denos et novenos legali tempore paschalis observantiae discursus constat esse comprehensus. Et si fieri possit ut eadem omnibus annis sabbati die luna quarta decima contigisset, nihil nostrae paschalis observantiae tempus a legali discreparet. Nam et ipsi iuxta legis edicta semper quarta decima luna primi mensis ad vesperam immolantes et comedentes agni immolati carnem, sanguinemque illius ad repellendum exterminatorem nostris postibus aspergentes, id est, baptismi et paschalium celebrantes solemnia missarum, spiritalem superaremus Aegyptum, atque illucescente mane in luna quinta decima mensis eiusdem primum azymorum diem intraremus, septemque dies eiusdem celebritatis legitimos a mane quinti decimi diei usque in vesperam vicesimi primi mensis ipsius, id est, a Dominico Paschae usque in Dominicum octavum Paschae debita veneratione compleremus. Sed quoniam lunae dies eadem diversas septimanae devolvitur in ferias, id est, ut qui propter resurrectionem nostri Redemptoris in Dominicum diem Paschae initium reservare docemur, aliquoties nostra festivitas septimo post legalium azymorum exordium die sumat ingressum. Non tamen unquam contingat ut non nostra solemnitas paschalis aliquem legalium Paschae dierum, saepe autem omnis intra se complectatur. |
1 | DISC. Cum quartae decimae lunae rationem dares, exspecto quod argumentis eam comprobes atque confirmes. MAG. Denique multiplicia inde exstant argumenta. Sed primum oportet calculatorem quemque peritum quartas decimas lunas primi mensis, sicut et epactas lunae annuas, retinere memoriter. Sed et si quis has quoque argumento invenire desiderat, videat quot sint epactae lunares anni cuiuscunque computare voluerit. Et si quidem quatuordecim vel quindecim sunt, undecima Kalendarum Aprilium vel duodecima Kalendarum earumdem die quartam decimam lunam venire cognoscat. Quia nimirum undecimo Kalendarum supra scriptarum, sicut saepe dictum est, proprius est omnium locus epactarum. Sin autem pauciores sunt epactae, dimittat eas crescere per dies usque dum quartum decimum impleant numerum; et ibi se lunam Paschae quartam decimam habere non dubitet. Porro plures quindenario numero si habuerit epactas, et has usque ad tricesimum numerum, id est, ipsius terminum mensis, per dies crescere sinat. Et sic a nova luna inchoans, atque usque ad quartam decimam ex ordine percurrens, diem votis paschalibus aptum rite reperiet. Sed et hoc notandum quia quarta decima luna, si communis est annus, undecim diebus prius; si vero embolismus, decem et novem diebus tardius quam praecedente anno transierat semper redire consuevit, excepto uno duntaxat primo circuli decennovennalis anno, in quo, propter rationem saltus lunaris, duodecim diebus annotinum cursum percurrere solet. Quaerenda est igitur nativitas lunae quartae decimae ab octavo Iduum Martiarum usque in Nonas Aprilis, quae primi mensis novorum initium ostendit. A duodecimo vero Kal. Aprilis usque quartum decimum Kal. Maii, in quacunque quarta decima luna occurrerit, ipsa ad celebrationem sancti Paschae perducet. |
1 | Est etiam alia ratio qualiter terminus paschalis inveniri possit. Martius habet regulares triginta sex, Aprilis triginta quinque. Si vis invenire terminum in Martio aut Aprile, subtrahe de ipsis regularibus in quo mense e duobus computare vis epactam quae eodem anno currit; et si plus triginta habueris, tolle etiam triginta; et quanti superfuerint, totidem dies infra ipsum mensem habebis terminum. Verbi gratia: anno praesenti terminus paschalis fuit quarto Non. Aprilis; mensis Aprilis habet regulares triginta quinque: tolle ex his epactam quae hoc anno est, id est tres, et remanent triginta duo; recide triginta, et restant duo: secunda die mensis Aprilis fuit terminus paschalis. Item anno futuro, quando terminus paschalis erit XI Kal. Aprilis, ita argumento coniicies illum: Martius habet regulares triginta sex; aufer ab eis epactam ipsius anni, hoc est quatuordecim, remanent viginti duo: vicesima die secunda mensis Martii erit terminus paschalis anno futuro. Si autem feriam argumento comprehendere velis in qua terminus paschalis constet, sume regulares ipsorum mensium ad hoc dispositos, et sic sine errore illud reperies. Quia Martius habet regulares quatuor, Aprilis vero septem, tene, coniunge illos ad numerum dierum mensis illius de quo inquiris, quos habet usque ad terminum paschalem, iunge et concurrentes simul, partire omnia per septenarium numerum, et quot remanserit, talis feria erit; si autem nihil remanserit, sabbatum est. Verbi gratia: anno praesenti tene duos dies mensis Aprilis, iunge regulares septem ipsius mensis et concurrentem septimum praesentis anni, fiunt sexdecim; divide omnia per septem: bis septem, quatuordecim, et remanent duo: secunda feria fuit anno hoc terminus paschalis. Item anno proxime futuro tene viginti duos dies mensis Martii qui sunt usque ad terminum paschalem; adde et regulares quatuor et concurrentem unum qui in ipso est anno, fiunt simul viginti septem; partire per septem: ter septem, viginti et unus, et remanent sex: sexta feria erit terminus paschalis anno futuro. DISC. Nunquid aliquod inde exstat argumentum unde sciri possit utrum in Martio aut in Aprili sit terminus paschalis? MAG. Ex epactis utique facillime agnoscere poteris, quarum proprie locus est in XI Kal. Aprilis, utrum in Martio an in Aprile quarta decima luna eveniat: quia si plus quindecim aut minus quinque epactis habueris, in praedictis Kalendis Aprilis quarta decima luna deputatur. Si vero minus quindecim aut plus quinque habes, cum Martio. DISC. Ipsos ergo regulares quos dixisti Martio esse triginta sex, Aprili vero triginta quinque, vellem ut enarres unde venirent. MAG. Ex auctoritate Aegyptiorum, qui quinque dies quos epagomenos vocant, post finem novissimi mensis adiiciunt. Ita enim hic quinque dies ad numerum dierum quos uterque mensis habet adiiciuntur, videlicet Martio, qui triginta et unum, et Aprili, qui triginta dies continet, ut, ablatis epactis eiusdem anni de quo inquiris, certus remaneat numerus qui terminum paschalem demonstret. Verbi gratia: primo anno circuli decennovennalis quod tricesimus est numerus epactarum recide a regularibus Aprilis mensis triginta, remanent quinque: quinta die eiusdem mensis est terminus paschalis. |
1 | Sicut regulatur Dominica dies festi paschalis ad quartam decimam lunam primi mensis, ita initium Quadragesimae regulatur et observatur secundum lunam mensis Martii. Quaecunque enim Dominica secuta fuerit quartam decimam lunam primi mensis, sine dubio paschalis festi erit. Ita et quaecunque Dominica assecuta fuerit secundam lunam mensis Martii, initium erit Quadragesimae. Et sicut quarta decima luna paschalis habet decem et novem dies inter duos menses solis per decem et novem annos, qui dicuntur termini paschales, hoc est, Non. Aprilis, VIII Kal. Aprilis, et reliqua, sic etiam accensio lunae primi mensis per decem et novem dies solis discurret; qui sunt decima Kal. Aprilis, quarto Id. Martii, et reliqua. Tot etiam terminos per decem et novem dies mensis habet secunda luna Martii mensis, a qua regulatur initium Quadragesimae, hoc est, octavo Kal. Martii, tertio Id. Februarii, et reliqua. Et secundum ordinem quo scripti sunt termini paschales decem et novem, sic et termini accensionis lunae primi mensis decem et novem et termini secundae lunae decem et novem sibi invicem respondent et conveniunt et in luna et in feria et in regularibus. Sicut enim luna paschalis habet decem et novem regulares, qui simul et concurrentes cuiuslibet anni praesentis coniuncti demonstrant diem septimanae in quarta decima luna paschali, ita idem regulares terminis initii superpositi et concurrentes praesentis cuiuslibet anni demonstrant diem septimanae in secunda luna initio Quadragesimae. Notandum tamen quod quadragesimalis terminus, quando ante sextum Kal. Martias fuerit, et bissextus eodem anno evenerit, non observat praescripta loca terminorum, propter bissextum in luna, quem februario addi debere diximus. Et ob hoc in sequentem diem tranferendus est, ut concordet cum termino paschali in feria. Verbi gratia: in praesenti anno terminus Quadragesimae, qui conscriptus est in undecimo Kal. Martias, translatus est in Kal. Martias propter bissextum, quem in luna mensis Februarii duodecimo Kal. Martias inseruimus. Hos autem terminos quadragesimales, et accensionem lunae primi mensis, et terminos paschales, et eorum regulares, et terminos rogationum, qui sunt in vicesima prima luna mensis Maii, et ad aetatem lunae in tempore letaniorum et ascensionis Domini inveniendam; promptissimi existunt. Haec tamen omnia subiecta descriptio demonstrat congruentissime per illas columellas. |
1 | Hos quidem regulares, qui superius conscripti sunt, simul cum terminis paschalibus, quidam versibus comprehendit, quo facilius in cantatione pariter dignoscerentur, ita: Non. Aprilis norunt quinos. Octenae Kalendas assi depromunt. Idus Aprilis etiam sexis. Nonae quartanae namque dipondio. Item undenae ambiunt quinos. Quatuor Idus capiunt ternos. Ternas Kalendas titulant senae. Quatuor denae cubant in quadris. Septenas Idus septus elegunt. Senae Kalendae sortiunt ternos. Denas septenas danamassi. Pridie Nonarum porro quaternis. Novenae notantur namque septenis. Pridias Idus panditur quinis. Aprilis Kalendas unus exprimit. Duodenas namque docte quaternis. Speciem quintam speramus duobus Quaternae Kalendae quinque coniciunt. |
2 | His ergo regularibus additis anni praesentis concurrentibus, totaque summa in septem distributa, quotus numerus remanserit, tota feria erit in termino paschali. Si autem totum numerum per septem partitus fuerit, sabbato erit ille terminus paschalis. Scias autem eosdem regulares esse in terminis quadragesimalibus, et dies accensionis lunae primi mensis, et terminus paschalis. Est autem aequalis ratio, et aequalis observatio inter accensionem lunae primi mensis et quartam decimam lunam paschalem et initium quadragesimae. Sicut enim accensio lunae primi mensis discurrit inter viginti et novem dies, hoc est, a Nonis Martii usque in secundo Nonas Aprilis, ita prima luna primi mensis ab octavo Idus Martii usque ad Nonas Aprilis variatur. Et sicut enim quarta decima luna paschalis inter viginti et novem dies discurrit, id est, a duodecimo Kal. Aprilis usque ad quartum decimum Kal. Maii, ita ergo et accensio lunae initii quadragesimae inter viginti et novem dies variatur, hoc est, a Nonis Februarii usque in tertio Non. Martii discurrit. Ille autem terminus quadragesimalis ab septimo Id. Februarii incipit usque ad Nonas Martias. Viginti et novem dies sunt inter istos duos terminos. Sic etiam et termini Rogationum inter viginti et novem dies discurrunt, hoc est, a decimo sexto Kal. Maii usque nono Kal. Iunias. |
1 | DISC. Si aliquod adhuc restet argumentum de termino paschali, ne te, rogo, taedeat edicere. MAG. Est ergo de inchoatione primi mensis tale argumentum. Si enim velis agnoscere initium primi mensis, hoc est, ubi principium sit lunae paschalis, scias eodem anno de quo inquiris quot epactae sint in Kalendis Ianuariis; et quota luna fuerit, tot dies in Martio mense a fine retro subtrahas. Et ubi deveneris, ibi initium primi mensis invenies; exceptis tribus embolismis, id est, in novissimo embolismo ogdoadis, et primo embolismo hendecadis, et novissimo embolismo hendecadis. In novissimo enim embolismo ogdoadis initium primi mensis in Nonis Aprilis invenitur. In primo autem hendecadae, in quarto Non. Aprilis invenitur. In ultimo vero embolismo hendecadis, in secundo Non. Aprilis principium primi mensis invenietur. Haec observatio nunquam fallit. |
1 | DISC. De nostro ergo Pascha valde desidero ut plenam rationem reddas. Quia taliter, ut reor, quartae decimae lunae antiqui videlicet Iudaeorum Paschae rationem utiliter tenemus si Pascha verum, secundum Apostolum, quod immolatus est Christus, veraciter et congrua religione observemus. MAG. Ita est ut asseris; quia finis legis Christus est ad iustitiam omni credenti. Septimo ergo decennovennalis circuli titulo dies Paschae Dominicus comprehenditur, qui de Dominica nostri Salvatoris resurrectione a mortuis exordium cepit. Nam cum in Veteri Testamento tribus argumentorum indiciis paschale tempus sit observari praeceptum, videlicet ut post aequinoctium, ut mense primo, ut tertia eius septimana, id est, a vespera quartae decimae usque in vesperam, id est terminum vicesimae primae celebretur, quarta in eiusdem observatione regula est nobis tempore Dominicae resurrectionis imposita, ut cum aequinoctio transcenso lunam primi mensis, quartam decimam vespere ortum facere viderimus, non statim ad faciendum Pascha prosiliamus, sed, Dominicum diem, quo ipse Pascha, id est, transitum de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem, de poena ad gloriam resurgendo facere dignatus est, exspectantes, in ipso tandem congruae Paschae solemnia celebremus. Quod si quis obiecerit non aequinoctii memoriam, sed tantum primi mensis et tertiae in eo septimanae posuisse legiferum, sciat quia etsi aequinoctium nominatim non exprimit, in hoc tamen ipso quod a plenilunio primi mensis Pascha faciendum praecipit, aequinoctii transcensum plenaria ratione depromit. Quoniam absque ulla dubietate constat eam quae primo transitu aequinoctio plenum suum globum ostenderit, primi mensis existere lunam. Quoties ergo diem Dominicum mox adventare quinta decima luna habemus, nil nostrum tempus paschale a regula dissonat, quamvis aliis sacramentorum generibus eiusdem Paschae solemnia colamus. Quoties vero secundo vel tertio vel quarto vel quinto vel sexto vel septimo abhinc die idem Dominicus occurrerit, nec sic quidem legem aut prophetas solvimus, sed evangelicae potius gratiae sacramenta adimplemus. Quia enim et Salvator noster, sicut Theophilus venerabilis Alexandriae episcopus scribit, quarta decima quidem est luna traditus, hoc est quinta die post sabbatum, quinta decima autem crucifixus, die tertia resurrexit, hoc est, septima decima luna, quae tunc in Dominica die videtur inventa, sicuti ex Evangeliorum observatione comperimus, habemus ergo solatium quo recte facere Pascha possimus, etiamsi dilatio fuerit consecuta, propter incurrentem necessitatem, ut si quarta decima primi mensis in sabbato evenerit luna, aut si in aliis ante sabbatum diebus septimanae sequentis acciderit, sine dubitatione Pascha celebremus; si vero in Dominicam inciderit, omnino in septimanam sequentem differamus propter eas quas testamur causas. Primum quidem ne tertia decima luna inventa in sabbati die solvamus ieiunium, quod consequens non est, quod nec ipsa lex praecepit, maxime cum et lumen ipsius lunae imperfectum adhuc in proprio globo esse videatur. Deinde ne Dominica die luna quarta decima constituta ieiunare cogamur, indecentem rem illicitamque facientes. Hoc enim Manichaeorum recte consuetudo possedit. Quoniam igitur nec quarta decima luna veniente in Dominicum diem ieiunare debemus, neque consequens est ut si in sabbati die tertia decima eveniat, solvamus ieiunium, necessario asserimus hoc in septimanam sequentem debere differri, sicut paulo superius comprehendi, non tamen ex hac dilatione praevaricatione aliqua circa paschalem calculum perpetrata. Quemadmodum enim decimus numerus complectitur primum, sic et quoties quarta decima luna in Dominicum incurrerit diem, eo quod in eo ieiunare non liceat, in proximam septimanam differri necesse est diem Paschae, Nulla enim ex hoc imminutio fieri Paschae videtur, quia ipsi sequentes dies complectuntur et reliquos. |
1 | DISC. Ubi autem Dominicae resurrectionis dies primum fuerit certum haberi vellem. MAG. Varie autem id refertur. Et quidem, ut supra memoravimus, quidam octavo Kalendarum Aprilium, sed alii sexto, nonnulli quinto Kalendarum earumdem die fuisse asseverant. Ubi notandum quia si octavo Kalendarum memoratarum, ut antiquiores scripsere, resurrectio Domini facta est, quintus profecto circuli decennovennalis tunc agebatur annus habens concurrentes septem et lunam quartam decimam, sicut semper undecimo Kal. Aprilis. Si autem sexto Kal. Aprilis Dominus resurrexit, tertius decimus circuli praefati annus exstitit, quinque habens concurrentes et lunam quartam decimam, ut semper nono Kal. Aprilis. Porro si quinto Kalendarum supra scriptarum resurrectio celebrata est Christi, secundus circuli decennovennalis existens annus concurrentes habebat quatuor et lunam tertiam decimam, sicut semper octavo Kal. Aprilis. Quae cuncta septimae decimae lunae, et in qua die Dominico primo sacrosanctae resurrectionis sunt acta mysteria, cursu panduntur indubio. Tantum diligentissime cavendum ne hanc sexta decima luna, ut quidam, patratam confirmando, non solum inevitabile nostrae calculationis dispendium, sed et gravissimum catholicae fidei incurramus periculum. |
1 | DISC. Nunquid est aliquod de Dominica Paschae argumentum, sicut et de quarta decima luna esse ostendisti? MAG. Illud pro argumento ponunt, quia quot dies ante pridie Idus Aprilis habueris Pascha, tot diebus ante Kalendas Martias habebis initium Quadragesimae. Et quot dies post pridie Idus Aprilis habueris Pascha, tot idem diebus Kalendas Martias habebis initium Quadragesimae. Et si pridie idus Aprilis Pascha habueris, Kalendis Martiis initium Quadragesimae habebis. Quot dies ante Kal. Aprilis habueris Pascha, tantos dies ante duodecimum Kal. Martias habebis initium Quadragesimae. Et quot dies post Kalendas Aprilis habueris Pascha, tot diebus post duodecimam Kalendas Martias habebis initium Quadragesimae. DISC. In quot diebus evenit nobis Pascha celebrare? MAG. Triginta quatuor vel triginta quinque, id est, ab undecima Kal.April. usque in septimam Kal. Maii. Et hoc in decennovennali cyclo fit propter concordiam epactarum. Isti triginta quinque dies sunt inde quia in CCCLIV dies anni communes progrediuntur, et anni embolismi usque in trecenti LXXXIV, quia in communibus annis ante CCCLIV dies Pascha non licet celebrare, supra vero licet. In embolismo autem anno ante CCCLXXXIV non decet celebrari, supra vero decet. Iste ergo numerus dierum in communibus annis et embolismis in celebratione Paschae observandus est. |
1 | DISC. De ultimo tramite decennovennalis circuli nunc, ni fallor, ordo exposcit ut dicas. MAG. Ultima sane memorati circuli meta panduntur lunae Dominici Paschae, propter variantem eiusdem Dominici occursum, septem dierum ambitu inclusae, id est, a quinta decima usque ad vicesimam primam. Qui pro certo dies creberrima legis sunt adnotatione praefixi, dicente Domino: Primo mense, quarta decima die mensis, comedetis azyma usque ad diem vicesimum primum eiusdem mensis ad vesperam. Septem diebus fermentatum non invenietur in domibus vestris. Cuius primi mensis septemque eius dierum azymorum nunc regula talis est, ut quae post aequinoctium quinta decima luna occurrit, primi mensis intelligatur. Et haec quocunque septem dierum, id est, a quinta decima usque ad vicesimam primam, primum Dominicum acceperit. Paschalis festi gaudiis aptum porrigat. CAPUT XC Argumentum ad ipsam lunam inveniendam. |
2 | Si vis agnoscere quota luna festivitas Paschae occurrat, si in Martio mense Pascha celebretur, computa menses a Septembrio, hoc est, ab initio anni secundum Aegyptios, quorum rationem hic sequitur Dionysius, usque ad Februarium, hoc est, usque ad finem anni secundum antiquos Romanos sex menses sunt. His semper adiice duos regulares. Fiunt octo. Adde epactas, id est, adiectiones lunares. Verbi gratia: anno futuro quarta decima indictione, XIV, fiunt viginti duo; adde et dies mensis Martii usque in Dominicum Paschae, quod fit nono Kal. Aprilis, fiunt simul quadraginta sex; tolle triginta, remanent sexdecim: sexta decima luna erit in Pascha, id est, nono Kal. Aprilis, quando resurrectio Domini celebratur. Si autem velis intelligere quota luna est in Pascha, quandocunque in Aprili mense celebratur, computa menses a Septembre usque ad Martium; quia, ut alii opinantur, quandocunque in Aprili Pascha celebratur, Martius finis anni est. Quando autem in Martio Pascha invenitur, tunc Martius primus mensis dicitur. A Septembre ergo usque ad Martium septem menses sunt; his adde semper regulares duos, fiunt octo: adde epactas lunares cuiuslibet praesentis anni, verbi gratia, ut in hoc anno sunt tres, fiunt duodecim; adde et dies mensis Aprilis qui sint usque in Pascha, hoc est sexto Idus Aprilis; fiunt simul viginti: vicesima luna fuit hoc anno in die resurrectionis Domini. CAPUT XCI. Item aliud argumentum. |
3 | Notandum autem quod omnis paschalis luna, culuscunque aetatis est, si detrahis ab ea duodecim, fiet tibi aetas lunae quae fit in initio Quadragesimae. Verbi gratia: si quinta decima luna est paschalis, tolle de quindecim duodecim, et remanent tres: tertia est luna in initio Quadragesimae eo anno quo quinta decima est luna die Dominica Paschae, et caetera similiter. CAPUT XCII. Quid distet inter Pascha et Azyma. |
4 | DISC. Verum quia de utriusque Paschae ratione, et illius scilicet quod secundum legem quartam decimam lunam proxima Dominica in memoriam resurrectionis Domini colatur, satis mihi fecisti, peto ut quid inter Pascha et Azyma distet edicas. Leguntur haec saepius in illis locis ubi de Paschae primum observatione dispositum est. MAG. Ergo iuxta legis Scripturam alia Paschae, alia solemnitas est azymorum. Una quippe dies Paschae, id est transitus, est, quarta decima videlicet primi mensis; in qua vesperascente agnus immolari iussus est, et mox sequente nocte transivit Dominus Aegyptiorum primogenita percutiens, et signatas agni sanguine domes filiorum Israel liberans. Sequentes vero dies septem, id est, a quinta decima usque ad vicesimam primam mensis eiusdem, Azymorum proprie vocantur, sicut libri testantur legis. Et Iosephus scribit in libro Antiquitatum quarto decimo ita dicens: «Quarta decima luna primi mensis agnus immolatur. Quinta decima autem succedit festivitas Azymorum, quae septem diebus celebratur. Secunda vero Azymorum die, quae est sexta et decima, frugum primitias quas metunt offerunt.» Quem legalium morem sacrorum etiam nunc Ecclesiae consuetudo non ignobiliter imitatur, unam videlicet noctem transitus Dominici, id est, resurrectionis eius a mortuis, qua impios triumphando, fideles salvare dignatus est, principaliter observans in cuius exortu sanguis ipsius, videlicet agni immaculati, populus eius fonte regenerationis ablutum mundat ab omni peccato, ac deinde alios septem dies in memoriam eiusdem Dominicae resurrectionis congrua festivitate subiungens. Verum quia ipsa quoque dies Paschae a fermento castigari praecipitur, haec Evangelii Scriptura aliquando primum Azymorum cognominat. Et primo, inquiens, die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? Item diem quintam decimam mensis primi, a qua septem dies Azymorum inchoant, propter viciniam Paschae, nomine vocat illius, cum dicit: sed manducarent Pascha. Non quia legi contraria est evangelica Scriptura, sed quia sacramentum quod decebat, hoc nobis societate vocabulorum vivacius inculcare curavit. Salva enim subtiliori discussione possumus intelligere quod mystica Paschae solemnia singuli nostrum in die baptismatis egerint, spiritalem videlicet exterminatorem signo pretiosi sanguinis evadendo, spiritales transeundo tenebras. Toto autem vitae proficientes tempore, quod deinceps in hac peregrinatione gerimus, septem dies Azymorum celebremus, quibus, sicut Apostolus edocet, non in fermento malitiae et nequi tiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis epulari debemus. Et quia nos in baptismo, ut de potestate Satanae in partem sortis sanctorum transire queamus, sinceritatem et veritatem tenere necesse est, itemque toto nostrae peregrinationis tempore, quod septenario dierum numero volvitur, quotidiano profectu ad meliora transire praecipimur, quasi et in Pascha azymis vesci et in diebus Azymorum Pascha spiritaliter agere cognoscimur. CAPUT XCIII. De mystica significatione Paschae. |
5 | DISC. Quia de mysterio Paschae aliqua dixisti, peto ut si aliqua adhuc supersint dicas. MAG. Sunt utique. Quia Aurelius Augustinus in epistola de Pascha ad Ianuarium plura hinc retulit; quae tamen hic tantummodo commemorasse, non pleniter posuisse, propter brevitatem nostrae disputationis censemus. Primum, quod post aequinoctium, id est, post victoriam lucis de umbra noctis, Pascha celebratur, significat quod post victoriam Christi de morte, Pascha rite celebramus. In mense novorum, id est, in novitate vitae, et in spem immortalitatis et resurrectionis nostrae. In plenilunio, vel post plenilunium, id est, in plenitudine fidei vel sensus, et post agnitionem gratiae vel mysteriorum Dei. In tertia hebdomada eiusdem mensis, hoc est, in tertio tempore huius saeculi, id est, post patriarchas ante legem, post prophetas sub lege, in initio gratiae et Novi Testamenti Christi triumphum, qui tertia die resurrexit a mortuis, veneramur. Quod autem tunc Pascha rite colitur cum globus lunae lucem de inferioribus ad superiora traxerit, significat nos debere omnem nostrae mentis intentionem ab ambitione visibilium ad invisibilium amorem vertere, Christumque non in terra adhuc praeliantem, sed in coelis iam regnantem inspicere. Quod in die Dominica sanctum Pascha celebramus, in qua primum lux creata est, Christus quoque resurrexit, et quae nostram resurrectionem praefigurat, admonet nos per lucem fidei et bonorum operum quotidie passionibus Christi communicantes gloriam cum eo tenendam desiderare coelestem. Quod ergo septem diebus hanc sanctissimam colimus solemnitatem, Spiritus sancti gratiam significat totam Ecclesiam illustrasse catholicam. Quae gratia post resurrectionem Christi manifeste apostolis et caeteris collata est fidelibus. Haec nos breviter commemorasse sufficiat. Caeterum qui plenius vult nosse, legat praedictam epistolam, et ibi inveniet. CAPUT XCIV. De circulo magno paschali. |
6 | Circulus Paschae magnus est qui, multiplicato per invicem solari ac lunari cyclo, quingentis triginta duobus conficitur annis. Sive enim decies novies viceni et octeni, seu vicies octies deni ac noveni multiplicentur, quingentorum triginta duorum numerum complent. Unde fit ut idem circulus magnus decennovennales lunae circulos viginti octo, solis autem, qui vicenis octenisque consummari solent annis, decem et novem habeat circulos, bissextos decies novies septenos, id est, centum triginta tres, menses solares vicies octies ducentos viginti et octo, id est, sex millia trecentos octoginta quatuor, menses autem lunares vicies octies ducentos triginta quinque, id est, VI DLXXX dies, exceptis bissextis, vicies octies, VIDCCCCXXXV, id est, CXCIV CLXXX, appositis autem bissextis, CXCIV CCCXVII, qui ubi memoratum ex ordine mensium dierumque summam compleverit, mox in seipsum revolutus, cuncta quae ad solis vel lunae cursum pertinent, eodem quo praeterierant semper tenore restaurat. Tantum anni Dominicae incarnationis suo certe tramite proficiant in maius, et indictiones quoque ferantur in ordine, nil siderum cursum atque ideo nil paschalis calculi ordinem movent. CAPUT XCV. De saeculis. |
7 | DISC. Quia de temporum particulis et computi ratione pleniter, quantum brevitas dialogi nostri sinebat, exposuisti, superest ut de saeculo, quod post annum in serie temporum posuisti, breviter dicas. MAG. Saecula generationibus constant. Et inde saecula dicuntur quod se sequantur. Abeuntibus enim aliis, alii succedunt. Hunc quidam quinquagesimum annum dicunt, quem Hebraei iubilaeum vocant. Ob hanc causam et ille Hebraeus qui propter uxorem et liberos amans dominum suum aure pertonsa aut servitio subiugatus servire iubetur in saeculum, hoc est, usque ad annum quinquagesimum. Aliquando tamen saeculum in propheticis libris pro aeterno positum reperimus, sicut est illud Psalmistae: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius, et laudatio eius manet in saeculum saeculi. CAPUT XCVI. De aetatibus. |
8 | DISC. Nunc iam libellum nostrae disputationis claudens, unde dicatur aetas profer, et quid significet, et quid in se contineat, ut ita solvaris tandem a meae interrogationis stimulo et tuae responsionis debito. MAG. Faciam. Et utinam sic saltim ab importunitate tua quiescas, et feriatum stylum per aliquod tempus me habere permittas. Aetas plerumque dicitur et pro uno anno, ut in annalibus, et pro septem, ut hominis, et pro centum, et pro quovis tempore. Unde et aetas dicitur tempus quod de multis saeculis instruitur. Et dicta aetas quasi aevitas, id est, similitudo aevi. Nam aevum est aetas perpetua, cuius neque initium neque extremum noscitur. Quod Graeci vocant aeonas, quod aliquando apud eos pro saeculo, aliquando pro aeterno ponitur. Unde et apud Latinos derivatum hoc nomen est. Aetas autem proprie duobus modis dicitur: aut enim hominis vitae temporalis significat articulos, sicut est infantia, iuventus, senectus; aut mundi cursum, ut sint sex aetates famosissimae, quas libri tractatorum saepius memorant. Sed quia de utraque aetate iam aliqua praelibavimus, deinceps simul de utrisque dicemus. |
9 | I. Prima est ergo mundi huius aetas ab Adam usque ad Noe, continens annos iuxta Hebraicam veritatem mille sexcentos quinquaginta sex, iuxta Septuaginta Interpretes II CCXLII. Generationes iuxta utramque editionem numero decem. Quae universali est deleta diluvio. |
10 | Sicut primam cuiusque hominis oblivio demergere consuevit aetatem, quotus quisque est qui suam recordetur infantiam. |
11 | II. Secunda aetas a Noe usque ad Abraham, generationes, iuxta Hebraicam auctoritatem complexa decem, annos autem ducentos nonaginta duos, iuxta Septuaginta Interpretes anni mille septuaginta duo, generationes vero undecim. |
12 | Haec quasi pueritia fuit generis populi Dei. Et ideo in lingua inventa est Hebraea, id est, a pueritia. Namque homo incipit nosse loqui post infantiam quae hinc appellata est quod fari non potest. |
13 | III. Tertia ab Abraham usque David, generationes iuxta utramque auctoritatem quatuordecim, annos autem DCCCCXLII complectens. |
14 | Haec velut quaedam adolescentia fuit populo Dei, a qua aetate incipit homo posse generare. Propterea Matthaeus evangelista generationum ex Abraham sumpsit exordium; qui etiam pater gentium constitutus est quando mutatum nomen accepit. |
15 | IV. Quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, annos habens iuxta Hebraicam veritatem quadringentos septuaginta tres, iuxta Septuaginta translationem duodecim amplius, generationes iuxta utrosque codices decem et septem, quas tamen evangelista Matthaeus certi mysterii gratia quatuordecim ponit, a qua, velut iuvenili aetate, in populo Dei regum tempora coeperunt. Haec namque in hominibus aetas apta gubernando solet existere regno. |
16 | V. Quinta, quasi senilis aetas, a transmigratione Babylonis usque adventum Domini Salvatoris in carnem, generationibus et ipsa quatuordecim, porro annis quingentis octoginta novem extenta; in qua, ut gravi senectute fessa, malis crebrioribus plebs Hebraea quassatur. |
17 | VI. Sexta, quae nunc agitur, aetas, nulla generationum vel temporum serie certa, sed ut aetas decrepita, ipsa totius saeculi morte consumenda. |
18 | Has aerumnosas plenasque laboribus mundi aetates quique felici morte vicerunt. |
19 | VII. Septima iam sabbati perennis aetate suscepti. |
20 | VIII. Octavam beatae resurrectionis aetatem, in qua semper cum Domino regnent, exspectant. Ad quam nos feliciter sua gratia pervenire ipse concedat qui cuncta tempora creaverat, et aeternitate semper manet perenni, trinus et unus omnipotens Deus, qui est benedictus in saecula. Amen. |
1 | Sancte Dei praesul, meritis in saecula vivens, |
2 | Causam quam ferimus suscipe mente pia. |
3 | Nempe ego cum fueram custos humilisque minister |
4 | Istius Ecclesiae, dogmata sacra legens, |
5 | Hunc puerum docui divini famine verbi |
6 | Ethicae monitis et sophiae studiis. |
7 | Ipse quidem Francus genere est, atque incola silvas |
8 | Bochoniae, huc missus discere verba Dei: |
9 | Abbas namque suus, Fuldensis rector ovilis, |
10 | Illum huc direxit ad tua tecta pater, |
11 | Quo mecum legeret metri scholasticus artem, |
12 | Scripturam et sacram rite pararet ovans. |
13 | Ast ubi sex lustra implevit, iam scribere tentans, |
14 | Ad Christi laudem hunc edidit arte librum: |
15 | Quo typicos numeros, tropicas et rite figuras |
16 | Indidit, ut dona panderet alma Dei. |
17 | Passio quid Christi mundo conferret honoris, |
18 | Qualiter antiquum vinceret et chelydrum: |
19 | Quod sic venturum sancti cecinere prophetae, |
20 | Ac libri legis grammate rite dabant. |
21 | Et quia se meminit nutritum in domate claro |
22 | Istius ecce loci hinc tibi dona feret: |
23 | Quae licet indigna et sint vilia, tu tamen ipsa |
24 | Patronus mitis accipe, quaeso, pie, |
25 | Altithrono et redde pignus quod praestitit ipse |
26 | Instanter poscens artifici veniam. |
27 | Qui quantum potuit, non quantum debitor ipse |
28 | Exstitit, ut grates redderet ore Deo: |
29 | Crimine pro miseri largas tu funde potenti, |
30 | Alme, preces Domino, sicque iuvato tuum, |
31 | Qui multa infanda semet egisse fatetur, |
32 | Aetas lasciva quanta patrare solet. |
33 | Sed spes firma manet, bonitas et magna Tonantis |
34 | Ipsum quod salvet omnipotens medicus: |
35 | Sanguine qui proprio laxavit debita mundo, |
36 | Abluit et fonte crimina multa sacro. |
37 | Tantum tu precibus ipsum meritisque sacratis |
38 | Commenda Christo, sicque beatus erit, |
39 | Praesentem et vitam peragat sospesque futurae |
40 | Servetur patriae, protege, sancte, tuos. |
1 | Pontificem summum, salvator Christe, tuere, |
2 | Et salvum nobis pastorem in saecula serva: |
3 | Praesul ut eximius sit rite Gregorius almae, |
4 | Ecclesiae custos, doctorque fidelis in aula. |
5 | Sedis apostolicae princeps, lux aurea Romae, |
6 | Et decus et doctor plebis, et almus amor. |
7 | Tu caput Ecclesiae es, primus patriarcha per orbem, |
8 | Praeclarus meritis et pietate potens. |
9 | Sal terrae, mundi lux, atque urbs inclyta Christi, |
10 | Perpetuae praebens lucis iter populo. |
11 | Vestra valet coelum reserare et claudere lingua |
12 | In terra positus claviger aethereus. |
13 | Tu renovator ades patriae, spes, rector honorque. |
14 | Dulcis amor cunctis, dignus amore Dei. |
15 | Tempora sunt huius vitae nunc plena periclis: |
16 | Bella movent gentes, hostis ubique furit; |
17 | Unde opus est valde tua quod protectio fortis |
18 | Succurrat miseris, quos inimicus odit. |
19 | Eripe, sancte, piis monitis precibusque sacratis |
20 | Commissum tibimet, pastor, ab hoste gregem. |
21 | Ut tua laus maneat, merces et gloria semper, |
22 | Cum Christo in coelis regna beata tenens, |
23 | Principi apostolico Petro coniunctus in aevum, |
24 | In terris vicem cuius et ipse geris. |
25 | Praesul amate Deo, te, papa Gregorius, oro, |
26 | Intra oves proprias me ut miserum numeres. |
27 | Sisque tui famuli protector verus, et ipsum |
28 | Aeterno Domino restituas precibus, |
29 | Qui se totum offert, parva haec et dona ministrat, |
30 | Commendans tibimet seque suaque simul. |
31 | Per te ut alma crucis laus nunc acceptior exstet |
32 | Principi apostolico munera missa Petro: |
33 | Quae Christi ad laudem conscripta est tempore prisco |
34 | Ludere dum libuit carmine versifico. |
35 | Credo quidem memet per te conquirere posse |
36 | Vitam quam nequeo per propria merita. |
37 | Te Deus aeternus, mundi mitissimus auctor, |
38 | Tempore longaevo protegat atque regat, |
39 | Ut valeas, vigeas sanus, et prospera captes |
40 | Hic et in aeternum regna superna metas. |
41 | Te vigilem servet qui non dormitat in aevum, |
42 | Nominis atque tui restituat meritum. |
43 | Ut vigilet cautus pastor, Gregorius adsis |
44 | Sancte tuis ovibus: papa beate, vale. |
1 | Rex regum Dominus, mundum ditione gubernans, |
2 | Imperii ac sceptrum regnans qui iure perenni |
3 | Immortale tenes, cum crimina multa parentum |
4 | Laxasti in cruce, iustitiae cum frena locaras: |
5 | Omnibus ergo tuis servis, super astra beatam |
6 | Sperare hinc vitam Hiesu cito, Christe, dedisti: |
7 | Doni quae est modo, Christe, Deus Patrisque tuique: |
8 | Nunc nomen id rite tuum iam cuncta stupebant |
9 | Saecula, dudum en vertice quod gestatur amica |
10 | Summi Christocolae, duce signat rite gerendum hoc, |
11 | Per iustamque thronum avido quod tollere legem |
12 | Atque decet, totum Augustus nutu excolat orbem. |
13 | Nam hoc fenus tanto girando cardine prodit, |
14 | Orbs sciat ut galeam consultu Caesaris oret, |
15 | Augusto pure feret almam hinc laude coronam. |
16 | Nam optima dextram virtus divina paret arte, |
17 | Stips, Hiesu, tua detque triumphum, poscimus omnes |
18 | Iam almum iusto iustitiae quod regnet ubique, |
19 | Haec silice induat atque ligatu giret amico, |
20 | Dum affert lorica placitum sic ipsa paratum, |
21 | Optemus nos semper amicum, quem pie Christus |
22 | Re tutatur, quam nullus iaculo premit, ast fur |
23 | Fas, vel in illo proterat hostis crimine diro |
24 | Defensor artis sed firmum monstrat amandum |
25 | Ius ornatu laneat Caesaris obtinet haustum. |
26 | Omen fitque omne, ac tutum imperium manet orbe. |
27 | En regna Graium omne per aevum munera donant, |
28 | Et Persa dat, sicque eius sobolis latus ambit. |
29 | Gens plebs laeta propago succinam pie donat |
30 | Musam iuvat edens maneat, scit scutum et amare |
31 | Spem exsul sceptra tenendo, dum fidei dat ubique |
32 | Rem haustu donec saecla sua depellit ab arte, |
33 | Quae formose iura tenebunt tela nefas sint, |
34 | Et sedare qui et terrae solidanda proterviam, |
35 | Quam est solidus permane tegit Augustus ovile, |
36 | Transformat orbis Christi cum clara tributa, |
37 | Iure colendi dum memor aeque trophaea parans dat, |
38 | Quae hoc sint nomen ubique means devotum ab ore |
39 | Nempe tonat, urgetque probe pectus diu amari, |
40 | Sit tremor estque bonae divino munere famae, |
41 | Proficit inde orbe madidum fretum illicitaque |
42 | Sic abicit portum, cruce dat Iesum sequiturque |
43 | Hunc tibi enim indo datum, o semper castusque piusque |
44 | Caesar, large modo visu tu castra inimici ast |
45 | Terres spemque timor altus inimica fugans dat, |
46 | Tu pius et gratus nimium pronum rogat haec gens |
47 | Ad veniam ire animus nobis ad iussa parentis: |
48 | Conscripsi dudum nam Christi laude libellum |
49 | Versibus et prosa, tibi quem nunc, induperator, |
50 | Offero, sancte, libens, cuius praecedit imago |
51 | Stans armata fide victorem monstrat ubique. |
1 | O Christe salvator, rex regum et Dominus dominorum, qui mundum propria ditione gubernas, et sceptrum incorruptibile tenendo iure perenni super omnia regnas: tu crimina multa parentum nostrorum in cruce delesti: quando humano generi iustitiae frena constituisti, atque tuis fidelibus in coelis beatam vitam sperare, velociterque adipisci posse dedisti. Ergo tui muneris est largissimi patrisque tui scilicet potentissimi, quod nomen illud tuum ineffabile omnibusque saeculis dudum terribile, nunc piissimi principis vertice gestatur honesta religione, quae ab omnibus veneratur celeberrima. Hinc quoque ostenditur quod eius auctoritate atque defensione, augustum imperium firmiter tenetur, et cuique avaro religionique Christianae contrario, per iustum iudicium potestas aufertur, ut religiosi principis nutu totus orbis regatur. Nam largitio amplissima munerum illius hoc ubique prodit, ad laudem venerandi imperatoris terrarum populos provocans, quatenus communi consilio eius defensionem omnes pariter quaerant. Quod quidem nos tui famuli, Christe, mitis salvator, supplices petimus, quatenus per vexillum sanctae crucis, tua sacratissima virtus ipsius dexteram divina imbuat arte, atque triumphum ubique conferat iustitiae. Haec quoque illum thorace fidei adamante duriore induit, quae scilicet et ornatum decentissimum et munimentum confert fortissimum. Unde necesse est ut nos pariter cum omni populo Christiano eius amicitiae gratiam optemus: quem Dominus Christus ita protegens custodit ut nullus insidians eum aliquo modo nocere possit, vel famam eius iustissimam aliquo crimine maculare; sed defensor omnipotens, adiutor boni studii eius et bonae voluntatis, constantiam et verae innocentiae formam in eo nobis semper imitabilem proponit, vultque ut nobilissimi Caesaris omnem felicem habeat actum, hincque eius imperium terra scilicet et pelago tutum maneat. Nam gentes, Graecorum dona pretiosissima illi deferunt, similiter et regna Persarum, nec non et caeterae gentes ipsius simul eiusque prolis latus tuendo frequentant, maxime gens Germaniae et populus Francorum (de quibus eius nobilis prosapia originem traxit) in eius laudibus concinnit, vitam illi et prosperitatem continuam exoptans. Exsul quoque quicunque priscis temporibus a sede propria aberravit, eius triumphos amando mox reditum velocem sperat, quia sceptra tenendo fidei verbum spargit ubique, donec populum suum a vetusto scelerum usu purget, qui iuvante Christo firmiter fidei catholicae iura tenebit: ne frustra verbi iacula proferat, sed sint arma potentia Deo in omne opus bonum, et Christi fide roborata carnis proterviam doment. O quam solidus fide et stabilis in Christiana religione manet, qui oves sibi commendatas diligenter omni hora custodit, et pensum Dominici servitii cultumque divinum strenue ab omnibus sibi obtemperantibus expetit, dum superni regis vexillum cunctis venerandum esse ostendit, et ad praedicandum Christi Evangelium ubique doctores suos dirigit, qui duricordes sermonibus suis molliant, et ad percipiendum bonum odorem virtutum divina gratia opitulante producant, ut luxus saeculi spernant, et in Christo spem collocantes ipsius passionibus communicare appetant. Ecce tibi, o imperator clementissime atque sanctissime, praesens offero munus omni devotione subiectus, qui terribilis exstas adversariis, inimicorum terga persequens, et placidus es devotis, clementer conversis veniam tribuens. Omnis gens, omnis natio tuam voluntatem facere expetit; nosque tui miseri famuli clementiam tuam pronis obsequiis adire optamus, eiusque votis obtemperare in omnibus desideramus. Nam libellum, quem in honorem sanctae crucis dudum prosa metroque composui, nunc tuae serenitati offero supplex, deprecans, ut qui scuto fidei, lorica iustitiae et galea salutis decenter es ornatus, nos sub tua defensione Christo militantes munire digneris, atque ad portum salutis aeternae in augmentum praemiorum tuorum Domini adiuvante perducere. |
2 | Continet autem praesens imago serenissimi imperatoris Ludovici quindecim versus metro dactylico tetrametro conscriptos hoc modo: |
3 | Hiesu Christe, tuum vertice signum |
4 | Augusto galeam conferat almam, |
5 | Invictam et faciat optima dextram. |
6 | Virtus, Iesu, tua detque triumphum, |
7 | Iusto iustitiae induat, atque |
8 | Lorica semper placitum amicum. |
9 | Quam nullus iaculo proterat hostis, |
10 | Sed firmum maneat Caesaris omne |
11 | Ac tuum imperium omne per aevum. |
12 | Sicque eius sobolis laeta propago |
13 | Succedens maneat sceptra tenendo, |
14 | Donec saecla sua iura tenebunt, |
15 | Et terrae solidus permanet orbis, |
16 | Christe, dum memoret nomen ubique, |
17 | Et verbum Domini praedicet ultro. |
18 | In circulo autem qui caput cingit duo versus adonici metri continentur isti: |
19 | Tu, Hludovicum, |
20 | Christe, corona. |
21 | Crux vero quam dextera gestat, hos tenet versus metri Asclepiadii: |
22 | In cruce, Christe, tua victoria vera salusque |
23 | Omnia rite regis. |
24 | Scutum vero quod sinistra tenet, elegiaco metro conscriptum est hoc modo: |
25 | Nam scutum fidei depellit tela nefanda, |
26 | Protegit Augustum clara tropaea parans |
27 | Devotum pectus divino munere fretum |
28 | Illaesum semper castra inimica fugat. |
1 | Hortatur nos lex divina ad deferendum Domino dona, nec excipit aliquem, sed ab omnibus spontaneam expetit oblationem, cum Moysi Dominus praecepit ita dicens: Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias, ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas. Ubi nullus excusationi locus datur, quando voluntas prompta quaeritur et non necessitas imponitur, sed uniuscuiusque proprio arbitrio relinquitur. Unde ipse haec legens, animum devotum impendens, offerebam has primitias, in laudem sanctae crucis expensas, quae columna est coelestis aedificii, in qua videlicet constructa est domus Christi, ipsi arbitrio interno qui me conspicit non superba intentione, sed humili devotione quidquid sua gratia possum, in eius laudem volens conferre; qui non secundum faciem, sed secundum cor iudicans, non aestimat quantitatem muneris, sed quantitatem devotionis. Nec enim arbitror me posse aliquid sanctae cruci decoris conferre, quae claritate sua cuncta clarificat; sed claritatem eius et maiestatem perpetuam, laudibus quibuscunque possum, conservis meis praedico, ut saepius eam legentes ac sedulo conspicientes, nostram in ea redemptionem assidue cogitemus, Redemptorique nostro incessanter gratias agamus. Qui cum nullius egeret, sempiternumque regnum una cum Patre et Spiritu sancto haberet: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Semel quoque pro peccatis nostris mortuus est iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, faceretque nos regnum et sacerdotes Deo Patri. Quapropter rogo, ut quicunque textum huius operis perspexerit, non statim propter artificis vilitatem spernendo abiiciat, sed, si velit et possit, legat, et oculo sanae fidei intuendo atque per auctoritatem divinarum Scripturarum diiudicando, quod in eo catholice et recte repererit disputatum, ei hoc tribuat a quo est omne bonum; si quid autem minus recte atque inconsiderate invenerit prolatum, magis meae imperitiae quam malitiae deputet, qui catholicae fidei quantum possum rectitudinem semper desidero et inhianter disco, eiusque iura quantum superna gratia concedit servare contendo. Atque ideo cui errasse videor humiliter suggero, ut vel viva voce si praesens sim, vel per scripta si absens, errorem meum mihi intimare non tardet. Sin autem propter longinquitatem terrarum, seu propter aliam aliquam impossibilitatem neutrum horum facere possit, sive etiam me a praesenti vita constiterit excessisse, precor ut pro reatu meo clementissimum iudicem de precetur, quatenus ipse, quem humanae infirmitatis nihil latet, erroris mei vincula dissolvat, et suae remissionis gratia peccatorum mihi veniam donet. Hocque idem me quandiu vixero in hoc corpore acturum exopto, id est, pro meis et pro aliorum erratibus quotidie preces fundere, ut ipse pius sua gratia et errantes corrigat, et erratorum indulgentiam tribuat. De caetero autem moneo lectorem, ut huius conscriptionis ordinem teneat, et figuras in eo factas servare non negligat, ne operis pretium pereat, et utilitas lectionis minuatur. Quod ut facilius possit, uniuscuiusque figurae rationem in sequenti sibi pagina prosaico stylo intimare curabam, subternectens expositionem eius simul, et versus qui in ea conscripti sunt. Si quem autem movet, cum uniuscuiusque paginae, versus eiusdem numeri describere decreverim, cur aliquas notas sive punctos eis interseruerim, agnoscat me hoc non tam necessitate quam voluntate fecisse, ut lucidior sensus et locutio in eis fieret. Nec hoc quidem vulgo ne frequenter feci, nec sine auctoritate maiorum. Nam non recordor alicubi me fecisse in ipsis versibus punctos, nisi ubi quae pronomen vel que coniunctio fuit, vel us finalis syllaba dictionis, quod idem et Porphyrius fecit, secundum cuius exemplar litteras spargere didici, et pro m littera alicubi virgulam, super antecedentem sibi vocalem notavi. Feci quoque et synaloepham, aliquando in scriptu in opportunis locis synaloepharum, quod et Titus Lucretius non raro fecisse invenitur. V quoque inter q et aliquam vocalem positam aliquando intercepi; similiter et h non littera sed nota aspirationis esse convincitur. Si autem metricis omnibus, qui solummodo metri genus et pedum regulam servant potestas non minima datur per metaplasmos et schemata atque tropos, et caetera quae poetis abundantissima a grammaticis concessa sunt, cur non mihi? qui non solum genera certa metrorum et pedes legitimos, sed etiam seriem et numerum litterarum et figurarum modum diligentius servare curavi. Ante omnia quoque obsecro unumquemque qui hoc opus legerit, ne invidiae stimulis contra me excitetur, ut laborem meum dissipare contendat, ne dum hoc quod ego ad laudem Dei parare sategi, ille delere studeat, et sibi magis nocere studeat quam mihi; et dum sanctae crucis gloriam per meam humilitatem audire non sustinet, crucifixi regis offensam incurrens redemptionis gratiam quae in cruce est non consequatur. |
2 | Musa cita studio gaudens nunc dicere numen |
3 | Nostra cupit, pariter carmine et alloquiis: |
4 | Dona patris summi, quae largus reddidit orbi, |
5 | Regis altithroni sancta trophaea simul. |
6 | Quae crux est sacra crucifixi numine plena, |
7 | Omnibus apta bonis, stirps veneranda satis. |
8 | Hanc ego pauper, egenus inops, en ore, loquella |
9 | Temptavi hic famulus sons dare et hoc oriar, |
10 | Nec me facta piant quod dignum munere tanto |
11 | Ne fore ad hoc credam, sic quoque mente probum; |
12 | Sed mihi larga Dei bonitas spes maxima voti |
13 | Est, quae me promptum laus dabat exhilarans. |
14 | Pauperis et viduae non sprevit rara minuta |
15 | Sed tulit, ipsa probans arbiter omnitenens, |
16 | Atque orbe dominans qui sancit solus et unus, |
17 | Cuncta venusta bona hanc laude beavit amor. |
18 | Mandatum vetere nempe est et lege quibusque |
19 | Munera ut apta darent templa ad honesta Dei. |
20 | Pars dedit argentum, pars auri munera clara; |
21 | Pars tribuit gemmas: pars quoque tincta dedit |
22 | Ligna; oleum quidam, pigmentaque cara dedere: |
23 | Multaque magna domus monstrat ubique micans. |
24 | Ast alii setas tulerant, pilosque caprarum: |
25 | Nec fuerant spreti hi dona ferendo Deo haec. |
26 | Quapropter rogito nummatum dives ut istic, |
27 | Vilia cum portem, hinc spernere nollit onus: |
28 | Ipse licet gazas immensas conferat amplis |
29 | Agminibus fultus, templa oneranda Dei hinc. |
30 | His ego non motus conturbor nam impie vultu; |
31 | Sed gratulans speculor crescere dona sibi. |
32 | Ille quoque exosa ut habeat mea munera nolo; |
33 | Sed magis esse sciat qualiacunque Dei haec, |
34 | Exprobrat ipse Deo qui despicit acer egenum: |
35 | Cuius egenus hic est, cuius et omnis homo est |
36 | En quantum tribuo tribuit mihi Iesus amator, |
37 | Sint sua facta pie hic cunctaque hic rapiat. |
1 | Ast soboles Domini et Dominus dominantium ubique, [hic |
2 | Expansis manibus morem formantis habendum en |
3 | Perdocet, hunc unum grex iustificat, colit atque, |
4 | Et sic more fatigantis cruce nam sua membra hac |
5 | Rite probant plebes, iuris spondetque parentem |
6 | Nam hunc scriptura. Et oro altorum culmine Hie[sum, |
7 | Et probo: quod rex, ast Iudaea inventa malorum est |
8 | Quae occidit regem, is vivax tamen atque potenter |
9 | Tela rupit vah martia, Esaiae dogmata complens. |
10 | Orimum nos simus alacres, tubitet male quisque [hinc |
11 | Eternum Dominum tacet, o auctor sanctus hic orbe [est |
12 | Tradi summi cuncta decent, quia sanguine demptam |
13 | Dextera deripuit praedam proba, sancta, profundo, |
14 | In cruce sic positus dederat Deus arce coronam. |
15 | Principium hic Deus, Emmanuel, ac finis, origo est. |
16 | Lux, et imago Patris, os, splendor, gloria, Christus |
17 | Homousion Patri, sol, verbum, ex lumine lumen [cum |
18 | Aequa manus Domini, seu virtus, duxque propheta [est, |
19 | Quem unigenam iuste, quem primigenam ore fate[mur: |
20 | Nazareus cum offensio fit, ac scandalum iniquis, |
21 | Angelus, atque lapis, scansuro hinc ianua mundo. |
22 | Induta en veritas veste, quid dogmate Christus |
23 | Indicet exponam: legem parva haec quoque vestis |
24 | Significat, namque hic tegitur in grammate raro |
25 | Summipotens auctor, qui continet omnia rector. |
26 | Ad quem mundus pertinet, astra, ac pontus, et [aether. |
27 | Nostramque natura arta atque sociata creanti est. |
28 | Nam auctorem haec illum (palmo qui claudit et arva) |
29 | Obtegit humano aut claudit visu, ecce potentem. |
30 | Ipse tamen ostensus ubique suo est opere orbi huic |
31 | Angelus, huic sponsus, iste est devotio plebi et |
32 | Atque docens sapientia, pacificus quoque custos, |
33 | Fons, brachium et panis, divinaque petra, magister. |
34 | Stella, oriens, qui et cura potens, intenta medela. |
35 | Clavis et hic David, laeta via, et agnus honestus. |
36 | Serpens sanctificans, illustris fit mediator: |
37 | Vermis homo isque, retraxit ab hoste (et vita) rapina. |
38 | Mons aquila, paraclytus, sic leo, pastor, et haedus. |
39 | Fundamentum, ovis, ac reddens pie vota sacerdos. |
40 | Melchi pontificis sadech vinum quoque panem, et |
41 | Qui vitulus, aries, carne de qua est sacra vinctus |
42 | Victima, patreque cum bene sit satus absque caduco: |
43 | Qui damna sensit et lignea, qui omnibus ante est. |
44 | Qui astra est syderea aeditus omnia luciferum ante. |
45 | Virgine hic est natus matre, tunc tempore in arto |
46 | Atque hominem ut servaret, ad aram hic crucis ivit, |
47 | Qui est sator aeternus, Christus benedictus in aevum. |
1 | Ecce imago Salvatoris membrorum suorum positione consecrat nobis saluberrimam, dulcissimam et amantissimam sanctae crucis formam, ut in eius nomine credentes et eius mandatis obedientes, per eius passionem spem vitae aeternae habeamus; ut quotiescunque crucem aspiciamus, ipsius recordemur, qui pro nobis in ea passus est, ut eriperet nos de potestate tenebrarum, deglutiens quidem mortem, ut vitae aeternae haeredes efficeremur, profectus in coelum subditis sibi angelis et potestatibus et virtutibus; utque recogitemus, quod non corruptibili argento vel auro redempti sumus de vana nostra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi, ut simus sancti immaculati in conspectu eius, in charitate, ut per hoc efficiamur divinae naturae consortes, fugientes eius qui in mundo est concupiscentiae corruptionem. Sunt quippe et in ipsa pagina nomina eiusdem Redemptoris nostri versibus comprehensa, quaedam ex divinitatis eius substantia, quaedam vero ex dispensatione susceptae humanitatis assumpta: ut ostenderetur, quod idem mediator Dei et hominum, et Patri est in deitate consubstantialis atque coaequalis, et matri in humanitate suscepta connaturalis atque consimilis, quia omnem naturam nostram ipse perfecte suscepit absque peccato. Qualitas autem eorum facile per rationem subternexam potest cognosci utrum ad divinam vel ad humanam eius pertineant naturam. Christus namque Graece a chrismate est appellatus, hoc est, unctus. Sacerdotes ergo et reges apud Iudaeos sacra unctione in Veteri Testamento ungebantur, et ideo Christus unctio appellatur, qui rex et sacerdos est: quia non oleo materiali, sed oleo laetitiae, hoc est, Spiritu sancto unctus est prae omnibus participibus suis. Christus vero Hebraice Messias dicitur. Hiesus Hebraeum, Graece sother, Latine salutaris vel salvator interpretatur, pro eo quod cunctis gentibus salutifer venit. Emmanuel ex Hebraeo in Latinum, significat, nobiscum Deus, scilicet quod per virginem natus Deus hominibus in carne mortali apparuit. Deus dicitur propter unitam cum Patre substantiam. Dominus propter servientem creaturam, Deus autem et homo quia verbum et caro. Unigenitus autem vocatur per divinitatis excellentiam, quia sine fratribus. Primogenitus, per susceptionem hominis, in qua per adoptionem gratiae habere fratres dignatus est, quibus esset primogenitus. Homousion Patri ab unitate substantiae appellatur, substantia enim vel essentia Graece usia dicitur. Omoynum, utrumque enim coniunctum sonat una substantia. Principium, eo quod ab ipso sunt omnia, et quia ante eum nihil est. Finis, quia dignatus est in fine saeculorum humiliter in carne nasci et mori; vel quia quidquid agimus ad illum referimus, et cum ad eum pervenerimus, ultra quod quaeramus non habemus. Os Dei est, quia verbum est eius. Nam sicut pro verbis, quae per linguam fiunt saepe dicimus illa vel illa lingua, ita pro verbo Dei ponitur os, quia mos est ut ore verba formentur. Verbum autem ideo dicitur, quia per eum omnia Pater condidit sive iussit. Veritas, quia non fallit, sed tribuit quod promittit. Vita, quia omnia vivificat. Imago dicitur propter parem similitudinem Patris. Figura, quia suscipiens formam servi, per operum virtutumque similitudinem, Patris in se imaginem atque immensam magnitudinem designavit. Manus Dei est, quod omnia per ipsum facta sunt. Hinc et dextera, propter effectum operis totius creaturae quae per ipsum formata est. Brachium, quod ab ipso omnia continentur. Virtus, quod omnem Patris potestatem in semetipso habeat, et omnia potest. Sapientia, quod ipse revelet mysteria scientiae et arcana sapientiae. Splendor, propter quod manifestat. Lumen, quia illuminat. Lux, quia ad virtutem contemplandam cordis oculos reserat. Sol, quia illustrator. Oriens, quia luminis fons, et quod oriri nos faciat ad vitam aeternam. Fons, quia rerum origo est, vel quia satiat sitientes. Ipse quoque A et Ω, quia initium et finis. Paracletus, id est, advocatus, quia pro nobis intercedit apud Patrem, et ad culpas nostras removendas curam gerit. Sponsus, quia de coelo descendens adhaesit Ecclesiae, ut essent duo in carne una. Angelus dicitur, propter annuntiationem paternae ac suae voluntatis, unde et apud prophetam magni consilii angelus legitur, dum sit Deus et Dominus angelorum. Missus dicitur, quia Verbum caro factum est. Homo dicitur, quia incarnatus est. Mediator, quia de morte ad vitam nos perduxit. Propheta, quod futura revelavit. Sacerdos, quod pro nobis hostiam se obtulit. Pastor, quia custos est. Magister, quod ostensor. Nazarenus vero a loco. Nazareus, a merito, id est, sanctus sive mundus, quia peccatum non fecit. Siquidem et aliis inferioribus rebus nominum species ad se trahit Christus, ut facilius intelligatur. Dicitur autem panis, quia caro. Vitis, quia ex sanguine ipsius redempti sumus. Flos, quia electus. Via, quia per ipsum ad Deum imus. Ostium, quia per ipsum ad Deum ingredimur. Mons, quia fortis. Petra, quia firmitas est credentium. Lapis angularis, quia duos parietes e diverso, id est, de circumcisione et praeputio in unam fabricam Ecclesiae iungit; vel quod pacem angelis et hominibus facit. Lapis offensionis, quod veniens humilis offenderunt in eum increduli, et factus est petra scandali. Fundamentum autem ideo vocatur, quia fides in eo fundata est, vel quia supra eum catholica Ecclesia constructa est. Agnus dicitur, propter innocentiam. Ovis, propter mansuetudinem. Aries, propter principatum. Haedus, propter similitudinem carnis peccati. Vitulus, pro eo quod pro nobis est immolatus. Leo, pro regno et fortitudine. Serpens, pro morte et sapientia. Vermis idem, quia resurrexit. Aquila, propter quod post resurrectionem ad astra remeavit. Nec mirum si vilibus significationibus figuretur, qui cum sit Patri coaeternus ante saecula Filius, naturae nostrae vilitatem non spernens, natus est in tempore hominis filius. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis. |
2 | Sunt ergo versus quinque, qui in linea humani corporis speciem forinsecus circumdantes conscripti sunt, quorum primus incipit a medio digito dextrae manus, et sic in indicem transit, postea in pollicem se erigens et per brachium dextrum ascendens, in vertice capitis finitur. Qui talis est: |
3 | Dextra Dei summi cuncta creavit Hiesus. Secundus a capite descendens similiter in medio digito sinistrae manus finitur iste: |
4 | Christus laxabit e sanguine debita mundo. Tertius a quarto digito dextrae manus, qui medius vocatur, incipiens, et per auricularem dextrum brachium subtus ducens, in latere dextro usque ad ventrem medium descendens, rursusque a dextro genu in radicem pedis desinit. Ita: |
5 | In cruce sic positus desolvens vincla tyranni. Quartus in radice pedis dextri exterius incipiens, inter media crura ascendens ad radicem usque pedis sinistri exterius pervenit. Ita: |
6 | Aeternus Dominus deduxit ad astra beatos. Quintus item a radice pedis sinistri exterius usque ad genua ascendens, et a ventre medio per latus et brachium sinistrum usque ad medium digitum pertingit. Ita: |
7 | Atque salutiferam dederat Deus arce coronam. In veste quidem femora circumdante, sunt versus hi duo elegiaci: |
8 | Veste quidem parva hic tegitur qui continet astra, |
9 | Atque solum palmo claudit ubique suo. In caesarie vero capitis eius scriptum est: Iste est rex iustitiae. In vultu quoque et mento, papillis et umbilico continetur istud: Ordo iustus Deo. In corona autem caput cingente, istud: Rex regum et Dominus dominorum. In cruce namque quae iuxta caput eius posita est sunt tres litterae, hoc est, A, M, et Ω, quod significat initium et medium et finem ab ipso omnia comprehendi. |
1 | O crux quae excellis toto et dominaris Olympo, |
2 | Caelestes plebes et claras accipis illic |
3 | Regna regenda poli, crucifixi nudus et ardor |
4 | Undique te almificat, rubeas cum sanguinis usu |
5 | Christi, quapropter ex rege vocabere tu dux. |
6 | Dumque humana tibi exquiris divinaque tactu |
7 | Unius altithroni devoto, in laudis honore |
8 | Christicolas socias, ac sacro famine vivax |
9 | Multiplices laudes en das a culmine coeli. |
10 | In terris cantus quos offert orbis, et exul |
11 | Sanctificat mundus, ventus, te pontus, et hic sol |
12 | Exaltat iubilans cum montibus, arida cantum |
13 | Rura canunt, stellis motu tu carmina donas. |
14 | Ortus et occasus, aquilo, sic auster et aura: |
15 | Laetitiam regni teneas quod lumine lumen, |
16 | Alta poli pandas, consignes numen et istic |
17 | Tanta Dei dona dispensans, qui omnia fecit. |
18 | O crux quae Christi es caro benedicta triumpho, |
19 | Quanta tibi dederat tantorum factor amore, |
20 | Vivificantis enim dono Deus ipse paravit, |
21 | Et bene te extulerat, dire nec dicere puppup |
22 | Rancidus is valeat deceptor, dux et iniqui, |
23 | Exemptam risit praedam qui lucis ab aethra: |
24 | Detrusamque diu voluit punire necando hic. |
25 | En pia crux Domini, decantans quis pie musa |
26 | Magnificare valet tantam te, et dicere fatu? |
27 | Pulchra nites cultu, te visu gloria cingit. |
28 | Taxus dira fugit, calamus se et pinus honori |
29 | Inclinant humiles; et cedros myrrha melyro |
30 | Olfactum pavitant, nardus et myrrha, cypressus, |
31 | Mastix, tus, gutta, ammomum, balsama, bidella. |
32 | Victae maiestate super sua vota ferunt te. |
33 | Nomine tu asperior, maior virtute, piis hoc |
34 | Donas, cum mercede meent Christi ante tribunal: |
35 | O crux quae dederas rupto plebem ire ab Averno. |
1 | Ast haec figura crucem Christi in quatuor cornibus cuncta complecti praedicat, sive quae in coelis, sive quae in terra, sive quae subtus terram sunt, omnia videlicet visibilia atque invisibilia, viventia et non viventia, quia quatuor crucis cornua sive quatuor loca intimant, in quibus rationales versantur creaturae, id est, coelestium, terrestrium et infernorum et supercoelestium, de quibus et Paulus apostolus loquitur, ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum. De tribus Pauli testimonium est, videamus et quartum: Laudate Dominum, coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini. Rursumque dicuntur coelestia et alia supercoelestia. Sive quatuor species totius creaturae, id est, esse, vivere, sentire, et intelligere, in quibus omnibus creatura subsistit. Nam alia tantum sunt, sed nec vivunt, nec sentiunt, neque discernunt, ut sunt lapides. Alia sunt et vivunt, sed nec sentiunt neque discernunt, ut sunt arbusta et omnia germina terrae. Alia vero sunt, vivunt et sentiunt, sed non discernunt, ut sunt bruta animalia, quibus vis est sentiendi, sed non subest ratio intelligendi. Alia autem sunt, vivunt, sentiunt et discernunt, ut sunt angeli et homines, qui essentia subsistunt, vita vivunt, sensu sentiunt, intellectu discernunt. Sunt et ipsius animae quatuor affectiones, quibus animantia vel ad bona utuntur vel ad mala. Has et antiqui subtiliter invenerunt, et eorum inventa probantes posteri susceperunt, id est, timere, ac dolere, cupere ac laetari. Haec ergo si sanctae crucis praesidio ordinantur atque muniuntur, in religiosis hominibus salutifera esse probantur, licet eas vitia esse, stultitia quorumdam sapientum huius mundi existimarit. Quod si ita esset, et eas nisi peccatores omnino non possunt habere aut perditi, recte non affectus aliqui possent dici, sed morbi. Aut cum tales animorum motus inveniantur in sanctis apostolis et prophetis, quis ita desipiat, ut eos affectus vitia credat? ex quibus Deo placuerunt illi, qui vitiis plus quam caeteri homines restiterunt. Itaque Paulus apostolus de timore sic loquitur. Timeo autem ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a charitate quae est in Christo. Idem de cupiditate fiducialiter dicit: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Sed et de tristitia, quam alii dolorem appellant, idem doctor gentium ait: Quia tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo, pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem. Nam et ad Romanos scribens ait: Gaudeo in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo. David quoque propheta de timore ita ait: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi. Item: Timete, inquit, Dominum, omnes sancti eius. De tristitia vero ita ait: Contristatus sum in exercitatione mea. Item de concupiscere idem dicit: Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore, et concupivi salutare tuum, Domine. De laetitia quidem idem Psalmista exhortans sanctos Dei dicit: Laetamini in Domino et exsultate, iusti; gaudete, iusti, in Domino. Hunc ergo timorem vel dolorem, hanc cupiditatem sive hoc gaudium qui reprehendere voluerit, ipsum reprehendit apostolum et prophetam, qui per tales affectiones non solum Deo placuerit; sed etiam quosdam alios ad idipsum exhortati sunt, et qui extorres horum fuere, inter criminosos quod essent sine affectu culpaverunt. Non ergo has affectiones habendo, sed eis male utendo delinquimus, quia humanorum affectuum proprietas hominis indicat creatorem; qualitas vero bonam et malam significat voluntatem; ac si motus qui in omnibus affectiones sunt, hae eaedem ipsae in bene utentibus virtutes, et in male utentibus passiones sive perturbationes, ac, ut quidam volunt, aegritudines fiunt: illeque eis bene utitur, qui non suam, sed Dei quaerit facere voluntatem, ut iam non sibi vivat, sed ei qui per sanguinis sui effus onem in cruce illum redemit; qui cum Apostolo dicere potest: Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me. Omnia ergo haec sanctae cruci conveniunt, quia in ea omnium Creator passus est Christus. Nam passio Christi coelum sustentat, mundum regit, tartarum perfodit. In ea confirmantur angeli, redimuntur populi, conteruntur inimici, stabiliuntur subsistentia, animantur viventia, conservantur sentientia, illustrantur intelligentia. Inde timor ductus a poena, fideles liberat; tristitia salubris, poenitentes a peccatis mundat; concupiscentia boni virtutum fructus germinat; gaudium vitae spe confidentes laetificat. Omnium quippe auctor hanc sanctam sibi praevidebat machinam; hanc construi voluit, ut in ipsa restauraret et coadunaret omnia per Iesum Christum Dominum nostrum. |
2 | Sunt quoque versus duo in ipsa cruce conscripti, quorum prior est: |
3 | O Crux quae summi es noto dedicata trophaeo: a summo in ima descendens. Alter vero: |
4 | O Crux quae Christi es caro benedicta triumpho. a dextra in sinistram crucis tendens. Sunt et in tetragono circa crucem quatuor versus, quorum primus, qui supra crucem, est hic: |
5 | O Crux quae excellis toto et dominaris Olympo. Qui vero infra, est hic: |
6 | O Crux quae dederas rupto plebem ire ab Averno. Qui autem in dextra, hoc est, in anachrosticide positus est, hic est: |
7 | O Crux dux misero latoque redemptio mundo. Et qui in sinistra, hoc est, in telesticide hic: |
8 | O Crux vexillum sancta et pia cautio saeclo. Notandum autem quod O litteram, quae circuli habet similitudinem, idcirco in quatuor angulis tetragoni et in quatuor cornibus crucis, nec non et in media cruce posuimus, ut ostenderetur omnia sanctam Cru cem sua potentia concatenare, et in veneratione Christi copulare quae sursum et quae deorsum sunt. |
1 | Salve sancta salus, Christi, o tu passio laeta, |
2 | Crux veneranda Dei doctrix, sapientia, lumen, |
3 | Laus veri, cara virtus, philosophia clara, his |
4 | Quos dant arva soli, vel culmen condit Olympi, |
5 | Sidereosque choros, et candida sceptra diei. |
6 | Namque salus hominum es, rerum renovatio pulchra; |
7 | Te beat orbs totus, ala inclyta nempe polorum. |
8 | Omne genu per te coelestum et flectitur ambit |
9 | Terrestrum atque infer iuxta sua vincula norum. |
10 | Sceptra duces regna curvantis nomine Iesus: |
11 | At Michael princeps habitantum dux et in alto |
12 | Te memorat virtute Dei simul aethera cuncta |
13 | Et regere et tegere, stes numinis alma quod ara: |
14 | Quo clypeo exultat, framea qua fortis inibit |
15 | Horrida bella draconis ovans cum millibus almis. |
16 | Atque tuas laudes quaeret sibi praemia victor. |
17 | Nam iure hanc statuit suspensam actusque, modusque, |
18 | Sorsque crucem talem hanc aram, vera quibusque |
19 | Virtutum ut testans promat vita ipsa senatum. |
20 | Scripta bona iuste consurgunt in cruce vita. |
21 | Christus se ad Petram fidei nimium auctaque senos |
22 | Duceret inclinans humilis, tum venit ab arce, |
23 | Et docuit verbis, factis documenta reliquit, |
24 | Ac cruce sacra pia complevit cuncta creator. |
25 | Hoc Gabriel alacer dans clarum famen ad aurem |
26 | Virginis orabas archangelus, et paranymphus |
27 | Iesum salvantem iam tangens laude triumphum. |
28 | O Raphael medicina Dei, num te dedit haec crux |
29 | Reddere posse iubar, cuius tunc rite figuram |
30 | Monstrabas caeco, quae lumina reddidit orbi. |
31 | Credimus ergo crucis antiqua in laudibus esse: |
32 | Cum nova consonuit psallentum cantio laudem |
33 | Angeli in officium et veniebant iure ministri. |
34 | Hinc rogo, coelorum agmen, benedicite Christo, |
35 | Qui Cruce salvavit mundum, dans regna beatis, |
36 | Et vestrum numerum complevit in arce polorum. |
1 | Merito quippe sanctorum angelorum ordines et coelestis militiae exercitus, nomine et numero sanctae cruci concordant, ut aeterni Regis victoriam collaudent, et magnitudinem laetitiae suae honesto officio praedicent: cum non solum in hora nativitatis Christi laudasse, et post in deserto illi ministrasse sacer Evangelii textus commemoret, verum etiam in tempore passionis et resurrectionis eius, debito ei officio ipsos affuisse manifeste narret; maximeque illos credi oportet huius rei esse devotos, quia quanto dignius in eius militia militant, tanto devotius eius triumphum laudant. Novem ergo sunt ordines angelorum, ut sancta Scriptura nobis commendat: hoc est, Angeli, Archangeli, Virtutes, Principatus, Potestates, Dominationes, Throni, Cherubim, et Seraphim. Sed ad haec exponenda beati Gregorii papae verba ponamus: Esse namque angelos et archangelos, pene omnes sacri eloquii paginae testantur. Cherubim quoque et seraphim saepe, ut notum est, libri prophetarum loquuntur. Quatuor quoque ordinum nomina Paulus apostolus ad Ephesios enumerat dicens: Supra omnem Principatum et Potestatem et Virtutem et Dominationem. Qui rursus ad Colossenses scribens ait: Sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates. Dominationes vero, principatus ac potestates iam ad Ephesios loquens descripserat, sed ea quoque Colossensibus dicturus praemisit thronos, de quibus nec dum quidquam Ephesiis fuerat locutus. Dum ergo illis quatuor, quae ad Ephesios dixit, id est, principatibus et potestatibus, virtutibus atque dominationibus, coniunguntur throni, quinque sunt ordines, qui specialiter exprimuntur; quibus dum angeli et archangeli, cherubim atque seraphim adiuncta sunt, procul dubio novem esse angelorum ordines inveniuntur. Unde et ipsi angelo, qui primus conditus est, per prophetam dicitur: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Quo notandum, quod primus angelus non ad similitudinem Dei factus, sed signaculum similitudinis dicitur, ut quo subtilior est natura, eo in illo imago similius insinuetur expressa. Quo in loco mox subditur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et iaspis, chrysolitus, onix, et berillus, saphirus, carbunculus, et smaragdus. Ecce novem dixit nomina lapidum, quia profecto novem sunt ordines angelorum. Quibus nimirum ordinibus ille primus angelus, ideo ornatus et coopertus exstitit, quia dum cunctis agminibus angelorum praelatus est, ex eorum comparatione clarior fuit. |
2 | Sed haec dispositio in cruce novem ordinum angelorum quod nobis sacramenti innuat, prosequamur. Tenet ergo haec species sanctae crucis in inferiori sua parte, duos ordines, id est, angelos et archangelos; in brachio dextro duos, hoc est, virtutes et potestates; in brachio sinistro item duos, id est, principatus et dominationes; in medio unum, id est, thronos; in superiori parte item duos, hoc est, cherubim et seraphim. Quae etiam nomina ad Domini nostri Iesu Christi gloriam praedicandam satis conveniunt, eiusque magnificentiam et potentiam narrandam decenter competunt. Quem enim angeli et archangeli in infima parte crucis positi denuntiant, nisi eum qui de coelo in terram descendit, magni videlicet consilii angelum, ad annuntiandum mansuetis missum, ut fortior fortem alligaret, eiusque vasa diriperet? Et quem alium virtutes, potestates, principatus et dominationes praedicant in brachiis crucis positi? nisi eum de quo scriptum est: Dextera Domini fecit virtutem. Et item: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Itemque: Et factus est principatus super humerum eius, et vocabitur nomen eius, admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Et item: Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos or bis terrae. Throni ergo in medio crucis positi, quem alium in se sedere notant? nisi illum cui dictum est Apostolo teste: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, virga recta est virga regni tui. Et Psalmista: Sedes, inquit, super thronos, qui iudicas aequitatem. Et quem cherubim seraphimque significant in arce crucis positi? nisi eum de quo dicit Apostolus: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Et item: Deus noster ignis consumens est. Cherubim quippe plenitudo scientiae, et seraphim ardentes vel incendentes interpretantur. Sed haec non ita praedicamus de ordinibus angelorum, quasi unigenito illos coaequemus; sed per subiectae creaturae officia et nomina dispensationis, illius sacramenta veneramur. Est enim ipse Deus et Dominus angelorum, ante omnia videlicet saecula ex Deo Patre genitus, hoc est, de substantia Patris, qui in novissima aetatum saeculi ex virgine matre natus, naturam in se suscepit humanam, ad debellandum scilicet mundi principem missus, ut exspoliaret principatus et potestates, palam triumphans eos in semetipso; quem Pater suscitavit a mortuis, et constituens ad dexteram suam in coelestibus, supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiae, quae est corpus ipsius. Novem ergo litterae maiores, quae in hac pagina speciem crucis faciunt, hoc sonant, CRVX SALVS; habentque singulae singulos ordines angelorum: quod facile cuilibet patebit qui litteras novit, et nomina novem ordinum non ignerat. |
1 | O cherubin seraphin de coelo nomen Iesus iam |
2 | Exaltate, ignis nam hinc vester famine lucet. |
3 | Cum divina crucis vera crucis laus, haec via, vita. |
4 | Fructus lucis Christus verus, qui et socia est laus: |
5 | Vicit tristia tunc rex, nuncque exultat ubique, |
6 | Qui est seraphim carus: ora fiant celebrando hic |
7 | O coelestia monstra multa hac laude supernum: |
8 | Unum est pennarum aram ausu, nam conclamatam |
9 | Sacratum atque decus arae firmant, quoque voto |
10 | Edunt, quae sit virtus, ac bona quae tribuit rex |
11 | Consultu hac Christus re cum combussit iniqua. |
12 | En passus cunctosque fugavit calce potentes; |
13 | Et districta rupit excussi claustra chelydri, |
14 | Et veteres actus tersit, dedit ipsa benignus |
15 | Quis steterat Adam sons regna Sabaoth in arce: |
16 | Quae ora probant, virtus, et numen, huic ibi ferre |
17 | Auxilia in tenebris, in carcere, iussa beatum |
18 | In cruce factorem, confixum in stipite regem: |
19 | En thronus hic regis, haec conciliatio mundi, |
20 | Vexillum, framea, sors belli, insigne decorum |
21 | Proterit hoc hostes, arma confringit iniqua; |
22 | Sublevat atque suos, virtutis praemia donat. |
23 | Nam hinc exul ignis scito, quae tela laterent |
24 | Stant cherubin, haec quae arae assistunt, arcae quae |
25 | Hic haec labbara dant signo rite, et satis ora |
26 | Sancta ara sapiunt, una quoque sacra ope fiunt. |
27 | Uncta triumphum quae conatus fercula condunt, |
28 | Laetaque distensis ducunt haec facta beando. |
29 | En alis sensim tradunt alma, altaque pandunt |
30 | Pennis osque suum seraphin, ut iam prope tempus |
31 | Quo carnalis eat luxus dicant, vitiaque hinc: |
32 | Tensa ac brachia salvantis hic officio dant. |
33 | Hisque trahi atque vehi celso quae iudicio ipse hinc |
34 | Tum dispensans in tutum leget ipsa probando |
35 | Quae iam nota ante auctu, et cara probavit ubique: |
36 | De cruce non titubant iustorum nuntia vatum. |
37 | De cruce non fallunt istorum signa animantum. |
1 | In hac itaque pagina crux Domini, simul cum figuris seraphim et cherubim circa se positis, depicta conscriptaque cernitur. Quae ideo in hoc opus hic introducuntur, ut ostendatur, quanta provisione ac dispensatione, divina clementia humano generi semper salutem suam procuraverit, cum et in ipsis spiritibus Angelicis per propheticam revelationem, speciem redemptionis nostrae ante videri voluit, et per opera prophetica in tabernaculi templique aditis constructa, id est, in ipsis cherubim iuxta arcam ultra velum positis, aeternam propitiationem mundo intimare decrevit. Proinde, licet multa multi de habitu et situ horum animalium interpretati sint, et alia atque alia diverso stylo non diversa fide scriptitarint; mihi tamen non incongrue videtur (salva maiorum traditione) ipsa animalia habitu suo, sanctae crucis exemplari figuram, cum et intervalla ipsius localiter servent, et sursum atque deorsum, in dexteram atque sinistram situ suo similiter protendant. Denique seraphim propheta Isaias inter alia ita narrat dicens: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et ea quae sub eo erant replebant templum. Seraphim stabant super illud, sex alae uni et sex alae alteri, duabus velabant faciem, et duabus velabant pedes, et duabus volabant, et clamabat alter ad alterum, et dicebat: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum, plena est omnis terra gloria eius. Quid ergo situs iste senarum alarum seraphim praefigurat, nisi crucis Christi imaginem? Illae quippe alae quae superiorem partem corporis sui, id est, faciem velabant, quod sursum ad caput erectae sint, necesse est et ob hoc superiorem partem crucis demonstrent manifestum est. Illae autem quae infimam partem, id est, pedes velabant, quomodo nisi deorsum dimissas esse credendum est, et ob hoc inferiorem partem crucis significare. Illae autem duae quae ad volandum extensae sunt, quid aliud quam transversum crucis lignum, in quo brachia et manus extensae sunt, Domini significant? Et proinde in positione sex alarum seraphim, manifeste totius crucis Christi signaculum expressum esse nemo sapiens dubitat. Bene quoque ipsa incedentes vel ardentes interpretantur, quia illam formam demonstrant, in qua superatae sunt omnes adversariae potestates, et totius mundi peccata consumpta atque deleta sunt, imo ignem illum electis Dei commendant, quem se Dominus in terram mittere et ut arderet se velle testatus est. Et merito trina voce ad laudem sanctae Trinitatis omnes electos cohortabantur, hoc est, eos qui ante adventum Salvatoris fuerunt, et qui in praesentia incarnationis eius vixerunt, quique adhuc usque in finem mundi post ascensionem eius in coelos ad fidem convertendi sunt; quia omnes una passio Christi simul redemit, de Iudaeis videlicet atque gentibus. De caetero cherubim illa quae in tabernaculo sive templo fabricata erant, quid aliud extensione alarum suarum quam crucis Christi imaginem praeferebant? De quibus bene in libro Regum narrat, quod facta essent decem cubitorum altitunis, et decem cubitos haberent a summitate alae usque ad alae alterius summitatem. Ad cuius etiam instar humani corporis forma comparari potest, cuius pene tanta latitudo est in extensione brachiorum a summitate digitorum unius manus usque ad summitatem digitorum alterius manus, quanta est altitudo sive longitudo a planta pedis usque ad verticem capitis. Haec ergo iuxta arcam et propitiatorium stabant, quia veram propitiationem in incarnatione Salvatoris humano generi demonstrabant. Haec et in modum crucis alas extensas semper habebant, quia perpetuam nostram redemptionem in passione Christi salvandorum rite intimabant. In cruce quoque hic versus est in longitudine a summo deorsum vadens: |
2 | En arx alma Crucis: en fabrica sancta salutis. Iste quidem in latitudine: |
3 | En thronus hic regis, haec conciliatio mundi. In seraphim quoque et cherubim versus elegiaci conscripti sunt. Nam in seraphim illo quod supra dextrum cornu crucis stat, hi sunt versus: |
4 | Signa crucis Christi ast seraphin coelestia monstrant |
5 | Pennarum atque situ hac cuncta sacrata probant. In eo vero quod supra cornu sinistrum, hi: |
6 | Nam haec socia exultant celebrando hac laude supernum |
7 | Conclamantque tribus sceptra Sabaoth vicibus. In cherubim namque dexteriore versus isti sunt: |
8 | Hinc signant Cherubin haec labbara sancta triumphum. |
9 | Distensisque alis brachia tensa notant. In sinisteriore quippe isti: |
10 | Quae latere assistunt arcae et sacra opercula condunt |
11 | Factaque propitia officio ipsa probant. |
1 | Crux rogo sacra Dei signa mihi numine pectus: |
2 | Laudibus ut clara cantem tua rite tropaea: |
3 | Quomodo terrenis ab caelis foedera ducas, |
4 | Pactum confirmes, et lethi vincula rumpas: |
5 | O vos agmen apostolicum, tu martyrum et ordo, |
6 | Iure domus Christi posuit quos culmen, in ipsum |
7 | Condistis, ima plebs alma est voce reperta. |
8 | Sancta salutaris et crux fundamine summo |
9 | Insita, constructa, crucifixi robore fixa: |
10 | Quae vere humanum genus ad vitam dedicavit, |
11 | Firmataque columna exit ostendere philax, |
12 | Aeternam per se paradiso surgere formam, |
13 | Tegminis et aulam sponsi, iusti quoque regis |
14 | Christe tropaea nova mox iure, cruore, viaque |
15 | Erigis in mundo, quod iusti foedera servet: |
16 | Spernat damnatum, vincat pietate dolosum: |
17 | Cui favor atque timor, virtus et palma, corona es. |
18 | Inclyta crux Domini, Christi fundamen et aulae. |
19 | Pulchrior es toto vernanti floribus arvo: |
20 | Celsior ac cedro, Pario et preciosior albo, |
21 | Quadratas iungis in firmo tramite petras: |
22 | Et rite patriarcharum ius, plebsque, priora |
23 | Fundamenta trahit, in fundo domatis omnis: |
24 | Quae bene devota corda scit dogmate primum |
25 | Vincire, rectum regnanti verba prophetae |
26 | Compluerant, vivam imperiis aulam pie regi |
27 | Ut Christo iam formassent in scammate trito: |
28 | Omnis namque simul scandit ob nomen ad astra. |
29 | Haec aula Hiesus ad laetam fulminis Arcton, |
30 | Et voce firmata viget bona structio vitae: |
31 | Iunctio signat, dat haec omine iussa meare: |
32 | Qua via dux ducit ad lucis sceptra tenenda: |
33 | Quos templo dedicat laeta bona mansio Christi: |
34 | Quattuor atque crucis auget cum rupibus istis, |
35 | Perfectamque domum deducens angulus ipse. |
1 | In hac igitur pagina crux sancta per medium tendit, quatuor quadrangulas formas circa latera eius positas habens: ad ostendendum utique coelestis aedificii structuram, Ecclesiae videlicet Dei vivi, quae et domus eius est, columna et firmamentum veritatis. Ad hanc ergo domum pertinent electi angeli, quorum nobis similitudo in futura vita praemittitur, dicente Domino: Illi autem qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt, neque ducunt uxores, neque enim ultra mori poterunt: aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. Ad hanc pertinet ipse mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, ipso attestante, cum ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Quod exponens evangelista subiunxit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui. Dicit autem Apostolus de nobis: Nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis. Si ergo ille templum Dei per assumptam humanitatem factus est, et nos templum Dei per inhabitantem spiritum eius efficimur, constat utique quia figuram omnium nostrum et ipsius videlicet Domini, et membrorum eius quae nos sumus, templum illud materiale tenuit, quod Salomon rex aedificavit in Hierusalem; sed ipsius tanquam lapidis angularis singulariter electi et pretiosi in fundamento fundati; nostri autem tanquam lapidum vivorum superaedificatorum super fundamentum apostolorum et prophetarum, hoc est, super ipsum Dominum. Quod ostendit Apostolus dicens: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, qui est Christus Iesus. Qui propterea recte fundamentum domus Domini potest vocari: quia, sicut ait Petrus, Non est aliud sub coelo nomen datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. Et item: Ad quem, inquit, accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini domus spiritualis in sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum. Possunt ergo huius fundamenti primi lapides ac fundationi habiles, patriarchae et prophetae, apostoli et martyres non incongrue accipi, qui sive praedicando, sive operando, sive patiendo, fidei fundamenta nobis iecerunt, et quorum auctoritatem in doctrina, exempla in actibus, imitationem in tolerantia caetera turba fidelium sequitur. Nam sicut apostoli et martyres post Salvatoris incarnationem, passionem et resurrectionem atque ascensionem in coelos per totum orbem spirituale aedificium domus Dei Christum praedicando, sive etiam pro Christo moriendo fabricati sunt, ita ante adventum eius in carne patriarchae atque prophetae in priore populo, et in his regionibus in quibus degebant, semper aliorum vitam verbis atque exemplis in melius convertere satagebant, quatenus digna conversatione Deum habere mererentur habitatorem, ipsumque sibi esse sentirent Deum propitium, sub cuius dominatione positi cognoverunt omnipotentem. Bene ergo in libro Regum scriptum est de illa typici templi aedificatione, quod praeceperit rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos. Lapides ergo pretiosi sunt sancti viri, qui meritis sunt praeclari, qui bene quadrari iubentur, ac sic in fundamento poni. Quadratum namque omne quocunque vertitur fixum stare consuevit. Cui nimirum figurae assimilantur corda electorum, quae ita in fidei firmitate consistere didicerunt, ut nulla occurrentium adversitate, nec ipsa etiam morte a sui rectitudine status possint inclinari: quales videlicet doctores Ecclesia non solum de Iudaea, verum etiam de gentibus perplures suscepit. Recte quidem in sancta cruce haec aedificatio demonstratur, quia in ipsa, id est, in passione Christi tota Ecclesia catholica fundata, fabricata perfecte, atque dedicata est, nec hoc aedificium unquam veniret ad effectum, nisi per Crucem liberaretur genus humanum, nec ipsius sacerdotis digne compleretur officium, nisi ipse sacerdos in cruce fieret sacrificium. |
2 | In ipsa autem cruce continetur hic versus scriptus: |
3 | Inclyta crux Domini Christi fundamen et aulae |
4 | In tetragonis vero circa crucem positis versus conscripti, non per circuitum penitus gyrant, hoc est, ut finalibus litteris ad inceptivas per anfractum redeant, sed omnes in dextro angulo suo superius incipientes, per sinistrum supra ad sinistrum infra in decem et novem litteris descendunt, postea iterum in dextro angulo superius a vicesima littera incipientes, et descendendo per dextrum inferius vadentes ad sinistrum usque infra decem et septem litteris pertingunt: et sic unusquisque versus quatuor tetragonorum triginta sex litteras continet, qui utique numerus est tetragoni plani et senarii in semetipso multiplicatione confecti, sicut in sequentibus demonstrabimus. Est autem versus hic tetragoni subtus dextrum cornu positi: |
5 | Te patriarcharum laudabilis actio signat. |
6 | Subtus sinistrum vero positi tetragoni iste est: |
7 | Plebsque prophetarum divino famine iussa. |
8 | At eius quoque, qui supra dextrum cornu crucis positus est, talis est versus: |
9 | Agmen apostolicum pandit tua rite tropaea. |
10 | Supra sinistrum vero talis: |
11 | Martyrum et ipse chorus effuso iure cruore. |
1 | Omnipotens virtus, summa sapientia, Christe, |
2 | Ornas qui totum arce crucis Dominus pie mundum, |
3 | Dispensasque tuis sanctis pia dona salutis: |
4 | Namque quadriga piis bene cornibus apta quaternis |
5 | Virtutum pandit seriem, dedicante triumpho |
6 | Victoris regis ostendens sanguine cunctas |
7 | Proficere ac species fructu pietatis in orbe. |
8 | Est virtus habitus animi morum et decus omne, |
9 | Nobilitas vitae, ratio et moderatio linguae, |
10 | Quae crux alma piis iusta das laude probanda |
11 | Cuncta simul placito depromis singula voto. |
12 | Sancta tua docuit tenerum prudentia mundum; |
13 | Ex te iustitia bene fervens spernere gaudet |
14 | Terrorem zabuli, scandit benedictus amorre |
15 | Ad pia consilia, mentem aufert fraude voratam: |
16 | Unde ac carnalem poterit vim et tollere pugnam |
17 | Vi tota, nisu forti, hinc quoque ad inclyta visu |
18 | Attendit, adversa ferens it cum ipsa vetando |
19 | Pestifera vetitas scelerum cum noxia caedis |
20 | Ostendens et psallere iam bona tempora posse, |
21 | Signa Dei scire, et mandata edisserere ac spe |
22 | Et facto lucem conquirere hinc modo sanctos |
23 | Arrectaeque aures caelestibus optima digne |
24 | Conducant, quod dona parent et germina ruris |
25 | E foliis fructus, correptaque squalida rite |
26 | Vimina succendant, et regia fercula promant. |
27 | Hos ergo fructus pietas sacratissima sevit, |
28 | Gratia purgavit, patientia et arte probavit, |
29 | Pactum coniunxit, et lex patris alma rigavit, |
30 | Produxit bonitas, nam vivida gramina Christi. |
31 | Sacravit cultus, et laus constantia cunctos |
32 | Fulcibat culmos, nova grana per omnia virtus |
33 | Iam humilis condit, nutritque modestia plenam |
34 | In spica frugem, dat perseverantia fructum et |
35 | Tempore maturum candentem concite Christus: |
36 | Tum crux per te iustitia et prope numine viso |
37 | Mittens iam falcem concludet in horrea messem. |
1 | Quantos ergo et quales fructus lignum sanctae crucis germine suo proferat, dignum est etiam in hoc sacro carmine modo commemorare, cuius fructus aeternus est et radix perpetua; cuius odor mundum replet, et sapor fideles saginat; cuius splendor solem superat, et candor nivem obfuscat; cuius cacumen polum excedit, et cuius infimum inferna penetrat; cuius firmitas humiliat, iucunditas exaltat, et cuius potentia exaltata humiliat. Omnium enim virtutum series per ipsum et in ipso collata est mundo, quia in ipso rerum perfectio completa est. In ipso celsitudinem suam prudentia demonstrat, in ipso soliditatem suam iustitia revelat, in ipso potentiam suam fortitudo consignat, in ipso moderamina sua temperantia collaudat. Hic etiam prudentia acquisitionem sapientiae et comprehensionem veritatis devotius concedit, atque hic providentiae, intelligentiae et memoriae dona, omnis fidelis percipit. Hic iustitia fidei fundamentum posuit, atque hinc pietatis et religionis, gratiae quoque et vindicationis aequitatem unicuique distribuit. Hic fortitudo blanda et adversa magnificentissime contemnit, atque hinc fidentiae, patientiae et perseverantiae exempla proponit. Hic emperantia in libidinis ac pertinaciae insolentes impetus frena disciplinae iniicit, atque hinc pudicitiae et continentiae, clementiae quoque et sobrietatis multiplicia dona desiderantibus impendit. Hoc videlicet lignum ab ipso plantatum est, de quo dicit Propheta, ligni comparationem faciens: Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non decidet, et omnia quaecunque fecerit prosperabuntur. Decursus ego aquarum sunt quotidiani transitus deficientium populorum. Et de semetipso Veritas dicit: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Lignum ergo secus decursus aquarum est cum foliis et fructu, quia protectionis suae nobis umbraculum proferens apparuit Creator in carne, et humanum genus per resurrectionem ad vitam erexit, quod per defectum quotidie ibat ad mortem. Vere enim istud lignum dedit fructum in tempore suo, quando Salvator noster passione et resurrectione sua completa, Ecclesiam per totam mundi latitudinem in se vitem veram coadunatam cunctis virtutibus fecit abundare, ipso hoc testante: Ego sum, inquit, vitis, et vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. Spirituales enim hic gignuntur fructus, quos enumerat Apostolus dicens: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia, castitas. Bene ergo in sancta cruce spiritualis adhibetur fructus, quia omnium bonorum in ea crucifixus est auctor. Nam ex parte carnis, dum in ea mori voluit Christus, salutem integram humanum percepit genus. Granum frumenti in terram cecidit, et gloriosam martyrum segetem protulit. Unus stips portavit hominem suspensum, et totus mundus ad coeleste dedicatus est regnum. Iudaea gens insolens non timuit perimere regem, et totius orbis gentes ipsum susceperunt Redemptorem, quia in semine Abrahae benedicentur omnes familiae terrae. |
2 | Quatuor ergo hae figurae in unam crucis formam dispositae, quatuor principalium virtutum continent nomina: prudentiae quoque, iustitiae, fortitudinis et temperantiae, ex quibus omnis virtutum series procedit, et in quibus ratio bonae vitae consistit. Sunt ergo memoratae figurae secundum trigoni speciem coniunctae, sed variis gradibus distinctae. Facti sunt enim in duobus lateribus uniuscuiusque constare, et nullum nisi per sancti Spiritus gratiam eas posse impetrare. Tenet quoque haec positio sanctae crucis, in trigonis suis quatuor versus triginta sex litterarum, id est, in singulis singulos: quorum primus qui in supremo positus est trigonus, tenet hunc versum, incipientem a dextro angulo superius, et circumeuntem per caeteros angulos, usque ad illum unde incipiebat, ita: |
3 | Arce crucis Domini summa prudentia sistit. In infimo autem trigono incipit versus hic, a dextro angulo desubtus, et vadit per caeteros circum, usque ad ipsum a quo initium capiebat, ita: |
4 | Iustitia et prona mandat se parte tenendam. Dexterae autem partis trigonus continet hunc versum, ab infimo angulo primum sursum ascendendo, sic circumeundo caeteros usque ad initium suum, ita: |
5 | Forti sed in dextro cornu fert stipulatu do. Sinistri vero trianguli versus, a medio angulo initium sumit, gradiens primum ascendendo usque ad alterum angulum, indeque per circuitum ad caput suum revertitur, ita: Cum in levo moderans disponit iura modesta. Modestia igitur per syncopam scripta, pro temperantia ponitur, species pro genere. |
1 | Omnia iam splendent vero de lumine Christi |
2 | Illustrata, crucis et sacrae facta beando |
3 | Concelebrant, ut victori sic vota superno |
4 | Debita persolvant, devote regna canentes |
5 | Cuncta tenere modum sub magno numine Hiesu. |
6 | Quicquid in orbe meat edacis quicquid ubique |
7 | Est, sapit et sentit, vivit, et iura reservat: |
8 | Hoc terra, pontus, hoc sidera, gramina, venti, |
9 | Imperio suberunt, hoc sunt, anteque fuerunt |
10 | Imber, nubs, grando, glacies, nix atque pruina, |
11 | Fontes, et rivi, pulvis, et ros, iubar absque hoc |
12 | Cretae, arcton, actu, stellae atque aera quaeque. |
13 | En almum, et non vaaharo, rursus dicite vera, |
14 | Ac modulos, cantus, odas, cantet quoque iustus: |
15 | Omnia crux trahat, et sano pie iure coronet: |
16 | Laude Dei non discordet, sed dicat honesta |
17 | Eius opus gaudens, pisces, dirique dracones, |
18 | Colles, et luci, montes, pecora, arbos, harena, |
19 | Cumque feris, vespae, vermes, et bestia rictu: |
20 | Et placidae vultu, seu saeva mente volucres: |
21 | Xristicolae quis aula poli, terraque sata fit: |
22 | Vobis virtus lumen ducens undique ad hostes |
23 | Nuntia fert, prex fit aut unda, sed ore peritus |
24 | Fama idem ah abicit palmam nosci hic rapto |
25 | Dat felici, dat iustis haec nuntia cunctis: |
26 | Parcens rite hosti, dat fatu vivere, multos |
27 | Sed iure damnat, quos auctus sepsit iniquus. |
28 | Inde decet pariter ora ymnizantia laudes |
29 | Votaque declament grates, en vestra polorum |
30 | Turba, et tu populus quem profert tellus ubique: |
31 | Vos ratio consors pariter direxit ad odas: |
32 | Gaudia vos caeli caelestia regna bonaque |
33 | Iam sorte capiunt, et votis valde requirunt: |
34 | En dedit hoc vester vobis Salvator, et ipse |
35 | Rex proprius praesul laetusque creator Hiesus. |
1 | Recte igitur quaternarium numerum perfectione sacratum pene nullus ignorat, et ideo bene illum in forma crucis Christi transfiguratum totus orbis veneratur. Siquidem mundum quatuor elementis constare manifestum est, id est, igne, aere, aqua et terra. Et totum orbem quatuor terminari partibus sive angulis notum est, oriente scilicet et occidente, aquilone et meridie. Quatuor quoque sunt vicissitudines temporum, id est, ver, aestas, autumnus, hiems; et quatuor quadrantes naturalis diei, id est, quater senae horae, quae tamen his initiis dignoscuntur, mane videlicet et meridie, vespere et intempesto. Sed quomodo cruci convenienter possit haec dispositio coaptari, intimandum est. Si ergo erectam crucem voluerimus aspicere, ignem, quod supremum est elementorum, in arce illius collocemus; aerem quoque et aquam, quae media sunt in elementis, in transverso crucis ligno, quod per medium stipitis erecti ducitur, consignemus; terram vero, quae gravissima est et imum in creaturis tenet locum, inferiori parti crucis deputemus. Haec quippe omnia elementa sicut quadam naturae propinquitate sibimet commiscentur, ut mundi integritatem perficiant: ita etiam quatuor partibus crucis sibimet sociantur, ut perfectam speciem eius demonstrent. Si autem quatuor plagis orbis eam velimus assignare, iacentem metiamur necesse est ita: ut primam partem eius orienti, extremam occidenti, dextram aquiloni, sinistram austro deputemus. Similiter quoque quatuor vicissitudines temporum naturalis diei, eadem dispositione in cruce possunt adunari, ut una species anni sive diei congrue in his queat ostendi. Ver enim atque aurora ortum lucis et coalescentia in terra germina ordine suo proferunt, et ob hoc bene orienti deputantur. Aestas autem atque meridies propter fervorem austro coaptantur, quia dum in eisdem coeli partibus sol erigitur, flagrantiore mundum torret calore. Autumnus namque et vespera iure occidenti mancipantur, eo quod tunc omnium fructuum terrae messis finitur, et tota diei spatia terminantur. Hiems ergo et intempestum septentrioni assimilantur, eo quod tunc terra frigore torpeat, et magis quieti quam alicui operi tempus opportunum sit. Igitur dum omnia per crucem constat esse recuperata, et per Christi passionem renata ac meliorata, rite ad eius laudem cuncta conveniunt, quia ipse est cum Patre et Spiritu sancto unus Deus, cui soli benedictiones illae competunt, quas tres pueri in camino ignis ardentis, omnes creaturas ad laudem Creatoris exhortando, concinnebant atque dicebant: Benedicite, omnia opera Domini, Dominum, et caetera. De quo et Psalmista dicit: Laudent eum coeli et terra, mare et omnia quae in eis sunt: quia, secundum Apostolum, ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Cur vero in rotis quatuor elementa sive quatuor tempora seu quatuor plagas mundi depinxerim, haec ratio est, quia omnis mundi machina temporalis est, et quadam permistione elementorum atque successu temporum variabilis sive mutabilis, Salomone attestante, qui ait: Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Nunc ignis aerem siccat, aqua humidiorem facit, nunc terra aquarum alluvionibus afficitur, nunc solis ardore siccatur. Aqua quippe natura mobilis est, et quemdam circulum cursu conficit. Omnia flumina, inquit Ecclesiasticus, intrant in mare, et mare non redundat, ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant. Ignis quoque similiter naturalem motum habet unde ad altiora se semper erigit accensus, et locum sibi super aera quaerit. Discurrunt fulgura, et crebris micat ignibus aether. Tempora namque circulis transeunt, et vicissitudines quatuor ternorum mensium orbibus eunt. Annus quoque ab eo quod semper vertatur, et in se redeat nomen accepit. Dicitur et orbis terrae et vertigo poli terras atque aequora circumvolvere. Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur. Quinque tenent zonae coelum, obliquus qua se signorum verterit ordo. Sunt quoque et ipsi versus in totis conscripti sphaerici sive circularis numeri: id est, triginta sex qui per senarium senario multiplicato in senarium terminat, quorum primus in supremo circulo hic est versus: |
2 | Ver oriens ignis aurora hac parte relucent. In infimo vero hic: |
3 | Autumnus, zephyrus, tellus et vespera hic fit. Dextro namque hic: |
4 | Arcton hiems lympha media nox ecce locatae. Et in sinistro hic versus: |
5 | Aer, aestas, auster arci hic sit meridiesque. |
1 | Christus Salvator, Christus rex arce serenus, |
2 | Consilium, virtus magna et benedictio, lumen, |
3 | Patris divina proles: certe trahit omne hinc |
4 | Ius ortum, factura fabrum mos castus honorem. |
5 | Hincque bonum quicquid verum mirumque videtur |
6 | Iustitiae quicquid arce, quicquid manet orbe. |
7 | Quicquid rite probat et profert ordine mundus, |
8 | Angelus atque bonus, quae nam suffert et iniquus |
9 | Sunt hinc, quodque Deus vanum deiecerat ex hoc |
10 | Saeclo ius revocans: en omnia Christus honore |
11 | Complectit dominans, consignat munera nutu. |
12 | Hinc decet ut genus humanum et luminis exul |
13 | Noret hos radios: quos erigit haec benedicta |
14 | Crux salvans, et reddens quem iam primus habebat |
15 | Exortum lucis, nocuus quo abscesserat Adam. |
16 | Quotquot iam radios vere en istos celebrant |
17 | Perpetua lucis fulgescunt sorte crebro quae. |
18 | Hoc candore satis micuerunt arma prophetae, |
19 | Grex et apostolicus decoratur luce corusca. |
20 | Hocque fides Christi candet, hoc sole relucent |
21 | Corda bene hominum, vota quo lumine gliscunt |
22 | Iusti pollentes per mystica signa bonumque |
23 | Conicient radium mandatis credere ob ipsum, |
24 | Et tribuunt populis cum iura superna notare |
25 | Ascribunt Christus consortia ducere vitae: |
26 | Christus rex dominus divinus munere summus |
27 | Scandens alta crucis en robora, funditus in hoc |
28 | Istam tunc speciem plantando pandere caelos |
29 | Tradidit, et voluit gratos conquirier illic: |
30 | Ergo quater ternos ab aquarum et limite mundi |
31 | Hoc ventos in calle crucis benedixerat, ipse |
32 | Signaque bissena princeps stipando gubernat, |
33 | Ac duodena suis oriens plaga suscipit oris |
34 | Tracta Dei spatia, en his sectio tota laborat, |
35 | Omnia nam Christi crux gloria septa resolvit, |
36 | Ipsaque sancta poli stans gaudia iuraque terrae |
37 | Proponit, signat, laudat, probat, ipsaque donat. |
1 | Duodenarius ergo numerus quam bene et apte sanctae cruci conveniat, non parvae rationis est intelligere: quippe cum duodecim venti sint, qui mundum perflant, et duodecim signa zodiaci, quibus septem planetae circulos suos ordinate et disposite pergunt, et duodecim menses, quibus annuus cursus peragitur; artificialisque diei horae duodecim, quibus sol totam superficiem terrae illustrat; duodecim quoque patriarchae, ex quibus omnis multitudo filiorum Israel propagata est, quae terram repromissionis secundum sortes duodecim tribuum possedit, a quibus exorti sunt prophetae, divini partus praecones. Unde et ipse Salvator carnem suscipere, et inter homines nasci dignatus est: qui lux in hunc mundum veniens, duodecim apostolos, quos ex ipsa gente elegit sol iustitiae, in horarum similitudine illustrans, per cunctas plagas orbis, ad sanctae Trinitatis fidem praedicandam direxit. Et in aedificio coelestis Hierusalem eiusdem numeri sacramentum multipliciter insinuatur, quod Apocalypsis quidem ostendit, ubi ita scriptum est: Et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem, descendentem de coelo, a Deo habentem claritatem Dei: lumen eius simile lapidi pretioso, tanquam lapidis iaspidis, sicut cristallum; et habebat murum magnum et altum, habens portas duodecim, et in portis angelos duodecim, et nomina scripta, quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel. Ab oriente portae tres, ab aquilone portae tres, ab austro portae tres, et ab occasu portae tres; et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum et agni, et reliqua. Sancta enim Ecclesia in hoc aedificio spirituali significatur, quae est coelestis videlicet Hierusalem, et urbs regis magni, cuius artifex et conditor est Deus, qui fundamentum eius simul et consummatio est, qui pro nobis etiam pontifex fieri dignatus est, ut proprii sanguinis hostia eiusdem moenia civitatis ablueret pariter atque dedicaret. Omnia quaecunque habet propria pace ipse possidet, unde et in pectore summi pontificis duodecim lapides pretiosi, quaterno versu dispositi, et duodecim patriarcharum nominis inscripti videbantur imponi, ut pulcherrimo panderetur, omnia spiritualia charismata, quae singuli quique sanctorum viritim ex parte perficiebant, in mediatore Dei et hominum homine Christo Iesu, pariter et perfecte fuisse completa. Quod in Evangelio quoque Ioannes testatur: Et verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. Et paulo post: Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia, quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. |
2 | Habet ergo haec species sanctae crucis in cornibus suis ternas lineas, ut demonstret, quod sicut ipsa dextra laevaque, in directo tramite suo vicinas et coadhaerentes lineas habet, ita ventorum quatuor cardinalium principalitas, in dextra et in sinistra ventos alios positione sua consociat, sic et quatuor tempora, ternos menses singula habentia, sive aequinoctiis sive solstitiis media, iuxta quosdam dirimuntur: quod illi planum erit, qui Graecorum seu Aegyptiorum de temporibus rationes sedulus discere curat. Sunt autem in ipsa cruce duo versus hexametri, quorum prior in longitudine a summo deorsum vadens, hic est: |
3 | In cruce nunc menses, venti, duodenaque signa. Qui autem in latitudine transit, iste est; |
4 | Grex et apostolicus decoratur luce corusca. Sunt quidem et alii duo versus pentametri in lineis adiacentibus cornibus crucis, quorum unus per anfractum longitudini crucis supra infraque copulatur ita: |
5 | Sunt quoque consocia hic stips, plaga, et orbis opus. Alter vero dexterae ac levae parti in latitudine sociabitur, ita: |
6 | Sancta valet celebri ast crux dare calle bonum hoc. |
1 | Sol et luna, Deum hic Christum en benedicite Hiesum: |
2 | Crux quae est vester honor, stabilis lux, pacifer ordo, |
3 | Laus, probitas, series, per cuncta et saecula lumen: |
4 | Vosque diem hac noctemque simul perpenditis hora, |
5 | Stringitis atque huius centena ad vincula gressum, |
6 | Stirpsque habet haec senos decies et quinquies unum, |
7 | Atque thoro in proprio decies quoque rite tricenos: |
8 | Namque his sol rota quae se noscitur indere, luna et |
9 | Temporaque his tota et semel omnis circuit annus, |
10 | Binosque et decies quinos habet his globus orbes: |
11 | Septimanae atque habet unius quoque limitis oram |
12 | Annus ad hancque diem versum tenet omnis, et ordo hic: |
13 | Nam hora it ad hanc, tempus, annalis cursus et astra. |
14 | Iam hucque quadrans alis crux tota quem notat arte |
15 | It quater et saenis arce circumvolat umbris, quae |
16 | Accrescunt numero, invitus quem ostenderit et sol |
17 | Calle supervacuum hoc ecce aequinoctia signant. |
18 | Tu sacra stirps quae clara die ornas cuncta tenebris, |
19 | Crux, quoque sancta micas, hinc en et Christus ubique |
20 | Ora crucis complet, celsi ibas baratrum orbem ara |
21 | Arto ordine sceptrum hac atque aethera celsa, nam |
22 | Haecque decus mundi est. Sem regit astra poli hinc |
23 | Donat magna salus hoc sede hac, clautrasque coeli |
24 | Laus hominum haec odis planat cuncta Dei hausta. |
25 | Lux abiit cum summa iugis primum astra adit en sol, |
26 | Atque sacram effigiem hostis in ardua sistit Hiesum. |
27 | Nam Iudaea fremens satis extulit arbore pomum, et |
28 | Quo hoc possent tetragoni quaerere partibus orbis |
29 | Gentes et populi ex quattuor maris undique summis. |
30 | Haecque dapes vitae monstrantur de cruce cunctis. |
31 | Quod satientur ibi, et decies decuplata resumant. |
32 | Dona patris summi, atque novenos tum aethere cernant. |
33 | Angelicos populos, o singuli et undique fulgeant. |
34 | Hinc moneo ut cantus totos pia scriptaque agamus. |
35 | Quatenus exitium spe cum mors aspera in orbem huc |
36 | Iam fremit: hac pelli una et de exilio hinc valeat iam: |
37 | Post quoque regna Dei et supera iam luce nitentes |
38 | Prendamus, laeti hinc rerum et resonemus ovantes |
39 | Auctorem Christum Dominum omnipotentis, et almi |
40 | Nempe Patris natum, verum, almum atque arce supernum. |
41 | Sit quoque haec nostra ratio, laus semper, et ardor. |
1 | Ergo haec figura sanctae crucis per quatuor hexagonos et per monadem inter medios positam, omnes dies anni complectitur. Siquidem annus solaris habet dies CCCLXV et quadrantem. Divide ergo hos per IV: quater XCI, CCCLXIV fiunt, et remanet unus dies et quadrans. Divide illum unum diem per IV: quater sex horae XXIV fiunt, quod est integra dies a solis ortu usque ad alterum solis ortum. Divide ipsum quadrantem, quater enim hora et semis sex horas complent, quod est bissexti per singulos annos incrementum, ac inde fit si totum annum in quatuor partiaris, quod unaquaeque pars dies XCI et horas septem ac semissem contineat, atque haec fiat vera partitio quatuor vicissitudinum, id est, veris, aestatis, autumni et hiemis, ut singulae dies XCI et septem horas ac semissem habeant. Notandum tamen quod in hac figura quadrantis demonstratio aliter non fit, nisi sub intellectu et examinatione sex angulorum, ut horae singulae singulis deputentur angulis. Si enim quatuor hexagonos in angulis suis perspexeris, XXIV horas in his notabis: qua scilicet plenitudine horarum dies bissextilis conficitur, et non absurde haec ratio huic rei discreta est. Si enim in quatuor annis quadrantilis portio ad unius diei pervenerit summam, rite in quatuor hexagonis quater sex horarum crux ostendit et normam. Recte ergo hexagonus divinitus huic dispositioni ordinatus est: quia senarius numerus in tota anni serie plurimum valet. Ad hoc quoque demonstrandum ponamus partem unius capituli de libro sancti Augustini quarto de sancta Trinitate. Annus etiam unus, si XII menses integri considerentur, quos triceni dies complent (talem quippe mensem veteres observaverunt, quem circuitus lunaris ostendit) senario numero pollet. Quot enim valent sex in primo ordine numerorum, qui constat ex unis, ut perveniatur ad X, hoc valent LX in secundo ordine, qui constat ex denis, ut perveniatur ad C. Sexagenarius ergo numerus dierum, sexta pars anni est. Proinde per senarium primi versus multiplicantur, tanquam senarius secundi versus, et fiunt sexies sexaginta, trecenteni et sexaginta dies, qui sunt integri XII menses. Sed quoniam sicut mensem circuitus lunae ostendit hominibus, sic annus circuitu solis animadversus est. Restant autem quinque dies et quadrans diei, ut sol impleat cursum suum, annumque concludat. Quatuor enim quadrantes faciunt unum diem, quem necesse est intercalari excurso quadriennio (quod bissextum vocant) ne temporum ordo turbetur. Etiam ipsos quinque dies et quadrantem si consideremus, senarius numerus in eis plurimum valet. Et primo sicut fieri solet ut a parte totum computetur, non sunt iam dies quinque sed potius sex, ut quadrans ille accipiatur pro uno die. Deinde quia in ipsis quinque diebus sexta pars mensis est, ipse autem quadrans sex horas habet. Totus enim dies, id est, cum sua nocte, viginti quatuor horae sunt: quarum pars quarta, quae est quadrans diei, sex horae inveniuntur. Ita ergo in anni cursu senarius numerus plurimum valet. Merito itaque sanctae cruci aptata est series dierum, quia per ipsam illuminata sunt corda hominum. Ipsi competit copulatio hexagonorum, quia in ipsa constat perfectio rerum. Ad ipsam ordo temporalis lucis convenit, quia per ipsam lucem aeternam homo invenit. Ad illam nonagenarius numerus cum monade concurrit, quia per illam angelicus ordo ad sui numeri plenitudinem pervenit. Ad ipsius quoque medietatem ex quatuor partibus hexagoni directi unitate copulantur, quia per ipsius maiestatem omnes gentes ex quatuor plagis mundi in unitate fidei sociantur, ipsiusque completo opere coelestis atque terrestris creatura una charitate coniunguntur. Ipsi honor et maiestas, per cuius clementiam haec cuncta perpetrata sunt, laus et gloria in saecula saeculorum. Habet quippe haec species sanctae crucis in longitudine per duos hexagonos metrum sapphicum, quod est pentametrum, endecasyllabum, et sunt eius tres versus pares. Recipiunt autem singuli hos quatuor pedes binarum syllabarum, trocheum, spondeum, trocheum, iambum et ultimum trissyllabum bachium. Post tres autem versus additur dicolos dactylicus, hoc est, dactylus et spondeus. Suntque in supremo hexagono hi versus: |
2 | Terque centenos deciesque senos, |
3 | Et semel quinos habet universum |
4 | Tempus, annalis cruce circuitus |
5 | Ecce dies hic. In secundo quoque hi: |
6 | Sed plagis posti satis exagoni |
7 | Quatuor monstrant decies novenos, |
8 | Singuli totos pie cum monade, |
9 | Et super unum. Notandum autem quod superiores versus, quia C litteram, quae in medio hexagonorum est, sibi attrahunt, XCII litteras habent, sequentes vero XCI. Illi autem duo hexagoni, qui transversam partem crucis faciunt, metro elegiaco compositi sunt, quorum prior hos versus habet: |
10 | Stirps quoque sancta crucis complet certo ordine sceptrum |
11 | Haecque decus mundi et magna salus hominum haec. Posterior vero istos: |
12 | Cuncta tenet Christus barathrum, orbem atque aethera celsa. |
13 | Nam regit astra poli hic claustraque cuncta diei. |
1 | Quid ferat en vitam, corruptio quid vereatur, |
2 | Debita quid laxet, quid vincla tenacia cedat, |
3 | Nunc decet ut verax spe hilaris hoc musa beato |
4 | Carmine depromat, crucis ardua dicat et acta. |
5 | Hoc merito vox fauce omnis hoc personet arte, |
6 | Os, digiti, plectrum, vota, cor, lingua, loquela: |
7 | Quod cecidit bello torvus draco, noxius ille |
8 | Arte venenata hominem trux qui expulit Eden: |
9 | Traxerat atque cadens de coeli lucifer arce |
10 | Tertiam ad inferni fumantia sulfure stagna |
11 | Astrorum partem secum: quia fraude superbus |
12 | Temptavit supero sons se similare supernum |
13 | Ingelida statuens aquilonis sede tribunal: |
14 | Agnus huncque lupum superavit, iure potenti |
15 | Eripuit praedam studiaque ferocia pressit: |
16 | Imo at gentes ex placito ad sacra nuntia cura |
17 | Convertit, meliora notans, caelestia donans: |
18 | Ne albo ortu laedat huic casto fabula iam si in |
19 | Robore consurgit, qui dogmata sensit aperta |
20 | Ne areat os cantu, supplet rex arida haustaque |
21 | Inque sacra laude fecundat germinis auctor. |
22 | Ista en perfidiam causat prae munere cellit |
23 | Virtus larga crucis, dimittens debita mundo. |
24 | Denique hoc numero manifesta redemptio toto |
25 | Quod fuerit mundo, Danielis septuaginta hoc |
26 | Ebdomadae signant: ut praevaricatio certum |
27 | Acciperet finem, peccatum, et noxa, et iniquum: |
28 | Iustitiamque aeternam adduceret ipse creator. |
29 | Ieremias decies septenos scripsit et annos, |
30 | Post quos ipse suos a vinclis solveret auctor: |
31 | At Moyses sanos monitu discreverat ipse his |
32 | Quos docuit tolerans seniores septuaginta: |
33 | Saecula pacificans, crux lustras tota beato |
34 | Famine Evangelii, decalogi, et foedere claro. |
35 | Nec eris inscripta impos reor ipsa figura, en |
36 | In quinis sensus summis des, quod pie cunctos |
37 | Magnifice et placite iusto tibi iure favere. |
1 | Septuagenarium quippe numerum praesens forma sanctae crucis sparsis litteris conscripta demonstrat, quo nobis intimatur, omnia mysteria, quae idem numerus continet, honori sanctae crucis decentissimo convenire. Nam septuaginta anni captivitatis, quos Ieremias propheta praedixit populo sacrilego futuros, quid aliud significant quam omne tempus istius vitae, quod per septenarium dierum numerum discurrit, quo propter peccatum primi hominis damnati sumus, et poenis aerumnisque affligimur, et variis tribulationibus atque angustiis quotidie afficimur? Sed quia finem captivitatis post septuaginta annos idem propheta praenuntiavit: hoc, nisi fallor, insinuat, quod in fine mundi captivitas nostra perfecte dissolvetur, quando novissima et inimica destruetur mors, quando scilicet et de animae decere et de corporis immortalitate sine fine cum Christo gaudebimus; atque ideo in sanctae crucis forma haec ratio oportebat demonstrari, quia ipsa per Christi passionem huius gratiae nobis contulit effectum. Cui rei concordant ipsa verba prophetae, qui ait: Haec dicit Dominus: Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum bonum, et reducam vos ad locum istum: Ego enim scio cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem bonum et patientiam; et invocabitis me, et ibitis et adorabitis me, et exaudiam vos; quaeretis me et non invenietis; cum quaesieritis me in toto corde vestro, inveniar a vobis, ait Dominus, et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus, et de cunctis locis ad quae expuli vos, et reverti vos faciam ad locum a quo transmigrare vos feci, et reliqua. Quid est enim quod dicit propheta: Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum bonum? nisi quod dicit Apostolus: Quando autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Et item: In novissimis diebus locutus est in Filio suo, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula. Cum coeperint impleri dixit, non cum completi fuerint, quia non in consummatione mundi, sed in novissima aetatum saeculi incarnatus est Christus, et per verbum Evangelii illuminavit credentes, atque per passionem et resurrectionem suam restauravit genus humanum. Quod enim his in hoc capitulo reversionem praedicat, hoc est in eo quod dicit: Et reducam vos ad locum istum; et paulo post subiungit: Et reverti vos faciam ad locum a quo transmigrare vos feci, potest intelligi, quod animae reversionem ad requiem in priori sententia; et in secunda corporum resurrectionem ad gloriam insinuet. Post mortem ergo sanctorum animae modo in paradisum vadunt, et in fine mundi recipientes corpora sua, regnum intrabunt aeternum. Septuaginta vero hebdomadas numeravit Daniel usque ad Christum, quando finem acciperet delictum et praevaricatio, et adduceretur iustitia sempiterna. Verum ut haec apertius elucescant, ipsa iam angeli ad prophetam dicta videamus. Septuaginta, inquit, hebdomadae abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur sanctus sanctorum, et reliqua. Nulli dubium, quin haec verba Christi incarnationem designent, qui tulit peccata mundi, legem et prophetas implevit, unctus est oleo laetitiae prae participibus suis. Numerentur igitur istae hebdomadae per septenos annos distinctae, a vicesimo anno regni Artaxerxis regis, quando Nehemias pincerna eius impetravit ab eo restaurari muros Ierusalem, templo multo ante, Cyro permittente, constructo, quae ipsae abbreviatae esse describuntur, hoc est, secundum lunae computum duodenorum mensium lunarium: hinc fiunt anni quadringenti nonaginta, qui ad solem redacti faciunt annos quadringenti septuaginta quinque, ad eius vero baptismum, quando unctus est sanctus sanctorum, descendente super eum Spiritu sancto sicut columba, non solum hebdomadas septem et sexaginta duas fuisse completas, sed et partem septuagesimae hebdomadis inchoatam. Et post hebdomadas, inquit sexaginta duas occidetur Christus, et non erit eius populus qui eum negatus est. Non statim post sexaginta duas hebdomadas, sed in fine septuagesimae hebdomadis occisus est Christus, quam ideo, quantum coniicere possumus, segregavit a caeteris, quia de hac erat plura relaturus. Nam et Christus in illa crucifixus, et a populo perfido non modo in passione, sed continuo ex quo a Ioanne praedicari coepit negatus est. Confirmabit autem multis pactum hebdomadibus, una ipsa videlicet novissima, in qua vel Ioannes Baptista vel Dominus et apostoli praedicando multos ad fidem converterunt. Et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, hoc est, quinto decimo anno Tiberii Caesaris, quando inchoato Christi baptismate hostiarum purificatio Christi fidelibus paulatim vilescere coepit; et merito, quia quanto magis appropinquabat veritas, umbra secedebat. Dignum etiam erat ut quando ipse Salvator in cruce fieri voluit hostia legalis, pecudum desineret victima, et quando verus agnus Dei Christus pro totius mundi peccatis immolatus est, typicus ille deficeret, qui pro unius gentis liberatione in testimonium occisus est. Item septuaginta presbyteros Moyses Domini mandato populo praetulit, ut ostenderet solummodo qui per Spiritus sancti gratiam legem spiritualiter intelligunt, idoneos esse aliis magisterium praebere. Et hoc in sanctae crucis decebat numero ostendi, quia non est inventus, neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram, qui aperiret librum, et solveret septem signacula eius, respiceretque illum, nisi agnus qui in medio throni stat tanquam occisus, habens cornua septem et oculos septem: Leo quidem de tribu Iuda, radix David, qui clavem tenens claudit et nemo aperit, aperit et nemo claudit, qui datus est in lucem gentium ut aperiret oculos caecorum, ut educeret de conclusione vinctum, de domo carceris, sedentem in tenebris et umbra mortis. Sunt quidem hic in figura sanctae Crucis quinque spherulae dispositae, quae simul numerum septuaginta continent, sigillatim vero unaquaeque quatuordecim harumque tres unum versum tenent in longitudine a summo incipientem et in ima desinentem, ita: |
2 | Crux pia constructa hic superasti vincula mortis. Item in latitudine tres summulae alium versum tenent ita: |
3 | Magna bona et sancta hic superasti crimina saecli. Medietas quoque crucis utrique versui communis est. |
1 | Te pater alme poli doctorem carmine in isto |
2 | Rectoremque voco, felicibus annue coeptis |
3 | Tu pius et clemens sensum dans, verbaque casta, |
4 | Ut tua quid prima signet lex pandere possim |
5 | Ad crucis aeternam laudem legisque secundae |
6 | Ius demonstrandum, vota, ritusque perennes. |
7 | Cum primum haec rite generatio maxima rerum |
8 | Exorta est, ex invisis crucis alma refulsit |
9 | Gloria cum dono lux alma beavit, et arva haec |
10 | Cuncta simul recreat tua quae nunc dextera Christus, |
11 | Et vera lucis dans munera cum cruce saeclis. |
12 | Nam genesis vitae laudat mirabile lignum hoc |
13 | Inter cuncta fuit plantatum quod paradiso, |
14 | Vivificans ligna tribuens et munera fructus. |
15 | Hoc patri atque Isaac vexit multandus ad altare, |
16 | Orat et exodus hoc iura satis est numerorum. |
17 | Eueher atque cui acerdoti umerus canit ore |
18 | Nupta canit triviis levibus, ventat mare, ludus |
19 | Udat transitu hosticus, ob magnalia cantat. |
20 | Et plebs carmen ei optime, pure, mira trophaea |
21 | Laudem in amore Dei psallitque triumphi: et Eoum |
22 | Hoc mare testatur victrices orbita calles: |
23 | At veterem hoc lignum legis dulcavit abyssum: |
24 | Bis petram excutit, vivam produxit et undam: |
25 | Namque Amalech canam devicit primitus iram. |
26 | Signum huius pariter nomen delevit, et illi |
27 | Botrum hoc vecte pium renota vexit uterque |
28 | Vectorum votis et ovantibus omnia laudant |
29 | Dona Dei terris his gaudia inesse epularum. |
30 | Quis bene mysteria dicit vel dicere cuncta |
31 | Rite valet crux dona tua? cui non satis omnis |
32 | Lingua creaturae poterit depromere laudem: |
33 | Hostia te Patris aeterni dedicaverat aram: |
34 | Vitae serpentem exaltasti et, tu pie, Christum |
35 | Monstrasti populo; de te et quid dicere possum, |
36 | Cuncta bona dederas, demebas et mala cuncta. |
1 | Quisquis legis primae plenam desiderat habere notitiam, necesse est ut huius figurae per omnia memor sit et eius factum mente saepius revolvat, et comparans priora posterioribus recolat scriptum: Omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt, et quod exemplari et umbrae deserviunt coelestium; et item: Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. Umbra enim non sine vero corpore fit, sed tamen ipsa in se veram et integram speciem corporis non exprimit. Quapropter oportet ut quisquis veritatis amator est, si umbram prius videat, ad verum corpus, cuius ipsa umbra est, ocius oculos convertat, ne dum penitus in umbra intuitu haereat, veritatis fructum negligens perdat. Lex ergo haustum sitientibus praebuit, sed sine ligno potabilis non fuit. Ostendit quippe Dominus Moysi lignum, quod mittens in aquam, omnem amaritudinem in ea absumpsit; et quae prius sitientes populos vano alliciebat aspectu, ligno immisso, omnes dulcissimo refrigerabat potu. Itaque, secundum Apostolum, lex quidem est sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum, sed lex spiritualis est, ut idem dicit apostolus, et non in vetustate litterae, sed in novitate Spiritus debet intelligi. Littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. Lex ergo Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit nos a lege peccati et mortis. Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato peccatum damnavit in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis, quo non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Scriptum quippe est in lege: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea. Sed quoniam in lege nemo iustificatur apud Deum, et quicunque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt, Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno, ut gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. Igitur cum destructa sit maledictio legis per crucem, et eius amaritudo per ipsam conversa in dulcedinem, dignum est etiam ut in eius effigiem disponantur libri legis, ut congruentia operis in hoc innotescat, et mysterii sacramentum appareat. Ergo in capite, hoc est, in culmine sanctae crucis, sit positus liber Geneseos, quia ipse caput est et primus omnium librorum, narrans quod in principio fecit Deus coelum et terram, utique per Filium suum coaeternum sibi Deus Pater, id est, per Verbum suum; de quo dicit Psalmista: Verbo Dei caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eius. Hinc dicit et evangelista Ioannes: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. |
2 | In ima vero parte crucis, hoc est, in pede, sit positus novissimus quinque librorum legis, id est, Deuteronomium, quod interpretatur renovatio legis, utique significans Evangelium, in quo cuncta, quae lex figuraliter atque typice protulit, veraciter ac spiritualiter sunt enodata, ac nostri Salvatoris ore reserata. Iure ergo in capite crucis geneseos, et in fine Deuteronomium consistunt, quia eum quem lex narrat in principio temporis cum Patre omnia condidisse, in fine temporis hunc Evangelium refert cuncta per crucem renovasse. Exodus vero bene in dextra ponitur, in quo exitus filiorum Israel de Aegypto conscribitur, et ibidem plura a Domino facta miracula narrantur, iuxta illud Psalmistae: Dextera Domini fecit virtutem. Et item: Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum, et eduxit Israel de medio eius, in manu forti et brachio excelso. In sinistra quoque liber Numerus est positus, quia ipse sinistras congregationes Chore, Dathan et Abiron, contentiones contra Moysen et Aaron levasse describit, et per Domini potentiam citius compressas. At Leviticus, in medio omnium stans, crucis medietatem tenet, quia illum pontificem designat in plurimo ritu sacrificiorum, qui in ara crucis semetipsum obtulit hostiam immaculatam Deo, ad exhaurienda multorum peccata, et pro transgressoribus exorans, exauditus est pro sua reverentia. Ergo in quinque tetragonis quinque libri legis per quinque versus hic notantur, qui sunt iuxta ordinem tetragonorum loco sexto, et per senarium in semet multiplicato. Sexies enim seni faciunt in plana figura sextum tetragonum, quod facit triginta sex. Est quoque versus tetragoni in arce crucis positus iste: |
3 | Te Genesis crux alma beat tua munera laudat. Secundus vero est, qui in tetragoni dextri cornu positus hic: |
4 | Exodus atque canit transitus carmen amore. Tertius namque in medio crucis est situs hic: |
5 | Iura sacerdotis Leviticus optime psallit. Quartus quidem in sinistro cornu scriptus est ita: |
6 | Ast Numerus cantat magnalia mira triumphi. Ultimus etiam qui in ultimo tetragono, id est, in base crucis descriptus est, ita sonat: |
7 | Nam Deuteronomium renovantis gaudia dicit. |
1 | Perge salutiferam specioso dicere versu |
2 | Musa crucis Domini laudem, solamen et actum, |
3 | In qua mors victa est, cuncta dimissa piacla, |
4 | Lux rediit mundo, venia et cum munere venit. |
5 | Adam nam primus tulit omnia digna decoris, |
6 | Progenie ex tota nocua cum pabula sumpsit, |
7 | Cuncta venusta bona remearunt, cara beata |
8 | Cum advenit Hiesus Adam pie in arva secundus. |
9 | Unius ex hominis scelere, tot damna tulere |
10 | In rebus cuncti, perituri et morte minores: |
11 | Unius atque hominis dono salvantur ubique |
12 | Credentes omnes, fruituri ac luce superna. |
13 | Denique regnavit per lignum noxia cuncto |
14 | Mors etiam mundo dominans et sorte beatum |
15 | Captiva regnum per lignum ac perdidit omne: |
16 | Et nocuos multos amiserat improba quondam. |
17 | En toto tribuit Christus ut ianua sit hinc |
18 | Orbi, mundo; nam speciem totam ac pius hic is |
19 | Constituit tollens diras aras huic intus |
20 | Et dederat lucem cordis, et pangere pactum. |
21 | Primus homo terrenus erat, et pignora tota |
22 | Terrena genuit mortis quis debita liquit; |
23 | Posterior verus fuerat caelestis et Adam, |
24 | Caelestisque manet cuius generatio tota. |
25 | Hic dominus mundi, terrae, pontique, polique, |
26 | Regnat in aeternum donat cum regna beatis. |
27 | Quattuor ipse dabit totius conditor Adam |
28 | Iure plagas orbis, tanquam de nomine dictas: |
29 | Cuius lux virtus dominum testantur ubique. |
30 | En anatol, dysis, arcton, mesembria, haec sic |
31 | Designant odis arte, en decet ut pie cuncta |
32 | Auctorem dominum cognoscant laude beata: |
33 | Et celebrent Christum, quod vere Filius ipse |
34 | Summi sit Patris, et dextera vera tonantis: |
35 | Cuius cura bona est, tactus medicina salutis. |
1 | Quid ergo sibi velit haec figura et haec conscriptio, oportet intelligi. Nomen enim primi hominis, id est Adam, in figura et forma sanctae crucis dispositum est; de quo exortae sunt omnes gentes, et omne genus humanum originem traxit; qui secundum Apostolum est forma futuri videlicet Christi, de quo idem Apostolus ita dicit: Factus est primus Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Et paulo post: Primus, inquit, homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Igitur sicut portamus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis. Et cur hoc dixerit, statim causam subiunxit: Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. Recte enim nomen Adam in crucem configuratum ponitur, in qua omne genus humanum per Christum liberatum esse cognoscitur, nec in alia forma species redemptionis nostrae magis convenit haberi quam in illa, ubi plagae totius mundi potuere comprehendi. Quae scilicet sancta crux est, quae iacens totum orbem metitur, de qua poeta ait: |
2 | Quattuor inde plagas quadrati colligit orbis. |
3 | Splendidus auctoris de vertice fulget Eous. |
4 | Occiduo sacrae lambuntur sidere plantae. |
5 | Arcton dextra tenet, medium leva erigit axem. |
6 | Cunctaque de membris vivit natura creantis, |
7 | Et cruce confixus Dominus regit undique mundum. Hoc idem et in nomine protoplasti olim designatum fuit, scilicet Adam. In cuius vocabulo quatuor litteris, quatuor orbis terrarum partes per Graecas appellationes demonstrantur. Si enim Graece dicantur oriens, occidens, aquilo, meridies, sicut plerisque locis sancta eos Scriptura commemorat, in capitibus verborum invenies Adam. Dicuntur enim Graece memoratae quatuor mundi partes; Anatole, disis, arctos, mezembria. Ista quatuor nomina, si tanquam versus quatuor sub invicem scribis, in eorum capitibus Adam legitur; et inde intelligi datur Dominum orbis eum esse creatum, et significare eum qui in cruce quadrata totius orbis futurus erat redemptor et reparator: Unde et secundus Adam dicitur. Habet quoque idem nomen in se mysterium incarnationis Christi, si numerus in litteris eiusdem nominis secundum Graecorum regulum, quia ad litteras suos numeros computant, intendatur. A enim in numeris apud Graecos significat unum; Δ quatuor; A alterum unum; M quadraginta. Coniunge hos numeros quatuor, fiunt XLVI, et hoc est, quod Iudaei in Evangelio respondisse leguntur: quadraginta sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? Quod evangelista intelligens dixit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui, quia Dominus noster Iesus Christus de Adam corpus accepit, non de Adam peccatum traxit; templum corporeum inde sumpsit, non iniquitatem quae de templo pellenda est. Ipsam autem carnem quam traxit de Adam (Maria enim de Adam, et Domini caro de Maria) Iudaei crucifixerunt, et ille resuscitaturus erat ipsam carnem triduo, quam illi in cruci erant occisuri, et ita illi solverunt templum quadraginta sex annis aedificatum, et ipse in triduo resuscitavit illud. Benedicamus igitur nos Deum Patrem omnipotentem, qui per Verbum suum sibi coaeternum formavit nos. Benedicamus et Dominum nostrum Iesum Christum Filium Dei unigenitum, qui per mysterium incarnationis suae in cruce reformavit nos. Benedicamus et Spiritum sanctum, qui per gratiam suam illuminatos vitae aeternae consignavit nos: unum et solum Deum omnipotentem, aeternum, immensum, inaestimabilem, incomprehensibilem, immortalem, invisibilem; illum unum desideremus, a quo et beabimur; illum solum ex toto corde, tota mente, tota virtute diligamus, in cuius amore in aeternum iucundabimur; ad illum tantum curramus, illique solum in hac peregrinatione ingemiscamus, qui nos in coelestibus in conspectu gloriae maiestatis suae remunerabit, et sine fine laetificabit. Ipsi gloria, et honor, et potestas, et imperium in saecula saeculorum. Amen. |
8 | Ast hic in quatuor litteris grandioribus nominis Adam, per perviores litteras quinquaginta et unam, talis conscriptus est versus, secundum ordinem litterarum nominis Adam legendus, ita: |
9 | Sancta metro atque arte en decet ut sint carmina Christo hinc. |
1 | Arbor odore potens, frondoso vertice lata, |
2 | Qua summa vere sacro u fluit ordine bertas, |
3 | Ortus ditatus et par cui nullus in orbe est |
4 | Floribus et foliis, milleno germine dives, |
5 | Omnes excedens altas gravitudine sylvas. |
6 | Cum totam pie magnus vertit honorque decusque, |
7 | Ambit verus honor, laetus loquitur ea voto |
8 | Stans homo, livor hoc nationi denegat atri |
9 | Demonis horrendus, rem sciri, laude moveri. |
10 | Arbor sola tenens varios virtute colores, |
11 | Purpureo regis sub tactu roscida fulgens |
12 | Aeterno es radio, stant in te nam pie vincte |
13 | Aedes turritae, ex hoc dudum est nonne beata |
14 | Machina et ipsa Dei, ara, et qui usit suprema |
15 | Lar hoc ne est, et mira lucerna, hoc otia tota |
16 | Agnus hoc statuit, signans rite viando |
17 | Vera salus ista, quos verus fons bonitatis |
18 | Est benedictio quae sacravit, amor, pietasque, |
19 | Sanctas salutis lux, et vita, redemptio vera: |
20 | Inque domu princeps donum dat pacis in orbem, |
21 | Iuraque amicitiae hinc firmavit, deposuitque, |
22 | Ascita antiqui nisus, quae texit hiems mors, cum |
23 | Illecebri lusu circa ignem noxia, enim sic |
24 | Pellax decipit, et socordem ubi inquietato |
25 | Conspexit voto iam arridens, vinxit aperte. |
26 | O tu, crux speciosa, o pinus pulchrior, omnia |
27 | Quae vincis nemora, o cedris altior ipsis, |
28 | Monstrans e numero radianti dona beata |
29 | Adventu Hiesus quae intus probus otia nutu |
30 | Istulerit, dabat iisse beate cum pie venit |
31 | Egrediens vulva huc, et blando nomine semet |
32 | Signavit, caelos terrena et condere regna: |
33 | Ut dudum sancti lingua cecinere prophetae. |
34 | Fecerit hic celsa doctor, dum condidit ima, |
35 | Imperium inque humeris tanto sit quod pie regi. |
1 | Hae igitur cruces quatuor triplici tramite conscriptae, ostendunt in semetipsis per litterarum seriem, numerum dierum, quo Domini corpus secundum Ecclesiae fidem in utero virginali constructum atque compactum est: templum videlicet illud, quod a Iudaeis destruendum, et a se in triduo resuscitandum praedixit ipse Salvator: quod ut manifestius fiat, ponamus unum capitulum ex libro sancti Augustini de sancta Trinitate quarto, quo istud scriptum est: 'Nec immerito, inquit, in aedificatione Dominici corporis, in cuius figura templum a Iudaeis destructum, triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus intelligitur. Dixerunt enim XLVI annis aedificatum templum; et quadragies sexies seni fiunt CCLXXVI, qui numerus dierum complet novem menses et sex dies, qui tanquam decem menses parientibus feminis imputantur: non quia omnes ad sextum diem post novem menses perveniunt, sed quia ipsa perfectio corporis Domini, tot diebus ad partum perducta comperitur: sicut a maioribus traditum suscipiens Ecclesiae custodit auctoritas. Octavo enim Kalendas Aprilis conceptus creditur, quo et passus. Ita monumento novo quo sepultus est, ubi nullus erat positus mortuorum, nec antea nec postea, congruit uterus virginis quo conceptus est, ubi nullus seminatus est mortalium. Natus traditur octavo Kalendas Ianuarias. Ab illo ergo die usque ad istum computati, CC LXX et VI reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies sexies habent: quo numero annorum templum aedificatum est, quia eo numero senarium corpus Domini perfectum est, quod mortis passione destructum, triduo resuscitavit. Dicebat enim hoc de templo corporis sui, sicut evidentissimo et robustissimo Evangeliorum testimonio declaratur.' Haec Augustinus. De caetero autem illud intuendum est, quam congrue idem numerus formae sanctae crucis conveniat, in qua templum Dominici corporis a Iudaeis solvebatur, et ab ipso Domino resuscitandum parabatur. Ad hoc enim venit Christus, ut in carne quam pro mundi redemptione susceperat moreretur; ad hoc mortuus est, ut in ipsa resurgeret. Quapropter intueri libet, quomodo memoratus numerus, id est, CC LXX, et VI, in quatuor partes divisus, cornua sanctae crucis universaliter exprimat, et per singula crucis imaginem proferat. LX enim et IX in unoquoque cornu consistunt, quod etiam non discrepat a superioris rationis similitudine, qua dictum est CC LXXVI numerum, IX menses et VI dies complere. Sicut enim novenarius et senarius numerus in toto excellebat, et secundum eorum denominationem, omnis summa computabatur, ita et in partibus non minus eadem denominatio simul cum mysterio illucescit. Quid enim in novenario, nisi novem ordines angelorum; et quid in senario, nisi homo qui in sexta die creatus est insinuatur? Utraque enim creatura in crucis effigie denotatur, quia utraque per Salvatorem in cruce reparatur, et ab utraque mysterium incarnationis Domini honorabatur, quia in die nativitatis eius ad laudem et laetitiam utraque incitabatur. Unde Lucas dicit: Et subito facta est cum angelo multitudo coelestis militiae, laudantium Deum et dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Et paulo post: Et reversi sunt, inquit, pastores, laudantes et glorificantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. |
2 | Quatuor ergo cruces in hac pagina, per quatuor loca pictae atque conscriptae sunt, hoc modo: longitudo enim crucis uniuscuiusque a summo deorsum, tribus lineis singillatim legendis descendens, unum versum continet XXXIX litterarum; similiter in latitudine per transversum, tres lineae a sinistra in dexteram tendentes, unum versum faciunt, et ita fit, ut litterae quae in medio crucis sunt, utrique versui communes sunt, novenarium exprimant numerum; illae vero quae in cornibus circumpositae sunt, sexagenarium. Est autem versus hic in longitudine crucis supremae XXXIX litterarum: |
3 | Forma sacrata crucis venerando fulget amictu. In latitudine vero iste totidem litterarum: |
4 | Magnus vestit honor laetus loquor hoc nationi. In fine quippe crucis, in longitudine hic versus est: |
5 | Corporis ego sacri constructio in arte beata. In latitudine quoque iste: |
6 | Enumero radians qua intus probat iisse beate. At in dextrae crucis longitudine hic legendus est versus: |
7 | Nunc canam at exorans Iesum abdere et uda piare. Et in latitudine iste: |
8 | Vera salus ista est benedictio sancta salutis. Nam in sinistrae crucis longitudine talis est versus: |
9 | In toto ipse manens tenet ipseque vivit in omni. Atque in latitudine talis: |
10 | Fons bonitatis amor pietasque redemptio vera. |
1 | Dignum opus et clarum victoris psallere regis |
2 | Vexillum insigne dominantis laude triumphum; |
3 | Quo mundum eripuit, nocui et quo sceptra tyranni |
4 | Distruxit, reprobans rectoris regmina falsa: |
5 | Quo bene sustentat caelum, pelagusque, solumque: |
6 | Cuius in orbe sacra exfuerit nam altatio, quando |
7 | Mysterio adcurrens nascentis ab origine mundi |
8 | Annorum saecli series haec attulit, atque hinc |
9 | Iure sacrae fidei plebes concurrere scriptis |
10 | Credentes fecit, proba conditor omnia condens |
11 | Tempora, cum numero concordans cuncta sacrato |
12 | Cuncta quia Dominus renovavit saecula prisca; |
13 | Sanguine nam recreans perfecit cuncta cruore, |
14 | Iam bonus in primis tunc finxit quae exa diebus. |
15 | Principium ut Genesis pie sancto dogmate pandit, |
16 | Quod hominem faciens complesset facta creator: |
17 | Sicque die sexta hominem reparando redemptor |
18 | Sabbata demonstrans, celebravit sabbata vere. |
19 | En patrat hunc numerum sussum quod passio falso |
20 | Oppetat, inde premat temptantem hanc usiam arti |
21 | Occumbat curarum ut vincta est pars sita dirum. |
22 | Quod nunquam post haec fallacis factio plebis |
23 | Iam ostendet, pandat pietatis sed proba virtus |
24 | Dogmata vera Dei per cuncta haec tempora mundi |
25 | Sanctificare crucem, benedicere regna futura |
26 | Quae esset Salvator, benedicta potentia Patris: |
27 | Nempe daturus eis summo nova praemia Christus, |
28 | Quos monitis flexit, docuit quos verba salutis. |
29 | Quos pia corde fides operis quos infula vestit: |
30 | At crucis haec species tribuit solamina fidis |
31 | Materiam laudis bonitatem hinc scire creantis: |
32 | Qui pius omnipotens vitam dedit ante salubrem, |
33 | Quando hominem voluit paradisum sorte tenere: |
34 | Et post lapsa fugam miserans quoque noluit ipsum |
35 | Fraude perire lupi, hanc maxime conditor arcem: |
36 | Sed crucis ad vitam voto dedicaverat orbi huic, |
37 | Virtutum ut numero eveheret ad sceptra superna. |
38 | Spes, amor atque fides omnes quos sanxit ab aevo |
39 | Perpetuo dignos Christi venerabile visu hinc. |
1 | In hac pagina continetur numerus annorum ab exordio mundi, usque in annum passionis et resurectionis Domini: scilicet in litteris Graecis quae in crucis figuram dispositae sunt, qui est VCCXXXI, secundum fidem chronicorum Ensebii ac Hieronymi. Siquidem secundum eorum computationem, sunt anni ab Adam usque ad diluvium VCCXLII; a diluvio autem usque ad Abraham anni DCCCCXLII; ab Abraham autem usque in annum XV Tiberii Caesaris, quo Dominus in Iordane ab Ioanne baptizatus est, et salutarem viam populis annuntiavit, signis atque virtutibus vera comprobans esse quae diceret, sunt anni IIXLIV: qui scilicet omnes iuncti faciunt annos VCCXXVIII. Adde tres annos, quando in XVIII Tiberii Caesaris anno, ad passionem Dominus venit, et a Iudaeis crucifixus, tertia die resurrexit, fiunt omnes anni VCCXXXI. Qui si dividantur secundum litteras suprascriptas in cruce, mysterium nobis venerandum innuitur. Quatuor igitur sunt litterae, quae crucis effigiem conficiunt Γ videlicet Ζ, Τ et Χ; sed tres posteriores quater sunt positae, id est, per singula cornua semel. Γ quoque in medio crucis semel est posita. Quarum si potestas in numeris consideretur earum, hic dispositio gratiae supernae nobis dona demonstrant. Siquidem Γ Graecorum ternarium numerum significat, Ζ septenarium, Τ tricenarium, et Χ millenarium. Sed qui nobis in Γ, nisi fides Trinitatis innuitur? quid per Ζ, nisi spes fidelium? et quid per Τ, nisi charitas? quid vero per Χ, nisi aeterna beatitudo significatur? Recte enim per Γ, quae prima harum litterarum, et in medio crucis posita est, fides ostenditur, quia fundamentum bonorum operum, et initium salutis nostrae, fides recta est. Impossibile est enim sine fide placere Deo, quia iustus ex fide vivit. Per Ζ quoque bene spes intimatur, quia omnis fidelium intentio ad aeternam requiem, quae per septenarium significatur, anhelat, dicens cum Propheta: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Charitas quoque rite per Τ exprimitur, quae sanctae crucis tenet imaginem. In crucis enim opere magna charitas Dei Patris ostensa est, qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, sicut ipse Salvator de se dixit in Evangelio: Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et Apostolus: Commendat autem Deus suam charitatem in nobis, quod cum adhuc essemus peccatores, Christus pro nobis mortuus est. Multo igitur magis iustificati in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Τ igitur CCC numerum significat: quod sunt sexies quinquageni. In quibus numeris quid aliud quam perfectio charitatis insinuatur? Quinquagenarius enim numerus propter Pentecosten Spiritus sancti gratiam demonstrat. Et senarius numerus perfectus est. Charitas Dei (ut ait Apostolus) diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Per Χ igitur litteram, quae millenarium numerum exprimit, apte beatitudo aeterna significatur. Nam millenarius numerus pro significatione perfectionis solet poni in Scripturis, quia nimirum numerum quadratum solidum facit. Decem quippe decies ducta centum faciunt. Quae videlicet figura iam quadrata, sed adhuc plana est, verum in altitudinem surgat, et solida efficiatur. Multiplica C per X, et fiunt mille. Quo perfecto numero stabilis et inseparabilis et velut conquadrata iustorum in coelis vita designatur, quia ex omni parte perfecta est cum et animarum infinita laetitia, et corporum immortalitate perfruuntur; quando speciem status sui perfectam habent, id est, in longitudine aeternitatem, in latitudine charitatem, in altitudine divinam contemplationem. Denique de ipsarum litterarum characteribus libet aliquid ad sensum dicere, quae memoratos numeros notant, et situ suo crucis effigiem demonstrant. Siquidem Γ quae sursum erecta est, et in summo plana est, bene significat fidem quae sursum erigi ad Dominum debet, et statum mentis firmare; sed tamen cum magnae humilitatis custodia servari, ne passim incerta vagando, in errorem cadat. Quas utrasque res Apostolus ostendit dicens: Fratres, state in fide, viriliter agite et confortamini. Item alibi: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Unicuique autem sicut Deus divisit mensuram fidei. Ζ ergo bene intimat spem, quae fines suos in anchorae morem curvat, ostendens nos debere spe ad coelestia immobiliter cohaerere, ne nos tempestas persecutionem, sive turbo tentationum, seu illecebra voluptatum ab aeternae vitae desiderio possit evellere, de quo Apostolus ad Hebraeos scripsit: Fortissimum, inquit, solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram animae habemus tutam ac firmam, ac incedentem usque ad interiora velaminis, ubi praecursor pro nobis introiit Hiesus secundum ordinem Melchisedech, pontifex factus in aeternum. Τ ergo littera quae similitudinem crucis habet, et duplici compingitur forma, bene duo praecepta charitatis nobis insinuat. Pars enim eius quaedam sursum ascendit, quaedam vadit per transversum; sed illa pars quae sursum erecta est, divinum nobis commendat amorem, ut Deum et creatorem nostrum toto corde, tota anima, tota mente diligamus; illa vero quae per medium ducitur, ita tamen ut in erecta parte sursum consistat, nostrum nobis invicem insinuat amorem, quae divino amore debet ordinari, ut amicos diligamus in Deo, et inimicos propter Deum. De qua re apostolus Ioannes nos instruit: In hoc, inquit, cognovimus charitatem Dei, quomodo ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus animas pro fratribus ponere. Et item: Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Χ vero, quae Graece chile, Latine mille significat, non directis lineis, sed circumferentibus scribitur, quando mille significat. Ita Ω, quia alium numerum indicat, in directis lineis scripta. Hanc ergo perfectionem sanctorum in coelis diximus significare, quae circumductis lineis scribitur, ut ostendat gaudii coelestis nullum esse terminum, ubi sanctorum laus sine fine manebit, de quibus ait Propheta: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te, quando secundum Isaiam prophetam, stabit semen sanctorum coram Deo, quasi coeli novi et terra nova, et quando erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato. Χ aut prima littera nominis Christi est, et bene hoc convenit huic rationi. Ipse est enim gaudium nostrum, cui dicimus cum Propheta: Laetificabis nos in gaudio cum vultu tuo, in quem et desiderant angeli prospicere. Igitur ipsarum litterarum series a Γ incipiens, id est, a medio crucis per quatuor plagas ducitur: hoc mirum significans, quod post passionem Christi, eius discipuli incipientes ab Hierusalem, coeperunt Evangelium in toto orbe praedicare, et divina charismata cunctis gentibus distribuere, ut ex cunctis terrarum partibus fideles ad praemia aeterna, per fidei et spei et charitatis bona mererentur pervenire. Sunt quoque duo versus hic sanctae crucis in notis memoratis numerum conscripti, quorum prior in longitudine ab arce crucis deorsum legendus est, ita: |
2 | En crucis haec species Iesus bene monstrat honorem. Altera vero per transversum eius limitem, secundum ordinem recitandus est ita: |
3 | Computat hunc numerum Iesus quo est passus in arvis. Iesus quoque nomen, quod gramma nota crucis media continet, utrique versui communis est, ut evidenter ostenditur. |
1 | Nate Patris summi, qui tela ferocia frangis, |
2 | Da mihi rite crucis victricia carmina fari. |
3 | Nam caeleste animal mitis volat ore Iohannes |
4 | Transpenetrans aquila, et vero omine vidi |
5 | Eoum solem, verbum hausit in arce polorum hoc: |
6 | Gratia sicque Iohanni ante omnes vivido fatu |
7 | Donata, utque artus hominis sibi sumeret auctor |
8 | Scripserit; atque in principio Deus unus et almus |
9 | Semper cum Patre qui pio erat: vitaque, salusque, |
10 | Sit natus, factusque caro, dominatur in orbe. |
11 | Hunc leo, hunc vitulus regem dant, pontificemque. |
12 | Ut leo, qui fortis retulit certamine praedam; |
13 | Hostiam et obtulerit summus se rite sacerdos, |
14 | Mystica dona suis consortibus optime donans. |
15 | Nempe datorum mysterio septem et pie panum: |
16 | Dat Marcus septem spiritus quoque vivide cantu. |
17 | O tu regem iusti ecce agnum da pie Lucas: |
18 | Hoc signatque fides Dei ecce ea, pontificemque |
19 | Dat vox clarum hedos qui tollit cum fuit in dies. |
20 | Formantis manus et par ecce diebus Herodis |
21 | In Bethleem genitus matre ammirabilis infans: |
22 | Ipse satus Maria, mundo ditissima cura huic: |
23 | Nobilis atque puer, persona vetusta dierum |
24 | Qui venit de Edom, de Bozra, hic veste cruenta |
25 | Calcaturus erat qui solus torcular, auctor |
26 | In cruce pensandus qui sustinet astra supernus: |
27 | Ut crux alma foret divino haec munere dives. |
28 | Nam scribens bene Mattheus dedit ordine primus |
29 | Qui in facie firmat ius, hunc ab origine David |
30 | Progenitum esse hominem signavit, quem pie votum |
31 | Cum monstravit in ordine stirpis fidus Abraham: |
32 | Quod genus hoc dederit pistillo fraudis iniquae |
33 | Expulso nam rite liber genus omne retextum |
34 | Continet hoc vere rationis credere signum, |
35 | Nempe decet dudum Christus quia nascier illa |
36 | Promissus stirpe est, Salvator maximus orbi. |
1 | Hic quoque quatuor illa animalia prophetica circum Agnum stantia, similitudinem crucis exprimunt: quae visio Ezechielis atque Apocalypsis Ioannis commemorant: quae Ezechiel in medio ignis vel electi esse scribit, et Ioannes in medio sedis et in circuitu sedis. Sed Ezechielis verba de his prius videamus, qui inter alia ita scripsit: Similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies leonis, a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae de super ipsorum quatuor, et reliqua. Ioannes vero ita scripsit: Et in medio sedis et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro: et animal primum simile leoni; et animal secundum simile vitulo; et tertium animal faciem habens quasi hominis; et quartum animal simile aquilae volanti. Et paulo post subintroduxit aliam visionem ita dicens: Et vidi, et ecce in medio throni et quatuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram. Cum in quatuor animalibus et in quatuor eorum faciebus propheta et apostolus concordent, licet in aliquibus differant, quae modo non vacat dicendum per singula, videamus quid ille situs significet horum quatuor animalium, quae Ioannes scripsit in circuitu sedis esse et agni, qui in medio throni stat. Nonne crucem Domini? Quando ergo dicitur in circuitu sedis quatuor esse, non aliud reor illum significare velle, quam in quatuor partibus, id est, ante et retro, dextra et sinistra, quantum ad positionem loci pertinet, caeterum inlocaliter aliquid huiuscemodi diffiniri non potest. Hae ergo quatuor partes quid aliud significant, quam quatuor cornua crucis, si iacentem illam considerare velimus? Agnum vero qui in medio sedis est, quid aliud quam mediam crucem tenere intelligimus? Ipse enim in ea confixus est qui abstulit peccata mundi. Quatuor quippe haec animalia quatuor evangelistas significant, ut Ecclesiae tradit auctoritas, hoc est, Matthaeum, Marcum, Lucam, Ioannem, qui iure in sanctae crucis specie conscribuntur, quia passionem Domini et resurrectionem in libris sancti Evangelii omnes concorditer testantur. Matthaeus iure in imo positus speciem hominis tenet; quia in principio Evangelii sui genealogiam Salvatoris describens, ex terrenis parentibus eum carnem assumere intimavit. Marcus vero et Lucas, quasi iam altius constituti, regiam in eo potestatem et sacerdotalem dignationem significant: quorum prior, hoc est, Marcus, speciem leonis habet, in quo vox leonis in eremo rugientis auditur. Vox clamantis, inquit, in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. Nam Amos dicit: Dominus de Sion rugiet, et de Hierusalem dabit vocem suam. Leo est rex bestiarum, unde Salomon dicit: Sicut fremitus leonis, ita furor regis. Et in Genesi patriarca Iacob de Iuda (unde reges et unde Christus carnem assumpsit) dixit: Catulus leonis Iuda, ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena. Quis suscitabit eum? Non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est: et ipse erit exspectatio gentium. Alter quoque, hoc est, Lucas, vituli similitudinem tenet: qui a Zacharia sacerdote initium sumens, ipsum Dominum etiam de cognatione sacerdotum secundum hominem natum testatur, cum angelum narrat ad Mariam matrem eius dixisse: Et ecce Elizabeth cognata tua concepit filium in senectute sua. Et a David per Nathan genealogiam Salvatoris ducens, ipsum sacerdotem esse insinuat. Ioannes autem speciem aquilae in se ostendit, qui iure in arce crucis consistit, qui ad altiora volans, secretiora Christi divinitatis mysteria explorat, et quasi in ipsum deitatis solem, mentis oculos figens, statim in principio Evangelii sui de divinitate Christi exorsus est, ita: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quatuor ergo Evangelia a quatuor evangelistis conscripta, quatuor flumina paradisi de uno fonte procedentia significant, quia sicut ipsa ex una matrice fontis procedentia totam terram rigaverunt, ita ab uno vero fonte, hoc est, Christo, a quo qui semel bibit, non sitiet in aeternum, quatuor Evangelia emanantia, et per praedicatorum ora diffluentia, totum mundum ad virtutum fructus germinandum irrigant. Haec sunt divini currus, quatuor rotae, quae sequebantur, quatuor animalia, quatuor facies et quatuor alas habentia. Quod autem propheta dicit: Quod apparuerit rota una super terram iuxta animalia habens quatuor facies; et statim subiungit plurali numero: Et aspectus earum quasi visio maris, et una similitudo earum quatuor, et reliqua, potest ad intellectum huiusce rationis transferri. In rota enim una quatuor species rotarum apparuerunt, quia quatuor Evangelia in una passione Salvatoris concordarunt. Tanta enim similitudo erat rotarum quatuor sequentium animalia quatuor ut una rota verissime crederetur, tantaque similitudo est in narratione evangelistarum, ut uno Spiritu dictata facillime approbetur. Quod per quatuor partes earum ibant rotae et non revertebantur cum ambularent, quia per quatuor plagas mundi docendo discurrunt Evangelia, nec regredientur abnegare quod docent; quia veritas tenorem observat rectitudinis, nec deflectitur in obliqua falsitatis. In ipsis quippe quatuor animalibus sunt scripta sibi convenientia, hoc est, ius et auctoritatem eorum significantia, quid de Domino Salvatore praedicent. Nam in specie hominis deorsum scriptus est hic versus: |
2 | Matthaeus hunc hominem signavit in ordine stirpis. Leo vero haec habet verba: Marcus regem signat. Imago quoque vituli haec continet: Dat Lucas pontificem. Ast aquila in arce crucis consistens hunc sonat versum: |
3 | Altivolans aquila et verbum hausit in arce Iohannes. Tenent et quatuor chartas haec eadem animalia, in quibus principales eorum sententiae denotantur, unde quatuor Evangeliorum primae partes demonstrantur. Agnus quippe, qui in medio stat, habet in capite et in cornibus scriptum: Septem Spiritus Dei. Quod idem significat septem cornua, et septem oculi. In corpore vero reliquo tenet et sententiam Baptistae Ioannis de se: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. In cruce nempe, quam gestat in capite, ostendit scriptum Graecum nomen: YOS, quod interpretatur filius, significans quod haec imago non agnum quemlibet communem, sed Dei Filium demonstrat. |
1 | Spiritus alme, veni supera directus ab arce, |
2 | Ut tibi devotam mentem et bene credula corda |
3 | Tu dedices vatis, qui spiritus es quoque vitae; |
4 | Quem ex Patre promissum sapientia mittere semet |
5 | Promisit Christus, antiquum laude novumque |
6 | Altithroni donum, charae et pia pactio sponsae: |
7 | In cruce quam sponsus regali sanguinis ostro |
8 | Dotavit, desponsavit in scammate saecli hoc. |
9 | Cui das ergo, bene intellectu singula carpit |
10 | Mysteria, interne doctus atque omnia pensat, |
11 | Qualiter ipsa Patris sapientia Christus in orbem |
12 | Te pignus dederit, quem sponsae nobilis arram |
13 | Esse suae voluit, dum Spiritus auctor es, omnem hanc |
14 | Formasti et molem, tu conspicis interiora et |
15 | Non erit ulla tibi, ni ilico scrutaberis illam. |
16 | Namque creatura invisa in conspectibus almis |
17 | Quem rite Isaiam scio et septem, his dare summis, |
18 | Vitae te bis enim in sensum indere se sator infit |
19 | Christus, dans clarum mandatum bini et amoris, |
20 | Ut Deus ex toto cordis psallatur honore, |
21 | Almus ametur, amorque scientia cui detur omnis ipse. |
22 | Exin ut fratris cuncti amplectentur amorem: |
23 | Quod crux alma Dei benefacto schemate signat. |
24 | Nam pars sursum erecta Dei pie mandat amorem, |
25 | Transversa pacem dat, quam cum fratre tenendam |
26 | Constituit, sanctae pietatis summus amator |
27 | Christus qui in cruce erat infixus hostia pacis. |
28 | Propter amicorum pius arbiter orbis amorem |
29 | Dilectam ponens animam, atque exempla reliquit. |
30 | Hunc tu sanctificans (psallendus semper) amorem |
31 | Spiritus inde mihi timor omnis noxius absit: |
32 | Quatenus aucta crucis divinae gloria mecum |
33 | Carmine permaneat, tu implebis carmine mutum |
34 | Os, et rite facis coelestem psallere cantum. |
1 | Scriptum est in Isaia: Egredietur virga de radice Iesse, et flos de germine eius ascendet; et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Septiformis igitur gratia Spiritus sancti per prophetam annumeratur, quae super florem illum iucundissime requiescere dicitur, qui in Canticis canticorum sponsae dicit: Ego flos campi et lilium convallium. Virgam quoque et florem, de quo propheta narravit, Iudaei ipsum Dominum dicunt pro potentia regnantis et pulchritudine; nos autem virgam dicimus sanctam Mariam de stirpe Iesse progenitam, quae nullum habuit sibi fruticem cohaerentem, quia nullum habuit carnalis copulae coniugem; florem vero Dominum Iesum, qui de cortice humanae naturae splendidissimus erupit, quia sine sorde peccatorum ex virginali utero natus processit; qui et in carnis suae castitate candorem lilii demonstravit, et in sanguine passionis rosae ruborem ostendit. Super illum ergo requiescit Spiritus Domini, hoc est, aeterna habitatione permanebit, quia in eo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum; sed unxit eum Deus Pater oleo laetitiae prae consortibus suis; et de plenitudine eius nos omnes accepimus. Quomodo igitur de Christo scriptum est, quod acceperit Spiritum sanctum a Patre, et ipsum dederit? Utraque natura in eo monstrata est, humana scilicet et divina. Accepit ut homo: dedit ut Deus. Nos autem accipere hoc donum quidem possumus pro modulo nostro; effundere autem super alios non utique possumus; sed ut fiat, Dominum super eos quod id efficiatur invocamus. Sed quaeri potest cur propheta a Spiritu sapientiae numerare incoeperit, et in Spiritum timoris desierit, cum Psalmista dicat: Initium sapientiae timor Domini. Quod ita solvi potest: Propheta ergo cum de flore virgae, quae de radice Iesse egressura erat, prophetavit, id est, Christo, quia ipsum in divinitate coaeternum Patri intellexit, et totius boni et sanctitatis, imo omnium rerum auctorem cognovit, ut cum tanta plenitudine sanctitatis a coelis ipsum ad nos usque descendere significaret, et in nostram, id est, humanam naturam gratiam diffundere monstraret, ab ipso fastigio spiritualium donorum incipiens ad ima usque progreditur. Quae est enim maior gratia, quam ipsum omnipotentem creatorem, a quo, et per quem, et in quo sunt omnia, et ipsam sapientiam aeternam, a qua, et per quam, et in qua illustrantur omnia, pro modulo nostro plene atque perfecte conspici? aut quae minor quam propter poenam gehennae a peccatis se hominem compescere? Nec dum enim in gradus superiores ascendit, qui in isto poenaliter afficitur, quia timor poenam habet. Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Sed non nisi per istum humana infirmitas ad superiora valet conscendere. Atque ideo dicit Psalmista: Initium sapientiae timor Domini, quia primitus debet homo per timorem a peccatis se coercere, sciens scriptum, quod Deus unicuique reddit secundum opera sua, quodque impii ibunt in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam; et sic amore mercedis aeternae in caeteros gradus ascendere, id est, in secundum gradum, ut pius sit et mitis, fidem hominis rectam, et nulli malum pro malo, sed semper quod bonum est reddens; neque maledicenti remaledicens, sed e contrario benedicens. In tertium quoque, ut scientiam habeat bona eligere et mala reprobare, divertere a malo, et facere bonum; sequi pacem et odium spernere. In quartum ut fortis sit, firmo iustitiae incedens gradu, et non patiatur se ullis corrumpi prosperis atque ullis affici adversis. In quintum vero gradum, ut omnia vero consilio agat, et secundum id quod Scriptura divina docet obediens faciat, id est, ut dimittat debita proximis suis, quatenus dimittat sibi Deus peccata sua; misereatur alterius, ut sui misertus sit Deus; faciat amicos de mammona iniquitatis, ut cum deficiat recipiant eum in aeterna tabernacula: seminet terrena, ut metat coelestia; perdat modo animam suam in hoc mundo, ut in vitam aeternam custodiat eam, et his similia. In sextum, ut intelligat Deum, id est, tota cordis intentione illum perquirat, tractet, inspiciat, et omnes malos cogitatus cordi suo advenientes subito evellere festinet, et parvulos suos ad petram allidet Christum. Cum autem in septimum ascenderit gradum, id est, in sapientiam, iam ipsum hominem exhibebit perfectum, et ex servili conditione in filium transit: et non necesse habet ut aliquis doceat illum, sed, sicut scriptum est, unctio eius docet eum de omnibus; delectatus perfecta dilectione Dei certus effectus est cum Apostolo, quod neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit eum separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. Quod autem bis hic numerantur eadem septem dona Spiritus sancti, duo nimirum significat praecepta charitatis, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris; sive duo Testamenta, quae per eumdem Spiritum dictata atque conscripta sunt; quae in una cruce, id est, in una passione Christi compacta atque coadunata sunt. In cruce ergo Christi duo efficiuntur: unum quia omne divortium et inimicitia in ipsa dissoluta sunt, pacificataque omnia sunt in ipsa quae in coelo et quae in terra sunt. Descripsi ergo hic florigeram crucem quatuor coloribus praecipuis, id est, hyacinthino, purpureo, byssino, et coccineo, ut floris illius iucundissimi decorem demonstrarem, quem prophetica locutio narrat de stirpe regia exortum; qui speciosus forma prae filiis hominum existens, omnium virtutum decorem in semetipso ultra omnes mirabiliter ostendit. Nec enim ullum sanctorum fas est credere, ad excellentiam charitatis eius pervenire potuisse, quia illum solum sine peccati macula constat natum esse, et quod caeteris ex parte conferebat gratia, illi totum ex integro praebebat natura. In hyacintho quippe intelligimus coelestem eius inter homines conversationem; in purpura passionis sanguinem; in candore et bysso corporis eius inviolatissimam castitatem; in cocco quoque praecipuam ac perfectam charitatem. His quidem omnibus homo Christus Iesus inter homines natus serenus resplendebat, quia totius decoris pulchritudine intus forisque plenus erat. Proficiebat igitur puer Iesus sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines, et vir factus populi testimonio laudatus erat dicentis: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui. Qui doctrina sua mundum illustrans atque aegrotos eius sanans, per mortem destruxit mortem, et triumphans resurrexit in gloria, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Dei Patris, inde venturus iudicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. |
1 | Sancta, beata, potens, vitae laus, gloria Christi |
2 | Crux veneranda Dei tu, prospera functio saecli, |
3 | Digna, bona atque pia, Christo afficeras quia membra |
4 | Stipite suspensa, afflictos sub carceris umbra |
5 | Deriperas populos, regnum in sublime repostum |
6 | Quis dederas: quoniam spectatio longa polorum |
7 | Reddita iure piis beat olim, et stemmate dignos: |
8 | Nam bona quae in terram pius arbiter ore sereno |
9 | Semina dispersit sacra, multiplicavit, amavit: |
10 | Quaeque sedens montis oravit in arce magister. |
11 | Discipulis tribuens pactum, pia foedera iuris: |
12 | Incipiebat enim almifico tunc ordine sanctis |
13 | Virtutum his titulis Dominus pia pandere dicta. |
14 | Ut benedicta Patris proles hoc dogmate signet. |
15 | Crux quia tota bona complectit, et optima per se |
16 | Dat, docet alma, annectit amantibus atque beata: |
17 | Sic felix divinam ardore tremens preme cordam. |
18 | Qui hic es, fac et iustitiam, hoste pio, algida serva |
19 | Flentes qui cupidos, nam his sursum omen ad eumque, |
20 | Quis consul aeterna ac sit miseratio, cernent, |
21 | Dolatio, idque refectio, pastio larga, et in arce |
22 | Non alto actio competit ore, repensque supernum |
23 | Ops est nunc, valet hic atque hoc satis, interna cum |
24 | Longe absunt, humilive solo, quod pronus adorat. |
25 | Cum verbum haud solum mites, sed in ordine mores |
26 | Omnitenens poscit semper hoc temporeque omni. |
27 | Ergo beatorum est habitare in luce volentum, et |
28 | Octeno hoc numero ut super ardua dona requirant, |
29 | Hocque resurgentes regnum: quia sic cruce vadent. |
30 | Crux via, scala, rota, patria, dux, porta, triumphus, |
31 | Vita beata hominum meritorum, et maxima merces: |
32 | Bina quater posita en, regni pia formula pandit |
33 | Sancta bonos bene dona polum scandendo mereri: |
34 | Cuncti potensque Dei Dominus hoc omnipotentis |
35 | Spiritus ipse modis vult pacis scandere sedem: |
36 | Septenosque gradus superis erexerat astris, quo |
37 | Alta poli hinc pie posse benignos panderet ire, |
38 | Quos comitatur amor, ratio, lux, laus, bona virtus, |
39 | Gloria, stemma, thronus, quis additur arce polorum. |
1 | Octo ergo beatitudinum series hic in specie sanctae crucis notantur, ut cuncto fidelium populo innotescat: ubi salutis suae habuerit initium, et ubi perfectionis suae inventurus sit supplementum, quando per passionem Christi acceperit remissionem peccatorum, et per resurrectionem eius vitam et immortalitatem speret aeternam; quando beatitudinis quoque coelestis a nullo alio requirat integritatem, quam ab illo a quo consecutus est denuo redemptionem. Merito ergo sanctae cruci haec cuncta sacramenta conveniunt, quia per illam liberati pactum fidei et societatem unitatis populi ineunt. Ibi insinuatur a morte redemptio, ibi demonstratur sancta morum conversatio, ibi intimatur omnium virtutum perfectio, ibi promittitur ad aeternam vitam resurrectio, ibi aeternae vitae speratur adeptio et verae felicitatis acquisitio. Nam quoniam post enumerationem ad tractatum spiritualium charismatum de octo beatitudinibus sermo nobis haberi placuit, videamus quomodo hae duae res sibi conveniant, et si habitudo sanctae crucis hanc convenientiam in se demonstrare valeat. Facit enim beatus pater Augustinus in libro quem de sermone Domini in monte placuit nominare, huius convenientiae talem commemorationem, ita dicens: Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio Spiritus sancti, de quo Isaias loquitur, his gradibus sententiisque congruere, sed interest ordinis. Nam ibi numerationem ab excellentioribus coepit: hic vero ab inferioribus. Ibi namque incipit a sapientia Dei, et desinit ad timorem Dei, sed initium sapientiae timor Domini est. Quapropter si gradatim tanquam ascendentes numeremus, primus ibi est timor Dei, secunda pietas, tertia est scientia, quarta fortitudo, quintum consilium, sextus intellectus, septima sapientia. Timor Dei congruit humilibus, de quibus hic dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum, id est, non inflati, non superbi. De quibus Apostolus dicit: Noli altum sapere, sed time, id est, noli extolli. Pietas congruit mitibus: qui enim pie quaerit, honorat sanctam Scripturam, et non reprehendit quod nondum intelligit, et propterea non resistit, quod est mitem esse. Unde hic dicitur: Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Scientia congruit lugentibus: qui iam cognoverunt in Scripturis, quibus malis vincti teneantur, quae tanquam bona et utilia ignorantes appetiverunt. De quibus hic dicitur: Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. Fortitudo congruit esurientibus et sitientibus. Laborant enim desiderantes gaudium de veris bonis, et amorem a terrenis et corporalibus avertere cupientes. De quibus hic dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Consilium congruit misericordibus. Hoc enim unum remedium est de tantis malis evadendi, ut dimittamus, sicut et nobis dimitti volumus, et adiuvemus in quo possimus alios, sicut et nos in quo non possumus cupimus adiuvari. De quibus hic dicitur: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Intellectus cordis congruit mundis corde, tanquam purgato oculo quo cerni possit quod corporeus oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. De quibus hic dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Sapientia congruit pacificis, in quibus iam ordinata sunt omnia, nullusque motus rebellis est; sed cuncta obtemperant spiritui hominis, cum ipse obtemperat Deo. De quibus hic dicitur: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et paulo post subiunxit: Et ista quidem in hac vita possunt compleri: sicut completa esse in apostolis credimus. Nam illa omnimoda in angelicam formam mutatio, quae post hanc vitam promittitur, nullis verbis exponi potest. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Haec octava sententia, quae ad caput redit, perfectumque hominem declarat, significat fortasse et circumcisionem octavo die in veteri testamento, et Domini resurrectionem post sabbatum, qui est utique octavus dies, idemque primus. Bene ergo omnis virtutum series in gradus distribuitur, quia omnis vita fidelium per incrementum atque ad augmenta ad altiora sublevatur, donec ad summam perfectionis, id est, charitatem perveniat, illam videlicet quae perfecta foras mittit timorem, per quam meretur iam habitatorem in se habere Deum: quia Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo: quando iam sedata tentationum tempestate, tota in Dei contemplatione erit. Hinc dicit Psal.: Ambulabunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion; et alibi: Factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion. Et hoc rite per spiritualia charismata innotescitur: quia per Spiritus sancti gratiam omne datum optimum, et omne donum perfectum nobis conceditur. Recte quidem hi gradus in sanctae crucis forma disponuntur, quia per ipsam ad coeleste regnum vere conscenditur. Sed quia duae partes sanctae crucis sunt, una quae erecta stat, altera quae per transversum vadit, ita gradus ipsi octo beatitudinum a nobis in illa dispositi sunt, ut ab imo usque ad medium in erecta eius parte ascendatur, et tunc per transversam illius partem, ascensionis ordo ducatur. Deinde in erecta eius parte, in ea quae transverso eminet, ascensus ille finiatur: quod cuilibet facile patebit, si versus, quos in ea conscripsimus, rite intellexerit. |
2 | Potest quippe et in ipsa divisione partium conveniens earum dispositio cognosci. Nam in erecto stipite in imo, pauperes spiritu collocantur; et in supremo qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quibus utrisque regnum coelorum promittitur, quia per veram humilitatem solummodo rite ad martyrii palmam et ad regnum coeleste pervenitur; atque pro iustitia, quae Christus est, adversa cuncta patientissime tolerantur. In transversa vero parte a beatis qui lugent nunc usque ad beatos qui mundo corde sunt trames tendit: quorum prioribus consolatio, sequentibus visio Domini promittitur, quod recte unum esse intelligitur. Illi enim vere consolantur, qui aeterni regis visione sine fine perfruuntur. Sancti ergo viri in praesenti vita, quanto magis se exterius despiciendo deiecerint, tanto amplius interius contemplationis revelatione pascuntur. Quos enim exterius in fletu continet convallis humilitatis, eos interius sublevat ascensus contemplationis. Igitur octo hic octogoni imparibus numeris compacti, octo versus continent triginta septem litterarum, octo beatitudines continentes, quorum primus, qui in base crucis positus est, talem habet versum: |
3 | Regna poli Dominus vult pauperis esse beati. Secundus vero post hunc talem: |
4 | Atque solum mites semper habitare supernum. Tertius quoque ordine octogonus est ille, qui in transverso crucis tramite primus est, hunc tenens versum: |
5 | Felices flentes quis consolatio in alto est. Quartus qui hic proximus est cum hoc versu: |
6 | Nam iusti cupidos aeterna refectio comolet. Iuxta quem est quintus cum isto: |
7 | Mente pios sursum miseratio larga repensat. Sextus quippe ille est, qui transversum tramitem claudit: |
8 | Corda serena Deum cernent et in arce superna. Septimus qui in supereminente crucis parte inferior sistit hic: |
9 | Pacificos Dominus prolis complectit amore. Supremus quoque omnium octogonus, hoc conscriptus est versu: |
10 | Pro Christo afflictus regnum iam spectat Olympi. |
1 | Pande salutarem Domino vincente triumphum |
2 | Lingua, figura, manus, labium, vox, syllaba, sensus. |
3 | Magna crucis Domini quem gloria poscit ubique, |
4 | Sidera celsa super, et quo pertingit abyssus, |
5 | Lux ubi pura manet, quo tetra silentia noctis |
6 | Perpetuae latitant, ubi noxque diesque vicissim |
7 | Succedunt, ceduntque sibi, quo tempore cunctus |
8 | Labitur orbis, ubi variabilis inditus ordo est. |
9 | Quattuor isto vincire vix sufficit, ast haec |
10 | Pagina digna cruci praeconia tramite denas, |
11 | Hasque quadragenas sancto de calle monades |
12 | Arte ligare simul plenas quoque luce serena, |
13 | Mystica quas virtus ornat, consecrat, honorat. |
14 | Temporis instantis numerus hic rite figuram |
15 | Gestat, quo tota Christo sub principe sancta |
16 | Ecclesia rabido pie fert contraria tela hic |
17 | Opponens hosti bellatrix conscia perstans, |
18 | Virtutum et pugnis vitia sibi laus ea cuncta |
19 | Cum fidei scuto domat, haec ritu hastaque verbo |
20 | Loricam ligat, et bene iustitiae induit almam, |
21 | Atque salutaris galeam hanc in vertice gestat. |
22 | Ipsa crucis claram faciunt insignia frontem, |
23 | Frontis et adversae fundunt formosa decorem: |
24 | In cruce Salvator saevum nam vicerat hostem |
25 | Eius, et hoc numero sua deserto alma traheba |
26 | Ex dapibus cunctis ieiunia sobria Christus: |
27 | Strinxerat eripuitque atro de fauce superbi |
28 | Raptoris hominem, quem castrimargia traxit |
29 | In facinus, dirum immitem simul attulit iram. |
30 | Huic philargyria levis et cenedoxia trusit |
31 | Quem a regno Dominus aeterna redemptio Hiesus, |
32 | Sed pressit hostem, praedam salvavit ab ipso. |
33 | Dapsilis, atque humilis, mitis, et sobrius ipse, |
34 | Cuius pugna salus, cuius victoria sancta est, |
35 | Cuius in arce thronus, aspectus in infima cuius |
36 | Crux ovat orbis honor, crux est erectio mundi: |
37 | Crux mihi carmen erit Christi victoria clara. |
1 | Quadragenarius itaque numerus secundum hunc modum speciem crucis format, et mysterii sacramentum congrua dispositione declarat: qui in quatuor summas divisus, denarium per singulas ordine manifesto demonstrat. Hoc enim ad mysterium pertinet, quia sicut in quatuor partibus denarii plenitudo invenitur, ita etiam in singulis sancti Evangelii libris decalogi perfectio omnibus fidelibus insinuatur. Quae tamen iunctae decades unam speciem crucis faciunt, quia unitatem fidei et dilectionis societatem, decalogus legis et Evangelii maiestas concorditer astruunt. Porro ipse denarius, ab uno usque ad quatuor progrediente numero consummatur, idemque ut in quadragenarium surgat per quatuor multiplicatur, hoc nimirum significat, quod legis consummatio non sine Evangelio fiat, nec evangelica doctrina attestatione legis careat. Finis enim et perfectio legis Christus ad iustitiam omni credenti. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitiam in carne sua: legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso, in unum novum hominem, faciens pacem, ut reconciliet ambos in uno corpore, Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso. Quia ergo numerus iste laboriosi huius temporis sacramentum est, quo sub disciplina regis Christi adversus diabolum dimicamus, etiam declarat illud quod quadraginta dierum ieiunio humiliatione animae consecravit; et lex et prophetae per Moysen et Eliam, qui quadragenis diebus ieiunaverunt, et Evangelium per ipsius Domini ieiunium, quibus quadraginta diebus etiam tentabatur a diabolo, quid aliud quam omne huius saeculi tempus tentationem nostram in carne sua, quam de nostra mortalitate assumere dignatus est, praefigurat? Ab hora quoque mortis eius usque ad diluculum resurrectionis constant horae quadraginta, si ipsa nona connumeretur; post resurrectionem quoque non amplius quam dies quadraginta cum discipulis in hac terra esse voluit. Hinc eorum vitae adhuc humana conversatione commistus, et cum illis alimenta mortalium iam non moriturus accipiens, ut per ipsos quadraginta dies significaret se occulta praesentia quod promiserat impleturum, quando ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Cur autem iste numerus hanc temporalem vitam terrenamque significet, illa interim causa de proximo occurrit, quamvis sit alia fortasse secretior, quod tempora annorum quadripartitis vicibus currunt; et mundus ipse quatuor partibus terminatur, quas aliquando ventorum nomine Scriptura commemorat, ab oriente et occidente, ab aquilone et meridie. Ad hunc igitur mundum, ad istam terrenam mortalemque vitam hominum, ad nos regendos in tentatione laborantes, venientem regem Christum Matthaeus suscipiens exorsus est ab Abraham, et enumeravit quadraginta homines. Ab ipsa enim gente Hebraeorum, quae caeteris gentibus ut distingueretur, Deus de terra sua, et de cognatione sua separavit Abraham. Christus venit in carne, et ab ipsa cuncto mundo salutarem pertulit crucem. In hoc annorum termino Isaac sociata est Rebecca et per ipsius numeri mysterium. Christo accopulata est Ecclesia. Hoc numero dierum missi duodecim viri exploraverunt terram repromissionis, et eodem annorum numero castigati sunt increduli et detractores in sterilitate solitudinis, quia saepe per praesentis vitae laborem, quo probantur electi, cruciantur reprobi. Item secundum huius numeri medietatem, id est, a viginti annis eligebantur filii Israel in militiam Domini (ut Pentateuchi narrat historia) ut ostenderetur quia mox ut oriri coeperunt sanctis bella vitiorum, non parvus statim adest labor certaminum: Qui autem sunt Christi, ait Apostolus, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Metitur ergo hic numerus secundum positionem sanctae crucis in templo Salomonico sancta sanctorum, id est, viginti cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, ut ostendatur ipse esse sanctus sanctorum, qui in crucis quadrifidae confixus est stipite, ut re propitiaret delicta populi, et sanctificaret totius orbis gentes, habitans inter eos et salvans omnes credentes in se. Merito ergo crux ipsa sancta sanctorum dici potest, quae ab omnibus sanctis in terra veneratur et colitur, nec non et ab ipsis sanctis spiritibus angelicis, qui de redemptione nostra gratulantur, omni honore (ut credimus) digna deputatur, qui recordantur Christum propter obedientiam crucis exaltatum, et traditum illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Hiesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum. Est autem quadragenarius ipse in quatuor triangulis hic comprehensus, secundum geometricae figurae potestatem, continens versum quadraginta litterarum in hunc modum: |
2 | Crux sacra, tu aeterni es regis victoria Christi. |
1 | Crux mihi carmen erit, aures adhibete fideles, |
2 | Laus crucis ore manat, devotas ducite mentes |
3 | Vos quibus est Christus, quibus est sapientia curae |
4 | Lux aeterna Dei, quibus incorruptio amor fit |
5 | Hic sonat artificis virtus, operisque beati |
6 | Hic decor exultat, hic gloria fingitur artis, |
7 | Vester honor vivit, quia vivida fulget origo, |
8 | Vestra manet palma iure immortalis in aethra, |
9 | Clara quia est vobis victoria Christus ubique. |
10 | Ipse salus vestra, et vindictam fecit in atro |
11 | Pro vobis moriens, iusteque oppressit iniquum |
12 | Morte interficiens mortem, dum tartara vicit. |
13 | Huc huc aegroti volucri concurrite cursu, en |
14 | Vester erit medicus quem crux medicabilis alto |
15 | Stipite gestavit, extendit brachia curae, et |
16 | Poscite curari, et geminas expandite palmas. |
17 | Ipsius ergo valet tactu cito in ora hac eadem |
18 | Reddere dextra pia trepido, hic alma quietis |
19 | Summa cui est virtus, sapiens adhibere salutem |
20 | Ars, qui descendit resipiscat physica ut arte. |
21 | Damna timoris eant, redivivant signa beata. |
22 | Quinqua salutarem numerum hic ginta beata |
23 | Dat crucis haec species, divino munere plena: |
24 | Qui signat veniam, qui sabbata laeta quietis, |
25 | Qui legis priscae post azyma festa tributae |
26 | Est index, et post sancta solemnia Paschae |
27 | Ipse Paracleti missi undique numine plenus. |
28 | Pacis amore probus, pacis signacula profert |
29 | Perfectus decore, specie perfectus honoris. |
30 | Quinque cruces praebet ramis, denasque monades |
31 | X numerat, semperque cruci apta et amica figura. |
32 | Quinque libri legis exstant mandataque dena. |
33 | Omnia nempe cruci concordant tramite dictu, |
34 | Lex, numerus, tempus, mysteria facta, character. |
35 | Omnes ergo crucem pariter laudemus ovantes: |
36 | Solvamus vota hinc crucifixo et debita regi, |
37 | Sanguine qui proprio laxavit crimina mundo. |
1 | Haec igitur pagina quinquagenarium numerum continet, in quinque X litteris expressum: quae et denarii notat summam, et crucis exprimit figuram, in cuius honorem totum opus conditur. Hic iubilaei tenet observantiam, et verae remissionis, quae per crucem toto orbi conceditur, index est: hic post typici Paschae celebrationem et occisi agni solemnia, transitusque Domini in Aegypto, celeberrimam festivitatem legis datae in monte Sinai testis est; et post verum Pascha agnique Christi immolationem, Paracleti super apostolos missi demonstrator est; hic sabbatum sabbatorum post completionem septem hebdomadarum monade addita designat, et aeternae requiei, quae vere una est, gaudia demonstrat, ubi terra corporum nostrorum vere suum celebrabit sabbatum: quia nulla praesentis vitae damna sentiet ultra laborum, sed in laudibus aeternae Trinitatis suum exercebit officium: quia suae incorruptionis gaudebit se nullum habere terminum. Quapropter merito quaeritur quomodo quinquagenarius numerus ex numero quadragenario surgat. Quadragenarius itaque est numerus ex his, qui vocantur impariter pares, qui dividitur in aequas partes, cuiusque pars in alias aequas dividi potest, nec non et partes partium dividuntur, sed non usque ad unitatem progreditur. Aequalis illa divisio est. Ergo eius medietas XX, quarta pars X, quinta pars VIII, octava pars V, decima pars IV, vicesima II, quadragesima I. Unum enim et II, et IV, et V, et VIII, et X, et XX, quinquaginta faciunt. Sed hoc incrementum minoris numeri in maiorem quid aliud significat, quam profectum nostrum? Praediximus ergo, quod quadragenarius numerus hanc temporalem vitam et praesentem designet; quinquagenarius vero quietem futurae patriae et aeterna gaudia demonstret. Quid aliud nobis per hos duos numeros insinuatur, nisi ut hanc vitam sancta conversione ducentes, orationibus et vigiliis atque ieiuniis instantes, misericordiae quoque operibus et eleemosynis insudantes, plena fide, spe integra, perfecta charitate ad illam quae in coelis exspectat nos patriam properemus: ubi quies aeterna absque ullo labore possidetur; ubi verum gaudium sine ulla tristitia continetur; ubi quidquid boni hic ex parte aliqua percepimus, totum atque integrum sine fine perficietur. Porro autem denarius numerus creatoris atque creaturae significat scientiam. Nam Trinitas creatoris est. Septenarius autem numerus creaturam indicat propter vitam et corpus. Nam in illa tria sunt, unde etiam toto corde, tota anima, tota mente diligendus est Deus, in corpore autem manifestissima quatuor apparent, quibus constat, elementa. Bene ergo numerus ista significans in crucis exprimitur nota, quia in illa per mediatorem Dei et hominum reconciliati et coadunati sumus creatori nostro, et in filios adoptionis aeterno Patri translati. Recteque iubilaei numerus exprimitur in crucis figura, quia tota ratio illius spiritualiter cruci aptatur. Nam servitus indebita Israelitarum in illo relaxatur, et per crucem generis humani captivitas et servitus, qua peccato nequiter atque idolis serviebat, destruitur, et verae libertati, qua Deo soli servitur, homo, qui ad imaginem Dei creatus est, redditur. In iubileo quoque ad antiquum possessorem vendita possessio revertitur, et in passione Domini homini prior possessio, id est, paradisus redditur, quam per pomum vetitum ipse male commutaverat, escam accipiens et vitam perdens. Ibi quippe praeceptum est filiis Israel, ut se abstinerent a rurali opere, et hic concessum sanctis Dei, ut vacent a terrena cupiditate. Clangebantque buccina filii Israel in ipso iubilaeo, septimo mense, decima die mensis, propitiationis tempore in universa terra sua, et sanctificaverunt quinquagesimum annum, et vocaverunt remissionem cunctis habitatoribus terrae suae. Insonueruntque tuba praedicationis apostoli et caeteri praedicatores Evangelii, Spiritus sancti gratia repleti, legem spiritualiter interpretantes, et docentes in toto orbe poenitentiam et remissionem peccatorum accipere per nomen Christi omnes, qui credunt in eum. Ostendit quoque ipse Salvator hoc verae remissionis tempus, quando Nazareth veniens in synagoga legebat capitulum de Isaia propheta ad se pertinens ita dicens: Spiritus Domini super me, eo quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis. Annum autem acceptum et diem retributionis, omne praedicationis eius, quo in carne versatus est, tempus intellige, quando caecis lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, ad cognoscendum veritatem verbo et miraculis aperuit visum, et in cruce moriens dimisit captivos confractosque in remissionem, quia destructis vinculis mortis, resurgens in gloria, ascendens captivam duxit captivitatem, dedit bona hominibus. Quod autem haec testimonia ad ipsum pertineant, testatur evangelista Lucas, cum subiungit Salvatorem hoc idem auditoribus suis affirmasse ita dicens: Caepit autem dicere ad illos, quia hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris. Et omnes testimonium illi dabant, et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore eius. |
2 | Continetur autem in quinque X notis unus versus quinquaginta litterarum hic: |
3 | Quinque iuvat apice ast sacra dicere, de cruce et haec nam est, per singulas notas denis litteris supputatis, sed hoc in pronuntiatione. Caeterum autem in scripto IX, grammata unicuique notae deputantur. Nam media littera singularum notarum communis est utrique tramiti, et ei qui dextrorsum, et ei qui sinistrorsum |
1 | Sanguinis ergo sacri nos fusio lavit et unda |
2 | Sordibus a cunctis, detersit et omnia Christus |
3 | Noxia, nam passus labes tulit hic quoque nostras |
4 | Delens aratum contra orbem, tum chirographum |
5 | Lumen evangelii imitabile condidit auctor. |
6 | Quod facinus scripto vetat, omnia vana recusat: |
7 | Quod vitam signans in cuncto expenditur orbe, |
8 | Lumen virtutum ascensu et dominantis ubique |
9 | Indicat, oratum pandens, quo mystica scripta |
10 | Monstrant, dona Dei quanta omnibus obtulit ore: |
11 | Ast decies duodena tenet hic lauda character |
12 | Grammata, nec hoc una semel, sed hoc quater una |
13 | Magna notans fidei mysteria, magnaque fidis |
14 | Gaudia, demonstrans medicinae munera grata |
15 | Et sociale decus, quod spiritus auctor in ore |
16 | Ardens lux dederat concordi munere linguae. |
17 | Hincque alacer coetus sacratum iactat ubique |
18 | Hoc nomen, rete expandens quod sagena in abysso |
19 | Mundi plena alta retrahat et frenet ut omnes |
20 | His frenis crucis, utque insignia Christus ubique |
21 | Digne commendet homini, quae magna resignat |
22 | In multis dona, adiungens proba praemia nati. |
23 | En orbis Domini qui condit praemia in actu et |
24 | Multiplicat, dignis iuste cum Patre superno |
25 | Regnator regnans, cuncta ditione gubernans: |
26 | Qui pignus dederat paracletum iure salutis, |
27 | Ut regat, et servet, perducat ad atria vitae, et |
28 | Psallite devote vitam, bene psallite Christo |
29 | Gentes ac linguae, verum et cognoscite regem, |
30 | Virtutemque Patris, qua occumbit dira potenti |
31 | Morsque sui et stimuli, rerum scitote parentem. |
32 | Haec laus culmen habet ex vero germine parta: |
33 | Aeternam requiem iste est naturae inditus ordo: |
34 | Servet ut indita tantum, et speret dona beata. |
35 | Gloria haec virtus, et summa est causa quietis; |
36 | Isteque iura bene conservat, liber ac hic est |
37 | Qui bona summa cupit, rite et mediocria ducit. |
1 | Denique sanctae crucis formam Graeca littera lauda in hac pagina per quatuor loca posita exprimit: quae et tricenarium numerum apud Graecos significat. Haec ergo quia quater hic ponitur, CXX numerum efficit, cuius sacramentum magnum est. Nam leguntur ante diluvium CXX anni ad poenitentiam hominibus decreti; et Salomonici templi altitudo CXX cubitorum erat; et super CXX viros in die Pentecostes Spiritus sanctus venit. In quatuor enim notis idipsum efficientibus, quatuor Evangelia significantur, in quibus singulis tricenarius numerus invenitur; quia fides sanctae Trinitatis et perfectio mandatorum in singulis sancti Evangelii libris plenissime praedicatur. Proinde illud quod arca Noe cum ex Dei praecepto construebatur, et ad salvationem electorum ad similitudinem sanctae crucis impiis diluvio perituris praeparabatur, in CXX annorum calculo poenitentiae tempus hominibus ante decretum est, quid aliud significat, quam quod ita tantum a fluctibus huius saeculi possumus permanere illaesi, si evangelicae doctrinae in fide sanctae Trinitatis digne operantes devotis mentibus obediamus. Hoc autem quod omnis templi altitudo CXX cubitorum fuit, ad idem sacramentum respicit: quod et primitiva in Hierosolymis Ecclesia post passionem, resurrectionem et ascensionem Domini in coelos, in hoc numero virorum gratiam sancti Spiritus accepit. Itaque procedente naturalis numeri progressione ab uno usque ad XV, et collectis in unum omnium locorum summitatibus, CXX fiunt XV; namque quae ex VII et VIII constant, solent nonnunquam ad significationem referri vitae futurae, quae nunc in sabbatismo geritur animarum fidelium, perficietur autem in fine saeculi resurrectione corporum immortalium. Quapropter apte numero centenario et vicenario, magna electorum beatitudo in futura vita designatur, apte in hoc tertium domus Domini coenaculum consummatur: quia post praesentes fidelium labores, post acceptam in futuro requiem animarum, plena totius Ecclesiae felicitas in resurrectionis gloria complebitur. Ad quod mysterium aeque pertinet, ut diximus, quod resurgens a mortuis atque ad coelos ascendens, huic numero virorum Spiritum sanctum in linguis igneis misit; eosque qui diversitate linguarum ab invicem discrepaverant, repente omnium cogitatione loquelarum communem in laude sua fecit habere sermonem. Nam et Ecclesia suo tempore resurgens a morte, atque ad coelos ascendens in carne incorruptibili, plene ac perfecte dono Spiritus sancti illustrabitur, quando, iuxta promissum Apostoli, erit Deus omnia in omnibus. Tunc plena erit adunatio linguarum in omnibus, ad praedicanda magnalia Dei, quia consona mente ac voce omnes divinae gloriam maiestatis, quam praesentem vident, collaudant; tuncque vox illa psalmi perfecte complebitur, qua Spiritus sanctus per prophetam omnes gentes ad laudem Domini provocando exhortatur, ita dicens: Laudate Dominum, omnes gentes, et collaudate eum omnes populi, quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in aeternum; quando quotquot de omnibus gentibus ad vitam praedestinati sunt aeternam, omnibus scandalis de Ecclesia Christi per angelorum officia eiectis, uniti capiti suo unam laudem omnia membra concorditer et perpetuo cantabunt. Notandum quoque est, quod non solum lauda littera hic per quatuor loca posita, CXX numerum in suo solo charactere ostendit, XXX per singulos, sed etiam versus ipsi, qui in illa conscripti sunt, unusquique triginta litteras continet. Est quippe versus hic in suprema laudarum: |
2 | Est orbi toto Domini nam passio vita. Iste quoque in infima: |
3 | Arvo crux una spes libertatis ab ira. Hic namque in dexteriore: |
4 | Lux laeta lucet divino munere plena Atque hic in sinisteriore: |
5 | Veraci nutu signat et praemia regni. |
1 | Lex quoque vera Dei vincenda est sorte beata |
2 | Ecce crucis Christi, qua solvitur orbis ab ira, |
3 | Ducitur ad vitam, portum capit atque quietis |
4 | Arvigenae primi lapsum post naufragus ipse. |
5 | Nam quia per vetitum mors vicit noxia lignum, |
6 | Et genus humanum fera late absumpserat omne, |
7 | Faucibus a mortis per lignum tolleret ut hoc |
8 | Iure crucis placuit reparanti ponere palum |
9 | Dirae, quodque atrox madido glutiverat alvo, |
10 | Evomeret sicco, lueretque hinc debita poenas: |
11 | Invasit, rapuit dominatum quod male trux fur, |
12 | Id voluit signare modis in dogmate scriptis |
13 | Testamentorum Deus auctor, opus crucis ipse |
14 | Praedixit, docuit sese et complesse fatetur |
15 | Magnipotens: crux hinc ideo se tota coruscam |
16 | Excipere in lucem monstrat, dat calle dicato |
17 | Rite faros iustis se cuncta per aera testans: |
18 | Gentes ac populos ad celsa et provocat astra, |
19 | Exemptos notat, et noctis ornatu alacres scit |
20 | Non parvum facere, hinc et regni ducit ad alta. |
21 | Hoste fit expulso victrix, nec fallit in arte, |
22 | Sed solum generis dominans miracula sistit. |
23 | Omnia regna sibi propter sua dona ministrat |
24 | Devota, et placida, mansueta, quieta, redempta: |
25 | Quot habet en linguas orbis, et iura loquelae, |
26 | Hoc numero signat aditum venientibus, atque |
27 | Tramitis hoc pandit Salvator discipulorum. |
28 | Nam octies ut novies variet os dicitur orbis, |
29 | Hincque novem pie relliquias in luce beatum |
30 | Spirituum datur octava, ut supplere creator |
31 | Velit rite die hoc, et claudere saecula fine. |
32 | Omnia namque orbis scelera consumpsit in ipso |
33 | Flammivomo crucis ardore, patiendo creator, |
34 | Sed tamen ex carnis parte ast divina reluxit |
35 | Natura inscripto, sobrium produxit et ortum: |
36 | Legem nempe suam crucis ordine fecit amatam, |
37 | Iure levem, suavem, et scandendi munere ditem. |
1 | Hanc igitur figuram plenam esse mysterio oportet intelligi, in qua per quatuor heptagonos LXXII numerus demonstratur, secundum cuius pluralitatem gentium linguas divisas esse vera opinio est, et libros canonicos Veteris ac Novi Testamenti intra eius summam comprehensos esse non dubium est. Designavit autem et ipse Dominus, exceptis XII apostolis, alios LXXII discipulos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem locum et civitatem, quo erat ipse venturus, ut numerus designatorum discipulorum concordaret multitudini gentium, et divisioni linguarum, quatenus omnes gentes fidei lumen perciperent, et gratiae Christi mererentur esse participes. Sicut ergo XXIV horis totus orbis peragitur atque illustratur, ita mysterium illustrandi orbis per Evangelium Trinitatis in LXXII discipulis intimatur. Vices enim quater terni septuagies dipondius. Sed haec distributio apte figurae sanctae crucis mancipatur, quia per ipsam sacramentorum Christi dispensationem totus orbis glorificatur, ipsa in quatuor heptagonis hanc mysterii rationem notat: quia ipsa in IV sancti Evangelii libris divina charismata per IV plagas orbis dispensat, ipsa in utroque tramite, id est, in eo qui sursum et in eo qui transversum vadit, per duos heptagonos sexies senarium ostendit, quia omnem perfectionem per se nobis provenire sive in longanimitate spei, sive in amplitudine charitatis, seu in perseverantia bonae actionis, seu in celsitudine contemplationis, satis nobis annuit. Ipsa in toto octies novenarium in se multiplicatum continet, quia ex omnibus gentibus in octenario numero, hoc est, corporum resurrectione ad augmentum novem ordinum angelorum, electos Dei pervenire edocet. O vere bona et vere sancta crux Christi, quis te rite totam enarrare potest? aut quis condigne laudare? quae coelestium arcanorum pia es revelatrix, quae mysteriorum Dei sacra es conservatrix, quaeque sacramentorum Christi idonea es dispensatrix. In te angeli gaudia sua accumulata conspiciunt, in te homines iura salutis suae cognoscunt, in te inferi iustam retributionem fraudis suae percipiunt. Omnibus aequa es, omnibus bona, omnibus iusta, praeterita renovas, praesentia illustras, futura praemonstras, perdita requiris, quaesita invenis, inventa custodis, lapsa restituis, restituta gradu munis, munita in viam pacis dirigis. Tu quidem aeterni regis es victoria, et coelestis militiae laetitia, terrigenarumque potentia, tu peccatorum es remissio, pietatis exhibitio, et meritorum augmentatio, infirmorum remedium, laborantium auxilium, et lassorum refrigerium, sanorum incolumitas, quietorum serenitas, et fortunatorum felicitas. Tu crux aegrotos medicans, tu gaudium moestos consolans, tu sanitas dolentes laetificans, tu status credentium recte, tu firmitas operantium bene, tu beatitudo perseverantium rite. Sancta, pia, bona, iusta, benigna, rationabilis, laudabilis, venerabilis, amabilis, fortis, suavis, mitis, sapiens, patiens, potens. Quidquid ergo digne corde de redemptione nostra potest cogitari, vel quidquid lingua rite loqui, omnia ad laudem tuam decentissime possunt aptari: quia quidquid in te laudatur, crucifixo in te Christo regi deputatur, et quidquid Christo honoris datur, ad reverentiam summi Patris refertur, cuius ipse unigenitus Filius est, de quo ipsa Veritas in Evangelio testatur: Qui me recipit, inquit, recipit eum qui me misit. Et item: Qui me spernit, spernit eum qui me misit, et qui non honorificat Filium, non honorificat et Patrem. Omnis quippe qui negat Filium, nec Patrem habet: qui autem confitetur Filium, et Patrem habet: quorum simul cum sancto Spiritu una est maiestas, una potestas, honor et claritas in sempiterna saecula. Est namque versus in erecta crucis parte, id est, in duobus heptagonis a summo deorsum descendens, et per transversum heptagonorum legendus hic: |
2 | In cruce lex Domini decoratur luce corusca. Alter in transversa eius parte in duobus heptagonis comprehensus, et similiter per transversum eorum legendus iste: |
3 | Gentes et linguae sociantur laude sacrata. |
1 | Christus amor votum mihi, qui pia munera dat haec |
2 | Carminis, hic pretium, hic via, portio fida quietis: |
3 | Qui bona cuncta probans ope, tanta et talia rite |
4 | Dona suis famulis largitur, ad istaque cunctos |
5 | Hortatur miserans, spondet pie conditor arcem |
6 | Iam posse impetrare poli sceptra, altaque regna, |
7 | Si spes, firma fides summi, et cupit hic ea sancte |
8 | Castus amor, nec amat memorans haec perditus orsa. |
9 | Dona quidem haec veniens huc orbem lite iucunda |
10 | Sparserat in mundo anteriore valentia fructu |
11 | Quo docuit mundum dedicans, ne in deteriora hic |
12 | Praeceps mallet abire loca, dans iura magister |
13 | Noscere Evangelii, et dirum mansuescere morem. |
14 | Ut Deus arce poli et iustus, cum advenerit istuc |
15 | Auctor ad aetherei iustis dare praemia Patris, |
16 | Dextra tunc meritis capiat bona munera dignis. |
17 | Iste quidem numerus sanantis signat utrumque |
18 | Adventum Domini, hinc arcebat quando tyrannum, |
19 | Quando vir hic factus tanta bona reddidit orbi, |
20 | Postque suum cunctis baptisma proba edidit ore. |
21 | Hunc summo est quando salvans Patre iustus iturus |
22 | Iudex, et homo sal pix istum praemia sancta hinc |
23 | Fert prius hic alto dare, et usque videre superni |
24 | Nempe sacram faciem: quos verus nuntiat auctus |
25 | Esse bonis meritis psallendum cantica partos: |
26 | Quae cantare solet sors alma, ut scripta serena |
27 | Apocalypsis habent, dilucida ibi agmina ferre |
28 | Gloria, virtus, excelso omne die atque per aevum |
29 | Alleluia sonat, quis oh tamen aula erit haud hac |
30 | Et Deus et Dominus placandus noster ubique est, |
31 | Quod iuvet iis nos scriptio, ut alma est aeris arce |
32 | Cum apparebit ovans servorum hinc, et rapit almi |
33 | Turba nihil perdens ac scandala inabmovet ira |
34 | Devotos famulos frumenta ut mittat in horreum |
35 | Felix qui valet atque licet cui scandere coelum, |
36 | Et laetum Domini bene Christi intendere vultum: |
37 | Cui manet altus amor perfectio redditur omnis. |
38 | Angelicisque choris permixtus gaudet ubique |
39 | Laudibus, et certat cantando psallere Christo. |
40 | Cantica rite nova hoc studium deponere nescit: |
41 | Regina quia aeterna sic tum et bene gaudia novit. |
1 | Quid itaque haec figura sit, et quid significet, ut exponatur necesse est. Una quidem ista est figurarum, quae appellantur notae sententiarum, specialique vocabulo haec a Graecis vocantur chrisimon, ex voluntate uniuscuiusque ad aliquid notandum inventa. Sed maiore dignitate a Christianis ad exprimendum nomen Christi assumitur, quasi duae litterae primae nomine eius uno monogrammate simul sint comprehensae, id est, X et P. Cur autem modo a nobis in hoc opus sit assumpta, haec ratio est: notatur enim in ipsa ille numerus dierum, quo praedicasse mundo Christus creditur, et ille qui ante adventum eius secundum, ab Antichristi temporibus usque in finem mundi futurus, secundum Danielis prophetiam ab orthodoxis Ecclesiae magistris expositus est, ut in P littera prior numerus, id est, MCCLX, quod sunt III anni et semis, inveniatur, quo temporis spatio Christus mundo praedicasse cognoscitur. Menses enim trium semis annorum, id est, tricies quadrageni et bini, MCCLX dies efficiunt, sub quo numero civitas sancta calcari a gentibus in Apocalypsi describitur, et mulier a facie draconis fugere in solitudinem, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascatur eodem numero dierum, qui numerus mystice omnia Christianitatis tempora complectitur, ut Patrum habet firma traditio. Quia Christus cuius hoc corpus est tantum in carne temporis praedicaverit, quo sive sub spe aeternorum peregrinatione praesentis eremi gaudet, seu persecutionis molestiam ab infidelibus vel a falsis fratribus patitur. X itaque littera illum numerum continet, quem Danielis prophetia praedixit in Antichristi tempore futurum, id est, MCCCXXXV dies. Ita enim ibi scriptum est: Et beatus qui exspectat et pervenit usque ad dies MCCCXXXV. Quod beatus Hieronymus ita exponit: Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, supra MCCXC dies, id est, tres semis annos, dies XLV praestolatur, quibus est Dominus atque Salvator in sua maiestate venturus. Quare autem post interfectionem Antichristi XLV dierum silentium sit, divinae scientiae est, nisi forte dicamus: Dilatio regni sanctorum probatio est patientiae. Sed quia manifestior ratio est supra dicta, si ipsas litteras, quae in hac figura conscriptae sunt et positione sua monogramma conficiunt, simul cum earum numero secundum ordinem conscribamus, spatium calamo ad hoc concedatur. Litterae autem in P positae hoc sonant, Ο, CΟΤΗΡ. ΙΗCΥC. ΑΛΗΘΙΑ tria videlicet nomina Christi, quae latine interpretantur, Salutaris, Salvator, Veritas. Sed duo nomina Graeca posteriora integra serie litterarum conscripta sunt, id est: ΙΗCΥC et ΑΛΗΘΙΑ. Tertium autem, id est, CΟΤΗΡ, secundum morem Graecae conscriptionis tribus (excepto Ο articulo) litteris notatur, C scilicet, Η et Ρ· et ita fiunt omnes litterae, quae in Ρ conscriptae sunt, numero XV, quarum prima est Ο, numerum notans LXX; secunda C, CC significans; tertia Η, cum VIII numero; quarta Ρ, centum exprimens; quinta Ι decem; sexta Η, octo; septima C, CC; octava Υ, CCCC; nona C, CC; decima Α, unum; undecima Λ, XXX; duodecima Η, VIII; tertiadecima Θ, IX; quartadecima Ι, X; quintadecima Α, unum demonstrans. Quae copulatae omnes, faciunt numerum MCCLX, et adhuc remanent ad supradictam plenitudinem numeri V, quae in ipso adhuc caractere Ρ inveniri possunt, ita, si dividatur ipsum Ρ, id est, ut suprema pars, quae in se imaginem Δ litterae habet, quaternarium numerum signet, et infima, quae Ι Latinam format, unum numerum potestate Latinorum ostendat, et ille millenarius et ducentenarius et sexagenarius numerus in Ρ invenitur. Χ autem, quae altera pars est monogrammatis, tria nomina similiter continet Domini, in octo litteris conscripta, id est, ΘΕΟC. ΧΡΗCΤΥC. ΙΗCΥC. Litterae autem hae sunt Θ, IX exprimens, C. CC. Χ. D C. Ρ. C. C. CC. Ι. X. Η. VIII. C. CC. denotans, qui simul fiunt MCCCXXVII, et adhuc remanent VIII, qui augentur, si Η littera quae in medio litterarum octo sita est vicem clavi obtinens, cum numero octonario de Ρ addatur. Sunt quoque tres versus in monogrammate, in maioribus litteris cum minoribus intus conscripti, quorum primus ab O incipiens per omnes maiores litteras in circuitu vadit, quae Δ figuram supra in Ρ ostendunt, et duo nomina graeca tenent, hoc est, Ο. CΟΤΗΡ. ΙΗCΥC. in novem litteris comprehensa: |
2 | Nam alma decet radiant scripta hinc quod nomine Christi. Secundus quoque in reliqua parte Ρ, id est, in linea, quae recta deorsum vadit, et nomen ΑΛΗΘΙΑ tenet, in sex litteris Graecis scriptus est, iste: |
3 | Sancta salutaris laudat haec scriptio Christum. Tertius quoque, qui in X littera VIII litteris, in quibus sunt tria nomina notata, hoc est, ΤΗΕΟC. ΧΡC. ΙΗC. continet ita: |
4 | Christus homo est placidus nempe arbiter hic quoque mundi est. |
1 | Nobilis ecce micat flos regis nomine pictus, |
2 | Atque notis signant victoris facta potentis |
3 | Cornua laeta crucis, trino sic condita versu: |
4 | Quae numerant sex insigni quater arte monades |
5 | Perfectumque decus ostendunt rebus inesse |
6 | Omnibus, omnipotens quas condidit atque redemit. |
7 | Clara dies illa est, qua conditor omnia finxit: |
8 | Non minus haec lucet doctor qua cuncta beavit. |
9 | Tum bona cuncta bonus complevit facta creator: |
10 | Nunc pia cuncta pius opera benedixit amator: |
11 | Quattuor ergo plagas laudat senarius orbis: |
12 | Sex micat in numeris perfectus primus et ipse est, |
13 | Dividit ipse diem totum, constringit et ipse |
14 | Anni mensisque bisextilis atque quadrantis |
15 | Hic numerator adest, attollens tempora nutu. |
16 | Saecula fine capit, et claudit limite mundum, |
17 | Vitam perpetuam tunc regna et lucida ductor |
18 | Dat super astra piis, dimittens debita, vultu |
19 | Indere consignans Iesus pia praemia, scis tu |
20 | Ex omni mundo his quos tanta ad dona coruscans |
21 | Conduxit fidei lux, vivus et indidit haustus. |
22 | Verus amor decorat iusti beat atque opus almum: |
23 | Ergo plagis orbis consignat ab omnibus ast hic |
24 | Adpositus numerus undique pergere plebes |
25 | Ad crucis auxilium, pia numina poscere Iesus |
26 | Perfectumque decus perfecto dogmate discant, |
27 | Perfectae fidei quod facta benigna sequantur. |
28 | Omnia nempe Deum verum haec testantur ubique: |
29 | Perfectum perfecta quidem, formosa decorum |
30 | Quae vertigo poli tornat, quae condit Olympus, |
31 | Quae mare, quae tellus, quae caeli continet aula: |
32 | Ast quoque nos homines in rebus portio parva, |
33 | Rite crucem cantu salvantem et voce sonemus. |
34 | Qui bene nos fecit, quique auxit, quique redemit, |
35 | Carmine et in celebri crebros cantemus amores, |
36 | Quos satis ipse opere sacro et tutamine nobis |
37 | Iam impendit, suasit, ostendit, iussit, amavit. |
1 | Ecce crucis Domini quatuor cornua senarius numerus decenter concludit, et totam perfectionem perpetrati operis ostendit: quia in ipsa rerum conditor consummationis suae fecit iudicium, cum, accepto poculo, Consummatum est, dixit. Recte enim consummatum esse scriptum est, ubi humanum genus liberatum est; quia non solum hominibus passionis Christi factum profuit, cum ipsi redemptionis gratiam consecuti sunt, sed etiam coelestibus angelorum turbis, cum in eo numeri sui plenitudinem adepti sunt. Quater enim seni XXIV reddunt; quo numero horarum coelestis spherae ambitus circumfertur, et naturalis diei cursus iudicio siderum circumeuntium deprehenditur; quo numero libri Veteris Testamenti in canonicam auctoritatem apud Hebraeos recipiuntur, Ruth et Cynoth librorum vice connumeratis; quo numero in sortes Levitica tribus per David distributa est, et cunctos filios Aaron per vices Deo ministrare decretum est, et merito, ut numerus electorum pontificum praemonstraret aeternum Christi sacerdotium, qui pontifex factus secundum ordinem Melchisedech, in ara crucis immaculatam se obtulit hostiam Deo, agnum videlicet illum qui abstulit peccata mundi, cuius sanguinis aspersione sancta et sancta sanctorum mundata sunt, et vera expiatione peccatorum omnium sordes ablutae sunt. Huius eiusdemque numeri seniores in circuitu sedis illius potentissimae, de qua Apocalypsis narrat, unde procedunt fulgura, voces et tonitrua, sedisse describuntur, Ecclesiam videlicet designantes per geminum testamentum de patriarchis et apostolis generatam, quae ob iudiciariam eius in Christo dignitatem in circuitu illius sedisse cernitur. De qua dicit Salvator regni sui potentiam demonstrans: Et ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Traxit quippe ad se cuncta Salvator, cum in cruce positus, omnem sib subiecit potestatem, de qua resurgens tertia die, discipulis suis locutus est: Data est, inquit, mihi omnis potestas in coelo et in terra. De qua Apostolus testatus est: Christus, inquit, factus est pro nobis obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus in gloria est Dei Patris. De throno ergo isto procedunt fulgura, voces et tonitrua, quia post passionem Salvatoris, resurrectionem et ascensionem ad coelos, discipuli eius, sicut Marcus scribit, profecti praedicaverunt ubique, Deo cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis. Quorum unus congregatis adversum se Iudaeis magna auctoritate respondit: Notum sit, inquit, omnibus vobis et universae plebi Israel, quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat vobis sanus. Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli, et non est in alio aliquo salus, nec enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Et doctor gentium Corinthiis ait: Non enim iudico aliquid me inter vos scire nisi Christum, et hunc crucifixum, et reliqua. Et item ad Galatas ait: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. |
2 | Sunt quoque in quatuor trigonis circa crucem, quatuor nomina triumphatoris coelestis conscripta, quae sancta crux in modum foliorum repandi lilii per cornua dilatat, et a medio scilicet sui incipiens, hoc est, a duobus nominibus, Christus Iesus, ita quidem, ut in arce crucis sint et in imo duo nomina vice filiorum, id est, fortis, virtus, atque in dextera et sinistra alia duo, id est, victor, clarus, sicque duo versus scripti inveniuntur in cruce ab uno trigono in alium, quorum iste est textus in longitudine: |
3 | Fortis complevit Christus sua famina virtus. In latitudine quoque: |
4 | Victor consignans Iesus pia praemia clarus. |
1 | At nunc vos cantate novum, benedicite Christo, |
2 | Plebs, cantum, dilecta Deo, sanctissimus ordo, |
3 | Psallite non aliis vosmet imitabile carmen, |
4 | Immortale decus coeleste hoc ante tribunal, |
5 | Ante quater senos seniores, quattuor atque |
6 | Diversae formae ante animalia, iure superna |
7 | Primitiae Christo, immaculato numinis agno |
8 | Atque Deo vero, immaculatae et sortis honores: |
9 | Estis vos emptaeque cohortes sanguinis ostro: |
10 | Coelo ex terrigenis cantatis rite tropaeum. |
11 | Citharis modulans ast vultum laude serenat: |
12 | Vestra manus sacra vocibus atria replet ubique, |
13 | Ceu voces tonitru fusis clamoribus aetram: |
14 | Tanquam et multarum valles vox replet aquarum, |
15 | Linguaque vestra doli ignara, nec novit iniqua: |
16 | Ante thronum Domini scitis sed dicere digne |
17 | Laudes, carmina, et artatis bene hic ve parati |
18 | Per signa, quae non spernit vester gremio rex. |
19 | Nam hoc nullus diffudit dux ni solus et auctor, |
20 | Inderiso famine qui hoc modo splendida donat. |
21 | Munera cantate hinc ille probus ordo, piique |
22 | Virgineo in habitu mares, quoque femina lactans, |
23 | Infans, atque anus pariter, iuvenesque, senesque, |
24 | Qui non polluti estis nexu unquam mulierum hic. |
25 | Quapropter iam itis ubi iustis praemia donat |
26 | Omnipotens, pergit Iesus quo virginis agnus, |
27 | In pratis depascit, ovat, quem rite sequentes |
28 | Sidera celsa super, o pascua, pascitis agri: et |
29 | Nunc iam vestra capit virtutem praemia vita, |
30 | Iure stolam, quam virginis en res attulit unam, |
31 | Nempe aliam in fine agnus cum corpore reddet. |
32 | Poscite posco crucis vosmet per signa beata |
33 | O populi, turmae, plebs, agmina, turba, cohortes, |
34 | Qui super astra locum sedesque tenetis in arce: |
35 | Quod nobis vestra laus rex, et conferet agnus |
36 | Praemia laeta Deus, cum sanctis luce superna: |
37 | Audire ut liceat vestrum per saecula cantum. |
1 | Continet ergo haec figura sanctae crucis in quatuor pentagonis formata, numerum CXLIV litterarum, in quatuor versibus conscriptum: secundum cuius pluralitatem millenario multiplicato in Apocalypsi multitudo illa signatorum, ex omni tribu filiorum Israel computatur, numerusque ille albatorum, qui cum agno super montem Sion stabant, denotatur: primo videlicet in signatorum millibus innumerabilis significatur totius Ecclesiae multitudo, quae de patriarchis, vel prosapia carnis, vel fidei est imitatione progenita. Si enim, inquit, vos Christi, ergo Abrahae semen estis. Ad augmentum autem perfectionis pertinet et ipsa XII duodecies multiplicari, et ad summam millenario perfici, qui est denarius numerus quadratus solidus, significans stabilem Ecclesiae vitam. Ex quo igitur Dominus passus est, contritum est imperium mundani principatus, et ad hoc gentium confractum est imperium, ut signo fidei cui restiterant facies sanctorum libere denotarentur. Signum itaque fidei est crux Christi, ad cuius similitudinem Tau littera formata est, de qua in Ezechiele ita scriptum est: Et gloria Domini Israel assumpta est de cherub, quae erat subter eum ad limen domus, et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis, et dixit ad eum: Transi per mediam civitatem in medio Hierusalem, et signa Tau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius. Et dixit illis audiente me: Transite per civitatem sequentes eum et percutite, non parcat oculus vester, neque misereamini, senem, adolescentulum, et virginem, parvulum, et mulieres interficite, usque ad internecionem; omnem autem super quem videritis Tau ne occidatis, et reliqua. Recte enim omnis iniquus mucrone infidelitatis interficitur, qui signum fidei bono opere in semetipso ostendere neglexisse convincitur, et merito iuste quisque bonorum opus operando per crucis Christi potentiam liberatur: quia Domini fidem, quam in baptismo percepit, inviolatam usque in finem mandata Christi implendo conservasse cognoscitur. Deinde grex ille dealbatorum in eiusdem numeri quantitate annumeratur, et sanctae virginitatis in electis copiosa numerositas intimatur. Sed finitum tamen numerum pro infinito hic positum, quisque sanum sapiens intelligere debet, secreti significatione mysterii virginali aptum examini, quod Deum ex toto corde, ex tota anima, totaque mente diligens, corporis quoque, quod ex IV constat elementis, illi est integritate sacratus, ter enim terni IX, et quater quaterni XVI, sedecies autem novem CXLIV implent, ut cum de his qui in arctioris vitae gradu constituti, merito in Sion monte cum agno tam perfecta multitudo cernatur, de caeteris Ecclesiae membris non dubitetur. Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia et seniores, et reliqua. Illi quasi cithara sua cantant Deo, qui angelicae privilegio castitatis totos se Domino faciunt holocaustum, et tollentes crucem suam sequuntur agnum quocunque ierit, cantabuntque quasi canticum novum, quod nemo alius potest canere; quia singulariter canticum agno cantare, est cum eo in perpetuum prae cunctis fidelibus etiam de carnis incorruptione gaudere. Quod tamen electi caeteri canticum audire possunt, licet dicere nequeant, quia per charitatem quidem in illorum celsitudine laeti sunt, quamvis ad eorum praemia non assurgant. Vetus quidem erat canticum: Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Hierusalem. Et item: Crescite et multiplicamini et replete terram. Novum enim est: Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis, quia plures filii desertae magis quam eius quae habet virum. Et item idem Propheta dicit: Et non dicat eunuchus, Ecce lignum aridum; haec dicit Dominus eunuchis qui custodierunt sabbata mea, et elegerunt quae volui, et tenuerunt foedus meum: Dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis quod non peribit. Et item: Beatae steriles quae non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt, et reliqua. Habent quippe nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis, quia in confessione sanctae Trinitatis dedicata Ecclesia fronte sua fidei suae gestat insigne, quod per sanctae crucis mysterium in Christianorum frontibus pingitur, et frequenti manus inscriptione signatur. Ecce unusquisque IV pentagonorum XXXVI litteras continet; sed non ideo quod hic numerus quinque angulorum figuram facit, nam XXXV pentagonus est; sed ad intimandum aliquod sacramentum ita positus est. Quinarius ergo legem signat, et quaternarius Evangelium; at quatuor pentagoni cum adhaerentibus sibi quatuor unitatibus IV cornua complent, quia passione Christi et resurrectione completa lex simul et Evangelium, in totam mundi latitudinem praedicanda doctoribus commissa sunt: unum in exemplum datos utriusque testamenti patres, fideles ubique in universo orbe castitatem servando imitare satagebant, qui agno sociati super montem Sion quasi canticum novum in citharis suis cantabant. Ergo quatuor unitates quae pentagonis extrinsecus adhaerent, in quatuor litteris unum nomen conficientibus, id est, crux, demonstravimus: ut et pentagonis suis ad versus complendos cohaererent, et ad ius suum demonstrandum sibi mutuo uno nomine necterentur. Est quoque hic versus in eminentiori parte crucis: |
2 | Immaculata cohors cantas tu vocibus illic. Et in ima hic: |
3 | Rex ubi Iesus ovat quo pascit virginis agnus. In dextera vero iste: |
4 | Carmina quae nullus diffuso famine cantat. Et in sinistra iste: |
5 | Hic vester grex ni solus et splendidus ordo. |
1 | Laus pia perpetua sanctorum in luce superna |
2 | Assis terrigenis, aliquid quod dicere digne |
3 | Iam de te valeant, avidaque implere decenter |
4 | Ora bonis possint modulis, et cantibus almis. |
5 | Nempe ego te cecini, crux, isto in carmine vivo |
6 | Versibus, exoptans cantando et reddere vota. |
7 | Sed tu cuncta super excellens munera nostra |
8 | Maiestate potens, vincis terrestria, vincis |
9 | Sidera celsa poli, nec sat valet ullus honori |
10 | Namque tuo facere condigna, nec addere verba: |
11 | Temptavique ideo hic ex coelis mystica voto |
12 | Ducere verba tibi, contemplans apta figurae: |
13 | Disposui signis, disperso et tramite cantus |
14 | Inserui angelicos, intexi et versibus aptis. |
15 | Nempe amen in medio vitae signacula spondet: |
16 | Alleluia crucis circumdans cornua complet, |
17 | Et sacram effigiem coelesti carmine signat: |
18 | Nam iusti hinc sceptra devote et munera tota |
19 | Exsuperant narrantes nunc spei ardor ut ore |
20 | Immissus bona det palmae et mors illa remota |
21 | Aufugiat, primam nocuit quae livida stirpem |
22 | Humani generis truculenta absorbuit atque |
23 | Progeniem totam et detraxit in ima profundi. |
24 | At nos quotquot amor in coelos elevat istinc, |
25 | Rite sacram Domini placemus carmine vultum: |
26 | Carmine namque illo, quod erit in sedibus altis, |
27 | Quod cantant iusti, cantabunt perpete voto et: |
28 | Hoc tum rite placet, si implemus iussa tonantis |
29 | Mentibus, et species, factis, et famine linguae: |
30 | Nam tantum sermo haec iusti non praemia cara |
31 | Accipiet, sed vera bene per famina virtus cum |
32 | Haec laus non bona laus, sed veri fictio falsa |
33 | Sit quae magna canit, alta vult, parva meretur. |
34 | Ergo age vos Christum laudate fideliter odis |
35 | Coelestes populi, virtutes, vosque potentes |
36 | Iustorum et plebes, qui in coeli sistitis arce. |
37 | Psallite amen, alleluia, per saecula Christo. |
1 | Istic ergo laus illa, quam sanctorum vox in coelis creditur perpetuo Deo cantare, sanctae crucis in scriptu, imitatur figuram alleluia videlicet et amen, quam Ioannes apostolus et evangelista in Apocalypsi scribit, post interfectionem et dimersionem meretricis magnae, quae seducebat omnes gentes in fornicatione sua, et cum qua reges terrae fornicati sunt, se audisse vocem turbarum multarum devote in coelo cecinisse, et saepius iterasse. Ita enim ibi scriptum est: Post hoc audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in coelo dicentium: Alleluia, laus et gloria et virtus Deo nostro est, quia vera et iusta iudicia eius sunt, quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius. Et iterum dixerunt Alleluia: et fumus eius ascendit in saecula saeculorum. Et ceciderunt seniores XXIV et IV animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: Amen, Alleluia. Et vox de throno exivit dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi eius, et qui timetis eum pusilli et magni. Et audivi quasi vocem turbae multae, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum dicentium, Alleluia: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens, gaudeamus et exsultemus et demus gloriam nomini eius, quoniam venerunt nuptiae agni, et uxor eius praeparavit se, et datum est byssinum, ut cooperiat se, byssinum splendens candidum; byssinum enim iustificationes sunt sanctorum, et reliqua. Haec enim omnia licet praedicta sint de futuro in coelis sanctorum gaudio post resurrectionem, tamen ea iam nunc ex parte canit Ecclesia spe iam salva facta; tunc autem perfecte, cum discessio facta fuerit, et cum apertius vindicata. Post universale ergo iudicium Domini separabuntur penitus ab haedis, et ibunt impii in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam. Nunc quidem sanctorum animae post mortem in paradisum vadunt, et impiorum in poenam, Domino manifestante in paupere et divite; sed corpora mundi finem exspectant, et dantur nunc iustis singulae stolae albae, cum in animabus suis requiem percipiunt aeternam; tunc autem dabuntur binae stolae, quando corpora eorum immortalitate dedita, simul cum animabus regnum accipient sempiternum. Nuptiae ergo tunc vere apparebunt agni, cum tota Ecclesia Domino in thalamo regni coelestis sociabitur, et tunc perfecte istud frequentabitur canticum, quando totius Ecclesiae gaudium erit perfectum. Haec ergo duo verba Hebraica, id est, Alleluia et Amen, cum interpretari queant, nam Alleluia laudate Dominum interpretatur, Amen quoque in fidem sive veritatem transfertur, propter reverentiam tamen sanctitatis primae illius linguae servatur auctoritas; atque Alleluia in Dominicis diebus totoque quinquagesimae tempore, propter spem resurrectionis, quae in Domini est laude futura, continue canit Ecclesia; Amen vero propter impetrandam eamdem perpetuam vitam imo omne bonum quod in praesenti sive in futuro a Domino optat accipere, ad sacerdotis deprecationem seu benedictionem, rite devotio respondet fidelium. Apte ergo conveniet sanctae cruci harum dictionum dispositio; quia per ipsam omnium rerum in laudem Domini adunata est confessio, angelorum adimpletur numerus, coelestis augetur exercitus, sanctorum congregatur populus, aeternae eis vitae conceditur aditus, et vetusta dissolvitur maledictio, quia nova conditur benedictio. Unde in memorato libro XXIV seniores et IV animalia agno decantabant canticum novum dicentes: Dignus es, Domine Deus, accipere librum, et aperire signacula eius; quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo, ex omni tribu et lingua et populo et natione, et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram. Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum; et erat numerus eorum millia millium dicentium voce magna: Dignus est agnus qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem, et omnem creaturam quae in coelo est et super terram et sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo, omnes audivi dicentes: Sedenti in throno et agno, benedictio, et honor, et potestas in saecula saeculorum. Et quatuor animalia dicebant: Amen. |
2 | Est autem versus hic in Alleluia scriptus, et per seriem litterarum eiusdem dictionis ita legendus: |
3 | Crux aeterna Dei es laus, vivis in arce polorum. Amen quoque quatuor litteris suis per quatuor cornua crucis primum incipit ex alleluia, litteris octo complenda. |
1 | Ergo prophetarum bene te crux famen honorat, |
2 | Praedicat, exaltat, resonat tua facta futura. |
3 | Inspirata sacro tunc plebs quod protulit ore, |
4 | Spiritus et sanctus illis mandaverat intus, |
5 | Omnia cum Christum reparare loquuntur, et in te |
6 | Confixum Dominum concedere regna benignis. |
7 | David perfossas illi hic palmasque pedesque |
8 | Dixerat, atque cibo fel tradi et poculo acetum, |
9 | Deque tuo ligno regem asserit omnibus ipsum. |
10 | Huic puero humeris esse imperium orat Esaias, |
11 | Corpus percussum, manuum extensum, ore beato |
12 | Consputam faciem perpendens funus et astum |
13 | Atque levatam ad te dispersos currere Israhel. |
14 | Hieremias agnum describit, ceu holocaustum |
15 | Adtractum sine voce pium, lignoque cibandum: |
16 | Hiezechiel cernit visu Tau grammate signum |
17 | Eruere plebem, atque crucis ducentis ad instar. |
18 | Sic tu, sancta salus, virtus es visa prophetis: |
19 | Es placita superis, crux, huic es navita mundo. |
20 | Nam Daniel Christum dixit hic plebe ab iniqua |
21 | Mulctandum, et finem dehinc noxia tota tenere. |
22 | Osee salvandum populum mortis quoque morte |
23 | Praedicat, atque lohel illa praedixerat hora. |
24 | Et solem et stellas lucem non fundere terris: |
25 | Hoc idem et in fausta festa praedixerat Amos: |
26 | Abdias insidias, Ionas quoque funera finxit. |
27 | Micha Dei montem: Naum nuntiat ultio quid sit: |
28 | Cornua sanctae crucis Abbacuc praedicat ore: |
29 | Sophoniasque diem dudum Domini audit amaram. |
30 | Aggaeus hincque polos dixit terramque moveri |
31 | Zacharias Iesum renotat per sordida vestis |
32 | Plagas in manibus fixas, plangereque multos. |
33 | Malachias cernit summum dominare per orbem. |
34 | Ardentique rogo mundum et sudare ministros. |
35 | Haec tua facta probi en dicebant ore priores |
36 | Crux alma vates, haec aedidit auctor, in hisque |
37 | Tu pia compleras haec o omnia passio Christi |
1 | In hanc quippe paginam libuit testimonia quaedam de prophetarum dictis congregare, quae de passione Christi prophetata sunt, et ad sanctae crucis gloriam pertingerent. Haec licet multa inveniri possint, tamen propter opusculi brevitatem a nobis hic omnia denotari non poterunt; sed ea tamen introduximus quae dictanti ocius in mentem venerant, et a quaerente facilius inveniri poterant. David ergo propheta atque psalmista multa huiuscemodi habet testimonia. Hic de modo passionis Domini taliter in psalmo XXII dicit ex persona Christi: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Et item in psalmo LXIX: Et dederunt, inquit, in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Et quod in ligno passurus esset, in psalmo CXLV ostendit dicens: Commoveatur a facie eius universa terra, dicite in nationibus: Dominus regnabit a ligno, et reliqua. Isaias quoque hinc ait: Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius, et reliqua. Et item: In die illa erit radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum eius gloriosum. Et paulo post: Elevabit, inquit, signum in nationibus, et congregabit profugos Israel, et dispersos Iuda colliget a quatuor plagis terrae, et reliqua. Et item: Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum; oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum, sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmatescet, et non aperiet os suum. Et item ex persona Domini dicit: Corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus, faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me, et reliqua. Et iterum: Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas. Ieremias autem ex persona Domini dicit: Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam, et non cognovi, quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem eius, et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius. Et item: Spiritus, inquit, oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris. Ezechiel ergo signaculum crucis in figura T litterae expressit dicens: Et dixit ad virum qui indutus erat lineis: Transi per mediam civitatem, in medio Hierusalem, et signa Tau super frontes virorum gementium et dolentium, super cunctis abominationibus fiunt in medio eius, et reliqua. Et bonum illum pastorem exprimens, qui posuit animam suam pro ovibus suis, ait: Haec dicit Dominus: Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae erant, in die nubis et caliginis, et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israel. Et paulo post: Ego, inquit, pascam oves meas et eas accubare faciam, dicit Dominus, quod perierat requiram, et quod abiectum erat reducam, et quod fractum erat alligabo, et quod infirmum erat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam, et pascam illas in iudicio. Daniel vero, chronographus certissimus, tempus incarnationis Domini et redemptionem nostram fideliter intimavit, angelo sibi hoc revelante. Septuaginta, inquit, hebdomadae abbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, ut impleatur visio et prophetia, et ungatur sanctus sanctorum. Scito ergo et animadverte ab exitu sermonis, ut iterum reaedificetur Hierusalem, usque ad Christum ducem hebdomadae septem et sexaginta duae erunt. Et paulo post subiunxit ita: Et post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus et non erit, et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce futuro. Et ut ostenderetur illam hebdomadam annorum excellere caeteris, in qua Christus Evangelium praedicavit et miracula fecit, in qua et passus est et resurrexit a mortuis, seorsum de ea locutus ait: Confirmabit autem peccatum multis hebdomadis una, et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, et in templo erit abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. Oseae quoque devotionem gentium et coadunationem Ecclesiae per Christum congregatae manifestissime praedicat. Et erit, inquit, in loco ubi dicitur, Non populus meus vos, dicetur eis, Filii Dei viventis. Et congregabuntur filii Iuda et filii Israel pariter, et ponent sibimet caput unum, et reliqua. Et de ereptione nostra ab inferis mortisque interfectione, promissionem Domini declarat dicens: De manu mortis liberabo eos, et de morte redimam eos; ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne. Ioel namque Dominicae passionis et salvationem fidelium demonstrat, ita dicens: Sol et luna obtenebrati sunt et stellae retraxerunt lumen suum, et Dominus de Sion rugiet, et de Hierusalem dabit vocem suam, et movebuntur coeli et terra, et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israel, et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in monte sancto meo, et erit Hierusalem sancta, et alieni non pertransibunt per eam amplius, et reliqua. Hinc Amos ait: Et erit in die illa, dicit Dominus, occidat sol meridie et tenebrescere faciat terram in die luminis, et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et reliqua. Et paulo post: In die illa, inquit, suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reaedificabo aperturas murorum, et ea quae corruerant instaurabo, et reliqua. Abdias autem dolos Iudaeorum contra Dominum exprimens et Ecclesiae salvationem: Omnes, inquit, viri foederis tui illuserunt tibi, invaluerunt adversum te viri pacis tuae, et qui comedent tecum ponent insidias super te, et reliqua. Et paulo post: In monte, inquit, Sion erit salvatio, et erit sanctus, et possidebit domus Iacob eos qui se possederant: Et item subiunxit: Ascendetque Salvator in montem Sion iudicare montem Esau, et erit Domino regnum. Ionae quoque prophetiam Dominus ipse ostendit dicens: Sicut fuit Ionas in ventre caeti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit filius hominis in corde terrae. Micheas quidem conventum populorum ad Christum praedicat, ipsum montem Domini ac ducem ostendens: In novissimo, inquit, dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium, et reliqua. Et item: Tu, Bethleem Ephrata, parvula es in millibus Iuda, ex te mihi egredietur dux qui sit dominator in Israel, et reliqua. Naum ultorem Dominum praedicat inimicis, et bonum piis et amicis. Deus, inquit, aemulator est, et ulciscens Dominus, et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et irascens inimicis suis, et reliqua. Et item pietatem ostendens ait: Bonus Dominus et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. Habacuc lustrator fortis et rigidus, stat super custodiam suam et figit gradum super munitionem, ut Christum in cruce contempletur, et dicat: Operuit coelos gloria eius, et laudis eius plena est terra. Splendor eius ut lux erit, cornua sunt in manibus eius. Ibi abscondita est fortitudo eius. Sophonias prope esse adventum diei Domini narrat et horam passionis eius et resurrectionis: Iuxta est, inquit, dies Domini magnus, iuxta et velox nimis. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis Et paulo post: Tribulabo, ait, homines, et ambulabunt homines ut caeci, quia Domino peccaverunt. Et item: Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum, et reliqua. Aggeus desideratum annuntiat omnibus gentibus: Adhuc modicum est, dicit Dominus, et ego commovebo coelum et terram et mare et aridam, et reliqua. Zacharias vero, memor Domini sui, videt Iesum in vestibus sordidis, et lapidem oculorum septem candelabrum quoque aureum, et reliqua. Dicit quoque ex persona Domini: Appenderunt mercedem meam triginta argenteis. Et item: Effundam super domum David spiritum gratiae et precum, et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et reliqua. Et item: Adam exemplum meum ab adolescentia mea, et dicetur: Quot sunt plagae istae in medio manuum tuarum? et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me. Framea suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum: Percute pastorem et dispergentur oves gregis. Et item: Et erit Dominus rex super omnem terram. In die illa erit Dominus unus, et erit nomen eius unum. Malachias salubrem adventum Domini narrat: Et statim, inquit, veniet ad templum suum dominator, et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit, dicit Dominus exercituum, et quis poterit cogitare diem adventus eius, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum, et sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi, et conflabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erum Domino offerentes sacrificia in iustitia, et placebit Deo sacrificium Iuda et Hierusalem, et reliqua. |
2 | Est quoque versus hic in cruce scriptus XXXVII litterarum: |
3 | Es placida superis, crux, huic es navita mundo. Qui ad directum hexameter est, et reciprocus nulla exempta syllaba fit idem pentameter. |
1 | Nee minus ergo tua custodit iura caracter |
2 | Rite Novi Testamenti: et pia munera pandit, |
3 | Quae Deus altus homo divinus detulit orbi. |
4 | Per te, crux sacra, voto veneranda frequenti |
5 | Promissum complens, et verax dogmata vatum: |
6 | Se Dominum testans Legis Veterisque Novaeque: |
7 | Qui geminum mundo pate verbo fecit abyssum. |
8 | Nos hilarat actu satians voto anteriores, |
9 | Qui solabatur verax, bonus, omnibus aequus. |
10 | Unde apostolicus iusta per famina fida |
11 | Alma tropaea tua sermo crux laudat ubique. |
12 | Princeps orbe sonat ex imo pectore Petrus |
13 | Taliter en laudes fatu pius, optime dicens: |
14 | Est frater Christus pro vobis stipite passus, |
15 | Exemplum tradens clarum, vestigia quod vos |
16 | Eius pergatis, cuius sacra vulnera sanant. |
17 | Hinc credo accipiant orantis famina Hiesus, |
18 | Si do nisus ei et si honos artem ibit et odis: |
19 | Ipse quia mitis, non sordent munera haec ei. |
20 | Ast Iacobus hinc nos hortatur famine puro: |
21 | Exemplum ponens Christum de fine laborum. |
22 | Hincque monet scribens altus dux ore lohannes |
23 | Castus amor maneat et sobria vota serenet |
24 | Hiesus, ut est passus devote propter amorem: |
25 | Sic nos mente pia socio patiamur amore, hic |
26 | Hiesum per typicum pie verum psallit Iesum. |
27 | Iudas ductorem et pessum fidis et iniquis: |
28 | Pauxillum haud Paulus oravit, temet in ore |
29 | Crux sacra cum dixit, se iam nescire loquelam |
30 | Te sine nec laudem scire dare faucibus ullam: |
31 | In coelis, terris magnum per tartara nomen, |
32 | Te propter Christi spondet sat rite valere. |
33 | Sic et apostolicus laudat concorditer ordo. |
34 | Vatibus antiquis cuniungis cuncta rapina. |
35 | Passio sancta pie Hiesu per saecula Christi. |
1 | Novi autem Testamenti tam copiosa sunt exempla scriptorum, de salutifera Domini nostri passione et resurrectione, ut non facile de tanta multitudine quis testimonia evidentiora excerpere queat. Quia quae potissimum eligat nesciat, cum tot sint quod in unum libellum congregari nequeant; et omnia tantae dignitatis, ut quae manifestiora de his sint et probatiora, neque periti digne aestimare possint. Sed sicut de Veteri Testamento, id est, de prophetarum libris aliqua excerpsimus, quae praesagio futurae et nondum completae passionis Domini essent, ita et ex Novo ea tantum excerpamus, quae ad sanctae crucis, magnificentiam et laudem praedicandam conveniant, et quae ad bonitatem Creatoris et misericordiam Redemptoris nostri pro nostra liberatione glorificandam pertineant. Ea enim quae illi praedixerant futura, isti praedicant iam facta atque completa. Ab utroque enim Testamento sanctae crucis praedicari convenit actus, quia utriusque dispensator et mediator est Christus. Ipse ergo qui invisibiliter per inspirationem Spiritus sui prophetarum mentes regebat, visibile corpus assumens, verbis et exemplis apostolos docebat, qui per patriarchas et prophetas populo suo salutem et vitam promisit. Ipse homo factus per crucis suae potentiam, promissionem complevit, qui dixit per prophetam: Confortate manus dissolutas, et genna debitia roborate, dicite pusillanimis: Confortamini, nolite timere; ecce Deus vester ultionem adducet retributionis, Deus ipse veniet et salvabit nos, et reliqua. Ipse per Apostolum iam factum ostendit cum dicit apostolus Petrus: Vos scitis, viri fratres, quod factum est per universam Iudaeam, incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Ioannes Iesum a Nazareth, quoniam unxit eum Deus Spiritu sancto, et virtute; quipertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo, ei nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem; quem occiderunt suspendentes in ligno, hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis, et praecepit nobis praedicare et testificare, quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. Huic omnes prohetae testimonium perhibent remissionem accipere per nomen eius, omnes qui credunt in eum. Tale quid in Epistola sua idem Petrus ait: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu. Et item: Christus, inquit, passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius. Et paulo post subiunxit: Tradebat autem iudicanti se iuste, qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, iustitiae vivamus; cuius livore sanati estis. Iacobus quoque frater Domini ad idem exemplum nos hortatur dicens: Exemplum decipite laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi. Ecce beatificamus qui sustinuerunt, sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam miserator et misericors Dominus. Et Ioannes apostolus confidentiam de misericordia eius nobis tribuit dicens: Filioli mei, haec scribo vobis ut non peccetis, sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et item: In hoc cognovimus, charitatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Iudas autem apostolus et frater Iacobi, sub exemplo successoris Moysi demonstravit Iesum Christum eduxisse nos per crucem de spirituali Aegypto, id est, de potestate tenebrarum, et incredulos perdidisse, ita dicens: Commonere autem vos volo scientes semel omnia, quia Iesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt perdidit: angelos vero qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit. Paulus vero apostolus et doctor gentium, qui novissimus omnium apostolorum est in vocatione, sed plus omnibus laboravit, tam multiplex est in locutione sua, commendans nobis Christi passionem et resurrectionem et redemptionem, per sanguinem eius et dominationem eius in coelis et in terris, ut pene totus in hoc versetur. Sed quia ab hac laude excipi non oportet, qui caeteris omnibus plura de eo scripsit, et tam idoneus est in illa, ut facile in brevi constringi possit caeteris praetermissis: ea tamen, quae de cruce specialiter usurpavit, ponamus testimonia. Dicit ergo ad Corinthios: Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare, non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi: verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salvi fiunt, id est, nobis virtus Dei est, et reliqua. Et item: Non enim iudico me aliquid inter vos scire nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum. Item ad Galatas ait: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Item ad Ephesios: Ipse est pax nostra qui fecit utraque unum, et medium parietem solvens inimicitias in carne sua, legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipsum in unum hominem faciens pacem, ut reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso, et reliqua. Item ad Philippenses: Humiliavit, inquit, semetipsum Christus, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, et reliqua. Item ad Colossenses, maiestatem Christi praedicans, ait: In ipso condita sunt universa, quae in coelis et in terris, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. Ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis habitare, et per eum reconciliare omnia, in eo pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris, sive quae in coelis sunt. Et item dicit in eadem Epistola: Donans nobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, et reliqua. In Apocalypsi quoque pene omnes laudes et omnia cantica, quae in eo sunt; ad passionis Christi gloriam et gratiam redemptionis nostrae praedicandam conveniunt, cum de agno occiso, qui in medio throni est, saepius ipse libere commemoret. Sed de his testimonia aliqua hic ponere non necessarium iudicavimus, quia in caeteris locis huius libri non pauca inseruimus. |
2 | Sunt autem duo versus hic heroici in sanctae crucis imagine iisdem litteris conscripti, quorum prior in longitudine crucis scriptus, hic est: |
3 | Si dote tibi metra sono his te Hiesus in odis. Hic autem si iisdem litteris relegatur, id est, a fine usque ad initium eius facit hunc versum, qui in transverso crucis scriptus est tramite: |
4 | Si donis us ei et si honos artem ibit et odis. Qui per easdem litteras relectus redit in priorem, eum scilicet qui in longitudine crucis est. |
1 | Omnipotens virtus, maiestas alta, Sabaoth |
2 | Excelsus Dominus, virtutum summe creator, |
3 | Formator mundi: hominum tu vere Redemptor. |
4 | Tu mea laus, virtus, tu gloria cuncta, salusque, |
5 | Tu rex, tu doctor, tu es rector, care magister, |
6 | Tu pastor pascens, protector verus ovilis. |
7 | Portio tuque mea, sancte salvator et auctor, |
8 | Dux, via, lux, vita, merces bona, ianua regni es, |
9 | Vox, sensus, verbum, virtutum laeta propago. |
10 | Ad te direxi, et cumulans nunc dirigo verba: |
11 | Mens mea te loquitur, mentis intentio tota, |
12 | Quicquid lingua, manus orat et bucca beate |
13 | Cor humile, et vita iusta, sacrata voluntas. |
14 | Omnia te laudant et cantant, Christe serene. |
15 | Namque ego te Dominum pronus et laetus adoro, |
16 | Atque cruci demisse tuae hinc dico salutans: |
17 | Spem oro te ramus aram ara sumar, et oro hinc. |
18 | Hoc meus est ardor clarus, hoc ignis amoris, |
19 | Hoc mea mens poscit primum, hoc famen et ora, |
20 | Hoc sitis est animi, mandendi magna cupido: |
21 | Ut me tu pie suscipias, bone Christe, per aram |
22 | Oblatum famulum, quod victima sim tua, Hiesus. |
23 | Hostia quod tua sim: memet crucifixio totum |
24 | Iam tua consumat; et passio mitiget aestum |
25 | Carnalem, vitia confringat, deprimat iram, |
26 | Refrenet linguam, pietatis verba reponat. |
27 | Mentem pacificet: vitam deducat honestam. |
28 | Namque tuus quando toto fulgescet Olympo |
29 | Igneus adventus, torrebit et ardor iniquos, |
30 | Tempestas stridet, cornu iam mugit et orbe |
31 | Ante apparebit quando crucis aere signum: |
32 | Tum rogo me eripiat flammis ultricibus ipsa: |
33 | Atque poetam agni proprium defendat ab ira, |
34 | Cui cano: iure canam Hrabanus versibus ore, |
35 | Corde, manu, semper donum memorabile cantu: |
36 | Quod dederat vitae memet clementer in ara. |
37 | Quando ipsa Hiesus clemens rogo ab eruit imo |
38 | Inferni requiem, nunc, o Christe, arce polorum |
39 | Da mihi, hoc posco, spero, et vera omnia credo, |
40 | Quae promisisti, hoc teneo pietate fideque. |
41 | Quod verax facis ordine iudicio omnia vera. |
42 | I nunc ad superos, in coelis rite triumphas. |
43 | O laus alma crucis semper sine fine valeto. |
1 | Deus omnipotens, Pater Domini nostri Iesu Christi, qui Unigenitum tuum et ante saecula natum carnem et animam humanam in tempore assumere, et crucem subire pro humani generis salute voluisti: te adoro, tibi gratias ago, quod mihi misero famulo tuo concessisti gratiam tuam (quamvis indigno et multorum facinorum mole aggravato) ut dilecti Filii tui passionem laudibus (licet non condignis, tamen devotis) canendo et conscribendo depromerem. Tibi, Domine Iesu Christe, Fili Dei unigenite, humiles preces offero et vota oris persolvo, quod mihi peccatori inspirare dignatus es honorem sanctae crucis tuae quantulumcunque decantare, et communem omnium nostrum salutem conservis meis praedicare. Nec me ab incoepto retardavit propriorum conscientia delictorum, sed magis illud mihi fiduciam tribuit quod hoc in carmine celebrarem in quo peccati regnum destruxisti et toto mundo veniam delictorum omnium dedisti. Tibi, sancte Spiritus paraclete, totis praecordiis meis grates refero, quod me tua gratia in ipso opere adiuvare et consolari dignatus es. Te deprecor ut si aliqua, pro fragilitate mea, inconvenienter posui, seu rite non intellexi, tua visitatione me illustrare digneris, ut ea decenter corrigam, meique erroris per te veniam consequar, ut ipse, quem ante incoeptum opus in auxilium advocavi, sine naufragio ad optatum littus me perducas. Te aeterna et perpetua Deus Trinitas et inseparabilis unitas, toto corde, tota anima, tota mente et tota virtute colo, adoro, exopto, desidero. Tu illuminatio mea, tu salus mea, tu laus mea, tu virtus mea, creator, redemptor, reparator, pater, arbiter, magister, beatitudo, fortitudo, alacritudo, aeternitas, felicitas, serenitas, Deus unus omnipotens, Deus deorum Dominus, Deus rerum creator omnium, Deus lux et vita fidelium, vita vivens, vita a vivente, vivificator viventium, amans et amatus, amorque amicissimus, genitor et genitus potenterque regenerans, dicens et verbum ac procedens ab utrisque, diligens et dilectus amborumque dilectio, verum lumen, lumen ex lumine, vera illuminatio, consiliator, consilium et communicatio, a quo, per quem et in quo sunt omnia, tibi laus et gloria in sempiterna saecula. Te, pater clementissime, peto ut qui primi tus me hoc opus conscribendo voluisti perficere, quod ad laudem Redemptoris et Salvatoris nostri pertinet, redemptionis et salvationis eius in gratiam per ipsum consequi merear: et quidquid deinceps operis agam, ex tua, et per tuam, et in tua gratia ad laudem tuam totum pervenire facias, meque deinceps tutiorem a peccatis, et in bonis operibus validiorem esse praecipias; et quandiu in hoc corpusculo vivam, aliquid servitii tibi semper exhibeam. Post exitum vero animae meae a corpore, veniam peccatorum omnium consequi et vitam aeternam percipere per ipsum mihi concedas qui tecum et cum Spiritu sancto coaequalis vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. |
2 | In cruce vero antecedentis paginae est unus versus scriptus, viginti septem litterarum, qui eisdem litteris legi et relegi potest in hunc modum: |
3 | Oro te ramus aram ara sumar et oro Imago vero mea, quam subter crucem genua flectentem et orantem depinxeram, Asclepiadeo metro conscripta est, priorem versum tenens hexametrum heroicum, secundum hemistichium heroici, ita: |
4 | Rabanum memet clemens rogo, Christe, tuere, |
5 | O pie iudicio. Continet autem totus liber iste viginti octo figuras metricas cum sequente sua prosa, absque superliminari pagina et prologo: qui numerus intra centenarium suis partibus perfectus est, ideoque iuxta huius summam opus consummare volui, qui illam formam in eo cantavi quae consummatrix et perfectio rerum est. |
1 | Mos apud veteres fuit ut gemino stylo propria conderent opera, quo iucundiora simul et utiliora sua legentibus forent ingenia. Unde et apud saeculares et apud ecclesiasticos plurimi inveniuntur qui metro et prosa unam eamdemque rem descripserunt. Ut de caeteris taceam, quid aliud Prosper ac venerandus vir Sedulius fecisse cernuntur? Nonne ob id gemino styli charactere duplex opus suum edunt, ut varietas ipsa et fastidium legentibus auferat, et si quid forte in alio minus quis intelligat, in alio mox plenius edissertum agnoscat? Hoc igitur exemplo atque hac de causa ego quidem vilissimus homuncio, opus quod in laudem sanctae crucis metrico stylo condidi, in prosam vertere curavi, ut quia ob difficultatem ordinis et figurarum necessitatem obscura locutio minusque patens sensus videtur metro inesse, saltem in prosa lucidior fiat. Non enim satagebam ut iisdem verbis quibus in metro usus sum, sed eodem sensu in hoc opere locutus essem. Hoc idem Horatius, vir acutus et doctus, in Arte poetica erudito interpreti praecepit dicens: |
2 | Nec verbum verbo curabis reddere fidus |
3 | Interpres. Interpres enim ego quodammodo in hoc opere sum, non alterius linguae, sed alterius locutionis, ut eiusdem sensus veritatem explanem. Quapropter rogo lectorem ut non fastidiose accipiat nostrum laborem: sciatque me non superfluitati studere velle, sed utilitati; nec ulli invidere, sed magis fraterna charitate, quidquid gratia divina possum, ad utilitatem proximi scribendo velle conferre. Bonitas omnipotentis Dei mihi concedat ut quidquid boni mente teneam, opere perficiam: et quicunque nostrum laborem fraterne accipiat, Deo largiente, aeterni gaudii nobiscum particeps existat. |
1 | Ecce Filius Dei et Dominus dominantium, expansis manibus suis, speciem restaurantis honorandam hic ostendit. Et recte hunc unum pastorem grex sacer Ecclesiae iustum colit; et in eo modo quo in cruce sua membra fatigari permisit, rite omnes populi probant redemptorem, quia hunc totius iuris parentem esse sacra Scriptura praedicat. Hoc quoque ego indignus agnoscens, pro modulo meo omnium summitatum culmen adoro Dominum Iesum, et credo quod ipse est Rex regum. Iudaea vero, quae, stimulante invidia, inventrix malorum est, inique suum occidit regem. Ipse tamen cum gloria resurgens, arma impiorum per verbum Evangelii sui secundum promissionem prophetarum potenter subvertit. At nos qui in illum credimus, in ipso laetemur: dum quicunque aeternum Dominum illum esse non confitetur, male ac pernitiose dubitet, quia hic auctor omnium rerum in toto orbe colitur, cui decet cuncta subiici: quia dextera summi Patris proba et sancta oblatam praedam de profundo inferni sanguine suo eripuit, et taliter in cruce positus, coeleste regnum suis concessit fidelibus. Hic de se principium omnium rerum, hic nobiscum Deus, hic origo et finis universorum est, lux vera, imago Dei Patris invisibilis, os Domini, splendor lucis aeternae: qui consubstantialis Patri, sol iustitiae, Verbum Dei, et ex lumine lumen est. Hic coaequalis virtus et manus Domini est, dux iustorum et propheta verus, quem Filium Dei unigenitum et primogenitum iuste confitemur. Hic est lapis angularis credentibus, lapisque offensionis et petra scandali infidelibus: idemque ostium vitae est. En indutus veste Christus veritas quid mystice significet exponam. Vestis quoque Christi lex divina est, quae vili tegmine litterarum auctorem rerum omnia continentem quodammodo amplectitur. Ad quem totus mundus, coelum et terra, et mare, et universitas creaturae pertinet: qui pugillo coelum metitur, et terram palmo concludit. Item nostra natura, quam pro nostra redemptione suscepit, quasi vestimentum divinitatis eius est. Nam haec splendorem maiestatis eius, et ab humanis conspectibus celat; et radios claritatis eius coram oculis impiorum abscondens claudit: ipse tamen miraculis coruscantibus ac tonante Evangelio verus Deus innotuit. Iste quoque magni consilii angelus, ac summa devotione Dei populo missus est: docens videlicet sapientia, et custos pacificus, fons vitae aeternae, brachium Domini, et panis vivus qui de coelo descendit: petra utique Christus, oriens lucifer, et verus medicus, clavis David, via vitae, et Agnus Dei qui tollit peccat mundi, serpens qui exaltatus morituros vivificat, et mediator Dei et hominum, vermis et homo, captivam ducens captivitatem: mons Dei, aquila alta petens, advocatus pro nobis. Leo de tribu Iuda, pastor bonus, et haedus peccata nostra portans; fundamentum fidei, ovis innocens, sacerdos secundum ordinem Melchisedech, offerens panem et vinum: vitulus namque et aries pro nobis immolatus est victima. Qui Filius est Patris aeterni, idem damnatus est ad poenam ligni. Hic utique ante luciferum, et ante omnem creaturam, ex Patris utero est genitus: et temporaliter in momento processit ex matris alvo, atque ut salvaret genus humanum, ad crucem venit aeternus conditor Christus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula |
1 | O sancta crux Christi, quae potestate tibi collata excellis super omnia! tu in coelorum arce superna, coelorum potens regis agmina: quia crucifixi in te regis virtus et divinitas totam te potentem et totam sanctam fecit, maxime cum passionis eius indicium semper in te existat. Quapropter merito te reginam a Christo rege vocamus, quia regni coelestis aditum per te primum meruimus: dumque humanitatis eius ac divinitatis gratiam ipsum portans promeruisti, in unius Dei omnipotentis laudem sacra confessione Christicolas sociasti. Nam multiplices laudes Deo in sanctis angelorum coetibus excitas, et simili ratione ad glorificandum Deum devotos reddis terrarum incolas. Te generaliter totus orbis, aer, mare et ignea coelorum sidera sanctificant, ac specialiter unaquaeque species creaturae ex quatuor mundi partibus magna devotione celebrat. Hoc quoque omnium adunata confessio profitetur, quod ab aeterno lumine illustrata, nobis coelestis regni gaudia demonstres, et demonstrata pie quaerentibus dones: cum utrumque facis dispensatione divina, ut et corde credulo et vera confessione Deum Christum confiteamur et per hanc fidem ad ipsum pervenire mereamur. O crux Christi, quae per desideratam eius victoriam es benedicta, quam claram et quam magnam suo amore te omnium conditor reddidit! Vivificationis enim munere te ditavit, et ad hoc salubriter erexit, ne antiquus hostis, qui primum parentem nostrum sibi consentientem de paradiso eiecit, diutius irrisionis eulogio progeniem eius in exsilio damnatam fatigaret. O pia crux Domini, quis te decantans metro, digne resonare valet, et totam potentiam tuam verbis enarrare! Pulchra nites ornatu, teque cernentibus gloriosa appares. Taxus mortifera longe a te fugit, calamus aromaticus et pinus semper virens honori tuo se subiiciunt. Cedrus quoque diuturna, et vermibus imperforabilis, myrrha guttiflua et meliro odoris iucundissimi ad odorem tuum stupent: nardus spicoma et cypressus odoris boni, mastix quoque, gutta lentisci et thus Arabica, gutta Indiae et amomum Syriacum, balsamum Iudaeae, bdelium Physonis, maiestatem tuam verentes, super se votis exaltant. Nomine licet sis asperior ipsis, dum cruciatum resones, virtute tamen redemptionis nostrae ipsis praestas, quae concedis fidelibus ante Christi tribunal bonorum operum fructus percipere. O crux sacra, quae, diruptis claustris inferni, plebem sanctorum eripueras et coelo collocaveras! |
1 | O tu, sancta salus et laeta passio Christi, salve: crux veneranda Dei, quae sapientia, lumen et doctrix es orbis terrarum; quae et vera laus, amica virtus, et clara philosophia apud coelicolas, terrigenas, quae indesinenter viges: et iam apud exercitus angelorum, qui in claritate lucis aeternae manent, et apud homines, quibus salus et pulchra renovatio post diutinam infirmitatem et antiquam peccatorum vetustatem exstitisti. Te totus orbis beatificat, te coelorum agmina collaudant. Per te in nomine Iesu (qui cuncta mundi sceptra simul et regum curvat imperia) omne genu sive voluntate sive vi flectitur, coelestium videlicet, terrestrium et infernorum. At Michael, dux et princeps plebis Dei, te confessione memorat cuncta coelorum sidera et virtute regere et potestate tegere, eo quod ara Dei sis, in qua immolatus est Agnus qui abstulit peccata mundi: quo clypeo benevolentiae ipse sedulo exsultat, qua confessionis framea fidens, bellum init contra draconem borridum, antiquumque serpentem; et de hoste triumphans, ovat cum sanctorum agminum millibus, hoc sibi praemii loco petens ut tuam laudem perpetuo ante tribunal decantet Domini. Igitur actus iste formationis litterarum, et hic modus positionis novem ordinum, nec non et sors ipsa qua primitus ad laudandum Redemptorem sacra angelorum agmina ordinantur, taliter suspensam iure statuit hanc crucem, aram scilicet pontificis et redemptoris nostri; ut ipsa vera vita in se contestans, ostendat laudantem virtutum venerabilem senatum, sicut decet, ut in cruce, quae est vera salus nostra, appareant bona et salubria scripta; ideoque Christus semetipsum humilians descendit de coelorum arce, ut ad se solidum fundamentum fidei argumentumque omnium bonorum valide nos duceret: et docuit verbis, factisque suis nobis documenta reliquit, et sic demum in sancta cruce nos redimens, facta sua consummavit. Hoc tu, Gabriel, archangelus Altissimi et desponsator coelestium nuptiarum, laetus claro famine Virgini revelabas, quando Christi regni potentiam et salvationis eius opus luculento sermone pronuntiaveras. Quid et tu, o Raphael, medicina Dei? Nunquid in illo mystico opere quo Tobiae oculos aperuisti, felle orbem liniens, sanctae crucis potentiam significasti, quae per amaritudinem mortis Christi, peccatorum tenebris remotis, aeternam lucem humano generi reddidit? Credendum ergo nobis est quod facta angelorum quae Vetus Testamentum narrat, adventum et gloriam significent redemptoris nostri, cum Novum Testamentum statim in primordio nativitatis eius, eius gloriam in excelso, Deo magno tripudio cecinisse, et pacem hominibus adoptasse describat. Quapropter vos quoque, praeclari angelorum exercitus, supplices obsecramus ut dignas grates Salvatori nostro incessanter agatis, et sanctum nomen eius in saeculum benedicatis, qui nos per crucem a perpetua morte liberavit, et vestrum numerum (ne diminutus propter perditos angelos remaneret) sanctis animabus complevit in arce coelesti. |
1 | At vos supernae cohortes, cherubin et seraphin, iam nunc de coelo laudate nomen regis vestri Iesu Christi, quia ignis amoris et sapientiae vestrae ita bene ardet, si puro famine in Redemptoris laude splendeat, cum vera et divina est laus illa, qua Pascha nostrum, idem passio et resurrectio redemptoris nostri, vere nostra praedicatur esse vita: verus utique lucis fructus est Christi, quem cum Patre et Spiritu sancto Dominum Deum sabaoth sociali laude celebratis, qui tunc in hora passionis vicit tristitiam mortis, et nunc regnans ubique exsultat in gaudio resurrectionis. O beata seraphin, quis sit vestri amoris ardor, dicite: et si fiant in celebratione hac habitus vestri iura coelestia monstrate, si hac multa et valida laude significetis, victorem supernum pandite. Hinc confidenter ego pro vobis mihimetipsi et meis ita respondeo. Unum namque est quod nobis demonstrant, hoc est, quod in alarum suarum positione affirmant: iam dudum nobis praenuntiatam esse in figuris sanctae crucis aram sacratumque decus hostiae quod in ea immolatum est. Edunt quoque Christi vota laudis, quae sit virtus redemptionis nostrae, ac bona praemiorum quae tribuere nobis rex Christus decrevit, cum in hac ara secundum suum propositum passus, consumpsit flamma passionis suae iniquitates et peccata scelerum nostrorum; cunctasque adversarias potestates in momento suae mortis superans vicit, atque principem huius mundi foras eiiciens, destructa eius claustra dirupit, et vetustatem peccatorum nostrorum delevit, reddens nobis benignus Dominus et rex virtutum ipsa regna paradisi in quibus primus homo conditus positusque fuerat. Hocque omnium fidelium ora probant, et virtutes et miracula quae Deus in hoc mundo per sanctos suos facit testantur quod Deus humano generi, in carcerem et tenebras istius mundi iuste damnato, auxilia mandatorum dederit causa perpetuam mortem evadendi. Conditor utique et rex noster, qui pro nobis in alta crucis confixus est stipite, quam magis decet thronum imperialem vocari quam servile tormentum, quia imperator noster rex Christus regnum sibi in ea et potestatem in coelo et in terra conquisivit, hostes superavit et mundum Deo reconciliavit. Haec vexillum Christiani est populi, haec framea qua cum hoste sortimur bellum, haec insigne victoriae nostrae. Cum hac hostes nostros proterimus, hac arma iniquitatis frangimus, per hanc ad coronam allevamur et virtutis praemia capimus. Propterea exsul semper et alienus a bono, ignis cupiditatis, scito quae tibi interfectio in morte Christi parata sit. Cherubin ergo illa, quae in tabernaculi templique constructione iuxta aram post altare thymiamatis stabant, hoc vexillum crucis extensione alarum suarum, nec non et tota positione situs sui, hanc sanctam aram demonstrabant, quae, mystica unctione linita, triumphum Christi et certaminis eius palmam praefigurabant. Haec itaque animalia, id est cherubin, distensis suis alis laeta facta Christi adducunt, et beata ea esse alma altaque manifestis indiciis tradunt. Ipsa quoque seraphin ad hoc pandunt os suum ut cum coelos et terram plenos esse gloria Dei praedicent, iam prope est tempus quo carnalis hinc abeat luxus et vitia recedant. Dicant denique cuncta: simul haec animalia alarum suarum officio praecipue intimant Salvatoris brachia in cruce esse protensa, in hisque trahi atque sublevari nunc misericordia omnes quos ipse postmodum in universali iudicio, meritis condigna rependens, in sede collocabit beata: tunc palam illos per discussionem probando, quos iam ante sibi notos et bonis operibus auctos probavit amando. Iustorum ergo vatum prophetiae de passione Domini ullo modo non dissentiunt, nec significationes istorum animantium fallunt. |
1 | Te modo, crux sancta Dei, obsecro ut tua virtute meum pectus infirmum benedicas, ut dignis laudibus aeterni Regis in te tropaeum valeam decantare, quomodo coelestia simul ac terrena uno foedere coniungas, pactum confirmes et mortis vincula dissolvas. O tu sacer apostolorum coetus et martyrum ordo laureatus, iure vos domus Christi posuistis fundamenta, quos ipse in arce gestat pulcherrima. Voce quippe vestra et exemplis Deo plebem sacram acquisistis, et sanctam ac salutarem crucem Christi iure in primo fundamine praedicationis collocastis, quia illam crucifixi in ea Domini virtus ad portandum totam Domini Ecclesiae machinam rite roboravit. Vere quoque ipsa humanum genus ad vitam dedicavit firmaque erecta est columna, desiderans ostendere quod per ipsam aeterna domus coelesti regno collocanda exsurgit, aula videlicet iusti regis sponsique Ecclesiae. Hanc tu, Domine Christe, tropaeum novum, iure dominationis, cruore redemptionis viaque directionis, ociter in mundo erexisti: quod Christicolum genus foedus iustitiae servet, spernat diabolum rite damnatum, et vincat pietate hominem inimicum, quia tu illi fautor laudis, et timor conservationis utriusque boni operis, ac palma victoriae, atque corona remunerationis es. O inclyta crux Domini, aulae Christi pretiosum fundamentum! tu es pulchrior florifera specie omnium germinum: tu excelsior cedris Libani, tu pretiosior albo lapide Pario, quae quadratas iungis petras viventium lapidum in firmo fidei fundamento. Patriarcharum quoque coetus et ritus antiquissimus iure prima fundamenta iacit in initio totius aedificationis, qui primum sano dogmate corda devota sibi obedientium ad domum regnantis super omnia Dei fide iunxerunt. Postea prophetae verba praedicationis pluerant, ut regi Christo vivam aulam monitis praeceptisque suis in hoc certaminis loco construerent: quia omnis haec fabrica Ecclesiae per confessionem nominis Iesu Christi ad coeleste regnum elevat, eiusque voce instructa rite viget bona vitae constructio. Haec enim iunctio ad latera sanctae crucis quatuor tetragonorum hoc signat, et omine sacro revelat nobis intellectum, ut sciamus quo nos via recta et ductor optimus iubeat ire, hoc est, ad possidendum regnum perpetuum: omnes utique quos Christi visitatio sua mansione illustrans, templum dicare dignatur, et cum his sanctis parietibus in semetipsum lapidem angularem coadunans, ad perfectionem coelestis aedificii perducet. |
1 | Omnipotens virtus, et omnipotens Patris summa sapientia, Christe Fili Dei, tu es verus Dominus qui totum mundum adornas decore sanctae crucis, dispensasque pic tuis sanctis pia dona salutis. Nam quadriga virtutum, quatuor cornibus sanctae crucis decenter aptata, ostendit sacram seriem specierum ex ipsa procedentem, in triumpho victoriae regis Christi consecratam: et per eius passionem proficuam esse toto orbi, ad impetrandum fructum pietatis, et adipiscendam aeternam beatitudinem. Virtus est animi habitus, naturae decus, vitae ratio, morum nobilitas et linguae moderatio. Haec quippe cuncta, o sancta crux, religiosis hominibus iusta laude probanda tu tradis: cuncta simul beneplacita Deo depromens, et singula salubria esse prodens. Tua sancta prudentia tenerum mundum ab initio docuit, quando per martyrium Abel iusti pro innocentia ponendam animam demonstravit; de te iustitia bene zelo fervens, diaboli pompam spernendam et Christi gratiae obsequendum suasit. Per te castus amor in sanctis Dei erigit se ad sectandum utilia consilia, hoc est, doctrinam mandatorum Dei: ut fraudem maligni de penetralibus humani cordis auferat, et fideles Dei attendentes ad coelestia praemia, superare carnis concupiscentias doceat; ipseque amor per universam mundi latitudinem sanctos praedicatores ducit, arguentes vitia, et virtutes commendantes docentesque per Evangelium Redemptori gratias agendum, qui secundum veterum prophetiam novissimis temporibus incarnatus est, et mandata tradens evangelica signis et miraculis verus Deus innotuit: concedens omnibus fidelibus sibi ut per fidem plenam et baptismum lucem aeternam conquirerent, illisque qui intentis auribus coelestem doctrinam capiebant, dedit in modum bonae terrae uberem ex verbi semine virtutum fructum proferre, et si qua incentiva naturae in eis orirentur, abscisa Evangelii cultro flamma Spiritus sancti concremaret, ut sine ullo impedimento divinum germen et spirituales delicias regi Christo exhiberent. Hos ergo fructus primum fides et religio Christiana per praedicatores Evangelii plantavit, deinde gratia virtutum puros et ab omni sorde alienos ostendit: dehinc patientia sanctorum in tribulationibus probavit; pactum quoque et societas verae concordiae coadunatos et inseparabiles demonstrando, stabilivit: exin modo virtute constantiae fortiter roborantur, et per veram humilitatem illaesi custodiuntur, ut per discretionem in augmentum proficere valeant, et per longanimem perseverantiam usque ad congruam maturitatem perveniant. Post haec quidem iam ultimi iudicii falx mittenda est, ut messis albens, quam granum frumenti per aratrum crucis in terra conditum gloriosam et multiplicatam protulit, apparente ipso iudice vivorum et mortuorum, per angelorum ministeria colligatur, et per sententiam eiusdem iusti iudicis in horrea coelestia feliciter collocetur. |
1 | Igitur omnia quae in coelis et quae in terris sunt, de lumine gloriae Christi illustrata iam splendent: cuius maiestati subiecta serviunt et sacrae crucis factum beatificando concelebrant, ut sic victori superno debita vota persolvant: hoc veraciter profitentes, omnia regna servare modum suum sub dispensatione divinitatis Iesu, non solum quae in orbe moventur, quin etiam omnia quae sunt, vivunt, sentiunt atque discernunt et iura servare norunt, sub hoc imperio consistunt ab initio. Imber quoque ac grando de nubibus, nix, pruina ac glacies, ros et serenum simul cum fontibus et rivis in terra profluentibus Creatorem testantes laudant. Arcton Creticus et omnis stellarum positio simul cum vertigiue poli auctorem praedicant suum. Nemini displiceat quod dico, quia Omnitenentis laudes scribo, et non irrisionem vel dolorem alicui ingero. Benedicite, omnia opera Domini, Dominum: cantate et psallite ei. Laudans dicat iustus, quod Christus in cruce exaltatus omnia trahat ad seipsum, et electos suos milites invitet ad coronam. Non enim fas est ut in laudando Conditorem discordet factura eius, sed gaudens concinat sibi debitas laudes. Universa aquae natantia et serpentia terrae, montes et colles, arena maris, luci et omnia ligna silvarum, ferae, pecora et truces bestiae, vermes pulverei et minuta volatilia, aves mansuetae et lacerantes unguibus. O genus Christicolum! quo coeli et terra decorantur, a vobis lumen fidei et virtus praedicationis prodiens, legationem agit ad gentes, preces excitat, ad baptismum invitat; sed maxime doctorum sermo praeclara exhortatione dolum diaboli denudat, et acquisitis per Dei gratiam electis exponit victoriam Christi. Omnibus fidelibus hoc quotidie praedicatur, nec non et paganis, et falsis Christianis, et haereticis cum summa modestia et patientia intimatur. Qui ergo crediderit verbo Dei, salvabitur; qui autem non crediderit, aut pravis operibus fidem destruxerit, in aeternum damnabitur. Igitur quia Christi gratia in coelis et in terris redundat, bene condecet ut coelestia simul et terrestria ore consono laudes Deo decantent et gratias agant. Populus Domini et oves pascuae eius, qui partim in coelis iam cum Domino regnas, partim adhuc peregrinaris in terra, una ratio vos ad laudandum Deum incitat, quos unum gaudium in coelis exspectat. Nam quod datum est iam tenetis, et quod promissum est veraciter accipietis, quia qui promisit sine dubio in vobis sua promissa implebit, rex utique vester, proprius et sacerdos, creator et salvator, Iesus Christus Dominus noster. |
1 | Christus itaque salvator noster, Christus, rex mitissimus, in coelis regnat: consilium optimum, virtus Dei Patris summa, et benedictio vera, lumen de lumine, et ex Deo genitore divina proles genita. Hinc videlicet totius iuris origo est: ad hunc fabrum tota coeli et terrae fabrica respicit, ad hunc pertinet omnis virtutum decor, a cuius bonitate et veritate omne bonum verumque fit, ipseque mirabilis solus mirabilia facit: a cuius iustitia ordinatur quidquid in coelis vel in terris iuste decernitur, probatur et profertur, quidquid honoris habent angeli boni, et quidquid poenae sufferunt angeli mali; nec non et illud quod Christus idololatriam de mundo expulit et divinum cultum renovavit. Horum igitur omnium bonorum auctor est Dominus Christus, qui in vexillo crucis suae honoris et potestatis propriae iudicia demonstrat. Quapropter congruit ut nos terrigenae et paradisi exsules notemus hos radios quos diffundit haec sanctae crucis species, per quam Christus nos salvat et reddit splendorem luminis quem protoplastus peccans olim iam amiserat. Quotquot ergo a principio hos radios rite agnoscentes venerabuntur, perpetuae lucis munere perfruuntur, crebroque hoc iubare vibrabant arma prophetarum, et sors apostolica praedicans hae luce nobiliter coruscabat; hocque sole fides Christi toto orbe terrarum relucet, atque bona corda hominum votaque pia sanctorum patent: iusti quoque divino munere pollentes, per mystica signa, olim iam patribus tradita, bonum et salubrem coniiciunt radium, et proinde mandatis Dei obedire persuadent populis, cum Christo ascribunt soli profunditatem mysteriorum dignis revelare, et dona perennis vitae fidelibus tradere. Christus ergo rex summus et coelestia tribuens Dominus, munere divino scandens alta crucis robora, manifeste innotuit, hanc speciem formando, per hanc se pandere coelos mundo, et vult ut sequentes eius vestigia, vitae per hanc reperiamus introitum. Denique quater ternos ventos, a quatuor plagis mundi et ambitu Oceani in habitu sanctae crucis coniunctos et coadunatos, Salvator salubres fecit, signaque duodecim cum mensibus suis ipse dominator sustentans, regit et gubernat, ac duodena spatia horarum oriente sole disponit ordinabiliter trahi et perduci ad occasum. Ad haec quoque universa demonstranda distributio duodenarii numeri, quadrangulam sanctae crucis formam complet. Omnia namque vincula peccatorum nostrorum, quibus constricti tenebamur, crux Christi, gloria nostra, resolvit, ipsaque erecta sacra coeli gandia iuraque terrae proponit et signat, laudat et probat, ipsaque fidelibus veraciter confert. |
1 | Sol et luna, en nunc competenti ordine Dominum Iesum Christum benedicite, quia sancta crux est vester honor, stabilis lux, dispositus ordo, series, laus et probitas, spirituali lumine per cuncta tempora vos illustrans. Vos quoque hoc termino, quem ipsa in quatuor hexagonis et monade inter eos posito portendit, dies et noctes totius anni solaris connumeratis aequatisque ad perfectionem eius numeri cursum vestrum. Praedicta ergo figura eius habet in se tricies denos et decies senos, atque insuper quinquies unitatem. His quippe numeris rota solis et lunae cursum suum noscitur indere, quatuor vicissitudines temporum his includuntur; quos omnes in quinquaginta duabus hebdomadibus et monade unus pariter amplectitur annus. Ad hanc diem iam bifrontis reditum tenet hic ordo: ad hanc transit horarum series, temporum vicissitudo, annalis circuitus, et astrorum cursus; ipseque quadrans horarum supervacuus supra numerum certum dierum, quem in dispositione sex angulorum quatuor hexagonorum sancta crux denotat, ociter ad illum terminum pertingit quod in aequinoctiis rite dignosci potest. O sacrum germen, quod clara luce fidei et sapientiae corda hominum in tenebris infidelitatis posita illuminas: tu es videlicet crux sancta, miraculis coruscans. Nam et Christus hinc ubique per tua cornua latitudinem sui regni demonstrat. Tu regis fortissimi sceptrum et ara Dei altissimi, ordine potenti dilataris per orbem: descendisti ad inferos, tendis ad coelestia. Haec decus et honor est totius mundi. Sem quoque verus idem nominatus noster, per cuius nomen solius tota salvatur creatura, cursum siderum ad huius formam temperat, ipsumque regnum coeli donat, cum in hac sede positus claustra coeli nobis aperit. Haec quippe humanum genus laudans cantibus exponit, cum praedicat fideliter pro Christo a Iudaeis crucifixo, quod media die lumen siderum obscuratum sit. Nam Iudaea frendens licet invidia aestuaret, meliore tamen usu in arbore crucis hunc fructum extulit, quod ex quatuor plagis mundi et ex quadrifico Oceani limbo gentes et populi undique confluentes spirituales delicias appeterent quae in sancta cruce demonstrantur, ut sacris et mysticis epulis repleti, per dona summi Patris ad centuplicem bonorum operum perveniant fructum, et intermixti splendidis novem ordinibus angelorum, in coelesti beatitudine ipsi perpetua claritate fulgeant. Quapropter moneo ut quidquid canamus et quidquid scribamus, in Redemptoris laudem totum vertamus: quatenus hac una spe, quam per eum in eo habemus, exitum avidae et saevientis mortis perpetuaeque damnationis scuto fidei repellentes possimus evadere, et sic regnum Dei superna luce nitentes laeti mereamur possidere auctoremque nostrum ac redemptorem Dominum Iesum Christum, omnipotentis Patris videlicet Natum, dignis laudibus resonare, verum, sanctum atque Dominum altissimum: sit quoque semper haec nostra ratio, sempiterna laus et perpetuus ardor amoris. |
1 | Nunc itaque condecet ut pia modulatio, spe aeternorum nos laetificans, in hoc beato opere exprimat quid nobis aeternam vitam conferat, et quid corruptionem auferat, quidque delictorum veniam tribuat, et quid vincula peccatorum dirumpat, hoc est, sanctae crucis praedicet acta. Merito ergo hoc vox humana faucibus resonat, hoc depromunt arte os proloquens, digiti scribentes, plectrum linguae et vota pii cordis, quod cecidit in bello draco tortuosus et noxius ille qui arte maligna truculentus in paradiso protoplastum nostrum decepit: cum prius ipse cadens Lucifer de coeli arce tertiam partem astrorum traxit secum ad inferni sulphurea stagna, quia superbus et dolosus tentavit se aequiparare Altissimo, in gelida Aquilonis parte ponens sibi tribunal. Hunc scilicet ferocissimum lupum agnus mitissimus stravit, iure potenti eripuit praedam, et studia immania fregit. At gentes ex imis et carnalibus desideriis per sanctam Evangelii praedicationem convertit ad meliora, et incendit ad coelestia dona, ne vel Iudaeorum fabulosa superstitio, vel haereticorum perversa seductio, specioso velamine corrumpat casta corda Christianorum, qui veritatem divinae legis agnoscentes, in robore fidei iam consistunt; et ne aridum fiat os gentium exinanitum a cultu daemonum et adoratione idolorum, fecundat illud in divina laude auctor totius boni et largitor virtutum Christus Dominus: causat enim et damnat omnem perfidiam inimici potens virtus sanctae crucis, et dimittens mundo debita, cunctas opes divitum praecellit suo munere. Denique quod in septuagenario numero manifesta redemptio toto mundo fuerit Daniel propheta in septuaginta hebdomadibus suis, quae ad Christum usque pertingebant, demonstrat, quando consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna. Ieremias quoque similiter post septuaginta annos resolutionem captivitatis praedicat esse venturam: ast Moyses per septuaginta presbyteros, quos mandato Domini populo Israel praetulit, totius magisterii perfectionem et revelationem mysteriorum per crucris sacramentum nobis fieri significavit. O crux benedicta Dei! in hoc quod septuagenarium numerum in quinque partes divisum in medio tui, simul et per quatuor cornua tua quaternario et denario numero amplecteris, significans te totum mundum per decaogum legis et per quatuor libros sancti Evangelii ad concordiam et unitatem fidei revocare. Neque enim ipsum quinarium absque mysterio praetermittis, sed venerabiliter innuis humanum genus non solum per internum affectum animi, sed etiam per exteriores sensus corporis, tibi veracissime esse deditum. |
1 | Te, sancte Pater, invoco Dominum coeli et terrae, ut sis mihi in hoc carmine doctor et rector, inchoato operi pius et clemens annuas sensum opifici, et verba sobria tribuens, ut possim fideliter pandere ad sanctae crucis aeternam laudem, et ad gloriam Novi Testamenti, quid lex prisca figuris significet, modo in gratia ipsis rebus spiritualiter observandum. Nam cum primum haec maxima rerum machina ab invisibili et impenetrabili profunditate visibilis effecta est, et paradisus cum germine suo floridus et iocundus apparuit, statim in ligno vitae, quod est in medio paradisi, vitale lignum sanctae crucis praefigurabatur: quod in medio gentium positum praecedentes et subsequentes se vivificat et sanctificat generationes, cuius beneficio recreati quique boni et sancti viri spirituales et vitales virtutum proferunt fructus. Hoc etiam lignum passionis Christi praefigurabat Isaac patriarcha, cum patre imponente propriis humeris ligna portabat ad locum immolationis suae, sicut liber Genesis testatur. Sic et Exodus et caeteri libri legis edisserunt, quod forti compagine armorum sancta crux nostrum pretium evexerit, ut dote sanguinis sui sponsus supernus exhiberet sibi sponsam, Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam. Hinc plebs Israelitarum Deo in Aegypto coniuncta, et per Rubrum mare translata, laudes victrices Redemptori suo decantabat, et itinere trium dierum gradiens, Domino misericorditer eos ducente, pervenit ad fontem Marat, qui per lignum mysticum dulcatus est. Igitur Pharao et Aegyptii persequentes, qui prius populo Dei quasi iam capto et reducto insultabant, submersi maris fluctibus sera poenitentia doluerunt: Israelitae autem visis magnalibus, ductori suo triumphanti, Deo videlicet patrum suorum, canticum gloriae concinebant, et in conditoris sui amore ferventes laudes triumphales exsolvebant. Porro mare orientale hoc testatur, cum orbitas curruum Aegyptiorum hactenus in profundo et in littore servat. Denique veteris legis abyssum sancta crux immissa dulcavit, et petram solidissimam excidens fontem viventis aquae produxit. Ad huius instar Moyses manus extendens in Amalec victoriam cepit, et per eam veri Amalec memoria deleta est sub coelo. Duo ergo viri exploratores terrae repromissionis, qui botrum in vecte portabant, duos populos significant, qui gaudia superna per passionem Christi in cruce completa quosque credentes promereri posse praedicant. O crux benedicta Dei! quis bene mysteria tua noscens, tanta et tam praeclara dona salutis satis enarrare valet, cui nulla lingua creaturae ad laudes debitas celebrandas idonea est. Te Patris aeterni hostia, in odorem suavissimum oblata, sacram aram dicaverat: vivificantem exaltasti serpentem, et vitale signum demonstrasti populo, quo salvari laesus ab hostibus possit. Et quid amplius de te dicere possum, nisi hoc quod cuncta bona dederas et mala cuncta auferebas. |
1 | Eia modo, dulcisona metricae artis fistula, vade salutiferam crucis Dominicae laudem suavibus canere versibus, opusque mirabile redemptionis nostrae, simul et consolationem vitae futurae devotis celebrare laudibus, quia in sancta cruce mors victa est directissima, et peccatorum nostrorum vincula sunt resoluta. Lux nobis per Christum rediit pristina, et primae praevaricationis concessa est venia. Nam primus Adam decorem immortalitatis nobis abstulit, cum pomum ligni vetiti contra praeceptum gustavit; et secundus Adam, salvator videlicet noster, omnem venustatem et omnem gloriam atque honorem supernae claritatis nobis adveniens secum attulit. Unius ob noxam multa et innumerabilia perpessi sumus mala, et temporalis mortis incidimus discrimina: sic et unius ob gratiam fidelia salvantur agmina et luce potiuntur aeterna. Denique sicut per lignum praevaricationis mors introivit in totum orbem terrarum, et in infernum omnes descenderunt, etiam ipsi electi, ita et per lignum Dominicae passionis mors captivata est, et multi evaserunt ex ea, etiam peccatis obnoxii. Universo scilicet orbi Christus per crucem aditum vitae aperuit, et in ea potentiam virtutis suae demonstravit, ipsamque, relictis idolorum cultibus, honorabilem esse omnibus voluit. Per hanc sui sacramenti nobis patefecit arcanum, et ad custodiendum ius suae voluntatis nobiscum firmaverat pactum. Primus homo, de terra terrenus, terrenam generavit sobolem, cui et immitem haereditavit mortem: secundus quoque, de coelo coelestis, coelestem mundo intulit generationem et aeternam suis promisit beatitudinem. Hic est Dominus universorum et creator omnium rerum: regnum solus cum Patre et Spiritu sancto tenet aeternum, et secum regnare vult coetus gloriosos sanctorum. Ipse etiam per nomen Adam, quo quatuor plagas orbis persignatas habet, potestatis suae, qua dominatur in toto orbe terrarum, nobis dedit indicium. Nam anatole, dysis, arctos et mesembria, quatuor mundi partes in capitibus vocabulorum suorum hoc resonant. Unde condecet ut cuncta viventia atque subsistentia Dominum suum recognoscant, et laudibus devotis concinant, quod Iesus Christus verus est Filius Dei et omnipotens dextera Patris omnipotentis: cuius curatio salubris est et contactus medicina salutis aeternae. |
1 | Arbor odoris suavissimi et expansione pulchrarum frondium latissima, hortus deliciarum incomparabilis affluens, ubertate largissima, floribus virtutum et foliis verborum iucundissima, per praedicatores sancti Evangelii fructificans, opes condis coelestes: exaltata quidem maiestate super omnia ligna silvarum honorabilis et decora existis; quia claritas Christi in te crucifixi gloriosam et speciosam et venerabilem omnibus te exhibuit. Hoc quisquis in fidei firmitate consistit, plena devotione profitetur, licet daemonis vis horrida salutem hanc credere atque cognoscere gentibus invidens hactetenus reluctetur. Varias quidem virtutum species in sinu tuo demonstras, et abundantiam spiritualium divitiarum te habere significas: ex sanguine Christi purpureo fulgore nites, et pro Christo animas nostras ponere fortiter suades. In te Ecclesiarum salvatoris celsitudo consistit, et unitas fidelium in fide et pace permanebit, quod etiam erectio tabernaculi Mosaici, seu aedificatio templi Salomonici praefigurabat: hoc et altare holocausti sive thymiamatis, atque ignis in eis semper ardens significabat; hoc et candelabrum cum quatuor lucernis, hoc et sabbati otia indicabant, quia in Christo Agno videlicet Dei immaculato, pro salute nostra in ara crucis immolato, et fidelium est illuminatio, et requies perpetua sanctorum. Ipse est ad vitam per passionem crucis praevius noster, ipse salus aeterna, ipse lux vera, ipse bonitas piissima, ipse redemptio nostra, ipse est et vita sempiterna, ipse est princeps tanquam filius in domo sua, Ecclesia videlicet sancta: ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum; ipse principatum diaboli destruxit, et conatus eius noxios retardavit: qui per frigus infidelitatis fervorem charitatis exstinguere studet, et per illecebras voluptatum felicitatem veram promittens, fallax decepit, et per hanc dementiam iam quasi captum irridens, manifestis vitiorum vinculis et catenis peccatorum stringit. O crux sancta! o arbor speciosa! quae omnia cedrorum nemora altitudine et pulchritudine incomparabili superas, en numero competenti in cornibus tuis radianti dona serenissima et beatissima per adventum Dominicum portendis. Ostendis enim seriem dierum quibus Salvator in utero Virginis incarnatus est, et per hanc moram patientiae et humilitatis eius documenta nobis praebes: et quia cum lenitate et tranquillitate per partum ad nos venit, mansuetudinem suam et obedientiam, quam usque ad mortem in te perpetratam servabat, designas. Ideo data est ei omnis potestas in coelo et in terra secundum humanitatem, qui cum Patre et Spiritu sancto coelum et terram et omnia quae in eis sunt creavit secundum suam divinitatem, sicut sancti dudum cecinere prophetae, quod coeli et terrae factor parvulus filius nasceretur, cuius imperium super humerum eius esset. |
1 | Vere dignum opus est, ac praeclarum valde, tropaeum coelestis regis dulcisona modulatione psallere; triumphum dominatoris aeterni competenter praedicare, quo mundum de potestate tyranni eripuit, ipsumque regno eius destructo ac reparato, aeterno carcere damnavit: in quo etiam coelestia et terrestria atque maritima regno sibi acquisito fulcit atque sustentat. Nam quando eius exaltatio fuerit ab origine nascentis mundi, accurrens cum mysterio annorum numerus per notas Graecorum in figura ipsius dispositas exprimit, et ob hoc credentium devotio augetur, cum perspicit conditorem omnium rerum tam congrue et tam convenienter rebus ipsis temporum seriem coaptare: quod figura crucis et redemptio in ea perpetrata, ac salus per dona virtutum fidelibus collata, cum numero sacris mysteriis pleno rite in omnibus concordent. Denique principium libri Genesis manifestissime comprobat atque confirmat quod Dominus prisca saecula et creaturam suam, in principio ab ipso conditam, per sanctam crucem iuxta finem temporum renovaverit, quia dum post sex dierum opera hominemque creatum requiescere Deus dicitur in sexta aetate saeculi, ac sexta feria dierum per crucem homine reparato, Sabbato in sepulcro requievisse Redemptor demonstretur. Divino ergo nutu dispositum est, quod numerus V. CC. XXX. I. figurae sanctae crucis apte conveniret, et per hoc demonstraret passionis Christi sacramentum, omni nequitiae daemonum ac falsitati pravorum hominum resisteret, opprimeretque potentia et superaret iustitia omnem quicunque fraude ac dolo derogaret dispensationi Dominicae incarnationis, taceretque penitus veritate convicta omnis philosophorum atque haereticorum versutia; sed nec ultra fallax Iudaeorum factio dirum ac immitem affectum Christi opponeret Evangelio, quia ipsum virtus Dei est in salutem omni credenti, et per hoc patescit voluntas Creatoris, et demonstratur sanctam crucem omnia tempora mundi in electis Dei, qui ab initio fuerunt, sanctificare, et regnum coeleste promittere, quod per Redemptorem nostrum cunctis fidelibus tribuetur, qui verbo eius obedientes corde credulo et opere mundo Deo placere studuerunt. Species quippe sanctae crucis grandis consolatio est fidelibus, materiam tribuit laudis, quia bonitatem nos scire facit Creatoris, et ipse prius hominem in paradiso formaverat rectum, et nunc nolens eum perire fraude hostis antiqui, per crucem illum recuperans reduxit ad paradisum. Crux quippe est arx virtutum et remissio peccatorum, ipsa scilicet de his infimis atque caducis ad coelestia et superna provehit omnes quos per fidem et spem atque charitatem dignos esse aeterna visione Dei Christi electio comprobavit. |
1 | Filius Dei Patris altissimi, qui dira iacula inimici frangis nequissimi, da mihi sanctae crucis victoriam carmine dulcisono modulari. Nempe evangelista Ioannes, velut altivolans aquila, in ipsum solem iustitiae figens aspectum mentis, verbum Dei vera revelatione cognovit, et claro sermone praedicavit atque conscripsit. Ita quippe gratia divina prae caeteris evangelistis collata est Ioanni, ut cum illi incarnationis Salvatoris et humanitatis eius arcana maxime conscriberent, iste divinitatis eius sacramenta profundo sermone revelaret, quod videlicet factor omnium rerum animam et corpus in se sumpsisset humanum, et qui in principio Deus unus erat cum Deo Patre, in fine temporum visibilis appareret in carne. Hunc figura leonis significat regem, hunc vitulus praefigurat pontificem, quia ipse ut leo et quasi catulus leonis certamine confligens, opulentissimam arripuit praedam, atque idem sacerdos et hostia fieri dignatus, salutem nobis concessit aeternam, suisque participibus dona largitus est immensa. Marcus quoque in mysterio septem panum, quibus quatuor millia hominum Iesus satiavit, mystice septem dona Spiritus sancti indicat, quibus evangelicum populum Salvator quotidie reficit. O tu, evangelista Lucas, regem iustissimum victimam salubrem praedica, hoc fides tenet catholica, et pontificem clarum scriptis tuis resona, qui totius mundi tollit peccata. Hic ergo cum esset manus aeterna Conditoris et Patri aeterno consubstantialis, ecce in diebus Herodis regis est natus in Bethleem ex Maria matre infans admirabilis, ad salutem videlicet missus totius mundi. Nobilis ipse puer, qui et Vetustus dierum per prophetam describitur, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bozra, qui torcular crucis solus caleavit, et licet fuerit in cruce suspensus, tamen astra sustentavit arbiter supernus. Crucem enim patiens ipse sanctificavit, glorificavit et coelesti benedictione ditavit. Igitur Matthaeus, qui primus in Iudaea scripsit Evangelium, humanum vultum figura denotans, significavit Christum de stirpe David secundum hominem esse natum, demonstravitque eum promissionis esse filium, cum Abraham in capite generationis posuit, contra duritiem scilicet et obtusionem cordis infidelium, qui negant Christum ad salutem gentium esse destinatum. Nam hoc adventus Salvatoris veracissimum est signum quod per patriarchas et reges gentis Iudaeae generationis ordo descendens, ad ipsum usque pervenit Christum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. |
1 | Te, sancte Spiritus paraclete, supplex deprecor ut salubris super nos a superno solio descendas, et tibi dedices devotam mentem vatis, cordaque bene credula ac fida facias, quia tu quoque Spiritus es vitae, quem se ex Patre promissum Christus Dei virtus et Dei sapientia discipulis suis mittere profitetur, donum videlicet illud quo omnes sanctos suos ante adventum atque post adventum suum admirabiliter ditavit, suamque sponsam, id est Ecclesiam, sibi in peregrinatione istius mundi desponsavit, et sanguinis sui pretio comparavit. Cuicunque ergo tu das intellectum, mysteria divina per singula testimonia utriusque Testamenti pleniter capit, et intime doctus omnia sagaciter investigat, et veraciter pensat qualiter te divina sapientia Christus in orbem miserit, suaeque sponsae arrham vel pignus dederit, dum coaeternus Deo Patri et Filio et consubstantialis simul, cum eis omnium rerum artifex existis, et omnia penetras, nec est ulla creatura invisibilis in conspectu tuo. Te quidem Isaias propheta divinitus inspiratus, in septem species nominum propter diversitatem donorum, qui unus atque idem es, distribuit atque Spiritum sapientiae et intellectus, Spiritum consilii et fortitudinis, Spiritum scientiae et pietatis, et Spiritum timoris Dei nuncupavit. Christus itaque Salvator noster, ac vitae aeternae dator, factis atque mandatis te apostolis suis bis dare se ostendit, cum bina charitatis praecepta constituit, ut Deum ex toto corde diligamus, laudemque eius pleno affectu pronuntiemus, omnemque scientiam nostram atque intellectum in veritate eius gratiae deputemus, et proximos nostros tanquam nosmetipsos amemus. Nam post resurrectionem suam in suos discipulos sufflans, accipere Spiritum sanctum eos iussit, et item in die Pentecostes de coelo in linguis igneis apparentem eumdem Spiritum sanctum super eos misit, quod videlicet sancta crux Dei in figura sua nobis demonstrat. Nam erecta eius pars divinum, transversa quoque fraternum commendat amorem, cuius amoris integritatem Christus nobis ostendit, ac suo exemplo nos instruxit, qui dilectam animam suam in cruce moriens pro amicis suis posuit, et nos idem facere docuit. Hunc amorem semper laudabilis, et semper laudandus, sancte Deus Spiritus tu pone in me, et timor noxius atque carnalis affectus procul recedant, quatenus gloria sanctae crucis aucta ac multiplicata, mecum in vera professione et digna laude in aeternum perseveret, quia tu es quidem ille qui os implet mutum, et coelestem facit rite resonare cantum. |
1 | O sancta et beata, potens et venerabilis crux Christi, laus vitae futurae et gloria Redemptoris, tu quidem prospera functio es, et vitalis cunctis ab initio saeculis, benigna et honorabilis, quia cum Christi membra in te suspensa passione fatigabas, innumeros populos a tenebris peccatorum suorum eripueras, et coeli regnum, quod per transgressionem ablatum fuerat, misericorditer per gratiam reddebas, quoniam bonitas Conditoris non passa est perire illos qui spem in illa iamdudum habuerant, sed per te remuneravit eorum bona merita, videlicet aeternam eis tribuens coronam. Nam semen evangelicae doctrinae, quod in discipulorum corda Salvator seminavit, secundum suum placitum in eorum opere multiplicavit, cum in monte sedens docebat eos, et incipiens ab octo beatitudinibus largissima documenta protulit, nimirum per numeram figurae sanctae crucis aptissimum innuens, quia sancta crux collatrix virtutum, et initium ac perfectio est salutis nostrae, et per ipsam fit salvatio et resurrectio nostra. Sic ergo condecet, et sic o quicunque es de iustorum numero, quandiu hic sis, divinam laudem cum timore et amore profer, fac opera iustitiae, inimico tuo qui te persequitur indulge et praesta ei refrigerium, pauperes Christi qui nunc in praesenti saeculo lugent, et esurientes ac sitientes iustitiam ad vitam futuram toto desiderio anhelant, benigne suscipe, quia ipsi inspiratione divina compunguntur, ac sursum habentes cor, contemplantur quis consilio aeterno regit omnia, et quis miseratione immensa indulget peccata. Hoc ego miser Latina lingua describo, hocque opto ut ipse refectio mentis meae sit in praesenti et in futuro satietas aeterna. Non enim superbus quisquam hinc iustificabitur quod ore et habitu humilitatem ostendit, supernumque regnatorem solo prostratus adorat, dum interna cordis eius superbe sentiunt, et opes habens eleemosynas non facit, nec per valetudinem corporis sui (cum integer viribus sit) opera facit iustitiae; quia certum et perspicuum est quod omnitenens conditor non solum verba, sed et facta bona et vitam honestam omni tempore quaerat. Igitur quicunque aeternam lucem veraciter quaerit, et ad aeternam beatitudinem vult pervenire, necesse est ut per octo titulos evangelicos, in quibus species verae beatitudinis exprimuntur, ad regnum tendat supernum, quia et in ipso numero resurrectione gererali perpetrata, post peractum iudicium sancti Dei pariter cum Christo regnum intrabunt aeternum. Crux quoque Christi via est iustorum, ascensus ad coelum, rota de infimis ad superiora nos trahens, dux et ianua regni, victoria nostra. Per illam vitam possidebimus veram, et mercedem percipiemus aeternam, quae et binario quater posito, octonarium in se concludens, significat quod per duo praecepta charitatis, quae nobis sancti quatuor Evangeliorum libri commendant, promereri possumus gaudia sempiterna. Hoc quoque omnipotens Dei omnipotentis Spiritus, qui nos per pacem et charitatem veram ad regnum invitat futurum, in septem donis gratiae suae ascensus in cordibus nostris posuit, ut demonstraret eo modo rite posse quoque coelum ascendere fideles, si eius gratiae participes fieri non neglexerint: et quod eos exspectet sursum gloria et corona sedis lucida in arce superna, quos hic irradiavit cum virtute charitas vera. |
1 | Expone modo et laudans edic, o homo, toto affectu animae et universis sensibus corporis triumphum nobilem victoris aeterni, quem gloria Dominicae crucis ubique expetit, super celsa coelorum sidera, et subtus abyssi profundissima tartara, ubi lucis aeternae permanet candor, et ubi noctis perpetuae perdurat horror: nec non et per cuncta terrarum spatia, ubi nox diesque suis inconfusis alternant vicibus, quousque mundi adveniat terminus. Hoc sensus animi cogitet, hoc guttur voce resonet, hoc lingua in palato concrepet, hoc manus litteris scribat, hoc labia verbis exprimant, hoc ipsa figura metrico opere depictam notet: quae licet difficulter, tamen ordinabiliter per quadragenarium in quatuor decades divisum et exemplatum, clara sanctae crucis praeconia promit, qui numerus plenus mysterio venerabili, et superno serenus lumine, inter caetera sacramenta significationis suae praesentis temporis gestat figuram; quo sancta Ecclesia sub Christo principe, contra spirituales nequitias et contra amatores mundi, scuto fidei et lorica iustitiae, galea salutis et gladio Spiritus (hoc est, verbo Dei) fortiter et inseparabiliter praeliatur, et confidens sui regis potentia, virtutisque eius conscia, omnia tela hostis antiqui frangit ac prosternit ignita. Vexillo quippe crucis, quam in fronte signatam ipsa victrix gloriose gestat, partis adversae confundit frontem, atque saevam inimicorum subito perturbat aciem. Ergo in sancta cruce Salvator noster antiquum hostem vicerat, et in numero eius figurae rite et apte convenienti, quadragenario videlicet, sacrum ieiunium in deserto protendebat, ut raptorem fraudulentissimum prius tentantem, per patientiam et humilitatem vinceret; ac deinde in nequitia sua persistentem ac perdurantem, ipse moriens aeterna morte iuste damnaret. Sicut enim serpens ille lubricus et callidus hominem primum per gulam, avaritiam et vanam gloriam ad facinus illexit, et ita eum morti obnoxium reddidit, sic et e contrario competentibus medicamentis, Salvator noster per abstinentiam, benignitatem atque humilitatem humanum genus ad vitam erexit: ipsum quoque auctorem mortis, aeternis cruciatibus reum, victor tartaro subiecit. Christi quoque pugna nostra victoria est, eiusque triumphus nostra salus est, qui sedet in coelorum arce et prospicit in inferiora terrae. Cruxque eius ipsa est totius orbis honor; ipsa totum sustentat mundum, ipsaque mihi carmine semper et amore venerabilis permaneat: semper in ore meo laus et exsultatio in corde perpetua. |
1 | Attendite oculis et videte mente, audite auribus et percipite corde, o omnes fideles in quibus charitas Christi et amor sapientiae fervet, quibus curae est ad lucem aeternam pervenire et incorruptionem atque immortalitatem sine fine percipere. Laudem crucis Christi carmine depromo. Hic summi opificis virtus ostenditur, et beati operis decor exprimitur artisque ipsius nobilitas declaratur. Vester honor honor est non caducus, sed secundum redemptionis ordinem manet perpetuus; immortalis est vestra in coelis palma, quia Christus ipse vobis est victoria, qui salus nostra veraciter existens, vindictam in hostem detorsit antiquum, et in cruce degustans mortem, ipsum mortis devicit auctorem. Huc omnes convenite aegroti, et aegritudinis vestrae ne vos pudeat illi molestias conqueri. Verus vester medicus est iste, quem sancta crux in patulo gestavit stipite: ipseque manibus suis expansis ad medelam vos invitat, qui vobis sanitatem integram citius praestat. Pandite illi vulnus mentis, et in ulcere corporis virus latens nolite abscondere; poscite medelam cordis devotione, et pulsate medicum in bonorum operum strenuitate. Ipsius ergo manus salutifera non in dilatione temporis novit tardare, sed in velocitate momenti idonea est, sanitatem praestare omnibus, qui salubriter metu compuncti, et cum reverentia ab ipso vero medico curari appetunt, cui summa est virtus ad curationem perficiendam, et sapiens consilium ad salutem praestandam; qui de supernis et perpetuis ad infima et temporalia descendit, ut rerum naturam (quae corrupta est) divina dispensatione reintegraret, metusque mortis abiret, et signa beatitudinis per charismata divina rursum in homine demonstrarentur. Numerum ergo quinquagenarium salutarem nobis esse sanctae crucis species in cornibus suis descriptum venerabiliter notat, et sacramentis coelestibus plenum esse rite designat. In illo enim veri iubilaei, id est plenae remissionis, notitia datur, in illo sabbati requies rite celebratur. Ille legis veteris datione insignis est, et in adventu Spiritus paracleti super apostolos insignior; ille pacis auctorem venisse prodit, et pacis signaculum perfecta reconciliatione inter Deum et homines per Spiritus sancti gratiam ostendit. Ipse venerabilis in specie, salubris in figura, et perfectus est in sacramentorum decore. Nam X littera figurae sanctae crucis aptissima, et denarium numerum designans, per duo loca posita ad exemplar sanctae crucis, quinque libros legis cum decem praeceptis significat, quia quod lex vetus per figuram et umbram quodammodo depinxit, hoc totum Christus per crucem in Novo Testamento secundum veritatem implevit. Omnia quippe sanctae cruci decentissime conveniunt, et character litterae et numerus in ea denotatus, legis mysterium et temporis sacramentum, factumque in hoc laudabiliter perpetratum; ideoque oportet ut omnes sanctam crucem laudemus pariter ovantes, crucifixoque regi incessabiliter gratias agamus, qui sanguine proprio universa laxavit debita mundo. |
1 | Ecce sanguinis Christi pia effusio, et unda illa, quae ipso dormiente in cruce de latere eius emanavit, mundat nos a sordibus cunctis, quia ipse Redemptor morte sua noxia cuncta a nobis tulit, cum labes peccatorum nostrorum dempsit, et chirographum quod erat nobis contrarium per passionem suam delevit. Laudabile quippe dogma Evangelii condidit, quod peccatorum tenebras fugans omne facinus vetat, idolorumque culturas penitus abnegat. Quod vitam docens honestam, per virtutum potentiam in praedicatoribus suis commendat universis sub coelo nationibus. Post ascensionem quoque Salvatoris apostoli, ab ipsa Veritate instructi, praedicantes Evangelium mysteria Veteris Testamenti per Christum impleta et declarata esse testati sunt, et ipsum finem esse legis et prophetarum veris assertionibus firmaverunt. Denique centesimum vigesimum numerum in aetate legislatoris et in adventu Spiritus sancti super apostolos insignem lauda littera, secundum significationem suam quater posita, id est, in crucis modum, nobiliter complet, pandens fidei sacramenta et verae beatitudinis demonstrans gaudia, quia sicut per quatuor characteres laudae sancta crux in unum colligit centum et viginti unitates, ita Spiritus sanctus adveniens in notitia omnium linguarum coadunavit centum et viginti credentes: unde aperte ac manifeste datur intelligi sanctam crucem veram esse nostram redemptionem, et in ipsa veraciter nostram consistere unitatem. Percepto itaque dono in loquela omnium linguarum, alacer coetus credentium lumen sparsit ubique divinorum testimoniorum, coruscante simul frequentia miraculorum, et rete Evangelii misit in pelagus istius mundi, ut sagena Domini retraheret homines de profunditate abyssi, et conglutinaret ad soliditatem Dominici vexilli; utque insignia crucis Christi omnibus pateant, quomodo dona spiritualia quibusque consignet fidelibus, et praemia quae incarnatus Salvator illis promisit, ipsa fideliter eos percipere in coelis faciat, quae videlicet praemia in auctu secundum meritorum qualitatem sunt posita, et sponsor verus Christus Filius utique Dei, simul cum Patre Deo et Spiritu sancto, quibusque dignis multiplicia in supernis servat et veraciter donat Rex regum in aeternum regnans, et omnia regna ditione propria gubernans, qui dederat nobis Spiritum paracletum, pignus salutis et haereditatis nostrae, ut nos secundum voluntatem suam regens servet, quoadusque ovantes gaudia vitae faciat introire. Psallite vitam devote, bene psallite Domino Christo gentes omnes, tribus et linguae universae, et cognoscite verum regem vestrum, sapientiam et virtutem Dei Patris, cuius potentia mors victa succubuit, et memoria mortis deleta est, omnium rerum parentem Iesum cognoscite. Haec laus, quia ex vero et probato prolata est germine, finem et perfectionem habet aeternam requiem. Iste enim naturae nostrae inditus est ordo, ut indicta cum reverentia et tremore servet, et in futuro perpetuam remunerationem exspectet. Haec quoque est gloria nostra, haec et virtus, haec vera stabilitas quietis summae, isteque iura religionis bene servat, et rite arbitrio suo utitur, qui bona summa prae omnibus appetit et media rationabiliter regit. |
1 | Ergo lex Domini vera et irreprehensibilis, duorum Testamentorum libris conscripta, in figuram sanctae crucis ponenda est, per quam et orbis terrarum ab ira debita solutus est, et vitam perpetuam portumque salutis et quietis aeternae invenit, post naufragium videlicet illud quod primus parens noster per praevaricationem divini praecepti super nos induxit. Nam quia per lignum vetitum mors saeva totum genus humanum absorbuit ac suo iure captivavit, ut hoc a potestate eiusdem mortis eriperet, Redemptori nostro placuit lignum sanctae crucis in terra erigere, quatenus hoc quod per gulae noxam hostis ille deglutiverat, cuspide ligni vitalis perfossus, per continentiae gratiam evomeret, meritasque poenas inde lueret quod contra omne ius et omne fas servus nequissimus et fur dolosissimus sibi dominatum in alieno opere usurpaverat. Hoc et iam auctor totius creaturae, et largitor duorum Testamentorum Deus intimare volens, opus saluberrimum sanctae crucis et per legem praedixit, et per prophetas promisit, et per Evangelium suum se complesse fatetur, ut homines creatorem suum recognoscerent, redemptorique suo gratias agerent. Denique sancta atque magnifica crux hinc se totam serena luce coruscam ostendit, seque viam atque ducem ad perpetuam vi tam nobis esse demonstrat; ideoque radiis suis micans lampas, lucis aeternae omnes gentes ac populos ad coelestia regna provocat, ab hosteque misericorditer erutos pronuntiat, sicque nunc in nocte istius mundi positos sua illustratione laetificat atque hinc ad alta coelorum bene meritos postmodum elevat. Nec ergo verendum est quod ulla fallacia aliquem decipiat, sed, principe huius mundi foris eiecto, veraciter vera victrix regnat. Hinc quoque est quod in praedicatione potentiae et dominationis eius sancti praedicatores miraculis coruscant, totumque orbem sibi subiiciant, redemptosque per Christi gratiam devotos corde, placidos moribus, mansuetos patientia, tranquillosque conversatione perficiant. Ecce quot linguae sunt nationum in septuagenario et binario numero crux sancta exemplata demonstrat, omnibusque gentibus per hoc lucis portam patentem significat, hocque per septuaginta et duo discipulos Salvator ipse praedicare iusserat, sanctorumque archangelorum consortia post resurrectionem generalem in coelis promiserat, quod etiam ipse numerus designat. Octonarius namque numerus et novenarius, in se multiplicati, septuagenarium et binarium creant, quorum octonarius ad resurrectionis tempus, novenarius vero ad novem ordines angelorum respectat; sicque catholica fides tenet quod in fine mundi, hoc est, in octava aetate saeculi, sancti resurgentes in societatem transeant angelorum. Omnia namque peccata mundi Christus in passionis suae ardore consumpsit, quando ex parte carnis in ipsa mortem gustavit, ac per potentiam divinitatis suae electos suos ab inferni carcere liberavit, et sobrietatis ac fidei lumen per apostolos suos generi humano praedicari iussit, legem videlicet suam veterem et novam, quam in hoc, quod sanctae crucis figurae congruit, leve onus atque iugum suave esse, et ad coelos ducendi idoneum omnibus credentibus sibi demonstravit. |
1 | Christus qui est verus redemptor noster, in quo est omne desiderium nostrum, qui per gratiam suam hoc opus me facere voluit, o utinam ipse laboris finis, ipseque mihi sit pretium carminis, cui omnia bona placent, quia ipse omnium largitor est bonorum! Hic ergo hortatur invitans omnes ad coelestia dona, spondetque haec facile impetrare posse, si spretis cunctis cupiditatibus istius mundi, per fidem, spem et charitatem quis ea digne quaesiverit. Haec quidem dona ipse in hunc mundum veniens, et carnalem amorem gladio piae separationis interficiens, per Evangelii sui praedicatores seminaverat, et fructum pacatissimum in agro suo conquisiverat. Hoc quidem semper optimus magister docuit, vetans ne ad ima et proclivia se verterent, sed magis ad ardua se erigerent, atque intellecto Evangelio suo inolitam saevitiam morum depenerent, et mites ac mansueti esse discerent, quatenus in secundo suo adventu, cum advenerit in gloria Patris sui, cum angelis suis reddere unicuique secundum opera sua, tales inveniat quibus propter merita bona aeterna reddat et praemia. Iste quidem numerus, quem in litteris Graecis hoc monogramma figurat, Domini Salvatoris utrumque significat adventum, hoc est, illum, quando humanatus principem huius mundi foras eiecit, post baptisma scilicet suum, praedicans Evangelium regni, et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo; et illum, quando idem iustus iudex homo Christus Iesus, de solio Dei Patris in iussu et voce archangeli, et in tuba Dei descendit, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent ad gloriam, secundum praeconium sancti Evangelii et voces prophetarum, quae testantur sanctos Dei visuros bona Domini in terra viventium, quando venient et apparebunt ante faciem Dei. Qui ergo boni meriti sunt, tunc accepta talenta cum lucro reportant ad Dominum, et ab omni labe peccatorum mundati (laverunt enim stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine Agni) illum sequi promeruerunt, cantabunt Deo canticum novum, Alleluia videlicet angelicum carmen, die noctuque in templo sancto eius, nec erit ibi luctus neque ullus dolor, quia prima abierunt, omniaque facta erunt nova. Igitur necesse est ut Deum et Dominum nostrum fide plena, quae utique per dilectionem operatur, placare studeamus, quatenus ipse tunc adiutor et salvator noster fieri dignetur, quando secundum Scripturas ad iudicium venerit, ignisque ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos eius, et venient ministri eius, et colligent de regno eius omnia scandala, et alligabunt zizania fasciculis ad comburendum, triticum autem congregabunt in horreum Domini sui. O nimium felix anima, cui licet cum corpore incorruptibili intrare ianuas coeli, et mundis oculis cordis auctorem conspicere lucis! Cuius desiderium rite tunc implebitur quando ex omni parte perfecta manebit, et aeterno gaudio cum sanctis spiritibus angelicis in luce perenni perfruetur: laudes psallendo Christo, canticum utique novum Domino cantando in Ecclesia sanctorum, in quo studio postea nunquam lassescere nescit, quia sic regna coeli habere perpetualiter appetit. |
1 | En nobilis hic micat flos, et veri regis, hoc est Iesu Christi, nomine pictus, quem figura sanctae crucis cornibus suis exemplatur laeta facta Christi demonstrando. Senarius ergo numerus, quem per singula cornua terno versu dispositum sancta crux notat, perfectionem passionis Christi nostraeque redemptionis designat: quia sicut in senario numero mundi creatura perfecta significatur, ita et senario numero per Christum, qui in sexta feria crucifixus est, mundi reparatio perfecta insinuatur. Clara nempe dies illa fuit, qua Conditor opus suum perfecit, nec minus ista clara est, qua Redemptor opus suum restaurando sanctificavit. Tunc ergo creator creaturam suam operando complevit, et nunc etiam ipsam reparando benedictione coelesti replevit. Denique ad insinuandum mysterium factum est quod senarius in quatuor cornibus crucis positus, per quatuor plagas mundi tendit, rerum perfectionem demonstrans, quia ipse numerus primus perfectus est, ipseque diem artificialem dimidiat, et bis positus complet; ipse unius mensis est pars sexta, et totius anni sexagesima; ipse quadrantem bissextilem numerat, et cum quinque diebus superfluum coadunat: ordinat aetates mundi, et temporum cursum finiet quando Rex regum veniet sanctis suis placido vultu peccata dimittere et regna coelestia tradere. Ergo, bone rex Christe Iesu, tu bene scis famulis tuis certa praemia dare, quos ex omni mundo vera fidei lux illuminans, et vivus sapientiae haustus irrigans, decor charitatis et iustitiae opera rite ornantes ad te perduxerant. Denique praedictus numerus circa crucem positus indicat concursum plebium a quatuor plagis mundi ad Redemptorem suum, eius divinitatem pro aeterna salute deprecantium, ut ipsius magnitudinem ex perfecto Evangelii dogmate avide discant, et perfectam fidem perfectis operibus probent. Omnia quidem opera Dei perfecta perfectum insinuant creatorem, proprioque decore eius decorem inaestimabilem testantur. Universa quae in coelis sunt, et quae in terra, et quae in mari, optimum laudant artificem: at nos homines, qui aliquantula pars creaturae eius sumus, licet non condignam, tamen devotam cantemus gloriam nomini eius, et gratias ei agamus pro redemptione nostra, quia ille qui nos fecit et multiplicavit, ipse nos proprio sanguine de inimici potestate liberavit: sic quoque in hoc celebri carmine eius amorem, quem in nobis ipse ostendit, praedicemus, quia hunc inaestimabili pietate operando demonstravit, defensando insinuavit, suadendo quoque et sibi placitum esse ostendendo nos habere praecepit. |
1 | O plebs dilecta Deo, sanctissimus ordo virginum, benedicite Domino Christo, cantantes ei canticum novum, quod caeteris omnibus est imitabile. Psallite decus gloriae immortalis ante sedem Altithroni, et ante quatuor animalia, quae diversis vultibus formata sunt, et ante viginti quatuor seniores sedentes in viginti quatuor sedilibus. Vos estis sumpti ab hominibus, primitiae Deo et Agno, pulchraeque cohortes, sanguinis illius pretio comparatae, in eius castris consistitis, ac dignissimas laudes triumphi nobilissimi cantatis. Vestra manus citharis modulans, vultum Dei serenum ac placabilem terrigenis reddet, cum clamore valido atria domus Domini replens, tanquam vox tonitrui magni tonat in aethere, et sicut vox concrepat aquarum multarum in vallibus. In ore quoque vestro non est mendacium inventum neque in corde dolus, sed pia carmina aptantes, dignas laudes ante thronum Dei die noctuque concinitis, per indicia virginitatis atque castitatis corporis atque animae, quae in vobis rex vester super omnia diligit. Nam hanc animam vobis nullus alius dedit, quam ductor et conditor vester, ut sine ulla reprehensione viventes in terris, aeternam inde remunerationem postmodum acciperetis in coelis. Quapropter probatissimus et perfectissimus ordo virginum, qui diverso sexu et in dissimili aetate in mundo coelestem conversationem agebas, ab omni fornicationis inquinamento alienus, et ab omni spurcitia diaboli immunis, per officium oris ac devotionem cordis, gestumque corporis placidus laudes Deo decanta. Ecce transitus vester ad coelum directus est, ubi merces aeterna vobis parata est, ubi immaculatus virginis agnus prata depascit florida, quem et vos sequentes quocunque ierit amoena carpitis pascua, singulas stolas cum laude castitatis in animabus vestris iam tenetis, alias iuxta finem mundi in corporibus immortalibus accepturi, duplici honore gaudebitis. Quapropter oramus et obsecramus vos, o populi et agmina coelestis militiae, per nomen nobilissimum et insigne famosissimum decoris vestri, ut ubi vos iam laeti cum rege vestro regnatis, ibi nobis aeterna gaudia promereri certetis, quatenus Agnus ille dux et gloria vestra, qui coeli dominatur in arce, concedat nobis locum ibi spatiosum et desiderabilem, ut vestrum cantum etsi non cantare possimus, saltem cum iocunditate per saecula audiamus. |
1 | O laus pia et perpetua sanctae crucis, quam sanctorum coetus in coelis frequentat, adsis terrigenis, ut aliquid decenter et digne de te proferre valeant, et pleno ore gloriam tuam praedicare. Ego namque, prout potui, te, sancta crux, metrico ritu cecini, multum tibi desiderans in hoc satisfacere, sed tu excedens dignitate quantitatem virium nostrarum largitionem quoque munerum nostrorum superasti. Nec mirum, cum etiam coelestia simul et terrestria cuncta superas, nec satis valet ullus maiestati tuae facere aut verba condigna honori tuo aptare. Quapropter tentavi ex coelestibus odis quaedam verba ad laudandum te sumere, quae etiam speciei tuae figuraeque convenirent: disposui eadem verba in pagina versuum non continuatim, sed disperse, et inserui angelicos cantus, Amen videlicet in medio crucis collocans, et cum Alleluia cornua illius complens, ut sic quoque hanc sacram effigiem coelesti carmine signarem, et mysterium per hoc insinuarem. Nam fideles quique et iusti famuli Dei mundi sceptra hinc triumphant, et munerum illius decorem spernunt, hoc palam praedicantes, quod spe aeternorum ardor fidei per os electorum resonans praemia coelestia suis consortibus praeparet, et antiquum hostem aufuget, qui primum humano generi saevissimam intulit mortem, et a protoplastis parentibus nostris, totam progeniem usque in adventum Christi ad inferni loca detraxerat. At nos, quos desiderium aeternorum ad coelos animo elevat, praeoccupemus faciem Domini in confessione, et in psalmis rite iubilantes, gratiam in conspectu eius invenire studeamus: taliter in laudibus ipsius exsultantes, qualiter iustitiae exposcit ordo, et sanctorum agmina in coelis perpetualiter concelebrant. Hoc tunc rite fiet, si implere contenderimus praecepta Tonantis, et non solum lingua, sed etiam cogitatu atque opere laudes gratissimas dicere decertaverimus: nam sermo fidei tantum ore prolatus, sine concordia mentis et operis, non sufficit ad salutem: quia talis laudatio non est Deo placita, quae licet sibi grandia promittat, parva tamen meretur: quia scriptum est: Non est pulchra laudatio in ore peccatoris. Vos igitur, precor, coelestes angelorum plebes ac spiritus, animasque iustorum, qui in conspectu gloriae maiestatis divinae veraciter exsultatis, ut sicut sine cessatione Alleluia et Amen perpetuum Domino Christo in aeternum cantatis, ita nostram quoque sortem precibus adiuvare studeatis, quatenus, beatitudinem veram, quam vos iam perfecte tenetis, tandem aliquando per Christi gratiam nos accipere mereamur. |
1 | Te igitur, o sancta crux Christi, oracula prophetarum bene honorant, facta praedicant, virtutes exaltant, quia quidquid plebs illa sacratissima, et divino Spiritu inspirata vaticinando de Christi adventu protulit, tuae potentiae gloriam in eo revelavit, cum non ob aliud ipse Salvator in mundo apparuit, nisi ut per te salvaret genus humanum. Videamus ergo quid propheta et psalmista David dixerit, si forte signanter aliquid de te locutus sit. Ait enim: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Quid est ergo manus et pedes confodere, ossaque omnia dinumerare, nisi Christi membra in te distensa clavis configere? Item David dicit: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Hoc utique significans quod evangelista de Christo exposuit dicens: Postea, inquit, sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. Vas ergo positum erat aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Et alibi scriptum est: Dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Hinc quoque Isaias propheta vaticinans ait: Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius, et reliqua. Et item ex persona Christi dicit: Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus. Et item: Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Et levabit Dominus signum in nationibus, et congregabit profugos Israel, et reliqua. In his ergo omnibus sententiis et tui erectionem et passionis Christi veritatem Iudaeorumque expressit saevitiam. Ieremias vero describit Christum quasi agnum innocentem ductum sine voce ad immolandum, lignumque in panem eius missuros incredulos, quod significat panem vitae in te elevandum, mortemque carnis gustaturum. Ezechiel vero T, tau litteram, tuam effigiem similantem, super frontes virorum gementium et dolentium esse positam asseverat, ob liberationem cladis vastatoris. Sic tu quoque, sancta crux, non infirmitas vel ignobilitas esse sanctis prophetis ostensa es, sed virtus firma, laus praecipua, et navis seu portus fidelissimus in sublevando totius orbis naufragium. Nam Daniel praedixit Christum Dominum a perfidis occidendum, et sic peccati noxam finiendam. Osee interfectionem mortis, salvationemque describit populi; et Ioel obscuritatem siderum in morte Christi praenuntiavit futuram. Amos festivitates iniquorum in luctum convertendas, et omnia cantica eorum in planctum. Abdias dolos Iudaeorum contra Dominum et Ecclesiae salvationem expressit. Ionas quoque suo exemplo triduanam sepulturam Domini praefiguravit. Micheas Christum montem Domini appellans, conventum populorum ad ipsum praedixit. Naum ultorem esse futurum impiis, et consolatorem piis, Dominum promisit. Habacuc quoque plano sermone cornua tua, o sancta crux, in manibus Christi splendescere testatur; et Sophonias adventum Domini praenuntiat futurum, et diem resurrectionis eius describit. Aggaeus quippe in commotione coeli et terrae Desideratum omnium gentium advenisse testatur. Zacharias videt Iesum in vestibus sordidis mortalitatis nostrae, et plagas in manibus eius fixas, planctumque multorum super eo quasi super Unigenito. Malachias quoque licet novissimus in ordine duodecim prophetarum ponatur, luculenter tamen, ut caeteri, Dominatorem terrae ad templum suum venire describit, et purgare ministros suos examinatione valida, quod possint ipsi sacrificia offerre iustitiae. Haec cuncta salutis dona et valida iudicia in te perpetranda, o sancta crux Christi, sancti concorditer praecinuere prophetae; et ad hoc te auctor omnium rerum destinavit, et omnia in te sine ulla dubitatione, quae de eo promissa sunt, ipse perfecit. |
1 | Non minus tua iura, o sancta crux, testatur littera Novi Testamenti quam scriptura legis veteris, quia dona gratiae divinae quae illa spondebat futura, haec per incarnationem Salvatoris docet esse completa; indeque maxime claret quod Christus Iesus Dominus est legis utriusque, quia proprio ore geminam mundo patefecerat abyssum, legem videlicet exponens et Evangelium condens: sanctorumque desideriorum voto reficiebat antiquos, et ostensione ipsarum rerum satiabat posteros, bonus, verax, omnibus aequus. Unde fit quod apostolicus coetus de tua sanctissima constructione sermonem protulit iocundissimum, factaque tua magnifica saluberrimo ostendit relatu. Nam Petrus, qui in apostolorum ordine primus est, fortiter de te persuasionis sumpsit exemplum, ita dicens: Christus pro nobis passus est, fratres, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Et item: Peccata, inquit, nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, iustitiae vivamus: cuius livore sanati estis. Hinc quoque credo quod ipse qui pro impiis et ingratis animam suam posuit, ad devotorum atque fidelium sibi preces aures suae pietatis inclinet. Proinde ego miser, si honorificentia eius aliquod munusculum dignabitur artis humanae accipere, hoc carmen ei summo nisu opto offerre, quia in eius bonitatem confido quod piae devotionis munera ipsi non displiceant, si perseveraverimus in vera confessione nominis eius. Ast nos beatus Iacobus apostolus hinc exhortatur, exemplum patientiae Christi nobis ostendens: Exemplum, inquit, accipite, fratres, laboris et patientiae, prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini Iesu Christi. Ecce beatificamus qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis, et finem Domini vidistis. Hinc et dilectus Domini Ioannes ad mutuam dilectionem nos provocat, Christum in medium proferens, ut sicut ipse pro nobis animam suam posuit, ita et nos pro fratribus nostris animas ponamus. Iudas quoque servus Christi, frater autem Iacobi, sub exemplo Iesu successoris Moysi, demonstravit Iesum Christum eduxisse nos per crucem de spirituali Aegypto, id est, de potestate tenebrarum, et incredulos perdidisse. Paulus ergo non paululum, sed magnifice de te locutus est, qui auditoribus suis ait: Non enim iudico me inter vos aliquid scire nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum. Et contradixit sibi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem illi mundus crucifixus sit, et ipse mundo, Christumque affirmat propter mortem crucis accepisse potestatem in coelo et in terra et subtus terram, ita ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus in gloria est Dei Patris. Ecce, sancta crux Christi, apostolicus ordo quam concinne antiquis prophetis tuas laudes profert, ita ut in nullo dissentiat, cum ea quae ipsi praecinebant futura, isti in te completa affirment, quia tu verae concordiae signum coelestia simul et terrestria, vetera et nova omnia perficias. |
1 | Omnipotens maiestas, virtus excelsa, creator coelestium et formator terrestrium, Dominus Deus sabaoth, qui verus conditor et redemptor es hominum, tu laus nostra es, tu virtus et gloria cum salute vera, tu es Rex regum, tu doctor ignorantium, rector fidelium et magister credentium, tu summus et princeps es pastorum, tu pius protector tuarum ovium, tu sancte Salvator auctor es totius boni, dux bonus, via recta, lux vera et vita perpetua, merces clara et ostium salutis aeternae. Ex te omnis sensus, vox, verbum et virtutum omnium fructus procedit. Ad te ergo direxi sermonem in primordio huius operis, et quaecunque in sequentibus addidi, ad tuam laudem pervenire optavi. Cor meum ad te se elevat, mentis meae tota intentio ad te clamat, quidquid usquam lingua rectae confessionis seu manus bonae operationis cum devotione piae mentis profert, totum ad laudem tuam pertinet. Omnia namque te glorificant et benedicunt, quae in imis et quae in supernis sunt, nec non et ego pars minima tuae creaturae, te Dominum verum supplex et laetus adoro, atque cruci tuae submisse et humiliter salutans dico: O lignum vitale et ara salutifera, te adoro, spem vitae aeternae deprecans, ut per te structuram sanctissimam hostia grata Deo oblatus existam. Hoc meum est desiderium, hoc validus amoris fervor, hoc tota intentio mentis et famina linguae exorant, hoc esuries cordis et sitis est animae, ut per passionis tuae gratiam me tibi oblatum famulum suscipias, tuaque crucifixio totum quod in me tibi contrarium sit consumat, et carnalem aestum temperet, iram exstinguat, linguam a pravo et vaniloquio compescat, et pietatis verba in os meum reponat; omnem perturbationem mentis pacificet, et vitam honestam deducat. Ergo quando adveneris, Domine Iesu, iudicare vivos ac mortuos ac saeculum per ignem, et consumpserit flamma adversarios tuos, omnes qui oderunt nomen tuum in novissima tuba et tempestate valida, quando secundum Evangelium tuum apparebit signum filii hominis in coelo, et plangent super se omnes tribus terrae, intuentes in cum in quem pupugerunt: obsecro ut tunc a flammis ultricibus sancta crux me eripiat, atque ab ira Agni proprium poetam defendat, cui cano carmen praesens, et utinam usque in finem vitae meae placita illi et honorifica semper decantem, minimus omnium servorum tuorum et peccator Rabanus, hymnis, laudibus, corde, ore, manu et totius gestu corporis, hoc semper memorans, quanta bonitate nos tu conditor noster creasti, et quanta pietate redemisti, cum ab inferni carcere et gehennae flamma nos liberasti. Et nunc, bone Salvator, deprecor ut des mihi requiem illam quam fidelibus tuis promiseras te daturum in arce polorum, ubi vere populus tuus sabbatizat, sabbato perenni fruens. Interim quoque, quandiu sim in hoc corpusculo, dirige me in semita recta fidei catholicae, sustenta firma spe, refice tua dilectione, ut ipse mihi sis refrigerium in via, quem requiem desidero habere in patria. Sine ulla enim diffidentia, omnia promissa tua credo esse verissima, iudicia tua pertimesco rectissima, dona tua exspecto dulcissima. Praesta ut in te gaudens tecum permaneam in aeterna laetitia. O crux alma Dei, usque huc, quantum potui, laudem tuam cecini; sed quia triumphum perpetem expetis, quem in his mortalibus pleniter et perfecte non invenis, confer te ad coelestia angelorum agmina, ibique tibi laus perpetua per cuncta sonabit saecula. |
1 | Domino excellentissimo, et omni honore dignissimo LUDOVICO regi, RABANUS, vilissimus servorum Dei servus, aeternae beatitudinis in Christo optat salutem. |
2 | Audita bona opinione vestra, quae praedicatur per totas provincias Germaniae atque Galliae, et pene in cunctis partibus Europae crebris laudibus intonat, satis exsulto, et Domini misericordiam imploro; quatenus hoc cum bono augmento ad salubrem finem pervenire concedat. Ob hoc quippe laboris mei opuscula, quae in servitium Christi, ipsius largiente gratia, sacras Scripturas exponendo, prout potui, expendi, non sine vestra communione habere volui: sed aliquos tractatus atque commentarios, in divinos libros conscriptos, vestrae venerationi direxi. Nuper quoque quia vos, quando in praesentia vestra fui, compertum vos habere dixistis aliquod opusculum me noviter confecisse de sermonum proprietate et mystica rerum significatione; quod etiam a mea parvitate postulastis vobis dirigi: feci libenter quod petistis, et ipsum opus vobis, in viginti duobus libris terminatum, transmisi: ut, si Serenitati Vestrae placuerit, coram vobis relegi illud faciatis; et si aliquid in eo dignum emendatione repertum fuerit, cum vestris sagacissimis lectoribus, prout ratio dictat, illud emendare curetis. |
3 | Sunt enim in eo plura exposita de rerum naturis, et verborum proprietatibus, nec non etiam de mystica rerum significatione. Quod idcirco ita ordinandum aestimavi, ut lector prudens continuatim positam inveniret historicam et mysticam singularum rerum explanationem: et sic satisfacere quodammodo posset suo desiderio, in quo et historiae et allegoriae inveniret manifestationem. |
4 | Unde mihi non melius aliud videbatur huius operis sumere initium, quam ab ipso conditore nostro, qui omnium rerum est caput et principium: quia quidquid naturaliter subsistit, aut auctor et creator omnium est, aut ab eo condita creatura. Quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Sic ergo primum de ipso summo bono et vero conditore nostro, hoc est, Patre, et Filio, et Spiritu sancto, uno et solo omnipotente Deo, iuxta parvitatem ingenii mei, quantum divina gratia me posse concessit, scribendo aliqua disserui. |
5 | Postea vero de coelestibus et terrestribus creaturis, non solum de natura, sed etiam de vi et effectibus earum, sermonem habere institui: ut lector diligens in hoc opere et naturae proprietatem iuxta historiam, et spiritualem significationem iuxta mysticum sensum simul posita inveniret. Et quia de sanctis hominibus qui in Veteri et Novo Testamento commemorantur, eorumque actionibus mysticis, nec non et de locis in quibus habitabant, silere me non convenit: nomina ipsorum simul et locorum ex Hebraica lingua in Latinam transferre placuit, ut inde facilius mysticam significationem explanare possem. |
6 | Addidi quoque in praese ti opusculo non pauca de fide catholica et religione Christiana: et e contrario de gentilium superstitione, et haereticorum errore, de philosophis et magis atque falsis diis, de linguis gentium, de regnis et militum civiumque vocabulis atque affinitatibus; de homine et partibus eius, et reliquis animantibus: de lapidibus, lignis et herbis, quae in terra gignuntur: de variis artibus atque artificiis et aliis multis: quae omnia in prooemio enumerari longum est. |
7 | Proinde quod de his posui, nunc sufficiat: caeterum autem in capitulis singulorum librorum diligentius ea numerari curavi. Decrevi enim hoc totum opus (ut supra dixi) in viginti duos libros dispertiri: sub quo numero Vetus Testamentum legis divinae interpres beatus Hieronymus complexum se asseruit: ex cuius interpretatione et expositione quaedam obscura in hoc opere elucidavi. |
8 | Tu autem, electe domine et regum charissime, acceptis his quae tibi transmisi, utere eis ut decet: et tam tibi, quam illis qui sub tuo regimine sunt constituti, ea utilia esse permitte: quatenus tuum bonum studium multis proveniat ad spiritalem profectum, et fiat tam tibi quam illis spiritale exercitium atque coelestis gaudii incrementum. |
9 | Imitare illius sapientis viri exemplum, qui de sapientiae laude protulit tale praeconium, dicens: Invocavi, et venit in me spiritus sapientiae: et praeposui illam regnis et sedibus; et divi ias nihil esse duxi in comparatione illius. Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tanquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. |
10 | Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius. Et laetatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia. Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. |
11 | Infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei, quoniam ipse sapientiae dux est et sapientium emendator. In manu enim illius sunt et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia et disciplina. Ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutem elementorum, initium et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et consummationes temporum, morum mutationes, et divisiones temporum, anni cursus, et stellarum dispositiones, naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, cogitationis hominum, differentias arborum, et virtutes rcum, et quaecunque sunt absconsa et improvisa didici: mnium enim artifex docuit me sapientia. Unde etiam in libro gentium et Regum legitur Dominus probasse petitionem Salomonis, qui petiit ab ipso sibi dari cor docibile, ut iudicare posset populum suum, et discernere inter bonum et malum; ubi ita scriptum est: Placuit sermo coram Domino, quod Salomon rem huiuscemodi postulasset. |
12 | Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti dies multos, nec divitias animasque inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium: ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum, ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. |
13 | Sed et haec quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus. Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris praecepta mea, et mandata mea, sicut ambulavit David pater tuus, longos faciam dies tuos. Unde manifestum est quod quicunque verus est amator sapientiae, et diligens custos mandatorum Dei, et fidelis exsecutor voluntatis ipsius usque in finem, hic habet eum protectorem, in futura vero vita fidelissimum boni studii remuneratorem et gaudii aeterni largitorem. |
14 | Idcirco, domine mi rex, ante omnia semper studium sit tibi ad discendam sapientiam divinam, subiectosque tibi idipsum agere praecipias: quatenus merito rex nominari possis, qui temetipsum et omnes tibi obedientes secundum voluntatem Dei regere et in viam veritatis ducere conaris: sicque fiet ut cum apparuerit Rex regum, et Dominus dominorum sederit in sede maiestatis suae, et congregatae fuerint ante eum omnes gentes, ut recipiant omnes, iuxta meritorum qualitatem, aut praemium aut poenam, tunc tu cum tuis a dextris eius stans, audias illam amabilem sententiam Domini, quam ad omnes electos suos prolaturus est, dicens: Venite, benedicti Patris mei, possidete vobis paratum regnum ab origine mundi. Sicque insertus sanctorum coetibus ibis cum eo in vitam aeternam, ubi simul cum sanctis angelis laetaberis in conspectu gloriae ipsius feliciter usque in finem. |
15 | Maiestas omnipotentis Dei diu vos hic servet incolumes, et postea in coelestis regni gaudio beatificet sempiterno. |
1 | Domino reverendissimo, et cum omni charitatis officio merito venerando atque colendo Patri HEMMONI episcopo, RABANUS, inutilis servorum Dei servus, in Christo aeternam optat salutem. |
2 | Memor boni studii tui, sancte Pater, quod habuisti in puerili atque iuvenili aetate in litterarum exercitio et sacrarum Scripturarum meditatione, quando mecum legebas non solum divinos libros et sanctorum Patrum super eos expositiones, sed etiam huius mundi sapientium de rerum naturis solertes inquisitiones, quas in liberalium artium descriptione et caeterarum rerum investigatione composuerunt. |
3 | Postquam me divina providentia ab exteriorum negotiorum cura absolvit, teque in pastoralis curae officium sublimavit, cogitabam, quid Tuae Sanctitati gratum et utile in scribendo conficere possem: quo haberes ob commemorationem in paucis breviter adnotatum quod ante in multorum codicum amplitudine et facunda oratorum locutione disertum copiose legisti. Neque enim mihi ignotum est qualem infestationem habeas, non solum a paganis qui tibi confines sunt, sed etiam a populorum turbis, quae per insolentiam et improbitatem morum Tuae Paternitati non parvam molestiam ingerunt, et ob hoc frequenti orationi atque assiduae lectioni te vacare non permittunt. |
4 | Haec enim omnia mihi sollicite tractanti venit in mentem ut iuxta morem antiquorum qui de rerum naturis et nominum atque verborum etymologiis plura conscripsere, ipse tibi aliquod opusculum conderem in quo haberes scriptum non solum de rerum naturis et verborum proprietatibus, sed etiam de mystica earumdem rerum significatione ut continuatim positam invenires historicam et mysticam singularum expositionem. |
5 | Tu autem, electe domine et episcoporum charissime, acceptis his quae tibi transmisi, utere eis ut decet, et tam tibi quam illis qui sub tuo regimine sunt constituti, utile esse permitte; quatenus tuum bonum studium multis proveniat ad spiritalem profectum, et fiat tam tibi quam illis spiritale exercitium atque coelestis gaudii incrementum. Imitare illius sapientis viri exemplum, qui de sapientiae laude tale protulit praeconium, dicens Invocavi, et venit in me spiritus sapientiae; et praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. |
6 | Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tanquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa. Nam et apostolus Paulus scribens ad Timotheum de doctrina sapientiae divinae, ad hoc ipsum exhortatus est eum, dicens : Haec proponens fratribus, bonus minister eris Christi Iesu, enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae, quam assecutus es. Praecipe haec et doce. Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. |
7 | Haec meditare, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. Unde decet te nihil aliud praeponere meditationi divinae legis, et doctrinae verbi Dei: nec ullo modo debes ea deserere propter mundanam curam et saecularia negotia: quia haec maximum impedimentum faciunt operi divino apud eos qui his abutuntur. Nam, proh dolor! multi inveniuntur huius temporis viri in ecclesiasticis personis qui, relicto praedicandi officio et spiritali conversatione, in eo se magnos aestimant, si terrenis negotiis praeponantur, et disceptationibus saecularium saepe intersint: ita ut in eorum conventibus quasi arbitres praesideant, et eorum conflictuum iudices fiant. |
8 | Quod tamen nullo modo Apostolus consentit, qui ait: Nemo militans Deo implicet se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. Nam qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. Item alibi ait: Si quos contemptibiles habetis, hos constituite ad indicandum saecularia negotia. Multo melius est enim laborare episcopum in doctrina verbi Dei ob salutem animarum sibi commissarum, quam in disponendis et definiendis civilibus quaestionibus; et variis hominum contentionibus vacare, qui propter terrenam cupiditatem lites et rixas incessanter movent, et unusquisque in his alterum superare contendit. |
9 | Nusquam enim in Scripturis sacris legitur ipse Salvator, aut discipuli eius, hoc egisse sive docuisse. Invenitur tamen in Evangelio scriptum quod quidam homo rogaverit ipsum Mediatorem nostrum quod fratri suo iuberet ut divideret secum haereditatem suam. Cui ille respondit: O homo, quis constituit me iudicem aut divisorem inter vos et reliquos? In quo probavit se nolle doctores Evangelii curis et rixis saecularium occupari vel interesse. |
10 | Non enim idem officium est Evangelium Christi in pulpito ecclesiae populo praedicare, et in placito saecularium lites forenses inter rixantes decernere. Haec ergo cum scribantur, mi domine, nolo ut aestimes me novam legem vivendi tibi constituere, sed olim a sanctis viris prolatam ob commemorationem breviter commemorare. Credo enim te magis velle interno conspectui conditoris tui salubriter placere, quam favoribus humanis forinsecus inaniter extolli. |
11 | Ideo quod bene in servitio Dei agere coepisti, hoc melius ac melius semper operando usque in finem perficere satagas: ut in primis et in ultimis conversationis tuae temporibus Dei servitium perfecte agens, ad coelestis praemii plenitudinem feliciter pervenire valeas; quatenus tibi in extremo iudicio ipse summus paterfamilias cum caeteris electis dicat: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. Intra in gaudium domini tui. |
1 | Primum apud Hebraeos Dei nomen Heli dicitur: quod alii Deum, alii, etymologiam eius exponentes, scyros, id est fortem, interpretati sunt; ideo quod nulla infirmitate opprimitur, sed fortis est et sufficiens ad omnia perpetranda. Secundum nomen, Eloim; tertium, Eloe: quod utrumque in Latinum Deus dicitur. Quod nomen in Latinum est ex Graeca appellatione translatum: nam Deus Graece theos febor dicitur, id est timor. Unde tractum est nomen Dei, quod eum colentibus sit timor. |
2 | Deus autem proprie nomen est Trinitatis, pertinens ad Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Ad quam Trinitatem etiam reliqua, quae in Deo infra sunt posita, vocabula referuntur. Quartum nomen est Sabaoth, quod vertitur in Latinum, exercituum sive virtutum. De quo in psalmo ab angelis dicitur: Quis est iste Rex gloriae, Dominus virtutum? Sunt autem in huiusmodi ordinatione virtutes multae, ut angeli, archangeli, principatus et potestates, cunctique coelestis militiae ordines: quorum tamen ille Dominus est, omnes enim sub ipso sunt eiusque dominatui subiacent. |
3 | Quintum nomen est Elion, quod interpretatur in Latinum excelsus, qui super coelos est, sicut scriptum est de eo: Excelsus Dominus, et super coelos gloria eius. Excelsus autem dictus pro valde celsus. Ex enim pro valde ponitur, sicut eximius, quasi valde eminens. Sextum, Ieie, id est qui est. Deus enim solus, quia aeternus est, hoc est, quia exordium non habet, essentiae nomen tenet. |
4 | Hoc enim nomen ad sanctum Moysen per angelum est delatum. Quaerenti enim quod esset nomen eius qui eum pergere praecipiebat ad populum ex Aegypto liberandum, respondit: Ego sum, qui sum: et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos; tanquam in eius comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, ea quae commutabilia sunt quasi non sint. |
5 | Quod enim dicitur, fuit, non est; et quod dicitur, erit, nondum est. Deus autem tantum esse novit: fuisse et futurum esse non novit. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto veraciter est: cuius essentiae comparatum esse nostrum non esse est. Unde et in colloquio dicimus: Vivit Deus, qui essentia vivit quam mors non habet. |
6 | Septimum, Adonai, quod generaliter interpretatur, Dominus: quo dominetur creaturae cunctae, vel quod creatura omnis dominatui eius deserviat. Dominus ergo et Deus vel quod dominetur omnibus, vel quod timeatur a cunctis. Octavum, ia, quod in Deo tantum ponitur: quod etiam in alleluia in novissima syllaba sonat. Nonum, tetragrammaton, hoc est quatuor litterarum, quod proprie apud Hebraeos in Deo ponitur: iod, he, vau, he, id est duabus ia: quae duplicata ineffabile illud et gloriosum nomen Dei efficiunt. |
7 | Dicitur autem ineffabilis, non quia dici non potest, sed quia finiri sensu et intellectu humano nullatenus potest: et ideo quia de eo nihil digne dici potest, ineffabilis est. Decimum, Saddai, id est, omnipotens. Vocatur autem omnipotens eo quod omnia potest; sed et a faciendo quod vult, non a patiendo quod non vult. Quod si ei accederet, nequaquam omnipotens esset. |
8 | Facit enim quod vult, et inde omnipotens. Item omnipotens, quod ipsius sunt omnia quae ubique sunt. Solus enim totius mundi habet imperium. Dicuntur autem et alia quaedam in Deum substantialiter nomina, ut immortalis, incorruptibilis, incommutabilis, et aeternus. Unde et merito cunctae praeponitur creaturae. Immortalis, sicut de eo scriptum est: Qui solus habet immortalitatem; quia in eius natura nulla est commutatio. |
9 | Nam omnis mutabilitas non inconvenienter mortalitas dicitur: secundum quod et anima dicitur mori, non quia in corpus vel in aliquam alteram substantiam mutatur et vertitur, sed in ipsa sua substantia, quidquid alio modo nunc est aut fuit secundum id quod destitit esse, quod erat mortalis utique deprehenditur. Ac per hoc Deus solus dicitur immortalis, quia solus incommutabilis incorruptibilisque appellatur, quia corrumpi et dissolvi non potest nec dividi. |
10 | Quidquid enim capit divisionem et interitum capit. Ille nec dividi potest, nec interire: inde incorruptibilis est. Incommutabilis est, quia semper manet et mutari nescit: nec perficit, quia perfectus est; nec deficit, quia aeternus est. Aeternus est, quia sine tempore est: non enim habet initium neque finem. Hinc et sempiternus, eo quod sit semper aeternus. |
11 | A quibusdam autem aeternus ab aethere creditur dictus, quomodo coelum sedes eius habetur. Unde est illud: Coelum coeli Domino. Et haec ista quatuor unum significant. Nam una eademque res dicitur sive dicatur aeternus Deus, sive immortalis, sive incorruptibilis, sive immutabilis. Nam invisibilis Deus dicitur, quia nunquam per substantiam suam apparuit oculis mortalium Trinitas, nisi per speciem subiectae creaturae, eiusdemque corporeae. |
12 | Nam nemo potest ipsam manifestationem essentiae Dei videre et vivere; sicut et dictum est Moysi. Unde et Dominus in Evangelio ait: Deum nemo vidit unquam. Invisibilis enim res est, ideoque non oculo, sed corde quaerendus est. Impassibilis, quod nullis perturbationibus afficitur, quibus fragilitas humana succumbit. Non enim attingunt eum ullae passiones, ut libido, iracundia, cupiditas, timor, moeror, invidia, etc. |
13 | , quibus mens humana turbatur. Sed eum dicitur Deus irasci, aut zelare, aut dolere, nostro usu dicitur. Apud Deum enim est perturbatio nulla, apud quem tranquillitas summa est. Simplex autem dicitur, sive non amittendo quod habet, seu quia non aliud est ipse, et aliud quod in ipso est: sicut in homine, cuius aliud est esse, et aliud sapere; nam et esse potest, et sapiens non esse. |
14 | Deus habet essentiam, habet et sapientiam: sed quod habet, hoc est; et omnia unus, ac proinde simplex est, quia non in eo aliquid accedere potest. Sed et quod est, et quod in ipso est, essentialiter est; excepto quod relative ad quamcunque personam est. Summe bonus, quia incommutabilis est. |
15 | Creatura vero bonum, sed non summum est, quia mutabilis est; et dum sit quidem bonum, non tamen esse potest et summum. Incorporeus autem vel incorporalis ideo dicitur Deus, ut spiritus credatur vel intelligatur esse, non corpus: nam dum dicitur spiritus, eius significatur substantia. Immensus, quod cuncta concludat, et ipse a nullo concludatur, sed omnia intra eius omnipotentiam coarctentur. |
16 | Perfectus dicitur, quia nihil ei potest adiici. Et tamen de consummatione alicuius facti perfectio dicitur: Deus autem, qui non est factus, quomodo est perfectus? sed hoc vocabulum de usu nostro sumpsit humana inopia, sicut et reliqua verba, quatenus id quod ineffabile est utcunque dici possit: quomodo Deo nihil digne humanus sermo dicit, sicut sunt et alia. |
17 | Creator dictus pro totius mundi rebus ab ipso creatis: nihil enim est quod non originem a Deo traxerit. Ipse et unus, quia dividi non potest, vel quia nihil aliud esse potest quod tantumdem capiat potestatis. Haec igitur, quae de Deo dicta sunt, ad totam pertinent Trinitatem, propter unam et coaeternam substantiam, sive in Patre, sive in Filio eius unigenito: in forma autem Dei, sive in Spiritu sancto, qui unus est Spiritus Dei Patris, et Filii eius unigeniti. |
18 | Sunt et quaedam vocabula ex usu nostro ad Deum, sumpta de membris nostris, sive de inferioribus: qui in propria natura invisibilis et incorporeus est, pro efficientibus tamen causarum in ipso, rerum species ascribuntur, ut more locutionis nostrae facilius seipsum insinuet: ut quia omnia videt, dicatur oculus; et propter quod audit omnia, dicatur auris; pro eo autem quod avertitur, ambulat: pro eo quod exspectat, stat. Sic in caeteris horum similibus ab humanis mentibus trahitur similitudo ad Deum, sicut est obliviscens et memorans. |
19 | Hinc est quod propheta dicit: Iuravit Dominus exercituum per animam suam; non quod Deus animam habeat, sed quod nostro narrat affectu. Nam et facies Dei in Scripturis sanctis non caro, sed divina cognitio intelligitur, eadem ratione qua per faciem conspectam quisque cognoscitur. Hoc enim in oratione dicitur Deo: Ostende nobis faciem tuam; ac si diceretur: Da nobis cognitionem tuam. |
20 | Sic et vestigia Dei dicuntur, quod nunc Deus per speculum cognoscitur. Ad perfectum vero omnipotens reperietur, dum in futuro facie ad faciem quibusque electis praesentabitur, ut ipsam speciem contemplentur, cuius nunc vestigia comprehendere conantur, hoc est, quem videre per speculum dicuntur. Nam et situs, et habitus, et locus, et tempus in Deo non proprie, sed per similitudinem translate dicuntur. |
21 | Sedere quippe super cherubin dicitur, quod est ad situm; et abysso tanquam vestimento amictus, quod est ad habitum; et: Anni tui non deficient; quod ad tempus pertinet; et: Si ascendero in coelum, tu illic es; quod ad locum manet. Nam et in propheta plaustri portantis fenum species ad Deum ducitur: et haec omnia per figuram dicuntur Deus, quod nihil horum ad proprietatem substantiae eius pertinet. |
22 | Et quia, sicut diximus, membra humana et habitus atque affectus humani per figuram Deo ascribuntur, breviter ea quae de his scripta recolimus, adnotamus. Caput Domini ipsa divinitas, eo quod principium et creator sit omnium rerum. Capilli autem Domini candidi in propheta Daniele scribuntur, eo quod antiquus sit dierum. Oculi Deum inspectio divina, eo quod omnia videat, ut est illud in Apostolo : Omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius. |
23 | Palpebrae Deum occulta et spiritualia in divinis praeceptis mysteria, ut est in psalmo: Palpebrae eius interrogant filios hominum, hoc est, probant filios hominum. Odoratus Domini, delectatio eius in moribus sive operibus sanctorum, ut in Genesi: Odoratusqué est Dominus odorem suavitatis. Os Domini, Filius eius vel sermo ad homines, ut in psalmo: Os Domini locutum est; et alibi: Os Domini ad iracundiam provocaverunt. Lingua Domini, Spiritus eius sanctus, ut in psalmo: Lingua mea calamus. Facies Domini, ostensio eius per Filium eius ad homines, ut in Exodo: Facies mea praecedet te; et in psalmo: Facies Domini dimisit eos. |
24 | Verbum Domini, Filius, ut in psalmo: Eructavit cor meum verbum bonum. Brachium Domini, Filius, per quem omnia operatus est, ut in propheta Isaia: Et brachium Domini cui revelatum est. Dextra Dei, id est Filius, ut in psalmo: Dextera Domini fecit virtutem. Item dextera Domini, gloria, sive beatitudo perpetua, sicut in Evangelio de Filio dicitur: Sedet ad dexteram Dei. Rursum dextera Dei, electi omnes, ut in Deuteronomio: In dextera eius ignea lex. Alae Domini, protectio divina, ut in psalmo: In umbra alarum tuarum sperabo. Scapulae Domini divina patientia, qua portare dignatur infirmos, ut in Deuteronomio; Suscepit eos, et supposuit scapulis suis. Maus Domini, divina operatio, ut in prophetia: Nonne manus meae fecerunt haec omnia?. Digitus Domini, Spiritus sanctus, cuius operatione tabulae legis in Exodo scriptae referuntur; et in Evangelio: Si in digito Dei eiicio daemonia. |
25 | Digiti Domini, legislator, Moyses, sive prophetae, ut in psalmo: Videbo coelos, hoc est, legis libros et prophetarum, opera digitorum tuorum. Sapientia, Dei Filius, in Apostolo: Christus Dei virtus et Dei sapientia; et in Salomone: Sapientia Domini attingit a fine usque ad finem fortiter. Uterus Domini, secretum divinitatis, ex quo Filium protulit, ut in psalmo: Ex utero ante luciferum genui te. Pedes Domini, stabilitas aeternitatis, ut in psalmo: Et caligo sub pedibus eius. Thronus Domini, angeli, sive sancti, vel ipsa regnandi potestas, ut in psalmo: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi. Sedes Domini, id est, quod supra, angeli vel sancti, quod in his Dominus sedeat; ut in psalmo: Deus sedet super sedem sanctam suam. Descensus Domini, visitatio eius ad homines, sicut in Michaea: Ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet conculcans extrema terrae; item in malam partem, ut in Genesi: Descendit Dominus ut videret turrim. Ascensus Domini, elevatio hominis assumpti a terra ad coelos, ut est in psalmo: Qui ascendit super coelos coelorum ad orientem. Stare Domini, patientia Divinitatis, per quam peccatores ad poenitentiam sustinet, sicut in Habacuc: Stetit et mensus est terram; et in Evangelio: Stetit Iesus, et iussit eum vocare ad se, hoc est, coelum. Transitus Domini, carnis assumptio, per quam nascendo, moriendo, resurgendo, in coelos ascendendo, quemdam transitum fecit: in Cantico canticorum: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Gressus Domini, adventus vel visitatio eius. |
26 | Viae Domini, operatio Divinitatis, sicut in Iob pro diabolo: Ipse est principium viarum Dei; item viae Domini, praecepta Domini, ut in Osee: Quomodo rectae viae Domini, et iusti ambulant in eis. Vestigia Domini, operum secretorum signa, ut in psalmo: Et vestigia tua non cognoscentur. Cognitio Domini, quod cognoscentes nos faciat; unde dicit ad Abraham: Nunc cognovi quod timeas Deum, hoc est, cognoscere te feci. Nescire Deum, reprobare est, ut in Evangelio: Nescio vos. Recordatio Domini, misericordia eius, per quam respicit et miseretur cui vult; sicut in Genesi: Recordatus est Dominus Noe; et alibi-Recordatus est Dominus populi sui. Poenitentia Domini rerum mutatio, sicut in libro Regum: Poenitet me quod constituerim Saul regem. Ita et furor Domini, ultio Divinitatis in peccatores, secundum vindictam patientis, non secundum aequitatem iudicantis; ut in psalmo: In ira sua et in furore suo conturbabit eos. Dormire Domini est, dum in quorumdam hominum cordibus fides eius minime vigilat, ut in psalmo: Exsurge, quare obdormis, Domine? Vigilia Domini, in electorum suorum custodia per praescientiam Divinitatis semper adesse, ut in psalmo: Ecce non dormitabit neque obdormiet. Sedere Dominum, regnare est, ut in psalmo: Deus sedet super sedem sanctam suam. Scabellum Domini, homo assumptus a Verbo, vel sancti eius a quibusdam putantur, ut in psalmo: Adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est; item scabellum est humiliatorum subiectio, ut in psalmo: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Ambulatio Domini, declaratio Divinitatis in operibus electorum suorum, ut in propheta: Et inambulabo in illis, et ero illorum Dominus. Tuba Dei, vox manifesta, ut in Apostolo: In iussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo. |
1 | Multis etiam modis Christus in Scripturis invenitur divinis. Nam ipse Dei Patris unigenitus est Filius, qui dum esset aequalis Patri, propter salutem nostram formam servi accepit. Proinde quaedam nomina in illo ex divinitatis substantia, quaedam ex dispensatione susceptae humanitatis assumpta sunt. Christus namque Graece a chrismate appellatus est, hoc est unctus. |
2 | Sacerdotes ergo et reges apud Iudaeos sacra unctione in Veteri Testamento ungebantur, et ideo Christus unctus appellatur, qui rex et sacerdos est; qui non oleo materiali, sed oleo laetitiae, hoc est Spiritu sancto, est unctus prae omnibus participibus suis. Christus vero Hebraice Messias dicitur. Iesus Hebraeum, Graece soter, Latine salutaris, vel salvator interpretatur, pro eo quod cunctis gentibus salutifer venit. |
3 | Emmanuel ex Hebraeo in Latinum significat nobiscum Deus, scilicet quod per Virginem natus Deus hominibus in carne mortali apparuit. Deus dicitur propter unitam cum Patre substantiam; Dominus, propter servientem sibi creaturam: Deus autem et homo, quia Verbum et caro. Unigenitus autem vocatur per divinitatis excellentiam, quia sine fratribus: primogenitus, per susceptionem hominis, in qua per adoptionem gratiae habere fratres dignatus est, quibus esset primogenitus. Homousios Patri ab unitate substantiae appellatur: substantia enim vel essentia Graece usia dicitur; homos, unum. |
4 | Utrumque enim coniunctum sonat una substantia. Principium eo quod ab ipso sunt omnia, et quia ante eum nihil est. Finis, vel quia dignatus est in fine saeculorum humiliter in carne nasci et mori; vel quia quidquid agimus, ad illum referimus: et cum ad illum pervenerimus, ultra, quod quaeramus, non habemus. Os Dei est, quia verbum est eius. Nam sicut pro verbis quae per linguam fiunt, saepe dicimus illa vel illa lingua: ita pro Dei verbo ponitur os, quia mos est ut ore verba formentur. |
5 | Verbum autem ideo dicitur, quia per eum omnia Pater condidit sive iussit; veritas, quia non fallit, sed tribuit quod promisit; vita, quia omnia vivificat; imago dicitur propter parem similitudinem Patris; figura, quod suscipiens formam servi per operum virtutumque similitudinem Patris in se imaginem atque immensam magnitudinem designavit; manus Dei est, quod omnia per ipsum facta sunt. |
6 | Hinc et dextera, propter effectum operis totius creaturae quae per ipsum formata est; brachium, quod ab ipso omnia continentur; virtus, quod omnem Patris potestatem in semetipso habeat, et omnia potest; sapientia, quod ipse revelet mysteria scientiae et arcana sapientiae; splendor, propter quod manifestat; lumen, quia illuminat; lux, quia ad veritatem contemplandam cordis oculos reserat; sol, quia illustrator; oriens, quia luminis fons, et quod oriri nos faciat ad vitam aeternam; fons, quia rerum origo est, vel quod faciat sitientes. |
7 | Ipse quoque α et ω quia initium et finis. Paraclitus, id est advocatus, quia pro nobis intercedit apud Patrem, et ad culpas nostras removendas curam gerit; sponsus, quia de coelo descendens adhaesit Ecclesiae, ut essent duo in carne una. Angelus dicitur propter annuntiationem paternae ac suae voluntatis; unde et apud prophetam magni consilii angelus legitur, dum sit Deus et Dominus angelorum. Missus dicitur, quia Verbum caro factum est. |
8 | Homo dicitur, quia incarnatus est; mediator, quia de morte ad vitam nos perduxit; propheta, quod futura revelavit; sacerdos, quod pro nobis hostiam se obtulit; pastor, quia custos est; magister, quia ostensor; Nazaraeus vero a loco Nazareth; a merito, id est, sanctus, sive mundus, quia peccatum non fecit. Siquidem et de aliis inferioribus rebus nominum species ad se trahit Christus, ut facilius intelligatur. |
9 | Dicitur autem panis, quia caro; vitis, quia ex sanguine ipsius redempti sumus; flos, quia electus; via, quia per ipsum ad Deum imus; ostium, quia per ipsum ad Deum ingredimur; mons, quia fortis; petra, quia firmitas est credentium; lapis angularis, vel quia duos parietes e diverso, id est de circumcisione et praeputio, in unam fabricam Ecclesiae iungit: vel quod pacem angelis et hominibus in se facit; lapis offensionis, quia veniens humilis, offenderunt in eum increduli homines, et factus est petra scandali. |
10 | Fundamentum autem ideo vocatur, quia fides in eo fundata est, vel quia super eum catholica Ecclesia constructa est. Agnus dicitur propter innocentiam; ovis, propter mansuetudinem; aries, propter principatum; haedus, propter similitudinem carnis peccati; et vitulus, pro eo quod pro nobis est immolatus; leo pro regno et fortitudine; serpens pro morte et sapientia. |
11 | Idem et vermis, quia resurrexit; aquila, pro eo quod post resurrectionem ad astra remeavit. Nec mirum si vilibus significationibus figuretur, qui usque ad nostrarum passionum seu carnis contumelias descendisse cognoscitur, qui dum sit Dei Patris coaeternus ante saecula Filius, postquam venit plenitudo temporis, propter salutem nostram formam servi accepit, et factus est Filius Dei filius hominis. |
12 | Unde quaedam de illo in Scripturis secundum formam Dei, quaedam secundum formam servi dicuntur. Quorum exempli gratia duo quaedam commemorantur, ut singula ad singula referantur. Secundum formam enim Dei de seipso dicit: Ego et Pater unum sumus; secundum formam hominis dicit: Pater maior me est. Homines autem, minus intelligentes quid et ad quid dicantur ea quae propter formam servi dicta sunt, volunt transferre ad formam Dei; et rursus ea quae dicta sunt ad formam Dei, ut ad se invicem personae referantur, volunt nomina esse naturae atque substantiae, et faciunt errorem in fide. |
13 | Sic enim Dei Filio coniuncta est humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona. Solus igitur homo pertulit crucem, sed propter unitatem personae et Deus dicitur pertulisse. Hinc est quod scribitur: Si enim cognovissent, nunquam Deum gloriae crucifixissent. Filium enim Dei crucifixum fatemur, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate humanitatis: non ex suae naturae permansione, sed ex nostrae susceptione. |
14 | Inveniuntur ergo membra corporalia ipso Filio Dei ascribi, necnon et habitus corporis, de quo iam supra aliqua posuimus, et adhuc alia subiiciemus. Nam caput Christi Deus esse in Apostolo legitur, et caput Ecclesiae Christus, ut est illud: Nam caput mulieris est vir: caput autem viri Christus, caput vero Christi est Deus. Corpus quidem Christi sancta est Ecclesia, sicut etiam idem Apostolus ostendit. Capilli namque Christi candidi multitudinem sanctorum dealbatorum in Apocalypsi exprimunt, ubi scriptum est: Caput autem eius et capilli erant candidi tanquam lana alba et tanquam nix. Antiquitas et immortalitas maiestatis in capitis candore ostenditur. |
15 | Cui praecipue iusti quique velut capilli adhaerentes, propter oves ad dexteram futuras instar lanae, et propter dealbatorum innumerabilem turbam et electorum e coelo datorum, instar nivis effulgent. Oculi Christi praecepta sunt evangelica; unde in Genesi legitur: Pulchriores sunt oculi eius vino, hoc est, veteris legis doctrinis. Item oculi Christi doctores sunt, per quos Ecclesia videt quae recta sunt, ut est illud in Cantico canticorum: Oculi eius, sicut columbae super rivulos aquarum. Qui bene, columbae, propter simplicitatem, et rivulis aquarum, propter charismata divina, comparantur. |
16 | Dentes Christi apostoli sunt et praedicatores Novi Testamenti; unde scriptum est: Dentes eius lacte candidiores. Qui praecidunt ab erroribus homines, et eos quasi comedendo in Christi corpus transferunt. Nomine autem lactis doctrina legis significatur. Lingua Christi evangelicus sermo est: Lingua mea adhaesit faucibus meis. Fauces Christi praedicatores sunt Evangelii. |
17 | Nam de gutture illius ita legitur in Cantico canticorum: Guttur illius suavissimum est. In gutture interna dulcedo verborum illius memoratur: quam qui sapit, non esurit. Labia Christi, annuntiatores verbi, ut in Cantico canticorum: Labia illius distillantia myrrham primam. Barba Christi, homo assumptus a Verbo, vel perfecti omnes, ut est in psalmo: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron. Manus Christi, operarii iustitiae, ad omne opus bonum parati, ut est illud in Cantico canticorum: Manus eius tornatiles aureae. |
18 | Digiti mei pleni sunt myrrha. In manibus enim opera, in digitis discretio designatur: in myrrha continentia et passiones, quae tunc probatissima est, cum solummodo pro charitate Dei et proximi, vel continentia vel passiones fiunt. Dextera Domini, Testamentum Novum; sinistra, Vetus. Item dextera, beatitudo perpetua; sinistra, vita praesens; sicut in Cantico canticorum Ecclesia dicit: Laeva eius sub capite meo, et dextera eius amplexabitur me. Item dextera, electi; sinistra, reprobi omnes, ut in Evangelio: Statuet oves a dextris, haedos autem a sinistris. Ubera Christi, evangelica doctrina; ut in Cantico canticorum: Meliora sunt ubera tua vino. Mamillae Domini, duo Testamenta; unde legitur in Apocalypsi: Et zona aurea circa mamillas. Venter Christi, lavacrum regenerationis, ex quo electos suos per adoptionis gratiam in filios generat. |
19 | Hinc in Cantico canticorum dicitur: Venter tuus eburneus. Intestina Domini, secretum divinitatis, sive in sacra Scriptura occulta sacramenta; hinc in Exodo scriptum est: Caput cum pedibus et intestinis vorabilis. Crura eius, apostoli vel caeteri praedicatores, totum Ecclesiae corpus sustinentes; de quo in Cantico canticorum dicitur: Crura eius sicut columnae marmoreae. Pedes Domini, assumptus homo a Verbo, vel sancti apostoli; de quo in Deuteronomio scriptum est: Qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius; et in psalmo: Adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Ossa Christi, fortes in Ecclesia, quae est corpus eius; de quo in psalmo scriptum est: Dispersa sunt omnia ossa mea. Carnes Christi infirmi in Ecclesia; de quo dicitur in psalmo: Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas. Vestimenta Domini, caro assumpta; unde in Ezechiele propheta scriptum est; Ecce vir vestitus lineis, id est, carne munda. Item vestimenta Christi, electi omnes, ut in Iob: Circumda tibi decorem tuum, et speciosis induere vestibus. Tunica Christi, eius Ecclesia, cuius figuram tunica illa habuit de qua in Evangelio scribitur: Non scindamus illam, sortiamur de illa cuius sit. Stola Christi, caro assumpta, passionis vino mundata; hinc in Genesi scriptum est: Lavabit vino stolam suam. Unde pallium Christi, sancta Ecclesia, eius aspersa cruore; unde et supra: In sanguine uvae pallium suum. Lumbare Domini, populus Iudaeorum, superbiae vitio putrefactum; de quo in Ieremia scriptum est: Sicut lumbare adhaeret corpori, sic appellavi populum istum ad me, dicit Dominus. Cingulum Christi, iustitia sive fides eius. |
20 | Hinc in Isaia legitur: Iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius. Calceamenta Domini, mysterium incarnationis, de quo Ioannes Baptista in Evangelio ait: Cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamenti eius. |
1 | Spiritus sanctus ideo praedicatur Deus, quia ex Patre Filioque procedit, et substantiam eius habet. Neque enim aliud de Patre procedere potuit, quam quod ipse est Pater. Spiritus sanctus autem dictus est secundum id quod ad aliquid refertur. Sicut enim relative Pater et Filius dicuntur, ita et Spiritus sanctus ad Patrem et Filium quodammodo relative dicitur, quia Patris et Filii Spiritus est: sed ipsa relatio Spiritus sancti non ita reciprocatione converti poterit, sicut Pater et Filius. |
2 | Nam Pater Filii Pater dicitur, et Filius Patris dicitur: Spiritus sanctus vero uniformiter dicitur ad Patrem et Filium, quia Patris et Filii Spiritus est. Dicimus enim Spiritum sanctum, Spiritum Patris, sed non vicissim dicimus Patrem Spiritus sancti, ne Filius eius intelligatur Spiritus sanctus. Item dicimus Spiritum sanctum, Spiritum Filii, sed non dicimus Filium Spiritus sancti, ne Pater eius intelligatur Spiritus sanctus. |
3 | Dicitur et idem Spiritus donum Dei, quia Deus donator doni sui est. In quibus nominibus circumferri potest vicissim relationis regula, ut sic dicatur donator doni et donum donatoris; quia in his vocabulis potuit inveniri usitata huic categoriae, quae dicitur ad aliquid, circumlatio. Ergo hoc donum Dei, id est Spiritus sanctus, qui de Patre et Filio aequaliter procedit, ineffabilis quaedam Patris Filiique communio est: et ideo fortasse sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire. |
4 | Nam hoc ipse proprie dicitur, quod illi communiter dicuntur: quia et Pater Spiritus et Filius Spiritus, et Pater sanctus, et Filius sanctus recte dicitur. Ergo ut nominibus iunctis, quae separatim utriusque personae conveniunt, utriusque communio proprie significetur, vocatur Spiritus sanctus: quia est tertia in sancta Trinitate persona, Patri et Filio per omnia aequalis, qua coaeternus et consubstantialis. Et haec Trinitas unus est Deus, solus bonus, magnus, aeternus, omnipotens. |
5 | Ipse sibi unitas, divinitas, magnitudo, bonitas, omnipotentia, et quidquid ad se substantialiter dicitur. Non ita in relativis vocabulis intelligendum est vel dicendum, quia dici non potest, Pater sibi Pater, vel Filius sibi Filius, vel Spiritus sanctus sibi Spiritus sanctus: sed haec relativa vocabula ad aliam personam referuntur. |
6 | Nam et hoc nomen quod Spiritus dicitur, non semper secundum id quod refertur ad aliquid, sed secundum id quod aliquam naturam significat, intelligitur. Omnis enim incorporea natura spiritus in Scripturis sacris appellatur. Unde non tantum Patri et Filio et Spiritui sancto, sed omni rationali creaturae et animae hoc vocabulum congruit. |
7 | Spiritus sanctus ideo non dicitur genitus, ne duo in Trinitate filii suspicarentur. Ideo non praedicatur ingenitus, ne duo patres in ipsa Trinitate credantur. Procedens autem dicitur, testimonio Domini dicentis: Cum autem venerit paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; et rursum: Ille, inquit, clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. |
8 | Hic autem non solum natura procedit, sed semper ad peragenda opera Trinitatis indesinenter procedit. Hoc interest inter nascentem Filium et procedentem Spiritum sanctum, quod Filius ex uno nascitur, Spiritus sanctus ex utroque procedit. Et ideo dicit Apostolus: Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. Nam Pater nunquam legitur missus, Spiritus vero missus; ut est illud Dominicum: Paraclitus, inquit, Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia. Paraclitus enim Graece, Latine interpretatur consolator, a consolatione; paraclisis enim consolatio interpretatur. Christus enim eum lugentibus misit, postquam ab eorum oculis ipse in coelum ascendit. |
9 | Consolator enim tristibus mittitur, secundum illam eiusdem Domini sententiam: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. Ipse etiam dicit: Tunc lugebunt filii sponsi, cum ab eis ablatus fuerit sponsus. Item paraclitus, pro eo quod consolationem praestat animis qui gaudium temporale amittunt. Alii paraclitum Latine oratorem vel advocatum interpretantur. |
10 | Ipse enim Spiritus sanctus dicit: Ipse docet; per ipsum datur sermo sapientiae; ab ipso sancta Scriptura inspirata est. Ideo Spiritus sanctus septiformis nuncupatur, propter dona quae de divinitatis eius plenitudine particulatim quique, ut digni sunt, consequi promerentur. Ipse enim spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini dicitur. Spiritus autem principalis in psalmo quinquagesimo legitur. |
11 | Ubi quia tertio spiritus repetitur, nonnulli Trinitatem intellexerunt, ideo quia scriptum est: Deus Spiritus est. Quod enim non est corpus, et tamen est, videtur restare ut spiritus sit. Intelligunt enim ibi nonnulli Trinitatem significari: in Spiritu principali Patrem, in Spiritu recto Filium, in Spiritu sancto Spiritum sanctum. |
12 | Spiritus sanctus ideo donum Dei dicitur, eo quod datur. A dando enim donum est nuncupatum. Notissimum est enim Dominum Iesum Christum, cum post eius resurrectionem a mortuis ascendit in coelum, dedisse Spiritum sanctum: quo credentes impleti, linguis omnium gentium loquebantur. In tantum donum Dei est in quantum datur eis qui per eum diligunt Deum. |
13 | Apud se autem Deus est, apud nos donum est, sed sempiterne Spiritus sanctus donum est, distribuens singulis prout vult, gratiarum dona. Nam et prophetis, quibus vult, impartit; et peccata, quibus vult, dimittit: nam peccata nostra sine Spiritu sancto non donantur. Spiritus sanctus inde charitas proprie nuncupatur: vel quia naturaliter eos a quibus procedit, coniungit et se unum cum eis esse ostendit; vel quia in nobis id agit, ut in Deo maneamus, et ipse in nobis. |
14 | Unde et in donis Dei nihil maius est charitate, et nullum est maius donum Dei quam Spiritus sanctus. Ipse est et gratia: quae quia non pro meritis nostris, sed voluntate divina gratis datur, inde gratia nuncupatur. Sicut unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit Pater, et Filius, et Spiritus sanctus universaliter sapientia: ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur vocabulo charitatis, cum sit Pater et Filius universaliter charitas. |
15 | Spiritus sanctus digitus Dei esse, in libris Evangelii apertissime declaratur. Cum enim unus evangelista dixisset: In digito Dei eiicio daemonia, alius hoc idem ita dixit: In Spiritu Dei eiicio daemonia. Unde et digito Dei scripta lex est, data die quinquagesima ab occisione agni: et die quinquagesima venit Spiritus sanctus a passione Domini nostri Iesu Christi. |
16 | Ideo autem digitus Dei dicitur, ut eius operatoria virtus cum Patre et Filio significetur. Unde et Paulus ait: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Sicut autem per baptismum in Christo morimur et renascimur, ita Spiritu signamur, qui est digitus Dei et spiritale signaculum. |
17 | Spiritus sanctus idcirco in columbae specie venisse scribitur, ut natura eius per avem simplicitatis et innocentiae declaretur. Unde et Dominus: Estote, inquit, simplices sicut columbae. Haec enim avis corporaliter ipso felle caret, habens tantum innocentiam et amorem. Spiritus sanctus inde nomine ignis appellatur pro eo quod in apostolorum Actibus per divisionem linguarum ut ignis apparuit: qui et insedit super unumquemque eorum. Propterea autem diversarum linguarum gratiam apostolis dedit, ut idonei efficerentur fidelium eruditione populorum. Quod vero supra singulos sedisse memoratur, id causae est ut intelligatur per plures non fuisse divisus, sed mansisse in singulis totus, sicut fere ignibus mos est. |
18 | Hanc enim habet naturam ignis accensus, ut quanti ad eum, quanti ad crinem purpurei splendoris aspexerint, tantis visum suae lucis impertiat, tantis mysterium sui muneris tribuat, et ipse in sua nihilominus integritate permaneat. Spiritus sanctus nomine aquae appellatur in Evangelio, Domino clamante et dicente: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius. Evangelista autem exposuit unde diceret; secutus enim ait: Hoc enim dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Sed aliud est aqua sacramenti, aliud aqua quae significat Spiritum Dei. |
19 | Aqua enim sacramenti visibilis est, aqua Spiritus invisibilis est. Ista abluit corpus, et significat quod fit in anima: per illum autem Spiritum sanctum ipsa anima mundatur et saginatur. Spiritus sanctus ideo unctio dicitur, Ioanne apostolo testante; quia sicut oleum naturali pondere superfertur omni liquore, ita in principio superferebatur Spiritus sanctus aquis. |
20 | Unde et Dominus oleo exsultationis, hoc est Spiritu sancto, legitur fuisse unctus. Et Ioannes apostolus Spiritum sanctum unctionem vocat, dicens : Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, permaneat in vobis. Et necesse non habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio eius docet vos de omni re. Ipse est enim Spiritus sanctus unctio invisibilis. |
1 | Trinitas appellata quod fiat totum unum ex quibusdam tribus, quasi trinitas: ut memoria, intelligentia et voluntas, in quibus mens habet in se quamdam imaginem divinae Trinitatis. Nam dum tria sint, unum sunt; quia et singula in se manent, et omnia in omnibus. |
2 | Omnis itaque Scriptura Veteris ac Novi Testamenti divinitus inspirata, si catholice intelligitur, hoc insinuat quod Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, unus sit Deus, eiusdemque substantiae, uniusque essentiae atque inseparabilis indivinitatis unitate: ideoque non sunt tres dii, sed unus: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: quamvis Pater Filium genuerit, et ideo Filius non sit qui Pater est, Filiusque a Patre sit genitus, et ideo Pater non sit qui Filius est: Spiritus sanctus nec Pater sit, nec Filius, sed tantum Patris et Filii Spiritus, Patri et Filio etiam ipse coaequalis et ad Trinitatis pertinens unitatem. Et haec Trinitas unus est Deus, ex quo omnia, per quem omnia, et in quo omnia, beato Paulo attestante, ubi ait: Quomodo ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Igitur firmissime credimus, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum esse naturaliter Deum: neque tamen ipsum Patrem esse qui Filius est, nec Filium ipsum esse qui Pater est, nec Spiritum sanctum ipsum esse qui Pater aut Filius est. |
3 | Una est enim Patris, et Filii, et Spiritus sancti essentia: in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus: quamvis personaliter sit alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Quod nobis maxime in ipso sanctarum Scripturarum demonstratur initio, ubi Deus dicit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Cum enim singulari numero dixit imaginem, ostendit unam naturam esse ad cuius imaginem homo fiebat; cum vero dicit pluraliter nostram, ostendit Deum, ad cuius imaginem homo fiebat, non unam esse personam. |
4 | Si enim illa una essentia Patris, et Filii, et Spiritus sancti una esset persona, non diceretur, ad imaginem nostram, sed, ad imaginem meam; nec dixisset, faciamus, sed, faciam. Si vero in illis tribus personis tres essent intelligendae vel credendae substantiae, non diceretur, ad imaginem nostram, sed, ad imagines nostras. |
5 | Sed ad unam imaginem unius Dei homo factus dicitur, ut una sanctae Trinitatis essentialiter divinitas intimetur. Hanc quoque trinitatem personarum atque unitatem naturae propheta Isaias revelatam sibi non tacuit, cum se dicit audisse seraphin clamantia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth. Ubi prorsus in eo quod dicitur tertio, sanctus, personarum Trinitatem; in eo vero quod semel dicitur, Dominus Deus sabaoth, divinae naturae cognoscimus unitatem. |
6 | Plane absque omni dubitatione credendum est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum esse Deum Patrem omnipotentem, aeternum, incommutabilem: et singuli horum Deus, et simul omnes unus Deus: et singulis quisque horum, plena et perfecta et aeterna substantia: et simul omnes, una substantia: quia quidquid est Pater, quo Deus est, quo substantia est, quo aeternitas est, hoc Filius, hoc Spiritus sanctus est. |
7 | Ita etiam et Filius, eo quo est Deus, quo substantia est, quo aeternitas est, hoc Pater est et Filius. Una in tribus divinitas, una essentia, una omnipotentia. Et quidquid substantialiter de Deo dici potest, si forte de Patre solo interrogatus fueris, quid sit Pater, responde, Deus est. Interrogatus de Filio, responde, Deus. Interrogatus de Spiritu sancto, responde, Deus. |
8 | Si interrogatus fueris simul de Patre, et Filio, et Spiritu sancto, non deos, sed Deum responde unum, omnipotentem, incommutabilem. Sciendum est quod quaedam de Deo substantialiter dicuntur, ut est, Deus, magnus, omnipotens: et quidquid ad se dicitur, id est, substantiam divinitatis significans: quaedam itaque relative dicuntur: ut Pater ad Filium, Filius ad Patrem, et Spiritus sanctus relative ad Patrem et Filium; ad se autem sive Pater, sive Filius, sive Spiritus sanctus, Deus dicitur. |
9 | Itaque Pater eo quo est Deus, hoc ipso substantia est: quia eiusdem substantiae Filius, procul dubio et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus. At vero Deus, eo quo Pater est, relative dicitur, quia non substantiae nomen est, sed refertur ad Filium. Non sic dicimus Filium Patrem esse, quomodo dicimus Filium Deum esse: nec ita dicimus Patrem Filium esse, sicut dicimus Deum esse; quia Deus substantialiter dicitur, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus relative dicuntur. |
1 | Angeli Graece vocantur, Hebraice malaoth, Latine vero nuntii interpretantur, ab eo quod Domini voluntatem populis nuntient. Angelorum autem vocabulum officii nomen est, non naturae. Semper enim sunt spiritus, sed cum mittuntur, vocantur angeli. Quibus ideo pictorum licentia pennas facit, ut celerem eorum in cuncta discursum significent: sicut et iuxta fabulas poetarum venti pennas habere dicuntur, propter velocitatem scilicet. |
2 | Unde et sacra Scriptura dicit: Qui ambulat super pennas ventorum. Novem autem esse ordines angelorum sacrae Scripturae testantur, id est, angeli, archangeli, throni, dominationes, virtutes, potestates, principatus, cherubin et seraphim. Quorum officiorum vocabula cur ita sint dicta, interpretando exsequimur. Angeli vocantur propter quod de coelis ad annuntiandum hominibus mittuntur. |
3 | Angelus enim Graece, Latine nuntius dicitur. Archangeli Graeca lingua summi nuntii interpretantur. Qui enim parva vel minima annuntiant, angeli; qui vero summa, archangeli nuncupantur. Archangeli dicti eo quod primatum teneant inter angelos; archos enim Graece, Latine princeps interpretatur. Sunt enim et duces principes, sub quorum ordine unicuique angelorum officia deputata sunt. |
4 | Nam quia archangeli angelis praesunt, Zacharias propheta testatur dicens: Ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur: et alius angelus egrediebatur in occursum eius, et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Ierusalem. Si enim in ipsis officiis angelorum nequaquam potestates superiores inferiores disponerent, nullo modo hoc quod homini diceret angelus, ab angelo cognovisset. |
5 | Quidam autem archangelorum privatis nominibus appellantur, ut per vocabula ipsa in opere quid valeant designetur. Gabriel Hebraice, in lingua nostra vertitur fortitudo Dei. Ubi enim potentia vel fortitudo manifestatur, Gabriel mittitur. Unde et eo tempore quo erat Dominus nasciturus et triumphaturus de mundo, Gabriel venit ad Mariam, ut illum annuntiaret, qui ad debellandas aerias potestates humilis venire dignatus est. |
6 | Michael interpretatur quis sicut Deus? Quando enim aliquid in mundo mirae virtutis fit, hic archangelus mittitur: et ex ipso opere nomen est eius, quia nemo valet facere quod facere potest Deus. Raphael interpretatur curatio vel medicina Dei. Ubicunque enim curandi opus necessarium est, hic archangelus a Deo mittitur, et inde medicina Dei vocatur. |
7 | Unde et ad Tobiam idem archangelus missus, oculis eius curationem adhibuit, et caecitate detersa visum restituit. Nominis enim interpretatione et angeli officium designatur. Uriel interpretatur ignis Dei, sicut legimus apparuisse ignem in rubo. Legimus etiam ignem missum desuper, et implesse quod praeceptum est. Throni autem, et dominationes, et principatus, et potestates, et virtutes, quibus cunctam coelestem societatem Apostolus complectitur, ordines angelorum et dignitates intelliguntur. Et pro hac ipsa distributione officiorum, alii throni, alii dominationes, alii principatus, alii potestates dicuntur, pro certis dignitatibus quibus invicem distinguuntur. |
8 | Virtutes angelica quaedam ministeria perhibentur, per quas signa et miracula in mundo fiunt, propter quod et virtutes dicuntur. Potestates sunt quibus virtutes adversae subiectae sunt, et inde potestatum nomine nuncupantur, quia maligni Spiritus eorum potestate coercentur, ne tantum noceant quantum cupiunt. Pincipatus sunt hi qui angelorum agminibus praesunt: qui pro eo quod subditos angelos ad explendum mysterium divinum disponunt, principatus vocabulum acceperunt. |
9 | Nam alii sunt qui administrant, alii qui assistunt sicut et per Danielem dicitur: Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant illi. Dominationes sunt hi qui etiam virtutibus et principatibus praeeminent; qui pro eo quod caeteris angelorum agminibus dominantur, dominationes vocantur. Throni sunt agmina angelorum qui Latino eloquio sedes dicuntur; et vocati throni, quia illis praesidet conditor, et per eos iudicia sua disponit. |
10 | Cherubim autem et ipsi sublimes coelorum potestates et angelica ministeria esse perhibentur, qui ex Hebraico in linguam nostram interpretantur, scientiae multitudo. Sunt enim sublimiora agmina angelorum; qui pro eo quod, vicinius positi, divina scientia caeteris amplius plena sunt, Cherubim, id est plenitudo scientiae, appellantur. Ipsa sunt illa duo animalia super propitiatorium arcae facta ex metallo, propter significandam angelorum praesentiam, in quorum medio ostenditur Deus. Seraphim quoque similiter multitudo est angelorum, qui ex Hebraeo in Latinum ardentes vel incendentes interpretantur. |
11 | Qui idcirco ardentes vocantur, quod inter eos et Deum nulli alii angeli consistunt; et ideo quantum vicinius coram eo consistunt, tanto magis claritate divini luminis inflammantur. Haec igitur vocabula agminum angelorum ita sunt specialia ordini singulorum, ut tamen sint ex parte communia omnium. Nam throni, Dei sedes, in quorumdam angelorum ordine specialiter designentur, tamen dicitur per Psalmistam: Qui sedes super cherubim. Sed ideo isti ordines angelorum privatis nominibus appellantur, quia hoc ipsum officium in proprio ordine plenius acceperunt: et cum sint omnibus officia communia, proprie tamen et nomina suis ordinibus deputantur. |
12 | Unicuique enim, sicut praedictum est, propria officia sunt iniuncta, quae promeruisse eos in mundi constat exordio. Nam quia angeli et locis et hominibus praesunt, prophetae testatur angelus dicens: Princeps regni Persarum restitit mihi. Unde apparet nullum esse locum cui angeli non praesunt. Hic est ordo vel distinctio angelorum, qui post lapsum malorum in coelesti iugore perstiterunt. Nam postquam apostatae angeli ceciderunt, hi perseverantia aeternae beatitudinis solidati sunt. |
13 | Unde et post coeli creationem in principio repetitur: Fiat firmamentum; nimirum ostendens quod post ruinam angelorum malorum hi qui permanserunt, firmitatem aeternae perseverantiae consecuti sunt, nullo iam lapsu aversi, nulla superbia cadentes: sed firmiter in Dei amore et contemplatione manentes nihil aliud dulce habent, nisi eum a quo creati sunt. |
14 | Quod autem duo seraphim in Isaia leguntur, figuraliter Veteris et Novi Testamenti significationem ostendunt. Ideo vero faciem et pedes Dei operiunt, quia praeterita ante mundum, et futura post mundum scire non possumus, sed media tantum eorum testimonio contemplamur. Singuli senas alas habent, quia de fabrica tantum mundi, quae in sex diebus facta sunt, in praesenti saeculo novimus. |
15 | Quod clamant ter, Sanctus, alter ad alterum, Trinitatis in una divinitate demonstrat mysterium. Sed quid prodest nos de angelicis spiritibus ista perstringere, si non studeamus haec etiam ad nostros profectus congrua consideratione derivare? Quia enim superna illa civitas ex angelis et hominibus constat: ad quam tantum credimus humanum genus ascendere, quantos illic contigit electos angelos remansisse; sicut scriptum est: Statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei; debemus et nos aliquid ex illis distinctionibus supernorum civium ad usum nostrae conversationis trahere, nosque ipsos ad incrementa virtutum bonis studiis inflammare. |
16 | Quia enim illuc ascensura creditur tanta multitudo hominum, quanta multitudo remansit angelorum, superest ut ipsi quoque homines qui ad coelestem patriam redeunt, ex eis agminibus aliquid, illuc revertentes, imitentes. Distincte namque conversationes hominum singulorum agminum ordinibus congruunt, et in eorum sortem per conversationis similitudinem deputantur. |
17 | Nam sunt plerique qui parva capiunt, sed tamen haec eadem parva pie annuntiare fratribus non desistunt: isti itaque in angelorum numerum currunt. Et sunt nonnulli qui, divinae largitatis munere refecti, secretorum coelestium summa et capere praevalent et nuntiare: quo ergo isti non inter archangelorum numerum deputantur? |
18 | Et sunt qui mira faciunt, signa valenter operantur: quo igitur isti, nisi ad supernarum virtutum sortem et numerum congruunt? Et sunt nonnulli qui etiam de obsessis corporibus malignos spiritus fugant, eosque virtute orationis et vi acceptae potestatis eiiciunt: quo itaque isti meritum suum, nisi inter potestates coelestium numerum sortiuntur? |
19 | Et sunt nonnulli qui acceptis virtutibus etiam electorum hominum merita trans cendunt; cumque et bonis meliores sunt, electis quo que fratribus principantur: quo ergo isti sortem suam, nisi inter principatuum numerum, acceperunt? Et sunt nonnulli qui sic in semetipsis cunctis vitiis omnibusque desideriis dominantur, ut ipso iurmunditiae dii inter homines vocentur; unde et ad Moysen dicitur: Ecce constitui te Deum Pharaonis : quo ergo isti, nisi inter numeros dominatuum, currunt? |
20 | Et sunt nonnulli qui, dum sibi metipsis vigilanti cura dominantur, dum se sollicita intentione discutiunt, divino timori semper inhaerentes, hoc in munere virtutis accipiunt ut iudicare recte et alios possint: quorum profecto mentibus dum divina contemplatio praesto est, in his, velut in throno suo, Dominus praesidens, aliorum facta examinat, et cuncta mirabiliter de sua sede dispensat. Qui ergo isti, nisi conditoris sui throni sunt? |
21 | Vel quo nisi ad supernarum sedium numeros ascribuntur? Per quos dum sancta Ecclesia regitur, plerumque de quibusdam suis infirmis actibus etiam electi iudicantur. Et sunt nonnulli qui tanta Dei ac proximi dilectione pleni sunt, ut iure cherubim nominentur. Quia enim, ut praefati sumus, cherubim plenitudo scientiae dicitur, et Paulo dicente didicimus: Quia plenitudo legis charitas; omnes qui Dei et proximi charitate caeteris amplius pleni sunt, meritorum suorum sortem inter cherubim numero perceperunt. Et sunt nonnulli qui, supernae contemplationis amore accensi, in solo conditoris sui desiderio anhelant, nil iam in hoc mundo cupiunt, solo aeternitatis amore pascuntur, terrena quaeque abiiciunt, cuncta temporalia mente transcendunt, amant et ardent: atque in suo ipso ardore requiescunt, amando ardent, loquendo et alios accendunt; et quos verbo tangunt, ardere protinus in Dei amore faciunt. |
22 | Quid ergo istos, nisi seraphim, dixerim, quorum cor in ignem conversum lucet et urit: quia et mentium oculos ad superna illuminant, et compungendo in fletibus vitiorum rubiginem purgant: quia ergo ita ad amorem sui conditoris inflammati sunt, quo isti, nisi inter seraphin numerum, sortem suae vocationis acceperunt? |
23 | Vae autem animae quae in se de his bonis quae enumeravimus, minime aliquid recognoscit, eique adhuc vae deterius imminet, sed privatam se donis intelligit et nequaquam gemit. Quisquis ergo talis est, fratres mei, gemendus est valde, quia non gemit. Pensemus igitur accepta electorum munera, et virtute qua possumus, ad amorem tantae sortis anhelemus. |
24 | Qui in se donorum gratiam minime recognoscit, gemat; qui vero minora in se cognoscit, maiora aliis non invideat. Angelorum enim nomine potestates supernae, ut supra ostendimus, designantur, ut in psalmo: Qui facit angelos suos spiritus. Angelus autem typice Dominus Iesus Christus nuncupatur, id est, nuntius paternae voluntatis. Unde propheta ait: Venit ad templum suum dominatorem, quem vos vultis, et angelus testamenti, quem vos desideratis. |
25 | Angelus Ioannes praecursor in Malachia vocatur, ut est illud: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam. Simili quoque modo et in Apocalypsi, ubi praelia describuntur, ita legitur: Vidi angelum Dei fortem volantem per medium coelum. Angeli sancti praedicationes vocantur, de quibus Dominus ad Iob pro diabolo loquens ait: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. Et alibi: Angeli pacis amare flebunt. Et in Apostolo: Apparuit angelis. Quod nomen non per naturam, sed per officium ministrationis sortiti sunt. Angelus diabolus in Apostolo nuncupatur, ubi ait: Etiam si angelus de coelo evangelizaverit vobis praeter quod evangelizavimus, anathema sit. Similiter et angeli immundi spiritus nuncupantur, ubi idem. Apostolus ait: Nescitis quia angelos iudicabimus? quanto magis saecularia! His vero exempla similia, qui Scripturas legit, invenire poterit. |
1 | Adam, sicut beatus Hieronymus tradidit, homo seu terrenus, sive terra rubra interpretatur; ex terra enim facta est caro, et humus hominis faciendi materies fuit. Hic figuram Christi gestavit. Nam sicut sexta die formatus est ad imaginem Dei, ita sexta mundi aetate Filius Dei formam carnis induit, ut reformaret hominem ad similitudinem Dei. |
2 | Eva interpretatur vita, sive calamitas, sive vae. Vita, quia origo fuit nascendi; calamitas et vae, quia per praevaricationem causa exstitit moriendi. A cadendo enim nomen assumpsit calamitas. Alii autem dicunt quod ob hoc Eva vita et calamitas sit appellata, quia saepe mulier viro causa salutis est, saepe calamitatis et mortis, quod est vae. |
3 | Designat autem Ecclesiam sponsam Christi factam per lavacri ministerium, quod de latere morientis Christi profluxit. |
4 | Cain interpretatur possessio. Unde etymologiam ipsius pater exprimens ait: Cain, id est, possedi hominem per Deum. Idem et lamentatio, eo quod pro interfecto Abel interfectus sit, et poenam sui sceleris dederit. Hic autem frater, qui aetate maior eumdem Abel occidit in campo, populum priorem significat, qui interficit Christum in Calvariae loco. |
5 | Abel enim interpretatur luctus: quo nomine praefigurabatur occidendus. Idem et vanitas, quia cito solutus est atque subtractus. Hic pastor ovium Christi tenuit typum, qui est verus pastor et rector fidelium populorum: unde et animam suam posuit pro ovibus suis. |
6 | Seth, qui interpretatur resurrectio vel positio, eo quo per interfectionem fratris natus quasi resurrectio illius appositus sit. Hic demonstrat Christum Iesum, in quo est vera resurrectio et vita fidelium. |
7 | Enos iuxta propriae linguae varietatem homo vel vir dicitur, et congrue hoc vocabulum habuit; de eo enim scriptum est: Tunc initium fuit invocando nomen Domini, licet plerique Hebraeorum arbitrentur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine eius fabricata sunt idola. Declarat Ecclesiam in spe viventem, quandiu ad beatitudinem promissae felicitatis perveniat. |
8 | Enoch, filius Cain, dedicatio interpretatur. In ipsius enim nomine civitatem postea aedificavit Cain. Significat autem impios in hac vita tantum esse fundatos. |
9 | Cainan lamentatio vel possessio eorum interpretatur. Sicut enim Cain possessio, ita derivatum nomen, quod est Cainan, facit possessio eorum. Significat autem appetitores carnalium voluptatum, qui tantum de praesentis vitae deliciis sollicitudinem gerunt. |
10 | Chus Hebraice Aethiops interpretatur, posteritate sui generis nomen sortitus. Ab ipso enim sunt primogeniti Aethiopes. In cuius terra dicitur beatus Iob habitasse cum in capite libri illius ita scriptum est: Vir erat in terra Chus nomine Iob. Idcirco sanctus vir ubi habitaverit dicitur, ut eius meritum virtutis exprimatur. |
11 | Chus namque quis nesciat quod sit terra gentilium? Gentilitas autem obligata vitiis exstitit, quoniam cognitionem sui Conditoris ignoravit. Dicatur itaque ubi habitaverit, ut hoc eius laudibus proficiat quod bonus inter malos fuit. Neque valde est laudabile bonum esse cum bonis, sed bonum esse cum malis. |
12 | Enoch autem, filius Iared, interpretatur dedicatio, sicut et superior. Ipse genuit Mathusalam, ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit illum Deus. Hic septimus ab Adam translatus est, et significat septimam requiem futurae resurrectionis, quando transferentur sancti in vitam perpetuae immortalitatis, et dedicabuntur habitaculum Dei in Spiritu sancto. |
13 | Mathusalam interpretatur mortuus. Est evidens etymologia nominis. Quidam enim eum cum patre translatum fuisse, et diluvium praeterisse putaverunt. Ob hoc signanter transfertur mortuus est, ut ostenderetur non vixisse eum post diluvium, sed in eodem cataclysmo fuisse defunctum. Soli enim octo homines in arca diluvium evaserunt. Significat autem idem Mathusalam eos qui huic mundo tantum dediti sunt, et futuram vitam non quaerunt. |
14 | Hi enim licet longaevi fuerint super terram, tamen veraciter moriuntur, quia aeternae vitae participes existere non mereatur. |
15 | Lamech autem percutiens interpretatur. Iste enim percutiens interfecit Cain. Quod etiam ipse postea se perpetrasse uxoribus confitetur. Hic saeculi huius figuram tenet, cuius peccatum Christus per sanguinis sui effusionem post septuaginta septem mundi generationes absolvit, iuxta quod eas evangelista Lucas scribit. |
16 | Noe vero requies interpretatur. Ab eo igitur quod sub illo omnia retro quieverint per diluvium, appellatus est requies. Significat autem Noe per omnes actus suos Christum. Noe enim, ut diximus, requies interpretatur, et Dominus dicit: Dircite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Solus iustus invenitur Noe in illa gente, cui septem homines donantur propter iustitiam suam. |
17 | Solus iustus est atque perfectus, cui septem ecclesiae, propter septemplicem Spiritum illuminantem, in unam Ecclesiam condonantur. Noe ergo arcam construxit de lignis imputribilibus; sic Christus fabricavit Ecclesiam ex hominibus victuris in aeternum. Ligna arcae conglutinata erant bitumine; sic et Ecclesiae membra iuncta sunt compagine unitatis et tolerantia charitatis. |
18 | Sicut Noe cum suis per aquam et lignum salvatus est, sic familia Christi per baptismum et crucis passionem est sanata. Arca enim ista Ecclesiam demonstrabat, quae natat in fluctibus mundi huius, et Christo gubernante ad littus aeternae quietis tendit. Iam vero illud, quod post diluvium de vinea quam plantavit inebriatus Noe et nudatus est in domo sua, cui non appareat Christi esse figuram, qui inebriatus est dum passus est, nudatus est dum crucifixus est? |
19 | In domo sua, id est, in gente sua; et in domesticis sanguinis sui, utique Iudaeis. Tunc enim nudata est mortalitas carnis eius. Quam nuditatem, id est, passionem Christi videns Cham derisit; et Iudaei Christi mortem videntes subsannaverunt. Sem vero et Iaphet, tanquam duo populi ex circumcisione et praeputio credentes, cognita nuditate patris, qua significabatur passio Salvatoris, sumentes vestimentum posuerunt super dorsa sua, et intrantes aversi operuerunt nuditatem patris, nec viderunt, quod verenda patris texerunt. |
20 | Quodam enim modo passionem Christi velamento tegimus, id est, sacramento honoramus, eiusque mysterii rationem reddentes, Iudaeorum detractionem operimus. Vestimentum enim significat sacramentum, dorsa memoriam praeteritorum: quia passionem Christi transactam celebrat Ecclesia, non adhuc prospectat futuram. |
21 | Sem dicitur nominatus: quod nomen ex praesagio posteritatis accepit. Ex ipso enim patriarchae, prophetae, et apostoli, et populus Dei; ex ipsius quoque stirpe et Christus, cuius ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen in gentibus. |
22 | Cham calidus interpretatur. Et ipse ex praesagio futuri cognominatus. Posteritas enim eius eam terrae partem possedit, quae vicino sole calentior est. Unde et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua Cham dicitur. Hic Iudaeorum designat imaginem, qui Christi carnem atque mortem derident. |
23 | Iaphet latitudo interpretatur. Ex eo enim populus gentium nascitur. Et quia lata est ex gentibus multitudo credentium, ab eadem latitudine Iaphet dictus est, qui conversatur in ecclesiis Israelitarum. In his ergo tribus filiis Noe secunda origo saeculi surrexit, ut tres partes mundi a trium generatione implerentur. Porro Sem in filiis suis Asiam, et Cham Libyam, et Iaphet Europam possederunt. |
24 | In quibus etiam Ecclesia Christi, sanctae Trinitatis fide plantanda, praemonstrabatur. |
25 | Chanaan, filius Cham, interpretatur motus eorum. Quod quid est aliud, nisi opus eorum? Pro motu enim patris, id est, pro opere eius maledictus est. Unde de sedibus suis eiectus, filiis fratrum suorum terram possessionis suae reliquit, posteritatem indicans Iudaeorum, qui in passione Domini damnationis sententiam exceperunt, clamantes: Sanguis eius super nos et super filios nostros. Ob quod a patria quasi ingrati per Romanos in ultionem sanguinis Christi expulsi, locum sanctae Ecclesiae dederunt, in qua verus cultus unius Dei perseverat in aeternum. |
26 | Nemrod interpretatur tyrannus. Iste enim prior arripuit insuetam in populos tyrannidem, et ipse aggressus est adversus Deum impietatis aedificare turrim. Unde diabolum expressit, qui superbiae appetitu culmen divinae celsitudinis appetivit, dicens: Ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo. |
27 | Heber interpretatur transitus. Etymologia eius mystica est, quod ab eius stirpe transiret Deus, ne perseveraret in eis translata in gentibus gratia. Ex ipso exorti sunt Hebraei. Unde Heber, in cuius domo propria loquela remansit, caeteris linguis dispersis, Redemptorem nostrum insinuat, in cuius Ecclesia unitas fidei sine schismate perseverat |
28 | Faleg interpretatur divisio. Cui pater propterea tale nomen imposuit, quod tunc natus est quando per linguas terra divisa est. Propter superbiam enim filiorum Adam, quae semper inimica est simplicitati atque unitati, divisio linguarum facta est; et propter humilitatem et mansuetudinem Christi et apostolorum eius linguarum diversitas coadunata est. |
29 | Melchisedech interpretatur rex iustus. Rex, quia postea imperavit Salem; iustus pro eo quod discernens sacramenta Legis et Evangelii, non pecudum victimas, sed oblationem panis et calicis in sacrificium obtulit. Hic ergo in oblatione sua regnum Christi vel sacerdotium figuravit, cuius corporis et sanguinis sacramentum, id est oblatio panis ac vini, in toto orbe offertur. |
1 | Abram primo vocatus pater videns populum, propter Israel scilicet tantum, postea appellatus est Abraham, quod transfertur, pater multarum gentium, quod erat adhuc per fidem futurum. Gentium autem non habetur in nomine, sed subauditur iuxta illud: Erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te. Abraham quippe habet triplicem significationem in semetipso. |
2 | Primam Salvatoris, quando relicta cognatione sua venit in hunc mundum; alteram Patris, quando immolavit unicum Filium; tertiam vero quod figuram gestat sanctorum qui adventum Christi cum gaudio susceperunt. Tabernaculum enim illud Abrahae ipsam Ierusalem habuit, ubi pro tempore prophetae et apostoli habitaverunt, ubi et Dominus primum adveniens a credentibus susceptus, ab incredulis in ligno suspensus est. In tribus autem viris qui venerunt ad illum Domini nostri Iesu Christi pronuntiatur adventus. |
3 | Cum quo duo angeli comitabantur, quos plerique Moysen et Eliam accipiunt: unum, priscae legislatorem, qui per eamdem legem adventum Domini indicavit; alium, qui in fine mundi venturus esse denuntiatur, et secundum adventum Christi atque eius Evangelium Iudaeis praedicaturus. Unde et in monte, dum Dominus fuisset transfiguratus, hi duo Moyses et Elias cum eo ab apostolis visi sunt. |
4 | Quod vero Abraham tres videns, unum adoravit, Dominum scilicet Salvatorem ostendit, cuius iam adventus est praestolatus: iuxta quod et iam Dominus in Evangelio ait: Abraham quaesivit videre diem meum: vidit et gavisus est. Duas autem uxores, quas habuit Abraham, id est, liberam et ancillam, Apostolo docente, duo esse testamenta didicimus, ex quibus duo populi, hoc est, Iudaeorum et Ecclesiae nati sunt. |
5 | Loth interpretatur declinans. Factis enim Sodomorum non consensit, sed eorum illicita carnis incendia declinavit. Ipse igitur Loth frater Abraham, et iustus et hospitalis in Sodomis, qui ex illo incendio, quod erat similitudo futuri iudicii, meruit salvus evadere, typum figurabat corporis Christi, quod in omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum permistione in saeculi fine liberabitur, illis damnatis supplicio ignis aeterni. |
6 | Uxor autem Loth eorum tenuit typum, qui per gratiam Dei vocati, postmodum retro respiciunt, et ad ea quae reliquerant, redire contendunt. De quibus ipse Dominus: Nemo, inquit, ponens manum suam super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Consequenter ipse legis gestavit personam, de qua infidelitatis opera pariunt, qui etiam carnali intellectu utuntur. |
7 | Filiae eius duae Samariam significant Ierusalemque, quae fornicantur in lege per adulterium illicitae doctrinae. |
8 | Moab interpretatur ex patre, et totum nomen etymologiam habet. Concepit enim eum primogenita filia de patre. Significat autem Moab sapientiam saecularem, de qua Dominus loquitur per prophetam: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Quae auctorem sui sensum habet, qui ex Dei conditione generatur. |
9 | Videtur quidem nasci de patre, quod interpretatur Moab; sed quia adulter est et adversarius populi Dei, de incestu et spelunca ac nocte generatur. |
10 | Ammon, cuius causa nomen redditur filius populi mei, sic derivatur, ut ex patre ipse sit sermo. Ammon enim a quo dicti sunt Ammonitae, vocatur populus meus. Possumus iuxta tropologiam filios Ammon intelligere, qui de Loth in spelunca generati sunt semine, et generati in ebrietate et incestu, omnes haereticos: de quibus dicit et apostolus Ioannes: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. |
11 | Si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Isti in declinatione orti sunt: hoc enim Loth in linguam nostram vertitur: quia omnes simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. |
12 | Sarai interpretatur princeps mea, eo quod esset unius tantummodo domus materfamilias. Postea causa nominis immutati, ablata i littera, dicitur Sara, id est princeps. Omnium quippe gentium futura princeps erat, sicut et Dominus pollicitus fuerat ad Abraham: Dabo tibi ex Sara filium, et benedicam ei, et erit in gentem magnam, sed et reges populorum erunt ex eo. |
13 | Agar interpretatur advena vel conversa. Fuit enim Aegyptia complexui Abrahae advena, causa generandi data; quae post contemptum, angelo increpante, conversa est ad Saram. Uxores autem Abraham, Sarai et Agar, secundum Apostolum, duorum testamentorum, ut supra diximus, gestant figuram. Quarum una, hoc est Sarai libera, Ecclesiam significans, genuit populum Christianum, qui secundum carnem non est, sed in libertatem vocatus est: qua libertate liberavit eum Christus. |
14 | Altera autem, hoc est Agar ancilla mater Ismaelis, qui interpretatur auditio Dei, Synagogam exprimit, quae populum Iudaeorum in servitutem generans non meruit haereditatem accipere cum filio liberae, sed proiectus cum matre in deserto istius saeculi oberrat. |
15 | Isaac ex risu nomen accepit. Riserat enim pater quando ei promissus est, admirans in gaudio. Risit et mater, quoniam per illos tres viros promissus est, dubitans in gaudio. Ex hac ergo causa nomen accepit. Isaac enim interpretatur risus. Quis ergo in Abraham, ut praedictum est, per immolationem filii sui figurabatur, nisi Pater excelsus? |
16 | Quis in Isaac, nisi Christus? Nam sicut Abraham unicum filium et dilectum Deo victimam obtulit, ita Dominus unigenitum suum pro nobis omnibus tradidit; et sicut Isaac ipse sibi ligna portavit, quibus erat imponendus, ita et Christus in humeris lignum crucis suae, in quo erat crucifigendus. Duo autem servi illi dimissi, et non perducti ad locum sacrificii, Iudaeos significabant, qui cum serviliter viverent et carnaliter saperent, non intelligebant humilitatem vel passionem Christi. |
17 | Ideo quia non intelligebant passionem Christi, non pervenerunt ad locum sacrificii; sed illud, quod figuratum est in Isaac, transgestum est ad arietem, quia Christus ovis. Ipse enim filius, ipse aries, agnus: filius, quia natus; aries, quia immolatus. Sed quid est quod vepribus haerebat aries ille cornibus, nisi quod Christus a Iudaeis spinis est coronatus, et ad extremum in ligno crucis est confixus? De quo scriptum est: Cornua sunt in manibus eius. Huic per servum Abrahae desponsata est Rebecca, quae interpretatur, patientia, sive quae multum acceperit: quia per priscam legem, quam ipse servus designat, prophetarum oraculis Domino nostro Iesu Christo sponsa Ecclesia praeparata est, quae copiosam Spiritus sancti gratiam accipiens, patienter promissa futurae Ecclesiae exspectat. Huius filii fuerunt Esau et Iacob. |
18 | Esau autem trinomius est, et ex proprus causis varie nuncupatur. Dicitur enim Esau, id est rufus, ob coctionem scilicet rufae lentis ita appellatus, cuius edulio primogenita perdidit. Edom autem ob ruborem corporis dictus est, quod Latine sanguineus dicitur. Seir vero quod fuerit hispidus et pilosus. Quando enim natus est, totus sicut pellis pilosus erat; atque ideo tribus nominibus appellatur: Esau, id est rufus; Edom, id est sanguineus; Seir, id est pilosus, quia non habuit lenitatem. |
19 | Hic significat populum Iudaeorum in Christum et prophetas impia persecutione sanguineum et rufum et pilosum, tegmine peccatorum horribilem. |
20 | Iacob autem, qui interpretatur supplantator, sive quod in ortu plantatur nascentis fratris apprehenderit, sive quod postea fratrem arte deceperit. Unde et Esau dixit: Iuste vocatum est nomen eius Iacob: supplantavit enim me in altera vice. Iste quidem Israel, vir videns Deum dicitur. |
21 | Tunc enim hoc nomen accepit, quando tota nocte luctatus vicit in certamine angelum, et oriente lucifero benedictus est. Inde propter visionem Dei Israel appellatus est, sicut et ipse ait: Vidi Dominum, et salva facta est anima mea. Hic autem Christum demonstrat, sive populum gentium, qui Dei Patris benedictione praelatus est priori populo Iudaeorum. |
22 | Isti autem duo filii Rebeccae duos populos, ut diximus, significant, Synagogae et Ecclesiae. Et quomodo populus Iudaeorum tempore maior servit minori populo Christianorum, sic quidem et in singulis nobis dici potest quod duae gentes et duo populi intra nos sint, vitiorum scilicet atque virtutum. Sed iste minor est, ille maior. Semper enim plures sunt mali quam boni, et vitia numerosiora sunt virtutibus; sed tamen et in nobis gratia Dei populus populum superat, et maior servit minori. Servit etenim caro spiritui, et vitia virtutibus cedunt. |
23 | Isaac ergo portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris et diaboli, Iacob Ecclesiae et Christi. Senuisse Isaac consummationem orbis ostendit; oculi illius caliginasse, fidem perisse de mundo, et religionis lumen ante eum neglectum esse significat. Quod filius maior vocatur, acceptatio legis est Iudaeorum. |
24 | Quod escas eius atque capturam diligit pater, homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam iustus quisque venatur. Quod Isaac de maioris filii sui venatione vesci concupiscit, significat quod omnipotens Deus Iudaici populi bona operatione pasci desideravit. Sed illo tardante minorem Rebecca supposuit, quia dum Iudaicus populus bona opera foris quaerit, gentilem populum mater gratia introduxit, ut omnipotens Pater cibum boni operis offerret, et benedictionem maioris fratris acciperet. |
25 | Qui eosdem cibos ex domesticis animalibus praebuit, quia gentilis populus placere Deo exterioribus sacrificiis non quaerens per vocem Prophetae dicit: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi?. Quod idem Iacob manus ac brachia et collum haedinis pellibus texit, hoc est, gentilis populus, dum se peccatorem confiteri non erubescit, carnis in se peccata mactavit. Quod vestimentis maioris fratris induitur, hoc est, quod sacrae Scripturae praeceptis, quae maiori populo data fuerat, in bona operatione vestitus est, et eis minor in domo utitur; quae maior foras exiens intus reliquit, quae ille Iudaicus populus habere non potuit, dum solam in eis litteram attendit. |
26 | Quod Isaac eumdem filium nescit, quem benedicit, hoc est, quod de gentili populo Dominus per Psalmistam dicit: Populus, quem non cognovi, serviet mihi. Quod praesentem non vidit, et tamen quae ei in futuro eveniant vidit, significat quod omnipotens Deus per prophetas suos praedicaret gentilitati gratiam praerogandam, quam ei in praesenti per speciem non ostendit, quia tunc eam in errore reliquit; et tamen quia hanc quandoque collecturus erat, per benedictionem gratiam praevidit. |
27 | Igitur Esau, post benedictionem patris invidiae stimulis concitatus, necem fratri suo Iacob fraudulenter excogitat. Hoc nimirum et Iudaicus populus in Christo praemeditatus, non solum Dominum patibulo crucis tradidit, verum etiam credentes in illo usque ad effusionem sanguinis persecutus est. Iacob autem dolos fugiens, fratris, relicta domo patria vel parentibus, vadit in regionem longinquam, ut acciperet sibi uxorem. |
28 | Non aliter Christus relictis parentibus secundum carnem, id est, populo Israel et patria, id est Ierosolyma et omnibus regionibus Iudaeae, abiit in gentes, accipiens inde sibi Ecclesiam, ut impleretur quod dictum est: Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non dilectam, dilectam: et erit in loco, ubi dictum est, Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi. Pergente autem Iacob in Mesopotamiam, venit in locum ubi nunc Bethel vocatur, et posuit sub capite suo lapidem magnum, et dormiens vidit scalam subnixam innitentem coelo, et angelos Dei ascendentes et descendentes. |
29 | Hoc viso evigilavit unxitque lapidem, dicens: Vere hic domus Dei est et porta coeli; et his dictis discessit. Somnus iste Iacob mors sive passio est Christi. Lapis ad caput eius qui nominatim quodammodo lapis dictus est, etiam unctus Christus significatur: Caput enim viri Christus est. Quis enim nescit Christum ab unctione appellatum? Domus autem Dei, quia ibi natus est Christus in Bethleem. |
30 | Porta vero coeli, quia ibi in terram descendit, ibi iterum ad coelum conscendit. Erectio autem lapidis, resurrectio Christi est. Porro scala Christus est qui dixit: Ego sum via. Per hunc ascendebant et descendebant angeli: in quibus significati sunt Evangelici praedicatores Christi, ascendentes utique cum ad intelligendam eius supereminentissimam divinitatem excedunt universam creaturam, ut eum inveniant in principio Verbum Domini, per quem facta sunt omnia; descendentes autem, ut eum inveniant factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. In illa enim scala a terra usque ad coelum erecta, id est a carne usque ad spiritum, quia in illo carnales proficiendo, velut ascendendo, spiritales fiunt: ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spiritales descendunt quodammodo, cum eis non possunt loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. |
31 | Ipse est sursum in capite suo, ipse deorsum in corpore suo, id est, Ecclesia. Ipsum ergo scalam intelligimus, quia ipse dixit: Ego sum via. Ad ipsum ergo ascenditur, ut in excelsis intelligatur; et ad ipsum descenditur, ut imbribus suis parvulus nutriatur; et per illum se erigunt, ut eum sublimiter exspectent; per ipsum se etiam humiliant, ut eum sublimiter ac temperanter annuntient. |
32 | Nunc autem quid iterum significaverint quatuor uxores Iacob, quarum duae liberae, duae ancillae fuerunt, est dicendum. Vidimus enim Apostolum in libera et in ancilla quas habebat Abraham, duo Testamenta intelligere; sed ibi in una et una facilius appareret quod dicitur: hic autem duae sunt et duae; deinde ibi ancillae filius exhaeredatur; hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt. |
33 | Unde hic procul dubio aliquid significatur. Quanquam enim duae liberae uxores Iacob ad Novum Testamentum, quod in libertate vocati sumus, existimentur pertinere; non tamen frustra duae sunt, nisi quia duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur, una temporalis, in qua laboramus; alia aeterna, in qua dilectionem Dei contemplabimur. |
34 | Lia namque interpretatur laborans, Rachel autem visus, sive principium, sive verbum. Actio ergo huius vitae, in qua vivimus ex fide, laboriosa est in operibus et incerta; quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus. Ipsa est Lia, prior uxor Iacob, ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam intelligentiam veritatis, ipsa est Rachel. |
35 | Unde etiam dicitur: Bona facie et pulchra specie. Hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei, quia peccata nostra et si fuerint sicut phoenicium, tanquam nix dealbabuntur. Laban quoque interpretatur dealbatio. cui servivit Iacob propter Rachel. Neque enim se quisque convertit sub gratia remissionis peccatorum servire iustitiae, nisi ut quiete vivat in verbo, ex quo videtur principium quod est Deus. |
36 | Bala, ancilla Rachel, interpretatur inveterata. De veteri quippe vita, carnalibus sensibus dedita, corporeae cogitantur imagines, etiam cum aliquid de spiritali et incommutabili substantia divinitatis auditur. |
37 | Suscipit et Lia de ancilla sua filios amore habendi numerosioris prolis accensa. Invenimus autem Zelpham, ancillam eius, interpretari os dicens. Quapropter haec ancilla illos figurat quorum in praedicatione fidei evangelicae os erat, et cor non erat. De quibus scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. De quibus Apostolus dicit: Qui praedicas non furandum, furaris. Verumtamen ut etiam per hanc conditionem libera illa uxor Iacob laborans filios haeredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit: Quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere nolite. Unde et Apostolus: Sive, inquit, occasione, sive veritate Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo : tanquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetatur. |
38 | Servitus itaque ipsa Iacob septem annorum pro duabus uxoribus huius vitae praesentis tempus significat, quia per septem evolvitur; in qua Dominus formam servi accepit, factus obediens paternae voluntati usque ad mortem. Ille enim pro ovibus servivit; et Dominus noster ait: Non venit Filius hominis ministrari, sed ministrare. Ille pavit oves; et Dominus in Evangelio dicit: Ego sum pastor bonus. Ille mercedis lucro varium sibi pecus abstulit; Christus diversarum gentium varietatem sibimet congregavit. |
39 | Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum opposuit, ut in earum contemplatione multiplicarentur eius oves; et Dominus noster in aqua baptismatis tria personarum nomina, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut quisquis hoc pleno corde perspexerit, efficiatur ovis Dei. |
40 | Post longam igitur servitutem, quam Iacob apud socerum suum pro uxoribus vel pro mercede sustinuit, praecepit ei Deus ut reverteretur ad patriam suam. Tunc, ignorante socero suo, cum uxoribus suis properavit. Laban autem consecutus est eum in monte Galaad cum furore, atque idola, quae Rachel furaverat, apud eum requisivit, nec reperit. |
41 | Quid ergo sibi hoc ipsum figuraliter velit, videndum. Dum enim Laban superius aliam gerat personam, nunc tamen diaboli typum figurat. |
42 | Laban quippe interpretatur dealbatio. Dealbatio autem diabolus non inconvenienter accipitur, quia cum sit tenebrosus ex merito, transfigurat se velut angelum lucis. Huic servivit Iacob, id est, ex parte reproborum Iudaicus populus, ex cuius carne incarnatus Dominus venit. Potest etiam per Laban mundus hic exprimi. Qui cum furore Iacob sequitur, quia electos quosque, qui Redemptoris nostri membra sunt, persequendo opprimere conatur. Huius filiam, id est, seu mundi, sive diaboli, Iacob abstulit, cum Christus sibi Ecclesiam coniunxit. Quam et de domo Patris abstulit, quia ei per Prophetam dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Quid vero in idolis, nisi avaritia designatur? |
43 | Unde et per Paulum dicitur: Et avaritia, quae est idolorum servitus. Laban ergo veniens apud Iacob idolum non invenit, quia ostensis mundi thesauris diabolus in Redemptore nostro vestigia concupiscentiae terrenae non reperit; sed quae Iacob non habuit, ea Rachel sedendo cooperuit. |
44 | Per Rachel quippe, quae ovis Dei dicitur, Ecclesia figuratur. Sedere autem, est humilitatem poenitentiae appetere, sicut scriptum est: Surgite, postquam sederitis. Rachel ergo idola sedendo operuit, quia sancta Ecclesia Christum sequens vitium terrenae concupiscentiae per humilitatem poenitentiae cooperuit. |
45 | De hac cooperatione vitiorum per Prophetam dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. |
46 | Sumpsit autem Iacob lapidem, et constituit eum titulum, etc. Mystice autem inter fideles tam Iudaeos quam gentes testis est lapis eminens in similitudinem Christi, et acervus lapidum, qui est multitudo credentium. Vir enim, qui cum Iacob luctatus est, typum Christi evidentissime gesserat. Cui tamen ideo praevaluit Iacob, utique volenti, ut mysterium figuraret passionis Domini. |
47 | Ubi visus est Iacob in Iudaeorum typo, hoc est, in corporis sui sobole praevaluisse Deo, et quasi cum infirmo, ita cum carne eius luctamen inire, et invalescere in passione eius, sicut scriptum est cum dicerent: Crucifige. Et tamen Iacob ab eodem angelo benedictionem, quem victor superaverat, impetravit. Cuius nominis impositio utique benedictio fuit. |
48 | Interpretatur autem Israel, videns Deum: quod erit in fine praemium sanctorum omnium. Tetigit illi porro idem angelus latitudinem femoris, et claudum reddidit; sicque erat unus atque idem Iacob benedictus et claudus: benedictus in his qui in Christum ex eodem populo crediderunt; atque in infidelibus claudus. Nam in femoris nervo valetudo generis et multitudo est. Plures quippe sunt in stirpe, qui degenerantes a fide patrum, et a praeceptis sui auctoris deviantes, in errore sui seminis claudicant; de quibus prophetice praedictum est: Et claudicaverunt a semitis suis. Qui tamen populus post tactis sibi viribus non solum claudicat, sed et torpescit, ne ultra iam generare filios possit. |
49 | Denique quod adiecit idem patriarcha vidisse se Deum facie ad faciem, cum superius virum secum narrat fuisse luctatum, id significat quia idem Deus homo erat futurus, qui cum Iacob populo luctaretur. |
50 | Dina, quae transfertur in causam; iurgii enim in Sichimis causa exstitit. Haec quippe, ut mulieres videret extraneae regionis, egreditur, quando unaquaeque mens, sua studia negligens, actiones alienas curans, extra habitum atque extra ordinem proprium evagatur. Quam Sichem princeps terrae opprimit, quia videlicet intentam curis exterioribus diabolus corrumpit. |
51 | Et agglutinata est anima eius cum ea, quia unitam sibi per iniquitatem respuit; et quia cum mens a culpa resipiscit, afficicitur; atque admissum flere conatur, tristem blanditiis falsae spei delinit. Zelus quem habuerunt filii Iacob in ulciscendo stupro sororis suae, moraliter commonet pastores fidelium, quatenus habeant curam animarum sibi commissarum, ne violenter aut corporali delicto, aut fornicatione spiritali polluantur; paratique sint ipsi semper, secundum Apostolum, ulcisci omnem inobedientiam resistentem veritati, atque excommunicationis gladio feriant stupratorem, ne pro tanto commisso impunitus evadat. |
52 | Ruben, primogenitus Israelis, qui interpretatur visionis filius; sic enim quando eum peperit Lia, vocavit nomen eius Ruben, dicens: Quia vidit Deus humilitatem meam, populum significat Iudaeorum, qui Deum quodammodo vidit, hoc est, agnovit per acceptionem legis; sed violavit cubile Dei Patris, quando carnem, quam sibi Christus asciverat, confixit in patibulo crucis. |
53 | Aliter significat electum populum ex Iudaeis, cui divina miseratio contulit ut qui Deum negando et crucifigendo aeternae morti seipsum addixerat, compunctus ad praedicationem sanctorum apostolorum, erroris sui poenitentiam ageret et ex fide viveret. |
54 | Simeon interpretatur auditio; sic enim dixit Lia, quando peperit eum: Quia exaudivit me Deus. Hic scribas designat Iudaeorum, qui acceperunt quidem vocem Dei, praecepta legis sibi tradentem, sed in furore suo occiderunt prophetas, et in dolore suo suffoderunt fixuris clavorum Christum firmissimum murum, in quo credentes stabili robore communiuntur. |
55 | Levi, qui interpretatur additus, auctor et figura est principum sacerdotum qui Dominum crucifixerunt. Aliter Levi significat chorum apostolicum et universum martyrum exercitum, nec non et martyrum caput; omnique ordini perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis morientes pro Domino impleverunt; et abrenuntiantes omnibus culmen doctrinae evangelicae assecuti sunt, tanquam veri Levitae non habentes partem in terra, sed cum Propheta dicentes: Dominus pars haereditatis meae. Unde Moyses in benedictione Levi ad Dominum ait: Perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et iudicasti ad aquas contradictionis. Tentatus est enim vir iste sanctus, ut Apostolus ait, per omnia similitudine, excepto peccato. Sed maximam ei tunc diabolus tentationem intulit, cum in eius necem Iudaeorum animos tanta obstinatione excitavit, ut omnes una voce dicerent: Sanguis eius super nos et super filios nostros. Aquae enim contradictionis populi sunt Iudaeorum, qui inundatione persecutionum contra Christum et sanctos eius surrexerunt. |
56 | Iuda confessio dicitur, quia quando eum peperit Lia, laudem Domino retulit, dicens: Nunc super hoc confitebor Domino, id est, gratias ago. Hic significat Christum, qui in cubili sepulcri, quasi leo securus, quodam corporis somno quievit, devictoque mortis imperio, post triduum surrexit; qui contra adversarias potestates in cruce confligens, sanctam Ecclesiam, quam de gentibus universis ad se vitem veram colligens vino sanguinis sui lavavit, cunctis hostibus superiorem fecit. |
57 | Isachar, qui interpretatur merces. Hoc autem ideo quia mandragoris filii sui Ruben introitum viri, qui Racheli debebatur, ad se emerat Lia. Unde et dum natus esset, dixit Lia: Dedit Deus mercedem meam. Hunc pater Iacob in benedictione sua asinum fortem nuncupavit, supponentem humerum suum ad portandum, quia in labore terrae et vehendis ad mare quae in finibus suis nascebantur, plurimum laboravit. |
58 | Significat autem ecclesiam de gentibus, quae subiecit humerum suum ad crucis onus portandum, et ad implendum mandata Christi, qui dixit: Iugum enim meum suave, et onus meum leve est. |
59 | Zabulon, qui interpretatur habitaculum, propterea quia Lia iam secura de cohabitatione Iacob dixit: Habitavit vir meus mecum. Hic eamdem Ecclesiam significat, quae secus fluctus huius vitae inhabitans, omnes tentationes et turbines saeculi sustinet et in doctoribus suis ad montes virtutum laudes Domino referendas convocat populos omnium gentium. |
60 | Nephtalim quoque interpretatur convertit me, vel dilatavit me, vel certe implicuit me. De conversione sive comparatione causa nominis eius est. Unde et dicit Rachel, cum eum peperisset ancilla eius Lia : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui. Cui dixit pater in benedictione sua: Nephtalim cervus emissus, dans eloquia pulchritudinis. Sive, Nephtalim ager irriguus. Utrumque enim significat Hebraeum verbum aila. |
61 | Significat autem quod aquae calidae in ipsa nascuntur tribu; sive quod super lacum Genesar fluento Iordanis esset irriguus. Hebraei autem volunt propter Tiberiadem, quae legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum et eloquia pulchritudinis prophetari. Cervus autem emissus temporaneas fruges et velocitatem terrae uberioris ostendit; sed melius, si ad doctrinam Salvatoris cuncta referimus, quod ibi vel maxime docuerit Salvator: quod in Evangelio quoque scriptum est. |
62 | Aliter autem exprimit omnes sanctos praedicatores, qui instar cervorum transilientes, ad superna se erigunt, cunctisque credentibus doctrinae eloquia conferunt. |
63 | Dan interpretatur iudicium. Bala enim eum cum peperisset, dixit Rachel domina eius: Iudicavit me Dominus, et exaudiens dedit mihi filium: causam nominis expressit. Hic iuxta prophetiam Iacob, coluber in via, cerastes in semita esse dicitur. Dicunt quidam Antichristum per haec verba praedici de ista tribu futurum, pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens; et unde inter tribus Israel primus Dan ad aquilonem castrametatus est, significans illum qui se in lateribus aquilonis sedere dicit; et de quo figuraliter propheta dicit: A Dan auditus est fremitus equorum. Qui non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur. |
64 | Cerata enim Graece cornua dicuntur. Serpens ille cornutus esse perhibetur, per quem digne Antichristus asseritur qui contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis armabitur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo coluber in via, quod in praesentis vitae latitudine eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur; sed mordet, quod eos quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. |
65 | Fit itaque iterum cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sese inter angusta itinera praecepti coelestis constringere videt, non solum nequitia callida persuasionis impetit, verum etiam terrore potestatis perimit in persecutionis angore. Post beneficia fictae dulcedinis exercet cornua potestatis. In quo loco equi nomine hunc mundum insinuat, quod per elationem suam in cursu labentium temporum spumat; et quod Antichristus extrema mundi apprehendere nititur, Cerastes iste equi angulas mordere perhibetur. |
66 | Ungulam quippe equi mordere, est extrema saeculi feriendo contingere, ut cadat ascensor eius retro: quia quisquis in iniquitatibus dignitate mundi extollitur, retro cadere dicitur. Dicit enim Moyses in benedictione: Dan catulus leonis fluit largiter de Basan. Leo enim per fortitudinem Christi figuram gerit; e contrario vero per ferocitatem significat diabolum. |
67 | Antichristus ergo filius est ferocis diaboli. Hic largiter fluit de Basan, quia plenus est confusione. Basan enim interpretatur confusio, sive pinguedo, vel bruchus. Pinguedo enim nimietatem significat suae avaritiae atque luxuriae. Bruchi autem similitudinem habet in hoc, quod sicut bruchus herbae, ita ipse virtutum devastat formositatem. |
68 | Gad ab eventu seu procinctu vocatus est. Quando enim peperit eum Zelpha, dixit domina eius Lia: Infortunata, idem quod dicitur, in procinctu vel eventu. Dicit enim de illo in benedictione pater Iacob: Gad accinctus praeliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum. Totum autem illud est, quod ante Ruben et dimidiam tribum Manasse ad filios quos trans Iordanem in possessione diviserat, post quatuordecim annos revertens, praelium adversum eos gentium vicinarum grande reperit, et victis hostibus fortiter dimicaret. Lege librum Iesu Nave et Paralipomenon. |
69 | De quo Moyses ait: Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem; et vidit principatum suum, quod in parte sua repositus doctor esset; qui fuit cum principibus populi, et fecit iustitias Domini, et iudicium suum Israel. In benedictione Gad videtur Moyses praedicere secundum historiam, potentiam virorum fortium vel iudicum, qui de illa tribu fuerunt: sicut fuit Iephte inter caeteros iudices valde clarus et nobilis actu. |
70 | Secundum allegorias vero Gad interpretatur accinctus, figuram Domini Iesu Christi, qui adversus nequitias spirituales pugnaturus, in infirmitate carnis nostrae virtute divinitatis suae praecinctus apparuit; qui in latitudine benedictus est, cum non solum ex Iudaeis, sed ex omnibus etiam nationibus amplissimum a Patre toto orbe regnum accepit, impleto quod Propheta praedixerat: Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum et horribile in gentibus. Quia vero per humilitatem passionis ad tantam excrevit gloriam celsitudinis, apte de eius morte subiungitur: Quasi leo requievit: cepitque brachium et verticem, etc.. In requietione enim leonis, potestas exprimitur ipsius Salvatoris, qui brachio fortitudinis suae potestates mundanas religioni suae inclinavit. |
71 | Subiectis quippe sibi regnis et gentibus universis principatus eius potentia claruit. Ipse enim apostolis, principibus scilicet populi Dei, toto orbe Evangelium praedicantibus adiutor et cooperator ubique fuit, dicente evangelista: Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. |
72 | Aser, qui interpretatur beatus; quia dum eum peperisset Zelpha, dixit Lia: Beata ego, et beatificant me mulieres. Hic demonstrat Dominum Iesum Christum, cuius panis pinguis est in ore credentium, quia et delicias praebet regibus, hoc est, corporis sui et sanguinis sacramenta dat sanctis, qui rite reges dicuntur, quoniam bene semetipsos vel sibi subditos regunt. |
73 | Hic secundum prophetiam Moysi est benedictus in filiis, et placens fratribus suis, cum credentes in eum et per eius gratiam renascentes universum orbem in similitudine repleverunt; et fratribus, hoc est, apostolis et sanctis gratiam suae dilectionis ita tribuit, ut legis caeremonias spernerent, et suscepta evangelica veritate gauderent et exsultarent, quoniam digni habiti sunt pro nomine eius contumeliam pati, cunctisque fidelibus praedicarent, dicentes: Omne gaudium existimate, cum in tentationes varias incideritis. Unde autem tanta in eis sit abundantia charitatis Christi, exponitur figurate, dum subditur: Tinguit in oleo pedem suum. Ascendens quippe in coelum caput nostrum Dominus Christus chorum apostolicum, cuius consona praedicatione universum mundum erat peragraturus, quasi pedem in terra adhuc consistentem oleo Spiritus sancti copiosissime unxit; ex quo concepta virtute nullo labore deficeret, sed immarcescibilis semper gaudii alacritate polleret, cui etiam incorruptibilis calciamenti praestitit munimentum, de quo sequitur: Ferrum et aes calciamentum eius. |
74 | Cuius dies iuventutis ita fiunt, ut senectutis; quia corpus eius, quod est Ecclesia, in primordio fidei floruit virtutibus, sapientia viguit, miraculis coruscavit. Sic et in fine saeculi in electis perseverat vigor fidei, et ardor charitatis usque in finem. Hic rectissimus est ascensor coeli, quia super omnes virtutes coelestes et potestates angelicas post resurrectionem suam ascendit et sedet ad dexteram Patris. Magnificentia eius discurrunt nubes. Doctores videlicet et praedicatores Evangelii in toto orbe disseminant verbum Dei. |
75 | Cuius sunt brachia sempiterna : quia cunctis hostibus victoria eius fit perpetua. Qui eiiciet a facie sua inimicum diabolum, et dicit: Contere, quando novissima inimica destruetur mors, et electi omnes immortalitate et incorruptione vestiti triumphantes in regnum intrabunt aeternum. |
76 | Ioseph ab eo quod sibi aliud additamentum optaverat mater, vocavit augmentum. Hunc Pharao Sephaneth appellavit, quod Hebraice absconditorum repertorem sonat, pro eo quod obscura somnia revelavit, eique sterilitatem praedixit. Tamen quia hoc nomen ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo Sephaneth Aegyptio sermone Salvator mundi, eo quod orbem terrae ab imminente famis excidio liberaret. |
77 | Quod autem Ioseph a fratribus venditus in Aegypto sublimatur, Redemptorem nostrum significat a populo Iudaeorum in manibus persequentium traditum, et nunc in gentibus exaltatum. Cui pater in benedictione sua ait: Filius accrescens et decorus aspectu. Filiae discurrerunt super murum, sed exasperaverunt eum, et iurgati sunt, invideruntque illi, habentes iacula, etc.. Haec prophetia post passionem Domini paternae vocis imaginem praetulit, quia redeuntem in coelum post victoriam Christi Pater alloquitur, dicens: Filius accrescens Ioseph. |
78 | Filius accrescens utique in gentibus, quia cum ob incredulitatem Synagogae populum reliquisset, innumeram sibi plebem Ecclesiae ex omnibus gentibus ampliavit. Quod et David cecinit, dicens: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Filius accrescens et decorus aspectu. Omnes enim superat illius pulchritudo, iuxta quod de ipso in psalmis canitur: Speciosus forma prae filiis hominum. Filiae discurrerunt super murum, id est ecclesiae, quae crediderunt in Christum. Hae super soliditatem fidei, quasi super murum, amore pulchritudinis Christi accensae discurrerunt, ut verum sponsum per contemplationem aspiciant, et osculo charitatis illi copulentur atque adhaereant. |
79 | Sed obiurgati sunt eum, quando falsis testimoniis calumniantes sanctum Deum opprimere Synagogae populi cogitaverunt. Inviderunt illi habentes iacula. Neque enim quisquam in Ioseph coniecit sagittas, vel aliquod vulneris telum, sed hoc specialiter evenit in Christum. Sedet in forti arcus eius. Christus enim arcum suum et arma posuit in Deo, qui fortis est propugnator. |
80 | Cuius virtute concidetur omnis nequitia perfidorum. Et dissoluta sunt vincula brachiorum eius, quibus fratres eum vinctum ad Pilatum duxerunt, vel quibus eum suspensum in ligno crucifixerunt. Rescissa sunt enim per manum omnipotentis Iacob, hoc est, per manum omnipotentis Dei Iacob, ex cuius femore ipse Dominus bonus pastor egressus est, lapis et firmitas credentium in Israel. |
81 | Deus patris tui erit adiutor tuus. Quis adiuvit Filium, nisi solus Deus Pater, qui dixit: Iacob puer meus, suscipiat eum anima mea; et omnipotens benedicet tibi benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum. Universa enim subiecit ei, coelestia per benedictionem coeli, et terrena per benedictionem abyssi iacentis deorsum, ut omnibus angelis et hominibus dominaretur. |
82 | Benedictionibus uberum, id est, sive duorum testamentorum, quorum altero nuntiatus est, altero demonstratur; sive benedictionibus uberum Mariae, quae vere benedicta erant, quia iisdem sancta virgo de se potum lactis Domino immulsit. Unde et illa mulier in Evangelio ait: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. Benedictionibus uberum et vulvae. |
83 | Etiam hic benedicitur et vulva eiusdem matris; illa utique virginalis, quae nobis Christum Dominum edidit. De qua per prophetam Ieremiam dicitur: Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de vulva, sanctificavi te. Benedictiones patris tui confortatae sunt in te benedictionibus patrum tuorum. Benedictiones, inquit, Patris tui coelestis, quae datae sunt tibi, a summo coeli et abyssi confortatae sunt, id est, praevaluerunt benedictionibus patrum tuorum. Ultra omne enim sanctorum meritum patriarcharum convaluit benedictio omnipotentis Patris in Filio, ita ut ei nullus sanctorum aequetur. |
84 | Donec veniret desiderium collium aeternorum. Colles isti sancti sunt, qui Christi adventum prophetantes magno desiderio incarnationem eius exspectaverunt. De quibus Dominus dicit: Quia multi iusti et prophetae cupierunt videre quae videtis. Hi ergo sancti dicti sunt, colles propter excellentiam sanctitatis. Qui etiam aeterni vocantur, quia vitam consequuntur aeternam, nec intereunt cum mundo, sed esse creduntur aeterni. Fiant in capite Ioseph. Omnes benedictiones istae super caput Christi ponuntur, quas incarnatus accepit. |
85 | Et super verticem Nazaraei, de quo scriptum est: Quoniam Nazaraeus vocabitur, id est, sanctus Dei. Inter fratres suos, quia ipse est caput omnium eminens, universorum videlicet sanctorum; quos etiam et fratres vocat in psalmis. |
86 | Beniamin, qui interpretatur filius dexterae, quod est virtutis. Nam mater eius moriens vocaverat nomen eius Benoni, id est filius doloris mei; pater autem hoc mutavit, filium dexterae nominans. Beniamin autem Pauli apostoli imaginem praetulit, quia et minimus apostolorum fuit, et de tribu eius ascendit. Iste est lupus rapax, mane persecutor diripiens, vespere doctor pascens. |
87 | Quod autem dixit Moyses in benedictione Beniamin: Amantissimus Domini habitabit confidenter; in eo quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet, videtur quidem secundum historiam tangere, quod Beniamin a patriarcha simul et propheta spiritu Dei pleno videlicet patre suo Iacob amaretur; et quod per dispensationem Dei locus ille, in quo cultus maxime futurus erat, tribui eidem decerneretur, hoc est Ierusalem, ubi templum et altare Dei construebatur; atque ideo subiungitur: Quasi in thalamo tota die morabitur; quia Ierusalem fuit eo tempore locus, quem elegit Dominus, ut esset nomen eius ibi. Allegorice autem Dominus noster Iesus Christus ipse amantissimus est Dei Patris, de quo dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Hic in virtute Patris permanet, quia in dextera virtutis sedet, et regnavit in excelsis. Sed et de humilitate eius intelligi potest, quia in ea divinitas habitat confidenter, quam sibi coniunxit in unitate personae. |
88 | Quod autem in thalamo morabitur, et inter humeros illius requiescet, significat quod in utero Virginis coelesti sponso coniuncta est Ecclesia, quae in fortudine potentiae Christi, et in operibus eius maximam fiduciam ac requiem mentis habet. |
89 | Manasses dictus est ab eo quod sit pater eius oblitus laborum suorum. Ita Hebraice vocatur oblivio; gestat autem figuram prioris populi. |
90 | Ephraim, qui interpretatur frugifer, sive augmentum; eo quod auxerit eum Deus. Hic autem gentium significat populum, qui per benedictionem patriarchae praepositus est maiori populo Iudaeorum. |
91 | Thamar interpretatur amaritudo pro viris mortuis. Eadem et commutans; mutavit enim se in habitum meretricis, quando cum socero suo concubuit. |
92 | Phares interpretatur divisio, ab eo quod diviserit membranula secundarum; divisoris inde, id est Phares, sortitus est nomen. Unde et Pharisaei, qui se quasi iustos a populo separabant, divisi appellabantur. |
93 | Zara, frater eius, in cuius manu coccinum, interpretatur oriens; sive quia primus apparuit, sive quod plurimi ex eo iusti nati sunt, ut in libro Paralipomenon continetur. Thamar habitum mutat, mutat et nomen: et fit de Synagoga Ecclesia. Sed in ea prorsus nomen amaritudinis manet; non illius amaritudinis, in qua Domino ministravit, sed illius in qua Petrus amare flevit. Nam et Iudas Latine confessio est. Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia praesignetur: hac poenitentia fecundatur Ecclesia in omnibus gentibus constituta. |
94 | Oportebat enim Christum pati et resurgere tertia die; et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. Nam et ipse habitus meretricis confessio peccatorum est. Typum quippe Ecclesiae gerit Thamar ex gentibus evocatae, sedens cum hoc habitu ad portam Enan vel Enachin, quod interpretatur fons. |
95 | Cucurrit enim velut cervus ad fontes aquarum pervenire ad semen Abrahae. Illo enim non cognoscente feratur, quia de illo praedictum est: Populus quem non cognovi, serviet mihi. Accepit in occulto annulum et monile et virgam, quia vocatione signatur, iustificatione decoratur, glorificatione exaltatur. |
96 | Quos enim praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et iustificavit; et quos iustificavit, illos et glorificavit. Sed haec, ut dixi, in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. Mittitur autem haedus promissus tanquam meretrici. Haedus exprobratio, peccati per eumdem Odollamitem, tanquam increpantem et dicentem: Generatio viperarum. Sed non eam invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. |
97 | Post vero iam publicis signis annuli et monilis, et virgae, vicit temere iudicantes Iudaeos, quorum iam personam ipse Iudas gestabat; qui hodieque dicunt, non hunc populum esse Christi, nec habere nos semen Abrahae. Sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis iustificationisque et glorificationis, erubescunt sine dubio et confunduntur, et nos magis quam se iustificatos esse fatebuntur. |
98 | Pignora enim refert habere secum Ecclesia. Accusatur enim a Iudaeis quasi adulteratrix legis; sed ostendit virgam signum passionis, et monile legis legitimae, et annulum pignus immortalitatis. Quod autem Scriptura dicit parientem Thamar et duos in utero geminos habentem, quorum scilicet primus, qui dicitur Zara, misit manum suam, et obstetrix ligavit coccinum; et dehinc illo manum intrinsecus retrahente posterior, qui Phares vocatur, porrexit manum, et nascendo processit: figuraliter congruit quod extenderit Israel in legis opera manum suam, et eam prophetarum et ipsius Salvatoris pollutam cruore contraxerit; postea vero prior aperit populus, gentium scilicet, ut futuri essent novissimi qui erant primi, et primi futuri essent qui erant novissimi. |
99 | Iob autem, ut quidam suspicantur, in libro Geneseos Iohab nominatur, et de stirpe Esau generatione quarta natus creditur. E contra Hebraei asserunt eum de Nachor stirpe esse generatum. Nam Eliphaz, qui unus de tribus amicis Iob esse legitur, in libro Hebraicarum Quaestionum scriptum reperi, quod ipse fuerit filius Esau ex Ada uxore sua. |
100 | In Latinum quoque vertitur Iob, dolens. Et recte dolens, propter percussionem carnis et passiones dolorum; calamitates enim suas nominis etymologia figuravit. Hic ergo in factis dictisque suis personam exprimit Redemptoris, de quo scriptum est: Ipse dolores nostros tulit et aegrotationes portavit. |
101 | Uxor quippe ipsius Iob, quae eum ad maledicendum provocavit, pravitatem carnalium designat. |
102 | Tres vero amici illius typum tenent haereticorum, qui sub specie consulendi studium gerunt seducendi. |
103 | Eliud vero, qui contra eum superbe locutus est, doctorem superbum et arrogantem demonstrat, qui durius increpatione sua fidelium intra sanctam Ecclesiam arguit et increpat turbam. |
1 | Pharao nomen est non hominis, sed honoris, sicut apud nos Augusti appellantur reges, cum propriis nominibus censeantur. Exprimitur autem in Latinum Pharao, denegans eum, utique Deum, sive dissipans, seu discooperiens, scilicet populum Dei, cuius fuit afflictor. Hic ergo figuram diaboli habuit, qui in huius saeculi captivitate populum Dei perdere et terrenis vitiorum operibus praegravare tentavit. |
2 | Cuius eunuchus Putiphar, qui interpretatur os inclinans ad discendum, emit Ioseph, vendentibus fratribus suis. Sic et castus in disciplinis evangelicus populus pretio fidei emit Christum, vendentibus eum Iudaeis proximis sanguinis sui. Qui merito os inclinans ad discendum dicitur, quia subdit se doctoribus ad discendam sapientiam divinam. |
3 | Pharao ergo somnium vidit, quod interpretatus est Ioseph, quia mysterium incarnationis Dominicae, quod ignorabat diabolus, Christus gentibus manifestavit. Nam septem anni ubertatis, qui in septem spicis plenis, seu in septem vaccis pinguibus ostendebantur, septem charismatum spiritalium dona, quibus ubertas fidei larga pietate redundat, significabant. |
4 | At contra septem steriles et tenues famem veritatis et iustitiae novissimis temporibus figurabant. Ioseph autem, qui typum induerat Christi, currum meruit et praeconiavit ante eum, et constituit illum Pharao super universam terram Aegypti: et Dominus noster postquam est distractus a Iuda, ut Ioseph a fratribus, et de infernorum carcere resurrexit, ascendit currum regni coelestis: de quo scriptum est: Currus Dei decem millia; et accepit potestatem a Patre praedicandi et iudicandi, sicut apostolus Paulus ait: Et dedit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum. Accepit quoque et annulum, pontificatum scilicet fidei, quo credentium animae salutis signo signantur frontibus et cordibus. |
5 | Per signum crucis figura aeterni regis exprimitur. Induiturque stola byssina, id est, sancta carne bysso candidiore, et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est, intellectum bonum. Praeco ante eum praecedit, id est, aut Ioannes Baptista, qui iter eius praecedens praeconiabat dicens: Parate viam Domino. Habebit et alium praeconem, tubam angeli, quia ipse veniet in tuba angeli. Dixit quoque rex ad Ioseph: Ego sum Pharao. |
6 | Absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti. Vertitque nomen illius, et vocavit eum lingua Aegyptiaca salvatorem mundi. Quid manifestius de Christo, quando sub figura Ioseph Salvator ostenditur, non tantum unius terrae Aegypti, sed etiam totius mundi? |
7 | Filia Pharaonis, quae expositum Moysen ad ripam fluminis collegit, Ecclesia gentium est, quae Christum ad flumen salutaris lavacri reperit. |
8 | Iamnes interpretatur marinus, sive ubi est signum. Coram enim signis Moysi cessit, et defecit signum eius. Unde et dixerunt magi: Hic digitus Dei est. |
9 | Mambres interpretatur mare pelliceum, sive mare in capite. |
10 | Moyses interpretatur sumptus ex aqua. Invenit eum ad ripam fluminis expositum filia Pharaonis. Quem colligens adoptavit sibi, vocavitque nomen eius Moyses, eo quod de aqua sumpsit eum. Hic typum Christi gestavit; qui populum Dei a iugo diabolicae servitutis eripuit, et ipsum diabolum in aeterna poena damnavit. |
11 | Qui decem plagis percussit Aegyptum, et decem praeceptis erudivit populum Dei in deserto; quia Christus in mandatis Evangelii, quibus in deserto istius mundi nutrit credentes, arguit ac damnat incredulos. Hic virga percutiens petram fontem viventis aquam produxit: sic et Christus per passionem crucis mortem degustans, sanguinem et aquam de latere suo produxit, quibus duobus sacramentis sancta induitur Ecclesia. |
12 | Moyses populum per desertum duxit, sed tamen ultra Iordanem in terram repromissionis non introduxit: quia Vetus Testamentum licet futuram in coelis patriam in scriptis suis promiserit, tamen non, nisi per Iesu Christi ducatum, aditum regni coelestis ullus adeptus est. Hic quoque per fluenta baptismatis populum suum in terram Ecclesiae introducens, vitae aeternae electis suis dedit promissionem, et terrigenas fecit esse coelicolas. Accepit ergo Moyses unam de septem filiabus Raguel, qui interpretatur pastio Dei, sive amicus eius Deus, nomine Sephoram, quae interpretatur pulchritudo, sive placens. |
13 | Quae genuit et filium, quem vocavit Gersan, quod interpretatur advena. Peperit et alterum, qui vocatus est Eliezer, et interpretatur Deus meus adiutor, cum Redemptor de gentili populo Ecclesiam septiformem spiritali coniugio sibi copulavit, quae licet munere sancti Spiritus septiformis sit, tamen una est in fide catholica: de qua in Cantico canticorum dicit: Una est columba mea electa genitrici suae. Haec unum genuit filium, qui vocatur advena, et alterum qui vocatur Dei adiutorium. |
14 | Quae nomina bene conveniunt populo Christiano ex circumcisione et praeputio convocato. Advenae enim sunt, quia in incolatu istius mundi a coelesti patria modo peregrinantur; sed tamen Dei adiutorio nunquam carebunt. |
15 | Aaron mons fortitudinis interpretatur; propter quod thuribulum accipiens in medio superstitum et interemptorum obviam stetit; et ruinam mortis, quasi quidam mons fortis, exclusit. Hic sacerdotio suo Christi exprimit sacerdotium, quia sicut ille eruore victimarum populum expiabat, ita et Christus sacrificio sanguinis sui peccata diluit mundi. Nam virga Aaron abscissa refloruit ac fructus prosulit: sic et arbor crucis Christi aeternae viriditatis et fructum vitae perpetuae per passionem Christi universo protulit mundo, demonstravitque Christi sacerdotium perpetuo esse mansurum, et credentibus in eum esse proficuum. |
16 | Maria soror Aaron Synagogae speciem praetulit. |
17 | Uxor Moysi Aethiopissa figuravit Ecclesiam ex gentilibus Christo coniunctam, cuius ob causam zelo Synagoga obtrectans adversus Christum illico contagione leprae perfunditur. |
18 | Eleazar interpretatur Deus meus adiutor, sive Dei adiutorium. Hic typum tenet sanctorum doctorum, qui verbo et exemplo sanctam adiuvant Ecclesiam; quorum unus ait: Dei sumus adiutores, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. |
19 | Amalec, qui interpretatur populus lambens, sive lingens cum exercitu suo. Qui humanam semper desiderat perditionem, et per doli machinationem populum Dei decipere gestit, diabolum significat. Hic obvius Dei populo resistens, ad signum crucis evincitur. |
20 | Seon quoque rex Amorrhaeorum, qui in Latinum tentatio vertitur oculorum, eumdem diabolum significat, qui mendacio fallendi se velut angelum transfiguravit. |
21 | Og rex Basan, qui interpretatur conclusio. Hic intercludere molitur difficultate vitiorum viam fidei nostrae, ne pateat nobis transitus ad regnum promissum vitae aeternae. |
22 | Septuaginta viri seniores, super quos cecidit spiritus Dei, septuaginta generationum linguas in hoc mundo diffusas ostendit, ex quibus multi credentes gratiam Spiritus sancti acceperunt. |
23 | Dathan et Abiron, et caeteri qui se a Moyse et Aaron segregantes, sacrificium usurpare conati sunt, haereticorum pravitatem designant, perniciemque eorum qui se a sacerdotibus Christi et societate Ecclesiae dividunt, et sacrificia profana accipiunt. |
24 | Balaam qui interpretatur vanus populus, et cadens apertos habuit oculos, typum eorum tenuit, qui per fidem cognitionem Dei habent, sed obscurati operibus corruunt. |
25 | Phinees ori parcens intrepretatur. Transfixit cum pugione Zambri cum scorto Madianitide; id est, Domini furorem placavit, ut parceret. Nam iste Phinees, qui Zambri et scortum in adulterio conversantes taliter interemit, figuram tenuit sanctorum doctorum qui Iudaeos et haereticos spiritali mucrone verbi Dei in amplexu falsae doctrinae et concubitu interfecerunt. |
26 | Zambri interpretatur stella lacescens vel amaricans. Proprie enim nomen ab amaritudine figuratum, quod peccando amaricaverit populum. |
27 | Ille quoque, qui sabbato ligna collegit, significat eum quem cum peccato iudicii dies invenerit, unde aeterni sabbati requiem non meretur accipere. |
28 | Duodecim exploratores scribarum ac Pharisaeorum imaginem tenuerunt, qui Israeliticum populum averterunt, ne confiderent gratiam divinae repromissionis adipisci posse per Christum. |
29 | Duo portitores, qui de terra repromissionis botrum in ligno humeris gestaverunt, duorum populorum significationem expresserunt. Quorum prior Iudaicus gradiens adversus Christum dat terga; posterior Christianus eum, post quem vehit, inspicit et sequitur Christum. |
30 | Iosue enim, qui interpretatur salvator, ipse in figuram Christi populum a deserto salvavit, et in terram repromissionis induxit. Iste Iesus mittit duos exploratores ad Iericho urbem, qui suscipiuntur a meretrice Raab. Iesus ille dux populi in semetipso Dominum Christum et vocabulo ostendit et facto. Iericho autem civitas mundus est, ad quem Dominus Christus ad perscrutandos mores hominum duo testamenta direxit. |
31 | Nam in eo ut credentium fidem aut rebellium pervicaciam plenius comprobaret, ante adventum iudicii sui, quasi exploratores duos, Legem et Evangelium destinavit. Raab vero, quae interpretatur latitudo, vel fames, sive impetus, typum tenet Ecclesiae, quae de extraneis atque alienis gentibus congregata est; quae antea vivens in desideriis carnis fornicabatur in idolis. |
32 | De qualibus ait Dominus ad Iudaeos, quod praecederent in regno coelorum. Haec igitur testamenta Domini sola suscipit, et ea fideliter conservat; inimicis omnino non tradit, ipsa periclitari optans, dummodo illaesa ac salva servaret. Haec casurum mundum, sicut illa civitatem firmiter credidit. Haec pro se ac suorum salute omnium pactum cum testamentis Domini fecit; haec in domo sua coccum, id est, signum sanguinis posuit; extra hanc si quis fuerit inventus, ruinam saeculi atque incendium mundi nulla ratione vitabit. |
33 | Achan, qui de Iericho anathemate concupivit, significat nequam Christianum, qui post perceptam fidem saeculares mores vel mundi illecebras appetit. |
34 | Caleb vero, qui interpretatur quasi cor, aut canis, significat doctorem catholicum sapientem corde et fortem ac strenuum in exercitio virtutum. Iste deposcit sibi a Iosue permitti facultatem ut congrediatur cum dialecticis saeculi, cum his qui pro veris falsa confirmant, ut eos confutet et superet, et subvertet omnia quae illis falsis assertionibus construxerunt. Ideo denique videns alacritatem eius Iesus, benedixit, inquit, eum scilicet, quod talia deposcat et audiat. |
35 | Sed et tu si vis dare operam studiis, et legem prudenter meditari, et effici cordatus in lege Dei, potes istas magnificas et munitas urbes, id est, assertiones subvertere falsitatis, ut et tu merearis benedici ab Iesu, et accipere Hebron. Interpretatur autem Hebron coniunctio, vel coniugium. Per quod fortasse potest illud ostendi, quod spelunca duplex comparata ab Abraham patriarcha in ea est, in qua patrum reliquiae iacent, id est, Abraham cum Sara, Isaac cum Rebecca, Iacob cum Lia. |
36 | Ipse ergo in memoriis patrum haereditatem capit prudens et sapiens Caleb; ipsi Iesus Enachitarum gentium metropolim tribuit Hebron, et efficitur ei sors usque in hodiernum diem. |
37 | Othoniel, qui interpretatur tempus eius Deus, vel responsio Dei. Iste significat rectores ecclesiarum ac iudices, quibus per Spiritus sancti gratiam iudicium non solum rerum gestarum datum est, sed et animarum. Nam scriptum est de ipso Othoniel: Et factus est spiritus Domini super eum, et iudicavit Israel, et exiit ad bellum, et tradidit Dominus in manus eius Chusar Sathon regem. Quare hoc? quia spiritus Domini in eo, et confortata est manus eius super Chusar Sathon. |
38 | Et haec dicit: Quia quievit terra sub eo iudice quadraginta annis. Vides quam larga est divina clementia. Octo annis filii Israel servierunt pro multorum delictis; quadraginta annis pro unius iustitia in pace perdurant. |
39 | Adonibezec, qui interpretatur dominus fulminis, significat diabolum, de quo Apostolus ait: Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Tota autem eius potentia atque potestas vanitas est. Quem filii Iuda, hoc est, filii confessionis, ac filii Simeon, id est, filii exauditionis debellant, cum fideles quique scuto fidei atque armis virtutum contra eum dimicant; comprehendentesque eum, caedunt summitates manuum ac pedum eius, cum primordia male operationis atque pravi exempli abscidere viriliter contendunt, quatenus malignae fraudis efficaciam repentinae deceptionis non inveniant, cum vigor illi nocendi spiritali dimicatione aufertur. |
40 | Eglon ergo rex Moabitarum, qui interpretatur rotatus, vel orbitas, typum tenet diaboli, qui fatigat populum Dei, et propter peccata sua sub servitute constituit. Hunc Aod iudex, qui interpretatur gloriosus, et est ambidexter habens gladium ancipitem, interfecit. Sic doctor catholicus rotantem diabolum in argumentis philosophorum sermone evangelico atque prophetico concludit, et exstinguit omnem pravi dogmatis et crassae intelligentiae sensum, qui se extollit et erigit adversum spiritalem scientiam Christi. Possunt et angeli salutares in Othonielis vel Iacob specie designari, quia, sicut saepe ostendimus, non solum a contrariis virtutibus impugnamur, sed et divinae bonaeque virtutes ad auxilium nostrum mittuntur a Domino. |
41 | Mittit etiam nobis Dominus virtutem suam coelestem, per quam liberemur a iugo servitutis diabolicae; quae virtus omnia pro nobis agat, dextera et prospera; quae ducit in perditionem, et revocet nos ad illam veram viam, qui dicit: Ego sum via, veritas et vita, Iesum Christum, Dominum nostrum. |
42 | Samgar, qui interpretatur nomen advenae, sive ibi colonus, et qui sexcentos viros de Philisthiim vomere percussit, et defendit Israel, ipse significat doctores ex gentibus, qui colunt agrum Dominicum, et non semper gladio districti examinis contra adversarios utuntur, sed aliquando agresti et simplici commonitione de animis auditorum vitia et peccata propellunt. Namque senarius numerus, qui multiplicatus pervenit in sexcentos, mundi huius figuram tenet, qui in sex diebus dicitur consummatus. |
43 | Sexcentos ergo in aratro dicitur percussisse ille cui per crucem Christi crucifixus est mundus. |
44 | Debora, quae interpretatur apis, significat prophetiae suavitatem, et coelestis doctrinae dulcedinem. Haec habitabat sub palma inter Rama et Bethel. Rama interpretatur excelsa, Bethel domus Dei. Sub palma sedem habet prophetia, quia iustus ut palma florebit, inter excelsa videlicet et domum Dei; quia nihil vile habet prophetia, nec docet nos quae sunt super terram quaerere, sed quae in coelis sunt et in excelsis. |
45 | Haec ergo primo vocavit ad se Baruth, qui interpretatur coruscatio. Coruscatio vero quae habet quidem lucem, sed non permanentem; ad modicum enim temporis resplendet, et desinit. Unde Barach mihi videtur formam gerere prioris populi, qui primo omnium per prophetiam vocatus est, et legis splendore coruscavit, sed non permansit. |
46 | Cum ergo dixisset Debora et Barach, id est, prophetia, ad priorem populum: Tibi praecepit Dominus Deus Israel: et tu ascende in montem Thabor, et accipe decem millia viros, et reliqua quae scripta sunt; quid respondit Barach ex persona populi ad prophetiam, audiamus. Non, inquit, ascendam, nisi et tu ascenderis mecum, quia nescio diem in qua misit Dominus angelum suum mecum. De excusatione quidem verum est, sed de repromissione falsum est. |
47 | Quod enim ascenderint in montem Dei, certum est; quod autem pollicentur se ascensuros esse cum prophetia, falsum est. Non enim secuti sunt prophetiam, ut crederent ei, de quo omnis prophetia praescripta est, Christo. Propterea ergo dicit ad eum Debora: Ibo tecum; verumtamen scito, quia non erit primatus tuus in via hac qua incedis, sed in manu mulieris tradet Dominus Sisaram. Evidenter ostendit quia non erit apud illum populum primatus, nec permanebit apud eum victoriae palma, sed in manus mulieris, cui nomen Iael, tradetur Sisara. |
48 | Iael quoque interpretatur ascensio, et significat Ecclesiam, qua ascenditur in coelum; cui traditur Sisara, qui interpretatur visio equi, hoc est, diabolus superbus et incentor carnalium vitiorum. Quod autem Iael ligno tempora Sisarae transfodit, Ecclesiae triumphum expressit, quae vexillo crucis diaboli imperium interfecit. |
49 | Gedeon interpretatur experimentum iniquitatis eorum. Frequentibus enim documentis informatus est, quasi praesagio contra hostes futuram victoriam expediret: ex quo futuro experimento etymologiam nominis sumpsit. Gedeon ergo iste, qui cum trecentis perrexit ad praelium, typum Christi gestavit, qui in signo crucis de mundo victoriam reportavit. Trecentorum enim numerus Tau littera continetur, quae speciem crucis ostendit. |
50 | Abimelech interpretatur pater meus rex. Videtur ergo Gedeon Christi imaginem habuisse; septuaginta vero filii septuaginta linguae vel nationes; qui credentes per secundam regenerationem filii Dei esse meruerunt. Abimelech vero filius ancillae typum Antichristi portasse intelligitur, qui congregatis perditis nationibus regnum sibi improbe usurpabit, omnesque sanctos vi et persecutione, omnique crudelitate trucidabit. |
51 | Ionathan vero iunior figura sanctorum fuit. Sicut enim Ionathan per fugam recessit, et reliqui interfecti sunt fratres, sic nemo evadere poterit persecutionem Antichristi, nisi qui per fugam recesserit, et in montem benedictionis ascenderit. Hic est mons, quem sancti circumdabunt, quem et sanctus Moyses in benedictionibus, sicut iam superius dictum est, in Deuteronomio posuit. |
52 | Thola, qui interpretatur vermiculum, vel coccinum, significat eos qui geminae charitatis ardore accensi bene ducatum populi Christiani gerunt. |
53 | Iair, qui interpretatur illuminans, hic significat Redemptorem nostrum, qui dux et rex est populi Christiani. Quod bene ipsa demonstrant nomina. Iair enim interpretatur illuminans, et Galaad acervus testimonii. Illuminans bene dicitur Dominus noster, de quo scriptum est in Evangelio: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; et ad quem in psalmis Propheta ait: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Hic ergo ex Galaad est, quia ex Scripturis sacris eius notitia percipitur: quem qui ibi corde credulo quaerit, sine dubio invenit. |
54 | Iephte qui interpretatur aperiens, vel apertum est. Hic post victoriam filiam immolavit, Redemptoris ostendens figuram, qui a facie fratrum suorum, id est, Iudaeorum abscedens, in gentibus principatum accepit; qui omnia humanae salutis sacramenta tanquam iuratus explevit, et quasi filiam, ita carnem propriam pro salute Israel Domino obtulit. |
55 | Iurasse Patri unigenitum legimus psalmo dicente: Sicut iuravit Domino, votum vovit Deo Iacob; scilicet ut sacramentum religionis in carnis suae passione pro salute generis humani expleret. |
56 | Samson interpretatur sol eorum, vel solis fortitudo. Fuit enim virtute clarus, et liberavit Israel de hostibus: Salvatoris nostri mortem et victoriam figuravit, sive quia de faucibus diaboli gentes quasi favum ab ore praecepti leonis abstraxit, sive quia post mortem plures lucratur, plurimosque moriens quam vivus exstinxit. |
57 | Dalila, quae interpretatur paupercula, vel situla, et Samson verticem decalvavit, Synagogam significat, quae Christum in loco Calvariae crucifixit. |
58 | Booz, qui interpretatur in fortitudine, sive in quo robur, Christum verum Ecclesiae sponsum expressit. |
59 | Ruth interpretatur festinans. Alienigena enim erat ex gentili populo; quae, relicta patria, festinavit transilire in terram Israel, dicens socrui suae: Quocunque perrexeris pergam. Haec alienigena, quae Israelitico viro nupsit, Ecclesiam ad Christum venientem ostendit. |
60 | Anna gratia eius interpretatur. Quae dum prius esset sterilis natura, postremo Dei gratia fecundata est. Haec quae fuit sterilis, et postmodum fecunda effecta est, Ecclesiae Christi typum tenet, quae prius in gentibus erat sterilis, nunc largiter pollet per universam terram prole innumerosae fecunditatis. |
61 | Heli interpretatur Deus meus. Hic sacerdos reprobatus abiectionem sacerdotii veteris testamenti praefiguravit; quia licet illud a Deo per Moysen secundum tempus ordinatum fuisset, tamen non permansit, quia aliud melius futurum erat ut in aeternum permaneret: Domini videlicet nostri Iesu Christi, de quo scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. |
62 | Ophni, discalciatus, filius enim Heli fuit, electus in ministerium sacerdotii; cuius amissionem suo expressit vocabulo. Apostolus enim ait: Calciati pedes in praeparatione Evangelii pacis. Et Propheta: Quam speciosi pedes, qui annuntiant pacem! Iste ergo discalceatus interpretatur, ut eius nomine veteris testamenti sacerdotium a veteri populo significaretur ablatum. |
63 | Phinees super Ophni os mutum interpretatur; quo significatur sacerdotii veteris et doctrinae silentium. Hi ergo sacerdotes, qui capta ex gentibus arca perempti sunt, signant posteritatem sacerdotii prioris fuisse exstinctam, et legis testamentum esse translatum ad cultum gentium. |
64 | Samuel interpretatur nomen eius Deus. Hic reprobato Heli in ministerio sacerdotali successit. Novi sacerdotii successionem abiecto veteri sacerdotio praenuntiavit. |
65 | Isai, qui interpretatur insulae sacrificium, vel incensum, populum significat priorem, qui per mare Rubrum per Moysen translatus, sacrificium secundum legem Deo exhibuit in deserto. De quo secundum carnem natus est David noster, Dominus videlicet Iesus Christus, qui est Rex regum et Dominus dominantium. |
66 | Saul petitio interpretatur. Notum est enim quod Hebraeorum populus eum sibi regem peteret et accepit, non secundum Deum, sed secundum suam voluntatem. Hic rex Iudaici populi insinuat reprobationem, sive eiusdem populi aemulationem, qui David, id est, Christum iniusto iudicio conatus est perdere. |
67 | David interpretatur fortis manu, utique quia fortissimus in praeliis fuit, ipse et desiderabilis in stirpe scilicet sua, de qua praedixerat propheta: Veniet desideratus cunctis gentibus. Hic Salvatoris nostri expressit imaginem, sive quod in sectatione Iudaeorum iniustam persecutionem sustinuit, sive quod manu fortis fortem vicit diabolum atque alligavit, eiusque spolia in toto orbe distribuit. |
68 | Goliath designat diabolum; cuius superbiam Christi prostravit humilitas. |
69 | Ionathan interpretatur columbae donum. Significat eos, qui per gratiam Spiritus sancti verae fidei donum et devotionem erga David nostrum percipiunt. |
70 | Urias interpretatur lux mea Dei est. Significat diabolum, qui se per fictionem in angelum lucis transtulit. Cuius coniugio prius erat copulata Ecclesia, quam Christus concupivit lavantem, id est, semetipsam a sordibus saeculi per lavacri undam purificantem. |
71 | Absalon patris pax interpretatur per antiphrasim, eo quod bellum adversus patrem gessisset, sive quod in ipso bello David pacatum fuisse legitur filio, adeo ut etiam magno cum dolore exstinctum plangeret. Hic typum tenet Iudaeorum vel Iudae proditoris qui seditionem levaverunt contra verum David, invidentes ei, et principatui eius insidias molientes. |
72 | Salomon tribus nominibus fuisse perhibetur. Primum vocabulum eius Salomon, id est pacificus, eo quod in regno eius pax fuerit. Secundum nomen est Idida, eo quod fuerit dilectus et amabilis Domino. Tertium Coeleth, quod Graece appellatur ecclesiastes, Latine concionator, quod ad populum loqueretur. Haec ergo Christi praenuntiant figuram, qui aedificavit domum Domino in coelesti Hierusalem, non de lignis et lapidibus, sed de sanctis hominibus. |
73 | Ad cuius sapientiam audiendam regina venit Aethiopiae, hoc est, Ecclesia de gentibus. Haec ergo ad pacificum nostrum et amabilem Domino, de quo Pater ait: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ut audiret sapientiam eius, venit de ultimis terrae finibus, et audito eo, visisque ministeriis eius, in laudem ipsius prorupit dicens: Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. |
74 | Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui placuisti, et posuit te super thronum Israel: eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam, etc.. |
75 | Roboam interpretatur latitudo populi, et ipsum per antiphrasin, eo quod decem tribubus ab eo separatis, duae tantum ei relictae sint. Hic ergo Roboam filius Salomonis et Ieroboam servus, sub quibus Israel in duas partes divisus est, designant dissensionem illam in Domini adventu factam, in qua pars credentium ex Iudaeis regnat cum Christo, qui David genere ortus; pars vero secuta est Antichristum, cuius cultui nefandae servitutis errore constricti sunt. |
76 | Aliter autem Roboam significat malos rectores in Ecclesia, qui terrenis cupiditatibus dediti negligunt curam habere subditorum, et delectantur in multitudine sibi obsequentium nec tamen condignam habent sollicitudinem sibi commissorum. |
77 | Ieroboam interpretatur iudicatio, sive causa populi, vel, ut quidam aiunt, divisio, eo quod in regno eius divisus sit populus Israel, et praecisus a regno stirpis David; divisionis enim populi causa iste exstitit. Significat haereticos, qui dissensionem amant, et unitatem fidei catholicae haeresibus scindunt, ac sic cultui malignorum spirituum sibi obsequentes tradunt. |
78 | Interpretatur autem Ieroboam diiudicans populum. Nam haeretici diiudicare populum videntur, cum erroris sui sequacem faciunt. |
79 | Abia, qui interpretatur pater Dominus, vel pater fuit, typum tenet scribarum et Pharisaeorum, qui videbantur regere Iudaicum populum, sed paternitatem ac dignitatem nominis sui perdiderunt. Cum traditionibus suis violaverunt legem: sic Abia, capta Bethel, idola Israeli in scandalum reservavit, ut Hebraei asserunt, et ideo percussus a Domino mortuus est. |
80 | Asa, qui interpretatur tollens, sive sustollens, hic in principio regni sui restauravit cultum divinum, et fecit quod bonum et beneplacitum erat in conspectu Domini, subvertitque altaria idolorum, et confregit simulacra. Unde gratiam Domini promeruit, ita ut pugnans contra Aethiopes victoriam caperet, et eos usque ad internecionem caederet, quia Domino pro eo pugnante et exercitum eius adiuvante contriti sunt; sed postea in deterius relabens, cum auxilium Assyriorum contra Basa regem Israel quaesisset; et Anani prophetam ad se a Domino missum, ut eum inde corriperet, et in vincula misisset, graviter inde Dominum offendit. |
81 | Unde iuste sibi Deo retribuente incidit in languorem gravissimum, et pedum dolorem vehementissimum: in quo et obiit. Nec et infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in medicorum artem confidens delusus est. Is itaque eos figurat typice, qui bono inchoant initio, sed malo finiunt termino; qui post abdicationem idololatriae, et spretam servitutem daemoniorum, percepta gratia baptismatis et chrismatis sacri unctione, statim in primordio suae vitae pietatis arripiunt opera; sed fortiore aetate, ac iuxta praesentis vitae terminum, quando virtutibus operam dare debuerant, ad vitia rebellabuntur, et in pravis delectantur actibus. |
82 | Iosaphat, qui interpretatur Deus iudicium. Hic ergo rex typum praefert populi credentium de gentibus, qui ad Redemptorem nostrum, relicto parentum errore, convenit; sacro baptismate ablutus, et sancti chrismatis unctione linitus, a Christo Christianum nomen et regiam dignitatem accepit: cui Petrus apostolus in Epistola sua ait: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Quod nominis ipsius interpretatio bene confirmat. |
83 | Interpretatur autem iuxta quosdam Iosaphat Domini dos, sive qui est dotatus. Ecclesia gentium ergo pretio sanguinis Christi comparata, et Spiritus sancti pignore dotata, consortium sponsi coelestis et societatem regni promeruit. Cui factae sunt infinitae divitiae, sive in conventu diversarum nationum ad fidem, seu in acquisitione variarum virtutum, et multa gloria spiritalis sapientiae. |
84 | Achab autem impius, qui in Samaria regnabat, haeresiarchas exprimit, qui perditorum turbam per errorem devia ducunt, et in perpetuum mortis praecipitium mergunt. Quod autem Iosaphat affinitate coniunctus est Achab, descenditque ad eum in Samariam, contra hostes praebens ei auxilium, illos figuraliter demonstrat qui de catholicis ad haereticorum amicitiam se inclinant; qui licet a rectae fidei tramite non recedant, tamen errantium societatem atque communionem perfecte non devitant. |
85 | Quod nullo modo sine culpa esse poterit, maxime cum Paulus ait apostolus haereticum hominem post unam et secundam correptionem devitandum. |
86 | Ioram, qui interpretatur quis est excelsus, et de religioso patre Iosaphat genitus ad perfidiam declinavit, et fornicari fecit filios Iuda, imitatus fornicationem domus Achab, eos potest significare qui catholica fide imbuti, ac Christiano baptismate regenerati, Ecclesiae instituebantur sacramentis; sed relinquentes fidei veritatem, errores sequuntur haereticorum, et non solum ipsi a tramite sani dogmatis exorbitant, imo alios secum per errorum devia ducere certant. Unde illos Elias, hoc est, sermo propheticus redarguit, quia omnis divinorum librorum sanctio tales reprehendit, ac merito suae perversitatis gravissimis testationibus increpat. |
87 | Achazias, qui interpretatur apprehendens Dominum, significat scribas et Pharisaeos doctores legis veteris, qui tenentes Scripturam, legem Domini non tamen servaverunt. Idcirco Iehu quem Dominus per Elisaeum prophetam ad exstirpandam domum Achab et sacerdotes Baal interficiendos misit, percussit Ioram regem Israel, et Achaziam regem Iuda, et Iezabel impiissimam reginam de palatio in Iezrael praecipitare fecit. |
88 | Iehu enim typice designare potest gentium principatum, quem Dominus ac Redemptor noster destinavit, ut in sacrilega civitate, quae prophetas et ipsum Dominum prophetarum occidit, et apostolos eius persecuta est, iudicia exerceret, et eam ultione iusta perimeret, atque sacerdotium vanum, quod post Christi adventum inaniter habuerat, destrueret, templumque subverteret, nec non et impiam synagogam quae sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine praecipitaret, ac rectores ipsius interficeret. |
89 | Athalia igitur haec, quae semen David exstinguere moliebatur et regiam stirpem delere, bene impietatem exprimit Synagogae, quae per nequitiam mentis seminis David, hoc est Christi, insidiatrix erat, et odium contra eum semper in corde gerebat, quia aliquando regnare videbatur, cum legis caeremonias temporaliter observabat. Interpretatur Athalia temporalis Domini. |
90 | Sed Iosabeth strenuitate, quae interpretatur saturitas Domini, id est Ecclesiae, in qua verae sunt deliciae, servatur Ioas, qui interpretatur memoria Domini, Christus videlicet, in quo memoria est nominis Domini, ne per credulitatem saevientis hostis interimatur in cordibus electorum, magisque nutriatur in domo Ioiadae pontificis, qui dilectus Domini interpretatur. |
91 | De quo Patris vox ait: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Cuius domus sancta Ecclesia est, ubi in fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore iudicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollat qui deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum aeternis deputaverit poenis. |
92 | Amasias, qui interpretatur populum tollens, significat malos rectores, qui populum Dei noxio errore sive pravis exemplis suis tollunt a vera religione, et inducunt in errorem atque pravam conversationem; qui videlicet, sicut Amasias, simulant in aliquibus bonos se esse, sed tamen non sunt, quia perfectum cor non habent in cultu Dei, sed nutantes atque vacillantes semper instabiles fiunt, et magis diabolo quam Deo servire probantur. |
93 | Ozias, qui interpretatur fortitudo Domini, dionymus erat; quia qui in Paralipomenon Ozias, idem in libro Regum Azarias nominatur. Ozias interpretatur virtus Domini, et Azarias auxilium Domini. Et recte virtus Domini vel auxilium Domini vocatur, quia quandiu recta egit, divina ope adiutus, plurima commisit feliciter bella, et ubique de hostibus triumphavit. |
94 | Sed postquam per superbiam illicita tentabat, lepra percussus, et nominis et honoris simul fuscavit dignitatem. Hic rex, qui ob meritum scelerum suorum in fronte contagio leprae perfunditur, regnum indicat Iudaeorum, qui dedecus et maculas perfidiae in fronte gerunt, ubi signum crucis portare noluerunt. |
95 | Ioathan, qui interpretatur consummatus vel perfectus, secutus est pulchram etymologiam nominis. Fecit enim rectum in conspectu Domini, et portam templi aedificavit excelsam. Iuxta mysticum sensum, quem melius rex iste Ioathan, cuius vita et opera laudantur, quam Redemptorem nostrum? de quo Psalmista ait: Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis et terribilis est super omnes deos. Cuius persecutionem nomen ipsum Ioathan exprimit. Interpretatur enim consummatus, sive perfectus. Et de Domino Salvatore Paulus ad Hebraeos scribens ait: Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex his, quae passus est, obedientiam, et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae. Ipse aedificavit portam domus Domini excelsam, quia per ipsum introitus patet fidelibus regni coelestis: Ego sum, inquit, ostium: per me si quis ingredietur, salvabitur. Et recte haec excelsa porta vocatur, quia de hac eadem Psalmista ait: Excelsus super omnes gentes est Dominus, super coelos gloria eius. Dicuntur et sancti doctores portae, quia per eorum praedicationem vitae discimus introitum; sicut et portae inferi dicuntur haeretici, qui contra Ecclesiam super petram aedificatam, ipsius Domini attestatione praevalere non possunt. |
96 | Achas interpretatur apprehendens. Denique Achas qui ex iusto patre editus in perfidiam et scelus idololatriae delapsus est, significat haereticos, qui ex catholicis patribus sacramento fidei imbuti sunt, sed ad apostasiam declinantes cultum divinum simulacris errorum suorum praebere non timent; qui fructum uteri sui, hoc est, effectum pravae meditationis in igne zeli daemoniis immolant; quia sicut Achas, spoliata domo Domini et domo regum et principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit, ita isti aurum sagacis ingenii et argentum eloquentiae conflant in cultum idolorum, ut intereant. |
97 | Aegyptum invocant et Assyrios adeunt, cum a potestatibus istius mundi protegi quaerunt; sed in transitu eorum capti atque occisi sunt, quia maledictus est homo qui confidit in hominem, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius. |
98 | Ezechias interpretatur apprehendens Dominum, vel fortitudo Domini; et non tantum per se suosque opus Dei strenue gessit, imo per nuntios ad simile studium alios provocavit, typum gerit Domini Salvatoris, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et est caput omnis principatus et potestatis; Dominus fortis et potens in praelio. Hic transgressiones patrum, et omnes praevaricationes, quae fuerunt sub lege, sanguine suo diluit, et cultum pietatis in Ecclesia plene instauravit. Ipse legatos suos ad convocandas gentes ad fidem, hoc est, primum prophetas, deinde apostolos misit, non solum de Iudaea, sed et de aliis nationibus, plurimos ad catholicam fidem, et ad veram religionem post praedicationem Evangelii sui conduxit. Quod autem Ezechiae pro bono opere adiiciuntur quindecim anni, significat omnes sanctos quibus ob sequendam vitam aeternam quinque libri legis Moysi cum decem verbis Decalogi dati sunt, ut per complementum legis et praeceptorum regni coelestis plenitudinem consequantur. |
99 | Manasses autem, qui interpretatur obliviosus (per multa enim scelera et sacrilegia reliquerat et oblitus fuerat Deum), exemplar est veraciter poenitentium et in Domini misericordiam confitentium. Docet enim nos quod post commissa scelera nullus debet de Dei misericordia desperare, sed magis per poenitentiam congruam spem habere veniae, si eam rite perfecerit. |
100 | Ammon interpretatur fidelis vel honestus. Quod magis de eo per antiphrasin dictum intelligi potest, quam secundum veritatem, quia cum idololatra esset, quomodo fidelis esse potuit? Typum enim ipse tenet haereticorum, qui licet fingant se esse bonos et Dei cultores, tamen errantes, et in errorem mittentes, magis diabolo quam Deo servire comprobantur. |
101 | Iosias rex, qui interpretatur ubi est incensum Domini (haec enim est propria etymologia nominis eius), eo quod Deo incensum sacrae orationis et bonorum operum sacrificium offerens, simulacra quae fecerunt anteriores reges combussit, et celebravit Pascha legitimum, et de templo Domini idola multa depulit. |
102 | Significat enim in hoc Christum, qui passionem suscepit, atque omnia exsecrabilia gentium de templis corporis nostri deiiciens, igne virtutis suae exusta comminuit, atque in huius saeculi torrentem proiecit. |
103 | Ioachas, qui interpretatur retentus, significat pravos rectores, quos populus terrae, carnales videlicet terrenae cupiditati dediti, secundum mores suos consentientes vitiis suis personas eligunt; quos Pharao in Reblata vinxit, et in Aegyptum duxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans decipit corda praelatorum. |
104 | Reblata enim, multitudo interpretatur; sicque in spiritali Aegypto vinctos catenis in peccatorum tenebrosum mergit abyssum. |
105 | Ioachim idem est qui et Eliachin. Nam Ioachim interpretatur ubi est praeparatio, et Eliachin, Dei resurrectio. Significat deviantes pastores fidelium, qui sunt scientia apparati atque ornati, et potestate sublimati; sed magis per haec dona diabolo servire probantur quam Deo, et variis vitiis subduntur. Sciendum autem, quod cum semel quis cuilibet se manciparit vitio, non uno sed multis dominis obnoxius erit. |
106 | Unde Ioachim, quem Pharao ante censum sibi dare coegit, nunc Nabuchodonosor, rex Babylonis, sibi tribus annis servire compellit. Quid est ergo aliud regis Babylonis servum esse, quam persuasionis delectatione atque consensu antiquo hosti subditum fore, et in cogitando, loquendo atque in agendo, totum vitiis deditum quasi libere ab eo possideri? |
107 | Ioachim sive Iechonias, qui cum matre ductus est in Babylonem simul et thesauro templi Domini, significat lapsum atque ruinam pastorum atque rectorum Ecclesiae, qui veri Nabuchodonosor, hoc est, diaboli arte delusi, in confusionem abducuntur errorum atque vitiorum, et qui per Domini gratiam ac studium bonum alios sermone doctrinae et bonis exemplis ad veram religionem suscitare debuerant, ipsi variis vitiis trucidati, morte absorpti sunt peccatorum. Hoc enim nomen Ioachim, qui resuscitans, vel qui est consurgens, interpretatur, significat. |
108 | Cum quo simul pretiosissima vasa Domini in captivitatem asportabantur, quia illi qui in regni culmine excellebant, vel morum honestate fulgebant, malorum depravati exemplis simul cum ipsis in praedam cessere diaboli. |
109 | Sedecias, qui interpretatur iustus Domini. Huius oculos in Reblatha rex Babylonis evulsit. Reblatha vertitur in Latinum multa haec, ideoque significabat eos, qui in huius mundi malitia actione involvuntur, atque a diabolo captivati, intelligentiae oculos perdunt. |
110 | Ieroboam, qui interpretatur diiudicans populum, et decem tribus a domo David et a templo Dei separans ad idololatriam perduxit, significat haereticos, qui dissensionem amant, et unitatem fidei catholicae haeresibus scindunt, ac sic cultui malignorum spirituum sibi obsequentes tradunt. |
111 | Achab, qui interpretatur frater patris, et rex fuit iniustus, et iniquam habuit uxorem, significat persecutores Christianorum, et maxime Iudaeorum populum synagogae cohabitatorem, qui persecutus est prophetas et sanctos Dei, qui ad eum missi sunt indicare voluntatem Dei, et docere praecepta ipsius legis: de quo etiam Christus carnem assumere dignatus est. |
112 | Concupivit ergo Achab vineam Naboth, qui interpretatur perspicuus, sive confessio: Iezrahelitae, hoc est, honestatis Dei, sive seminis Dei, Domini videlicet nostri Iesu Christi, veri Filii Dei, cuius vinea plebs est Israelitica. De qua Isaias ait: Vinea Domini Sabaoth domus Israel est. Ut fecisset in eam hortum olerum, hoc est, ut ubi vinum gratiae spiritalis germinare debuit, ibi fragilia quaeque dogmata per Pharisaicam superstitionem transplantaret. Sed Naboth hanc vineam dare nolenti, id est, Christo Pharisaeorum superstitionibus non consentienti, impia uxor Iezabel, hoc est, Synagoga Iudaeorum, machinata est mortem. |
113 | Interpretatur enim Iezabel cohabitatrix, sive fluxus vanus: quod bene convenit Synagogae, quae habitare videbatur in domo Domini, sed per varia desideria vanitatis defluebat. Misit ergo Iezabel litteras ad maiores natu et ad optimates qui erant in civitate, ut, subintroductis falsis testibus, testimonium falsum contra Naboth ponerent quod benedixisset Deum et regem, et sic eductum de civitate lapidarent, ut moreretur, cum Synagoga per pontifices, scribas et Pharisaeos meditata est mortem Christi. |
114 | Hic ergo Achab, veros prophetas Dei spernens, falsos prophetas audivit, et sic delusus a diabolo, gladio hostis interiit. Sic et populus Iudaeorum spernendo doctores Evangelii, et sequendo praecursores Antichristi, necnon et ipsum caput-iniquorum, in mortem corruet sempiternam. |
115 | Ochosias, qui interpretatur apprehendens Deum, filius erat Achab, et persequebatur prophetas Dei, et maxime Eliam, significat populum Iudaeorum, et maxime principes Synagogae, qui peccatis et vitiis dediti, et veritatem a se repellebant, imo persequebantur. Unde legitur in Evangelio quod miserunt principes et Pharisaei ministros, ut apprehenderent Iesum. |
116 | Domus ergo Ochoziae Synagoga est Iudaeorum, quae legalibus praeceptis quasi cancellis coenaculi undique circumdata erat; sed sicut Ochozias per cancellos, quibus tueri debuit, ruens aegritudinem nimiam incurrit, ita et populus Iudaeorum, legis custodiam excedens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit, ubi quia divina praesidia dereliquit, salutis remedia invenire non meruit. |
117 | Nabuchodonosor, qui interpretatur prophetia lagunculae angustae, sive prophetans istius modi signum, pro somnio scilicet futurorum, quod vidisse narratur et Daniel interpretatus est; sive sessio in agnitione angustiae, pro his qui in captivitatem ab eo ducti sunt: typum tenet diaboli, qui haereticorum plebem erroris captivitate devictam ab Hierusalem, hoc est, ab Ecclesia in Babyloniam, id est, ignorantiae confusionem abduxit. |
118 | Princeps coquorum, qui muros Hierusalem subvertit, hoc significat, quia omnes qui ventris desiderio serviunt, virtutes animae destruunt. |
119 | Iesus, sacerdos magnus, figuram gerebat Christi, per quem ex peregrinatione saeculi huius ad coelestem Hierusalem nobis fuisse regressus ostenditur. |
120 | Zorobabel apud Hebraeos ex tribus integris nominibus traditur esse compositus, Zo, iste; ro, magister; babel proprie Babylonem consonat: et efficitur nomen Zorobabel, hoc est, iste magister de Babylone. In Babylone enim ortus est, ubi princeps gentis Iudaeae exstitit. |
121 | Iudith interpretatur laudans vel confitens. |
122 | Esther interpretatur absconsa. Hae quoque mulieres, quae typum gestant Ecclesiae, hostes fidei puniunt, ac populum ab interitu eruunt. |
123 | Susanna interpretatur lilia vel gratia eius. Haec figuravit Ecclesiam, quam falsitate Iudaei quasi adulteram accusant. |
124 | Tobias priscae legis imaginem tenet; cuius oculos Iudaici passeres obcaecant, dum eos luminis sacramentum male intelligentes obcaecant. |
125 | Tobias filius eius Domini nostri Iesu Christi imaginem habuit, qui velut absconditam et obcaecatam figuram caligine legis, claritate suae virtutis illuminat. |
126 | Machabaei septem, qui sub Antiocho acerbissima perpessi tormenta gloriosissime coronati sunt, significant Ecclesiam septiformem, quae ab inimicis Christi multam martyrum stragem pertulit, et gloriae coelestis coronam accepit. |
1 | Quos gentilitas vates appellat, hos nostri prophetas. vocant: quasi praefatores, quod porro fantur, et de futuris vera praedicunt. Qui autem a nobis prophetae, in Veteri Testamento videntes appellabantur: quia videbant ea quae caeteri non videbant, et praespiciebant ea quae in ministerio abscondita erant. |
2 | Hinc est quod scriptum est in Samuele: Eamus ad videntem. Hinc Isaias: Vidi, inquit, Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Ezechieli aperti sunt coeli, et vidit visiones Dei. Quorumdam autem prophetarum etymologiae nominum annotandae sunt. Vocabula enim eorum satis ostendunt, quid in futuris factis dictisque suis pronuntiassent. |
3 | Elias interpretatur Dominus Deus. Ex futuri igitur praesagio sic vocatus. Nam cum altercaretur in sacrificio cum quadringentis sacerdotibus Baal, invocato nomine Domini, descendit ignis de coelo super holocaustum. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: Dominus ipse est Deus. Ex hac igitur causa tale prius nomen accepit, pro eo quod per eum postea cognoverit populus Dominum Deum. |
4 | Idem et fortis Dominus interpretatur, vel propter quod interfecit eosdem sacerdotes, vel propter quod Achab adversitatem toleravit. Hic Christum demonstrat, quia sicut hic igneo curru ad superna sublatus est, ita Christus carnem suam, in qua natus est et passus et resurrexit, assumpsit in coelum. |
5 | Vidua, ad quam mittitur Elias pascendus, Ecclesia est, ad quam per fidem venisse Christus legitur. Cuius farinae vel farina et oleum benedicitur et non defecit, id est, gratia Christi corporis, et unctio chrismastis, quae toto mundo quotidie impenditur et nunquam minuitur. |
6 | Septem millia virorum, de quibus dictum est Eliae qui non curvaverunt genu ante Baal, significant numerum sanctorum qui, Spiritu septiformis gratiae impleti, diabolo renuntiaverunt. |
7 | Elisaeus Domini salus interpretatur. Vocabulum autem et idem ex futuri praesagio suscepit. Denique et multas virtutes fecit, et famem pellens populum a morte salvavit. Hic eumdem Redemptorem Dominum figuravit, qui de montis altitudine, id est, coelorum descendens sublimitate, humiliavit seipsum a forma Dei usque ad formam hominis, ac mortuis membris sua membra composuit, et nostrae mortalitati sui corporis medicinam aptavit. |
8 | Pueri qui insultantes Elisaeo, clamabant: Ascende, calve, ascende, calve, et invasi a bestiis perierunt, indicant populum Iudaicum, qui puerili stultitia irriserunt Christum in loco Calvariae crucifixum; et capti a duobus ursis, hoc est Tito et Vespasiano, interierunt. |
9 | Puer Elisaei, qui cum baculo ad resuscitandum mulieris est filium missus, typum priscae legis ostendit: quae generi humano transmissa nihil praestitit, nisi quod in virga solam austeritatem servitutis monstravit. Sunamitis filius mortuus humani generis figuram tenet, super quem Christus oscitans Spiritum septiformis gratiae spiritaliter aspirat, per quem a morte peccator reviviscat. |
10 | Naaman Syrus significat ex gentibus populum congregatum, maculis delictorum pollutum, atque a Christo per sacramenta baptismatis purificatum. |
11 | Isaias interpretatur salus Domini, et merito. Salvatorem enim universarum gentium, eiusque sacramenta amplius quam caeteri praedicat. Hic quoque formam evangelistarum et apostolorum expressit, qui universa sacramenta Christi non quasi per figuram, sed velut praesentia, praedicavit. |
12 | Ieremias interpretatur excelsus Domini, pro eo quod dictum est ei: Constitui te super gentes et regna Hic autem in verbo et passionibus suis mortem et passionem figuravit Domini Salvatoris. |
13 | Ezechiel interpretatur fortitudo Dei. Hic quoque imaginem Christi gestavit, qui positum in hac terrena peregrinatione populum salutaribus praeceptis instigat. |
14 | Daniel interpretatur iudicium Dei, sive quod in presbyterorum iudicio sententiam divinae examinationis exhibuit, dum reperta eorum falsitate Susannam ab interitu liberavit, sive quod visiones et somnia, quibus per singula quaedam aenigmata futura monstrabantur, sagaci mente discernens aperuit. Hic desideriorum vir appellatus est, quia panem desiderii non manducavit, et vinum concupiscentiae non bibit. Idem vitam caelibem tenuit similitudinem habuit continentiae eorum qui sunt in otio sancto, et non terrenis rerum copiis abutuntur. |
15 | Osee interpretatur salvator, aut salvans. Dum enim iram Dei in populum Israel ob crimen idololatriae prophetasset, domui Iudae salutem praenuntiavit. Propter quod Ezechias rex Iuda, sublatis idolis, quos praecedentes reges consecraverant, templum Domini purgasse ac purificasse demonstratur. Hic Christi demonstravit figuram, qui ex fornicatione gentium assumpsit in corpore suo Ecclesiam. |
16 | Ioel interpretatur Dominus Deus, sive incipiens Deo, vel fuit Dei. Hoc enim eius vocabulum resonat etymologia incerta. Hic indicat typice eos qui per fidei ostium divinae scientiae incipiunt cognoscere sacramentum. |
17 | Amos interpretatur populus avulsus. Prophetia enim eius ad populum fuit Israel, qui iam avulsus erat a Domino, et aureis vitulis servivit, sive avulsus a regno stirpis David. Hic ergo pastor et rusticus Christi est typus, qui ab officio pastorali pecorum, id est, ab Hebraeorum regimine translatus, nunc alios greges pascit in gentibus. |
18 | Abdias interpretatur servus Domini. Sicut enim Moyses famulus Domini, et Apostolus servus Christi, ita iste legatus ad gentes missus videt et praedicat quae prophetali digna sunt ministerio et servituti: inde servus Domini vocatur. Hic quidem in Samaria centum pavit prophetas, et significat omnes fidei praedicatores, qui in hoc mundo alimentis sanctarum Scripturarum omnes credentes reficiunt. |
19 | Ionas, qui interpretatur columba, sive dolens. Columba pro gemitu, quoniam in ventre ceti triduo fuit; dolens autem vel propter tristitiam, quam habuit de salute Ninivitarum, vel propter hederam subito arescentem, cuius umbraculo tegebatur contra solis ardorem. Ipse est filius Amathi, idem cum hoc Sareptanae viduae filius, ut Iudaei affirmant, quem resuscitavit Elias, matre postea ad eum dicente: Nunc cognovi quod vir Dei es tu, et verbum veritatis in ore tuo est. Ob hanc causam ipsum puerum Amathi vocitatum. |
20 | Amathi enim ex Hebraeo in Latinam linguam veritas dicitur, et ex eo quod verum Elias locutus est, ille qui suscitatus est, filius nuncupatus est veritatis. Ionas quoque tam sermone quam naufragio suo passionem Christi, mortemque et resurrectionem figurat: sive quod de navi ad mare, tanquam de cruce ad terram proiectus est; sive quod in ventre ceti exceptus est, tanquam in sepultura terrae, tribus diebus et tribus noctibus reconditus est, et quod per figuram Niniven poenitentiam mundi praedixit. |
21 | In sequentibus typum gerit Iudaeorum, qui salutem gentium non tantum advenire noluerunt, sed cum venit, invisi sunt. Ninive quoque gentium significat speciem, Ionas vero in loco Iudaeorum. Nam quemadmodum Ninivitarum salus ad aemulationem provocavit Ionam, ita redemptio gentium scandalum exstitit Iudaeorum. Merito et contra orientem civitatis sedisse legitur sub umbra hederae; ita eadem plebs separans se a salute Ecclesiae dolore tabida contra Christum, id est, orientem linguam suam movere nititur sedens sub umbra legis. |
22 | Quae umbra verme arefacta est, quia adveniente Christo vetera transierunt: et ecce facta sunt omnia nova. Prophetavit autem sub Ozia rege Iuda, quando et Osee et Amos et Isaias prophetaverunt. |
23 | Micheas, qui interpretatur quis hic, vel quis iste, aut humilitas, significat illum qui in Evangelio ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et de quo Propheta dixit: Generationem autem eius quis enarrabit? ad quem verbum Dei factum est, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; per cuius dispensationem primum prophetae et postea apostoli ad praedicandum verbum Dei missi sunt. |
24 | Quantum ergo ad historiam pertinet secundum ordinem captivitatis, quia primum est capta Samaria metropolis Israel, postea Hierusalem urbs Iudae, prophetiae titulus ponitur primum de Samaria, secundo de Hierusalem. Quantum vero ad mysticos intellectus, quia Samaria semper in haeresibus accipitur. Hierusalem in typo Ecclesiae, dicimus verbum Domini fieri ad humilem et cohaeredem Christi de diversis dogmatibus Ecclesiae, quia forte peccatum commiserat, et totius ordinis volumen contexerat. |
25 | Nahum interpretatur germen, sive consolator. Increpat enim civitatem sanguinum, et post eversionem illius consolatur Sion, dicens: Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem (Nah. I). Hic quoque sanctorum praedicatorum typum tenet, qui civitatem sanguinum, hoc est, Babylonem spiritalem increpantes arguunt, germen fidei et bonorum operum ab eis expetentes; si poenitentiam egerint de peccatis suis, consolationem veniae illis promittunt. |
26 | Habacuc interpretatur amplexans. Quia vel ex eo quod amabilis Domini fuit, vocatur amplexatio, vel quod in certamine cum Deo congreditur amplexantis, id est, luctantis sortitus est nomen. Nullus enim tam audaci voce ausus est Deum ad disceptationem iustitiae provocare, cur in rebus humanis et mundi istius tanta rerum versetur iniquitas. Significat enim fidelem populum qui, super excelsa elevatus, in cruce. |
27 | Dominum contemplatur, dicens: Cornua in manibus eius, illic confirmata est virtus gloriae eius. |
28 | Sophonias speculum, vel arcanum Domini interpretatur, quod utrumque ad prophetas convenit. Ipsi enim sciunt mysteria Dei. Unde et Ezechieli dicitur: Speculatorem te posui. Et alibi: Non faciet Dominus quidquam, nisi revelaverit servis suis prophetis. Iste enim significat eos qui per contemplationis arcanum ad profectum veniunt meritorum. |
29 | Aggaeus interpretatur in Latinum festivus et laetus resonat. Destructum enim templum aedificandum prophetat, et post luctum captivitatis regressionis laetitiam praedicat. |
30 | Zacharias interpretatur memoria Domini. Septuagesimo enim anno desolationis templi completo, Zacharia praedicante, memoratus est Dominus populi sui, iussuque Cyri reversus est Dei populus, et reaedificatum est urbs et templum. Isti enim duo prophetae figuram gestaverunt sanctorum, qui in nobis huius peregrinationis vita futurum tempus liberationis decantant. |
31 | Malachias interpretatur angelus Domini, id est, nuntius. Quidquid enim loquebatur, quasi a Domino essent mandata, ita credebantur: et inde ita nomen eius Septuaginta interpretes transtulerunt, dicentes: Assumptio verbi Domini super Israel in manu angeli eius. Iste enim typum Salvatoris nostri tenuit, qui angelus magni consilii dicitur. |
32 | Esdras interpretatur adiutor. |
33 | Nehemias interpretatur consolator a Domino. Quodam enim praesagio futurorum nomina ista sortita sunt. Fuerunt enim in adiutorium et consolationem omni illi populo redeunti ad patriam. Nam et templum. Domini iidem reaedificaverunt, et murorum et turrium opus ipsi restauraverunt. Typum ergo isti habent et apostolorum et praedicatorum Evangelii Christi, qui spiritale aedificium Dei post exitum fidelium de Babylone istius mundi, atque regressum in terram repromissionis, verbis et exemplis quotidie instaurando reaedificant, ut quae prius per negligentiam vel desidiam pristinorum habitatorum corruerant, ipsi instanti nisu et studio perfecto cum cooperatoribus devotis recuperent. |
34 | Ananias interpretatur gratia Dei. Idem et Sidrach lingua Chaldaica, quod interpretatur decorus meus. |
35 | Azarias interpretatur auxilium Domini. Idem et Abdenago, quod in Latinum vertitur serviens taceo. |
36 | Misael quia populus Domini. Ipse et Misaac, qui interpretatur risus vel gaudium. Hi tres pueri figuram praetulerunt sanctorum, qui corpus suum in persecutione obtulerunt. |
37 | Asaph interpretatur synagoga: significans congregationem quae credidit, non quae obstinata permansit. Nam post resurrectionem Domini confessa legimus multa millia Iudaeorum, sicut inter alia testantur Acta apostolorum. |
38 | Ethan interpretatur robustus. Ethan autem iste sicut et Eman de cantoribus David regis est, quos Verba Dierum narrant; filius videlicet Chusi, filii Abdi, de congregatione Merari filii Levi; vel de illis sapientibus, quibus in libro Regum Salomonis sapientia praefertur: Sapientior, inquit, Ethan Ezrahelita et Eman. Tantae igitur scientiae hoc carmen est, ut sapientissimi illius nomine mereantur ascribi. |
39 | Eman filius fuit Iohel, filii Samuel, de familia Caath filii Levi, unus de cantoribus quos David in collatione arcae praefecit reliquis ad canendum. Eman interpretatur frater eius. Quo vocabulo Dominus Christus appellat eos, qui eius praeceptis operibusque devoti sunt, sicut ait in Evangelio: Ite, dicite fratribus meis. Israelitae, id est, Deum videntes; quod utique illis accidere manifestum est, qui per obedientiae ministerium sancta Domini luce radiantur. |
40 | Idithun interpretatur transiliens eos: significans eum qui mente terrena transcendit transilitque eos qui inhaerentes humo, et incurvati in terra, ea quae ima sunt cogitant atque in excelso mentis habitant, de virtute Dei libero carmine philosophatur. |
41 | Filii Chore, sicut et Eman, Echan, Asaph et Idithun, non psalmographi, sed cantores fuere a David quidem ob psalmodiam electi; sed ob significantiam nominum titulis psalmorum congruenter affixi. |
42 | Chore ergo dicitur calvaria. In cuius nominis loco Dominus est crucifixus; et ideo filii Chore merito dicuntur, qui passionis illius sacramento tota devotione famulantur. |
43 | Zacharias interpretatur memoria Domini, ob hoc quod canit memorari testamenti sancti sui. |
44 | Ioannes Baptista interpretatur Domini gratia, eo quod sit limes prophetiae, praenuntius gratiae, sive initium baptismatis, per quod gratia ministratur. Hi sunt prophetae veteris testamenti novique, quorum finis Christus, cui dicitur a Patre: Et Prophetam in gentibus posui te. |
45 | Quot sunt genera prophetiae? Prophetiae autem genera septem sunt. Primum genus, extasis, quod est mentis excessus; sicut videtur Petrus vas illud submissum in stupore mentis. |
46 | Secundum genus visio; sicut apud Isaiam legitur: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum cum variis animalibus. |
47 | Tertium genus somnium; sicut Iacob subnixam in coelo scalam dormiens vidit. |
48 | Quartum genus per nubes; sicut ad Moysen et ad Iob post plagam loquitur Deus. |
49 | Quintum genus vox de coelo; sicut ad Abraham sonuit, dicens: Ne iniicias manum tuum in puerum; et ad Saulum in via: Saule, Saule, quid me persequeris? |
50 | Sextum genus accepta parabola; sicut apud Salomonem in Proverbiis: et apud Balaam cum evocaretur ad Balac. |
51 | Septimum genus repletio Spiritus sancti; sicut pene apud omnes prophetas. |
52 | Alii tria genera visionum esse dixerunt. Unum, secundum oculos corporis; sicut vidit Abraham tres viros sub ilice Mambre; et Moyses ignem in rubo; et discipuli tranfiguratum Dominum in monte inter Moysen et Eliam; et caetera huiusmodi. Alterum, secundum spiritum, quo imaginamur ea quae per corpus sentimus; sicut vidit Petrus discum illum submitti de coelo cum variis animalibus; et sicut Isaias Dominum in sede altissima non corporaliter, sed spiritaliter vidit. |
53 | Non enim Deum forma corporea circumterminat, sed quemadmodum figurate non proprie dicuntur multa, ita etiam figurate multa monstrantur. Tertium autem genus est visionis quod neque corporeis sensibus, neque ulla parte animae qua corporalius rerum imagines capiuntur, sed per intuitum mentis, quo intellecta conspicitur veritas; sicut Daniel praeditus mente vidit quod Balthasar viderat corpore: sine quo genere illa duo vel infructuosa sunt, vel etiam in errorem mittunt. |
54 | Omnia tamen haec genera Spiritus sanctus moderatur. Habere autem prophetiam non solum bonus, sed etiam malus potest. Nam invenimus Saulem regem prophetasse. Persequebatur enim sanctum David, et impletus spiritu, prophetare incaepit. |
1 | In primis igitur notandum est, quod quatuor evangelistae Dominum nostrum Iesum Christum sub quatuor animalium vultibus figuraliter exprimunt. Matthaeus enim eumdem Redemptorem natum et passum annuntians, in similitudinem hominis comparat. Marcus a solitudine exorsus leonis figuram induit, et Christi regnum invictum, potentiamque proclamat. Lucas quoque per vituli mysticum vultum Christum pro nobis praedicat immolandum. |
2 | Ioannes autem per figuram aquilae eumdem Christum post resurrectionem carnis demonstrat revolasse in coelos. Hos ergo quatuor evangelistas, sive quatuor, quae conscripsere Evangelia per figuram expresserunt quatuor paradisi flumina de uno fonte prodeuntia, quae irrigant omnem superficiem terrae. Similiter et quatuor animalia, quae Ezechiel propheta in libro suo commemorat, dicens: Quatuor facies erant uni, et quatuor pennae uni, et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus per significationem eosdem demonstrabat. |
3 | Sic quoque et quatuor rotae, de quibus idem propheta narrat, quod essent iuxta animalia, et per quatuor partes irent, et non reverterentur, cum ambularent, eamdem significationem habent. Nec non et quatuor facies, de quibus scriptum est, quod esset una facies cherub, et alia facies hominis, et tertia facies leonis, et quarta facies aquilae, idem demonstrat. |
4 | Quatuor autem sunt plagae orbis; et quatuor vicissitudines temporum annuos fructus hominibus praebent: sic et sancta Ecclesia Christi in quatuor partibus mundi dilata per totum tempus huius saeculi doctrina evangelica nutritur et roboratur. Unde sancti doctores, qui per quatuor Evangelia totum orbem illuminant, quatuor praecipue virtutes, hoc est prudentiam, iustitiam fortitudinem, temperantiam nobis commendant, ut in his conversantes, Deo placitam exhibeamus servitutem. Item quatuor millia satiata ex septem panibus leguntur in Evangelio a Domino; et paralyticus a quatuor viris ad sanandum Christo offertur. |
5 | Praeter haec quoque in aliis plurimis locis sanctae Scripturae quaternarius numerus horum figuram nobis insinuat, et superfluum est de his omnibus hic narrare. |
6 | Apostoli quoque omnes totius Ecclesiae portant typum, quia iidem in dimittendis peccatis similem acceperunt potestatem. Habent quidem formam patriarcharum, quia per verbum praedicationis in toto orbe terrarum populum Dei spiritaliter genuerunt. Proinde considerandum est ipse mysticus numerus duodecim apostolorum, quibus figuris in Scriptura sacra insignis constet. |
7 | Nam sicut Deus Pater per unigenitum Filium suum in virtute Spiritus sancti primam mundi creationem sex dierum operatione complevit, ita etiam duplicato eodem senario numero, unde duodecim efficiuntur, mundum perditum, etiam prope deletum, Dominus Iesus Christus per suos duodecim renovavit apostolos. Et sicut duodecim mensibus in circulo anni diversis temperamentis mundi fructus ad usum humani generis per Dei largitatem omnipotentis renovatur, ita per duodecim apostolorum doctrinam fructum bonorum operum Deo afferre humanum genus fideliter inchoavit. |
8 | Hic est verus Mazaroth, id est, signifer, per quem sol iustitiae Christus omni tempore totum illuminat orbem. Et sicut dies duodecim horis ab ortu solis usque ad occasum volvitur, ita dies verus Christus per duodecim apostolos suos ad inchoationem rectae conversationis, quod per ortum solis intelligitur, suos illustrat fideles; in qua qui usque ad occasum, id est, usque ad finem vitae perseveraverit, in aeternum salvus erit. |
9 | Et sicut Iacob, qui supplantator dicitur, duodecim filios genuit ad possidendam repromissionis terram, ita Christus, qui supplantavit diabolum, duodecim elegit apostolos, quibus terram repromissionis, id est regni coelestis benedictionem, tradidit, et potestatem eis tribuit calcandi super scorpiones et serpentes, et super omnem virtutem inimici. |
10 | Item sicut Moyses undique ex omni parte, id est, ab oriente et occidente, ab aquilone et austro per duodecim tribus metatur castra circa tabernaculum Dei, ita Christus per duodecim apostolos quaternum Evangelium per quatuor orbis partes annuntians, ad aeterna tabernacula omnes sibi credentes invitavit, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, et recipiam in aeternae vitae tabernacula. |
11 | Et sicut duodecim fontes in Celim, unde lassatus valde valida siti populus potatus est, ita per duodecim apostolos omnis turba fidelium sacrae fidei doctrina potatur, et ad aeternae vitae gaudia sancta praedicatione vocatur. Iosue quoque, qui figuram Christi et nomine et actu expressit, duodecim exploratores misit ad explorandum terram repromissionis, quam Deus Abrahae dilecto suo et semini eius daturum promisit: sic et Christus duodecim misit apostolos inter numerositatem omnium gentium evangelizare regnum Dei, ut de illis Psalmista ait: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Viri quoque duodecim ex duodecim tribubus Israel siccis pedibus Iordanem transeuntes, duodecim lapides elevantes, pro signo ibidem posuerunt in testimonium sempiternum posteris suis. |
12 | Hi duodecim apostolorum tenuere figuram, qui in sacro baptismate officii sui tropaea fixerunt, et praedicationis suae credentibus insignia reliquerunt. Hi tantum duodecim viri ad praedicandum testimonium sempiternum, id est Evangelium regni Dei, omnibus per orbem terrae nationibus missi sunt, qui etiam in sancta Ecclesia omnibus sunt credentibus missi in testimonium, quia quisquis ad aeternae vitae gaudia pervenire voluerit, eorum praedicationem et doctrinam in omnibus sequi necesse est; quorumque successores nunc in sancta Ecclesia sunt omnes veritatis praedicatores annuntiantes et praedicantes verbum salutis aeternae in Christo Iesu Domino nostro. |
13 | Nam rex Salomon, qui pacificus interpretatur, mare aeneum, id est, luterem super duodecim boves aeneos posuit ante templum, ubi sacerdotes et ministri altaris lavabant manus, cum ingrederentur sanctuarium Domini: ita Christus mare aeneum, id est, confessionem verae fidei vel etiam confessionem delicti, sive sacrae Scripturae doctrinam super humeros duodecim posuit apostolorum, quorum doctrina omnes imbuti fideles per confessionem verae fidei et poenitentiam delictorum ab omnibus mundentur sordibus, et digni efficiantur ad aeterna sancta Domini sui introire et regni coelestis gaudia possidere. |
14 | Duodecim namque portae sanctae erant in civitate Hierusalem, per quas introibant et egrediebantur omnes manentes et venientes in eam. Haec duodecim apostolorum figuram expresserunt, qui vere portae sunt spiritalis Hierusalem: per quorum praedicationem et doctrinam omnibus undique venientibus in sanctam Ecclesiam patefactae sunt portae regni coelestis, quibus etiam data est potestas et successoribus eorum in Ecclesia ligandi et solvendi in coelo et in terra, ut quoscunque per culpam ligaverint in terra, ligati sint in aeterna tormenta, quoscunque autem solverint confitentes et poenitentes peccata sua, soluti sint in coelo, omnium hic remissione peccatorum percepta ad aeternae beatitudinis gaudia eorum precibus adiuti per Dei gratiam pervenire mereantur. |
15 | Haec de apostolis Christi generaliter modo dicta sufficiant, quorum quid specialiter significent nomina, paulo post in sequentibus dicemus. |
16 | Septuaginta duo discipuli significant illustrationem totius orbis per Evangelium trinitatis; viginti quatuor enim horis mundus omnis peragitur. Qui numerus triplicatus propter eamdem trinitatem in septuaginta duo deducitur. Idcirco autem mittuntur bini propter praedicandum Dei amorem et proximi, vel mysterium gemini testamenti. |
17 | Zacharias, ut supra dictum est, interpretatur memoria Domini. |
18 | Elisabeth Dei mei saturitas, vel Dei mei iuramentum interpretatur. Elisabeth typum tenet veteris legis seu prophetiae; sicut Zacharias maritus eius veteris legis sacerdotii. Unde sicut Zacharias mutus Ioannis scribendo nomen edidit; sicut vetus sacerdotium sub typo sacerdotium Christi et gratiam novi testamenti expressit; et sicut Elisabeth Mariae salutationem audiens, quando infans in utero eius exsultavit, Spiritu sancto repleta, beatam et benedictam esse matrem Domini praedicavit: sic spiritus in littera advenienti Christo laetatus est, et tota series veteris testamenti Spiritu sancto feta benedictam ac salubrem Salvatoris incarnationem universo mundo praeconiata est. |
19 | Ioannes formam habuit legis, quae Christum annuntiavit, et remissionem peccatorum per lavacri gratiam praedicavit. |
20 | Ioseph sponsus, qui custos virginitatis eius fuit, significat Christum sponsum Ecclesiae, cuius virginitas in fide vera ab ipso usque in finem conservatur. |
21 | Maria illuminatrix, sive stella maris, interpretatur. Genuit enim lumen mundi. Sermone autem Syro Maria, Domina nuncupatur; et pulchre, quia Dominum genuit coeli et terrae et universae creaturae. Mystice autem Ecclesiae figuram gestat et speciem, quae, cum sit desponsata Christo, virgo perseverat. |
22 | Magi figuraverunt gentium populos, lucem fidei cognituros, indicantes sacramentorum numero, Christum per thura esse Deum, per myrrham hominem passum, per aurum regem omnium saeculorum. |
23 | Herodes, qui infantibus necem intulit, diaboli formam expressit; vel gentium, quae cupientes nomen Christi exstinguere de mundo, in necem martyrum saevierunt. |
24 | Muti qui in Evangelio curantur, significant eos qui fidem Christi confitentur. |
25 | Caeci significant eos qui non intellexerunt fidem quam crediderunt. |
26 | Surdi significant eos qui non obediunt praeceptis Dei. Claudi, qui non recte in semita mandatorum Dei gradientes, implere praecepta salutaria negligunt. |
27 | Homo prudens, qui aedificavit domum suam supra petram, significat doctorem fidelem, qui in Christo ponit doctrinae suae ac vitae stabilimentum. Ille vero qui aedificavit domum suam super arenam, haereticorum dogmata designat, qui sic aedificant, ut ruinam faciant magnam. |
28 | Leprosus, quem Christus descendens de monte primum curavit, indicat humanum genus delictorum contagio maculosum: hoc Redemptor dum de coelorum altitudine quasi de monte descenderet a vario daemonum cultu mundavit, atque in unitatem fidei reparavit. |
29 | Centurio fidem gentium significat. Puer autem et filia Chananaeae mulieris, quos Christus non veniens ad eos salvat, easdem gentes ostendunt, quas Dominus non corporali praesentia visitavit, sed per fidem verbi salvavit. Ipsa quoque mulier Chananaea Ecclesiae gentium gerebat figuram, quae tanquam canis quaerit micas de mensa dominorum, id est, saturari doctrinis apostolorum et prophetarum. |
30 | Socrus Petri febricitans significat synagogam aestu carnalium desideriorum accensam. Cuius filia est pars illa credentium, quae data est Petro regenda. |
31 | Scriba repudiatus, qui propter quaestum Dominum sequebatur, significat eos qui Christi fidem non propter Dominum, sed propter lucrum saeculi appetunt. |
32 | Daemoniacus, quem Dominus in regione Gerasenorum a legione curavit, significat gentilem populum multorum cultibus daemoniorum obnoxium. |
33 | Pastores porcorum fugientes, qui ea quae gesta sunt nuntiant in civitate, significant principes impiorum, qui dum fidem Christi fugiunt, virtutes tamen eius stupentes mirantur et praedicant. Paralyticus iacens in lectulo, anima est, vita dissoluta in corpore suo. Quae dum fuerit gratia Christi per remissionem peccatorum sanata, confestim pristino robore recepto resurgit, et lectum carnis suae, in quo debilis iacebat, ad domum virtutum reportat ut se intra conscientiae suae secreta constringat, et nequaquam in exterioribus ultra voluptatibus dissoluta discurrat. |
34 | Archisynagogi filia, ad quam curandam Dominus dum pergeret, prius tamen antequam ad eam veniret, tetigit eum a tergo mulier, quae profluvio sanguinis laborabat, et curata est, archisynagogi quidem filia Iudaeae typum tenuit; haec autem, quae profluvio sanguinis laborabat, figuram habuit Ecclesiae ex gentibus. Quae dum post praedicationem et post passionem ac post ascensionem Christi credidit, quasi a tergo Dominum tetigit: et ante accipere salutem quam synagoga promeruit. |
35 | Duo caeci iuxta viam sedentes, significant utrosque populos Iudaeorum et gentium per fidem Christo appropinquantes, qui dixit: Ego sum via. |
36 | Daemonium habens caecus et mutus, qui scribitur a Salvatore curatus, indicat eos qui ex idololatria gentium ad fidem Dominicam convertuntur. Quibus tamen expulso a corde daemonum cultu, dum pristinam lucem perceperunt fidei, postea ad laudandum Dominum eorum lingua resolvitur, ut confiteantur eum quem antea negaverunt. |
37 | Homo manum aridam habens significat animam misericordiae operibus infructuosam, cui cum dicitur: Extende manum tuam, admonet semper porrigendam eleemosynam pauperibus. |
38 | Homo, de quo immundus spiritus exivit, et rursum eum occupavit, significat hominem poenitentem, cui per subsecutam negligentiam acrius mentem occupat carnis voluptas, adiunctis secum septem spiritibus vitiorum, id est, iracundia, invidia, atque ventris ingluvie, inani gloria, ac superbia. |
39 | Paterfamilias proferens de thesauro suo nova et vetera, Christus est, proferens de impenetrabili scientia sua gemina Testamenta: Vetus, in quo felicitas terrena promittitur; Novum, per quod regnum coelorum speratur |
40 | Homo qui seminavit in agro suo granum sinapis, Christus est, qui seminavit fidem in mundo, in qua volucres coeli, id est spiritales animae, requiescunt. |
41 | Mulier, quae fermentum abscondit in satis tribus, significat scientiam spiritualis doctrinae ferventem in Trinitatis amore. |
42 | Homo qui absconditum thesaurum in agro reperit, ille est qui in isto mundo, venditis omnibus, Christum vitamque aeternam acquirit. |
43 | Quinque millia virorum, qui quinque panibus et duobus piscibus pasti sunt, ecclesiastici sunt populi, qui per quinque sensus corporis alimento legis spiritalis a Christo reficiuntur, et duplici Testamento, quasi gemellis piscibus, saturantur. |
44 | Quatuor autem millia virorum qui aliis septem panibus aluntur, eadem Ecclesia gentium est, quae in quatuor partibus mundi diffunditur atque ubertate septiformis gratiae recreatur. |
45 | Ille qui saepe nunc in ignem, nunc in aquam cadebat, mundum significat. Ignis autem iram inflammantem, aqua carnis voluptatem demonstrat, in quibus semper arreptus quotidiano lapsu praecipitatur. |
46 | Moyses et Elias, qui apparuerunt cum Domino in monte, lex et prophetae intelliguntur, quorum vocibus passio et resurrectio et gloria Domini declaratur. |
47 | Homo habens centum oves, et relictis illis ovem perditam quaerit, ac repertam humeris revehit, figuram Christi expressit qui, relictis nonaginta novem agminibus angelorum in coelis, ovem quae perierat in Adam, ut bonus pastor, quaesitam in gentibus reperit, atque crucis suae humeris paradiso reportavit. |
48 | Mulier quae perditam reperit dragmam, Ecclesia est, quae animam diaboli laqueis abstractam dum invenerit per poenitentiam, et angelorum et hominum facit laetitiam. |
49 | Debitor decem talentorum significat homines qui Deo sunt obnoxii per transgressionem decem praeceptorum. Sed sicut nobis poscentibus a Domino peccata relaxantur, ita unusquisque nostrum dimittere debet exemplo Domini ne, dum minima debita in nobis peccantibus non concedimus, maiora nostra exsolvere cum usuris poenarum cogamur. |
50 | Dives qui camelo comparatur, personam indicat Iudaeorum, qui de legis potentia gloriantur; quam quia propter terrena colunt, non habent regnum coelorum: ibique facilius gentium populus criminibus tortuosus et sarcinis peccatorum gravatus ingreditur, quasi per foramen acus, per angustias passionum ac labores. |
51 | Paterfamilias qui operarios ad vineam conduxit et denarii mercedem promittit, Christus est, qui vocat omnes ad cultum fidei, promittens eis praemium perfectae beatitudinis. |
52 | Operarii qui hora prima conducti sunt, hi sunt qui a rudimentis infantiae cultum fidei consecuti sunt; qui autem hora tertia, hi sunt qui in adolescentia ad fidem accesserunt; qui vero hora sexta conducti sunt, hi sunt qui in iuventutis aetate crediderunt; qui autem hora nona accesserunt, illi sunt qui a iuventute in senectutem declinantes, Christi gratiam perceperunt; qui vero ultima hora, illi sunt qui iam decrepiti et in extremo vitae suae tempore vocati ad Christum venerunt: qui tamen prioribus parem mercedem aeternae beatitudinis accipiunt, in illis conservans Christus iustitiam, qui a prima hora nativitatis operati sunt, in istis impendens misericordiam, qui una vitae hora laboraverunt. |
53 | Duo filii missi ad operandam vineam duorum populorum typum demonstrant. Primus enim missus vocatur gentium populus per naturae intelligentiam ad operis divini culturam: qui tamen spernens contumax exstitit et sese iturum negavit. Adveniente autem Domino, priorem contumaciam sequenti emendavit obedientia. Secundus autem filius missus Iudaeus per legis cognitionem respondit: Omnia quaecunque dixerit nobis Dominus, faciemus. Sed idcirco damnatur, quia non solum in confessione legis praevaricatus est, sed in ipsum Dominum vineae parricidales manus extendit. |
54 | Homo qui vineam plantavit, Dei portat figuram, qui condidit Hierusalem. In qua aedificavit turrim, et torcular fodit, altare videlicet et templum, et sepem circumdedit, id est, angelorum munitione vallavit. Coloni autem, quibus vineam locat, populus est Israel, qui sub divino cultu possedit Hierusalem. |
55 | Servi autem qui tempore fructuum missi interfecti sunt a colonis, prophetae intelliguntur quorum sanguis effusus est a Iudaeis, dum ab eis quaererent iustitiae fructum et legis. |
56 | Filius autem novissime missus, quem eiectum coloni extra vineam occiderunt, Christus est, quem crucifixerunt Iudaei, eiicientes eum extra portas Hierusalem. Coloni autem quos Dominus vineae perdidit, iidem populi Iudaeorum intelliguntur, qui olim, ut videntur, dispersi sunt atque perempti. Illi autem agricolae, ad quos vinea transferri praecipitur, significant apostolos vel successores apostolorum. |
57 | Rex qui fecit nuptias filio suo, Deus Pater intelligitur: qui copulavit ex virgine carnem Christo. |
58 | Servi vero qui missi sunt vocare invitatos, apostoli sunt atque prophetae, qui Iudaeos per Legem et Evangelium provocaverunt. Sed illi modo terrenis tempestatibus, modo carnis et legis onere pressi, solemnitatem adventus Domini contempserunt; vitae aeternae gaudia gentes introisse manifestum est. |
59 | Rex iratus qui misit exercitus suos, et perdidit interfectores illos, et civitatem incendit, Deus Pater est, qui suscitavit Vespasianum Caesarem Romanorum, qui et populum gladio vastavit, et civitatem Hierusalem funditus cum suis universis evertit, ita ut ulterius belligerare non posset. |
60 | Hominem autem non habentem vestem nuptialem in accubitu, qui loquente rege obmutuit, quem iubet servis suis ablatum mitti in tenebras exteriores, ille est qui in fide quidem cum caeteris requiescit; sed si inventus fuerit in die iudicii vestem carnis operibus habere pollutam, confestim iubetur ab angelis tolli ac mergi in gehennam ignis aeterni. |
61 | Duo debitores, ex quibus unus debebat feneratori denarios quingentos, alter quinquaginta, significavit populum Iudaeorum et gentium, ex quibus ille, qui quinquaginta denarios debuit, Iudaeorum typum habuit; ille vero qui quingentos, gentium expressit figuram, qui ab initio mundi debitor semper existens chirographum peccati per poenitentiam non exsolvit. Adveniente itaque Christo, tandem credidit, atque uberiorem misericordiae fructum accepit. |
62 | Unde quia plus illi concessum est a Christo, amplius diligit Christum, sicut scriptum est: Cui plus dimittitur, plus diligit. |
63 | Septem fratres, qui unam mulierem habuerunt, et sine filiis mortui sunt, homines infideles intelliguntur, qui in praesenti vita, quae per septem dierum circulum decurrit, totam vitam suam sine fructu iustitiae consumpserunt. |
64 | Duo in lecto, illi significantur qui remoti a turbis in otio quodam vitae vacare videntur. |
65 | Duae molentes in mola, qui negotiis temporalium rerum circumferuntur. |
66 | Duo in agro, qui in ministerio Ecclesiae tanquam in agro Dominico operantur: ex quibus, adveniente saeculi adversitate, id est nocte, quidam permanent in fide, et assumuntur ad vitam, quidam decedunt, et relinquuntur ad poenam. |
67 | Quinque virgines sapientes, omnes animae sanctae intelliguntur; quae quoniam per quinque sensus corporis nullam admittunt cordis corruptionem, idcirco quinario numero computantur. Quinque virgines fatuae, quae non habent in vasis suis oleum, illae animae sunt quae habent quidem integritatem corporum, sed non servant intra conscientiam boni operis testimonium, dum in facie gloriantur apud homines, et non in corde apud Deum: ideo quod quia in vasis pectorum suorum mentis splendorem non gerunt, adveniente Domino a regni eius gaudio recluduntur. |
68 | Homo peregre proficiscens, qui tradidit bona sua servis suis, Christus est, qui post resurrectionem suam ad coelos regrediens, tradidit evangelicam gratiam evangelicis negotiatoribus fenerandam. Sed primus servus in quinque talentis sibi datis quinque libros legis accepit, quos doctrina vel opere decem praeceptorum ampliavit. |
69 | Alter in duobus talentis duo testamenta promeruit, eaque morali ac mystico sensu pie dispensando duplicavit. Tertius sub figura unius talenti gratiae donum acceptum in terrenis voluptatibus obscuravit, ideoque proiectus est in infernum, quia nullum inde operatus est fructum. Alii in primo servo quinque sensus cordis et corporis acceptos, in secundo intelligentiam et opus, in uno rationem intellexerunt. |
70 | Iuvenis filius viduae, quem Dominus mortuum extra portas urbis suscitavit, significat eum qui palam quodlibet mortiferum crimen admittit, et audito verbo Domini a morte peccati resurgit, et per poenitentiam in Christo vivere incipit, redditurque viduae matri suae, id est, communioni Ecclesiae. |
71 | Homo qui descendebat ab Hierusalem in Iericho, et incidit in latrones, ipse Adam figuratur in genere suo, qui dum descenderet de paradiso coelesti in mundum, incidit in angelos tenebrarum. |
72 | Samaritanus descendens, qui vulnera eius curavit, Christus est custos noster, qui de coelo descendit, et genus humanum a vulneribus peccatorum curavit. |
73 | Stabularius apostoli sunt, vel successores eorum, qui infirmitatem nostram praedicatione evangelica recreant. |
74 | Martha, quae excepit Christum in domo sua et ministrabat, significat Ecclesiam in hac vita Christum in corde suo excipientem et opere iustitiae laborantem. |
75 | Maria, soror eius, quae sedebat secus Christi pedes et audiebat verbum, demonstrat eamdem Ecclesiam in futuro saeculo ab omni opere cessantem, et in sola contemplatione sapientiae Christi requiescentem. |
76 | Homo qui media nocte postulabat ab amico suo tres panes, similitudinem exprimit cuiusque in media tribulatione postulantis Dominum, ut det ei scientiam Trinitatis. |
77 | Dives cuius uberes fructus ager attulit, significat hominem luxuriis deditum, et abundantem peccatis, quem immoderato fluxu amplius peccare desiderantem arguit Dominus, dicens: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua: et quae praeparasti, cuius erunt?. |
78 | Quinque illi in domo una, id est, pater, mater, filius, filia, nurus, quibus, duo in tres, et tres in duo dividuntur, significant humanum genus fide et religione ab invicem separatum, partim in discissione schismatis, quod duo significant, partim in numero Trinitatis, quod tria demonstrant. Divisus enim filius est adversus patrem suum, id est, populus ex gentibus veniens adversus diabolum, cum quo ante fuerat sociatus. |
79 | Divisa est et filia adversus matrem suam, id est, plebs ex Iudaeis credens, adversus impiam synagogam. Divisa est et nurus adversus socrum suam, Ecclesia scilicet ex gentibus adversus matrem sponsi sui, synagogam, de qua secundum carnem Christus fuerat procreatus. Qui omnes separantur, sibi invicem renuntiantes, alii terrenam, alii coelestem gloriam appetentes. |
80 | Galilaei decem et novem, super quos cecidit turris in Siloa, et occidit eos, interitum plebis Iudaeorum insinuant. Decem et novem enim apud Graecos ex iota et theta litteris exprimuntur: quibus figuris nomen Iesu scribitur: in quem illi credere nolentes pariter a Romanis cum sua urbe prostrati sunt |
81 | Homo qui arborem fici in vinea sua plantavit, Christus est, qui synagogam Iudaico populo condidit. Quam cum Dominus quasi inutilem iussisset abscidi, fit illi a colonis apostolis fossa humilitatis. Adhibetur et stercus, id est, confessio peccatorum: sicque in novissimo credendo commutabitur in melius, dabitque fructus iustitiae copiosos. |
82 | Mulier quae decem et octo annos infirmitatis habens a Domino erecta est, Ecclesiae typus est, quae in fine temporum salutem fidei consecuta est. Sex enim aetatibus mundus iste completur, cuius tamen tempus habet tripertitam discretionem, unam ante legem, alteram in lege, tertiam sub gratia. Sexies ergo terni decem et octo efficiunt. |
83 | Quo numero tempus hoc nostrae salutis insinuatur, quando a Satanae vinculis, quibus curvabamur erecti, donum salutis et spem supernae contemplationis accipimus. |
84 | Hydropicus, quem Dominus curavit, demonstrat eos quos fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat. |
85 | Homo habens duos filios, Deus est intelligendus, habens duos populos: quorum maior figuram tenuit Iudaici populi qui permansit in Dei cultu; alter minor gentium, qui, Conditore deserto, servus factus est idolorum, quem per egestatem fidei revertentem clementer suscipit Deus Pater, et pro conversione eius sub vituli typo Filium immolat unicum; tribuit etiam annulum fidei, et stola immortalitatis induit eum. |
86 | Quanquam Iudaeus frater livoris torqueatur invidia, pro salute tamen eius gaudio concinit angelorum symphonia. |
87 | Dispensator prodigus, quem dominus a villicatu amoveri praecepit, et fraudem faciens domino suo relaxavit debitoribus suis partem, ut haberet unde in posterum viveret, haec comparatio ad exemplum nostri proposita est. Nam si ille a domino suo laudari promeruit, qui fraudem ei faciens in posterum sibi de alienis rebus providit, quanto magis Christo placere possumus, si ex rebus nostris misericordiam indigentibus faciamus, a quibus recipi in tabernacula aeterna possimus? |
88 | Dives, qui induebatur purpura, significat Iudaeorum superbiam florentem quondam imperii claritate vel honoris excellentia. |
89 | Mendicus ulcerosus demonstrat gentilem populum confessionibus peccatorum humiliatum. Quinque fratres divitis illius, qui apud inferos torquebatur, Iudaei intelliguntur, qui sub quinque libris legis positi sunt. |
90 | Decem leprosi qui mundantur a Domino, haereticos significant, qui in varietate colorum diversitatem habent schismatum; qui ideo ad sacerdotem mittuntur ut, detonsa omni varietate errorum, unitatis percipiant sacramentum. |
91 | Iudex iniquus, qui Dominum non timebat, assidue tamen deprecantem viduam exaudivit, similitudo est qua demonstratur quantam spem habere debet qui Deum indesinenter exposcit, cum etiam apud aures iniusti iudicis valuerit frequens instantia viduae deprecantis. Ipsa autem vidua significare potest Ecclesiam perseveranter sui petentem ultionem de inimicis suis, hoc est, diabolo et haereticis. |
92 | Pharisaeus orans in templo, Iudaeorum est populus, qui ex iustificationibus legis extollit merita sua. Publicanus vero gentilis est populus, qui longe a Deo positus confitetur peccata sua: quorum unus superbiendo recessit non iustificatus, alter humiliatus confitendo appropinquari meruit exaltatus. |
93 | Caecus sedens secus viam, populum demonstrat gentilem, qui per Christi gratiam fidei meruit claritatem. |
94 | Zachaeus, qui interpretatur iustus, sive iustificatus, aut iustificandus, gentilis est populus, gratia meritorum pusillus, qui tamen a terrenis actibus sublevatus per lignum Dominicae crucis Christi mysterium contemplatur. |
95 | Homo nobilis, qui in longinquam abiit regionem, accipere sibi regnum, Redemptorem nostrum significat, qui usque ad fines terrae pervenit accipere regnum in populis gentium. |
96 | Cives, qui noluerunt eum regnare, Iudaei intelliguntur, qui Christum regem spreverunt. |
97 | Servus vero qui mnam unam accipiens decem acquisivit, significat doctores, qui, accepta gratia Evangelii, in decem verborum praedicamentis benedicti sunt, et docendo multos in fide acquisiverunt; idcirco adveniente Domino Christo laudantur, quia lucrati sunt. Qui vero ex una quinque acquisivit, illos demonstrat, qui mandata Dei servantes, consequuntur scientiam legis in quinque libris Moysi scriptam, eamque edocendo ad usum salutis necessariam fenerant. |
98 | Qui vero mnam unam ipsam in sudario conservavit, ostendit eum qui creditum sibi gratiae donum delicate otioseque tractavit. Unde et recte amittet collatam gratiam, qui per negligentiam praedicare contempsit, ut ei augeatur qui inde laboravit. |
99 | Vidua quae in gazophylacium duo minuta iecit, animam fidelem demonstrat, quae in thesauro cordis fructum dilectionis Dei et proximi servat. |
100 | Sponsus Christus est, cuius nuptiae cum Ecclesia celebrantur; in cuius coniunctione aqua in vinum mutatur, quia credentes per lavacri gratiam transeunt ad passionis coronam. |
101 | Architriclinus, Moyses intelligitur, qui miratur meliorem et sanctiorem populum per Iesum in Evangelio congregatum, quam illum priorem ab Aegypto eductum. Finitum enim vinum ostendit sublatam esse gratiam Spiritus sancti a Iudaeis, et per apostolos in gentibus contributam. |
102 | Mulier Samaritana mystice intelligitur Synagoga, quinque libris legis, quasi quinque viris, secundum sensum carnis subiecta; quam misericorditer Dominus provocat haurire aquam vivam, lavacri scilicet percipere gratiam, vel secretam legis intelligentiam. |
103 | Mulier adultera, quae offertur Domino a Iudaeis lapidanda, Ecclesia est; quae prius, relicto Deo, in idolis fuerat fornicata, quam volebat Synagoga zelans interficere: Christus salvat per remissionem delicti, nec sinit eam perire, qui novit veniam condonare peccantibus. |
104 | Simon leprosus gentilis est populus, qui est a Redemptore mundatus. |
105 | Mulier quae unguento caput Domini unxit, Ecclesia est, quae fructum sui operis, fideique odorem ad laudem Dei et Christi gloriam refert. Angelus ille ad cuius descensum movebatur aqua quinque porticibus cincta, Christus est, in cuius adventu turbatus est Iudaeorum populus quinque libris legis conclusus. Descendente enim angelo commovebatur aqua, et sanabatur infirmus; descendente de coelis Christo, commotus est in passione eius idem populus, et sanatus est mundus. |
106 | Caecus a nativitate, quem Dominus unctis oculis ad piscinam Siloe misit lavandum, significat genus humanum a nativitate, id est, a primo homine errore tenebris vitiatum. Cuius oculos Dominus de sputo et luto linivit, quia Verbum caro factum est; et lavari oculos in piscina iussit, ut baptizatus in Christo acciperet lucem fidei, et crederet in eum qui visibiliter in mundo apparuit. |
107 | Lazarus, qui interpretatur adiutus, quem Dominus quadriduanum fetentem de monumento suscitavit, significat mundum, quem gravissima peccati consuetudo corruperat. Qui tamen quarto die mortis suscitatur. Prima enim dies mortis est tracta de Adam propago mortis. Altera dies mortis est transgressio legis naturalis. Tertia dies mortis, praevaricatio datae legis. |
108 | Quarta dies mortis est contemptus evangelicae praedicationis, in qua die Dominus suum opus respiciens misericorditer suscitare dignatus est. |
109 | Servus principis sacerdotum, cuius dextera auricula amputatur, Israeliticus est populus, qui in incredulitate servus effectus est. Hic dexteram aurem amittit, dum ad sinistrum intellectum litterae transivit. Cui Dominus in his qui credunt auditum restaurat fidei, et obedientem Evangelii fecit mandatis. Caiphas investigator, aut sagax, aut vomens ore, interpretatur. Inique enim ore suo iustum condemnavit, quamvis hoc mysterio prophetali annuntiasset; nam idem princeps sacerdotum, qui scidit vestimentum suum in Domini passione, indicat Hebraeorum populum nudatum sacerdotio et evacuatum regno scisso. |
110 | Barabbas, qui Iudaeis dimittitur, significat Antichristum, quem illi errantes suscipere meruerunt pro Christo. Barabbas enim interpretatur filius magistri, eorum absque dubio Iudaeorum magister, qui est diabolus, homicidiorum auctor, qui usque hodie damnatur in eis. Herodes et Pilatus, qui cum essent discordes, in passione Domini amicitia foederantur, indicant primum divisos fuisse utrosque populos, circumcisionis et gentium; qui tamen per passionem Domini in fide concordaverunt. |
111 | Herodes interpretatur pellicius. Versipellem significat Antichristum; et Pontius Pilatus declinans consilium, utique Iudaeorum. Accepta enim aqua lavit manus suas, dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius. Nam Pilatus interpretatur os malleatoris: significat diabolum, qui est malleus universae terrae. |
112 | Simon Cyrenaeus, cui gestandam crucem imposuerunt, populus gentilitatis intelligitur, qui peregrinus in lege obediens efficitur evangelio crucis: ipse Christi victor et fidei baiulus factus. Duo latrones populum exprimunt Iudaeorum ac gentium, quorum unus incredulus blasphemat Christum in cruce pendentem, alter fidelis Iudaeos increpat blasphemantes. |
113 | Quatuor milites, qui quatuor partes sibi de Iesu vestimentis fecerunt, praefiguraverunt quatuor partes mundi, quae diviserunt sibi eloquia Christi, sicut scriptum est: Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. |
114 | Sanctae mulieres, quae secutae sunt Iesum a Galilaea, ministrantes ei de substantiis suis, quae etiam interfuerunt in passione eius astantes, et post sepulturam eius, caeteris recedentibus, remanebant sedentes contra sepulcrum: hoc est, Maria Magdalene, et Maria mater Iacobi et Ioseph, quae etiam soror fuit Mariae matris Domini, et mater filiorum Zebedaei, quam Marcus appellat Salome, et aliae mulieres, quas in caeteris evangeliis legimus; hae videlicet figuram habent humilium animarum ac devotarum Domino: quae quo maiore sibi conscientia fragilitatis pertimescunt, eo maiore Salvatoris amore ferventes passionis eius vestigiis in hoc saeculo, quo requies est praeparanda futura, diligenter obsequuntur; et si forte valeant imitari pia curiositate, quo ordine sit eadem passio completa, perpendunt. |
115 | Mulieres quae apostolis Domini resurrectionem annuntiant, lex et prophetia intelliguntur, quae gloriam resurrectionis Christi, antequam revelaretur, quasi praecursores praedicaverunt. |
116 | Maria ergo Magdalene ipsa est soror Lazari et Marthae, de qua Dominus eiecit septem daemonia. Ipsa est autem non alia, quae quondam, ut Lucas scribit, peccatrix adhuc, veniens pedes Domini lacrymis poenitentiae rigavit, et ungento piae confessionis linivit; et quia multum dilexit, multorum veniam a pio iudice promeruit. Eadem vicina passione eius iustificata, et familiaris effecta Domino, non tantum pedes eius, ut idem Ioannes narrat, verum etiam caput, ut Matthaeus Marcusque perhibent, oleo sancto perfudit. |
117 | Haec a loco Magdalo Magdalene dicitur. Interpretatur enim Magdalene turris, Mystice autem significat fidem ac pietatem sanctae Ecclesiae, quae odorem notitiae Christi praedicando in universo spargit mundo. |
118 | Sic et Martha, quae irritans vel provocans interpretatur, typum tenet Ecclesiae; quae bonis operibus quotidie insudans irritat diabolum et membra eius, et provocat piis actionibus ac verbis ad fidem electos Dei. |
119 | Septem discipuli, cum quibus Dominus post resurrectionem convivasse describitur, septimam indicant resurrectionis requiem, in qua omnes sancti per Christum aeternae beatitudinis refectione saturabuntur. |
120 | Principes sacerdotum qui, ab custodibus sepulcri veraciter comperta resurrectione Domini, dederunt ipsis pecuniam copiosam, ut mentirentur dicentes corpus Domini a discipulis eius furatum, praefigurabant eos qui propter avaritiam terrenam vendunt veritatem, ementes iniquitatem. Sed et omnes, qui stipe templi, et his quae conferuntur ad usum Ecclesiae, abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluptatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendacium pro sanguine Salvatoris. |
121 | Quod autem undecim discipulis Salvator post resurrectionem suam in Galilaea in monte apparuit, non vacat a mysterio, sed significat quia corpus, quod de communi humani generis terra nascendo susceperat, resurgendo iam super terrena omnia sublevatum, coelesti virtute induerit. |
122 | In monte apparuit, ut admoneret fideles, si illic celsitudinem resurrectionis eius cupiunt videre, hic ab infimis cupiditatibus ad superna studeant desideria transire. Nomen vero Galilaeae transmigratio, vel revelatio interpretatur. Tunc enim revelata facie, sicut Apostolus testatur, gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformabimur quicunque modo revelamus ad eum viam nostram, eiusque vestigia sequimur fide non ficta. |
123 | Apostoli enim Christi, quid interpretatione nominum suorum vel operum gestu significent, iam dicendum est. Denique apostoli missi interpretantur. Hoc enim eorum nomen indicat. Nam sicut Graece angeli, Latine nuntii nuncupantur, ita Graece apostoli, Latine missi appellantur. Ipsos enim misit Christus evangelizare per universum mundum, ita ut quidam eorum Persas Indosque penetrarent, docentes gentes, et facientes in nomine Christi magna et incredibilia miracula, ut, attestantibus signis et prodigiis, crederetur illis in his quae dicebant. |
124 | Habent autem plerique eorum ex his causam suorum vocabulorum. |
125 | Petrus a petra nomen accepit, hoc est, a Christo super quem est fundata Ecclesia. Non a Petro petra, sed Petrus a petra nomen sortitus est: sicut non Christus a Christiano, sed Christianus a Christo vocatur; ideoque ait Dominus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Quia dixerat Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi: deinde Dominus ei: Super hanc, inquit, petram, quam confessus es, aedificabo Ecclesiam meam. |
126 | Petra enim Christus erat, super quod fundamentum etiam ipse aedificatus est Petrus. |
127 | Cephas dictus eo quod in capite sit constitutus apostolorum. Cephale Graece caput dicitur, et ipsum nomen in Petro situm est. |
128 | Simon Bariona in linguam nostram sonat filius columbae. Est et nomen Syrum pariter et Hebraeum. Bar quippe Syra lingua filius: iona Hebraice columba: utroque sermone dicitur Bariona. Alii simpliciter accipiunt, quod Simon, id est, Petrus, filius esset Ioannis; iuxta illam interrogationem: Simon Ioannis, diligis me? et volunt scriptorum vitio depravatum, ut pro bar Ioanna. hoc est filio Ioannis, bar Iona scriptum sit, una detracta syllaba (Ioanna interpretatur Domini gratia); et Petrum fuisse trinomium, Petrus, Cephas, et Simon Bariona. |
129 | Simon autem interpretatur Hebraice audiens, et obediens. Petrus autem personam gestat Ecclesiae, quae habet potestatem dimittendi peccata atque reducendi ab inferis homines ad coelestia regna. |
130 | Saulus Hebraeo sermone tentatio dictus est, eo quod prius in tentatione Ecclesiae sit versatus. Persecutor enim erat; inde nomen habebat istud, quia persequebatur Christianos. Postea mutato nomine de Saulo factus est Paulus, quod interpretatur mirabilis, sive electus. Mirabilis, vel quia multa signa fecit; vel quia ab Oriente usque ad Occasum Evangelium Christi in omnibus gentibus praedicavit. Electus, sicut in Actibus apostolorum Spiritus sanctus dicit: Segregate mihi Barnabam et Paulum ad opus ad quod elegi eos. Latino autem sermone Paulus a modico dictus est. |
131 | Unde et ipse ait: Ego sum minimus apostolorum. Quando enim Saulus, superbus, elatus; quando Paulus, humilis et modicus. Ideo sic loquimur: Paulo post videbo te, id est, post modicum. Nam quia post modicus factus est, ipse dicit: Ego enim sum novissimus apostolorum, et minimus omnium sanctorum. |
132 | Cephas autem et Saulus ideo mutato nomine sunt vocati, ut essent etiam ipso nomine novi, sicut Abraham et Sara. Significat autem Paulus conversionem Ecclesiae de gentibus ad Christi fidem, cuius ipse apostolus et magister fuit; quoniam sicut Paulus primum rebellis in incredulitate consistens fuit, et postea per baptismi gratiam ablutus et fide Christi imbutus, humilis ac devotus permansit: sic et gentilitas primum Christianis persecutionem intulit ante perceptionem videlicet Evangelii Christi; postea vero devota Deo existens etiam sanguinem suum pro eo fundere non dubitavit. |
133 | Andreas, frater Petri, carne et cohaeres gratiae secundum Hebraeam Etymologiam interpretatur decorus sive respondens. Sermone autem Graeco a viro virilis appellatur. Hic exprimit populum Ecclesiasticum, qui decorus est in pulchritudine rectae fidei, et respondet bonis operibus; quia quod corde credit, operibus exercet; viriliter quoque ipse in Dei mandatis agit, et operatur iustitiam, ut acceptus et placitus fiat Conditori suo. |
134 | Ioannes quodam vaticinio ex merito nomen accepit. Interpretatur enim in quo est gratia, vel Domini gratia. Amplius enim eum caeteris apostolis dilexit Iesus. Hic eorum typum tenet qui contemplationis gratia sublimati sedulo suo adhaerent Conditori: nec aliquid charius ipso ducunt: qui cum Psalmista dicere possunt: Mihi autem adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes laudes eius in portis filiae Sion. Notandum tamen, quod in expositione Evangelica, ubi Petrus et Ioannes post resurrectionem Christi ad monumentum cucurrerunt, quod Ioannes porro venit: sed tamen non introivit, Petrus autem posterius veniens statim introivit et invenit linteamina posita, etc., quae ibi narrantur. Ibi ergo Ioannes populi Iudaici typum tenet: qui porro per notitiam legis ad Dominum venit: sicut Ioannes ad monumentum: sed non intravit: quia legis quidem mandata percepit per prophetas, de incarnatione Domini, ac passione eius audivit: et per sacrae Scripturae testimonia de eo multa antea diu longe lateque prophetavit: sed cum praesentem vidit, renuit, et hominem esse despexit, eumque mortalem factum credere noluit: sicut porro venit ad monumentum: ita vacuus et otiosus stetit. |
135 | Sed secutus posterior Petrus intravit, per quem Ecclesia gentium designatur: quae statim ut audivit de Christo mediatore Dei et hominum, eum, quem cognovit mortuum, viventem credidit Deum. Tunc ergo introivit et ille alius discipulus, qui venerat prior ad monumentum : quia in fine mundi ad fidem Domini nostri etiam Iudaea colligitur, Paulo attestante, qui ait: Donec plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit. |
136 | Iacobus Zebedaei a patre cognominatur, quem relinquens cum Ioanne verum patrem secutus est. Hi sunt filii tonitrui, qui etiam Boanerges ex firmitate et magnitudine fidei nominati sunt. Hic est Iacobus, filius Zebedaei, frater Ioannis, qui post ascensionem Domini ab Herode manifestatur occisus. |
137 | Iacobus Alphaei ob distinctionem prioris cognominatus: quia sicut ille dicitur filius Zebedaei, sic iste filius Alphaei. Cognomentum igitur ambo a patre sumpserunt. Iste est Iacobus minor, qui in Evangelio frater Domini nominatur: quia Maria, uxor Alphaei, soror fuit Mariae, Matris Domini, quam Maria Cleophae Ioannes Evangelista cognominat a patre: sive a gentilitate familiae, aut quacunque alia causa ei nomen imponens. |
138 | Alphaeus autem Hebraeo sermone in Latinum exprimitur, millesimus sive doctus. |
139 | Philippus, os lampadarum vel manuum. |
140 | Thomas, abyssus, vel geminus, unde et Graece Didymus appellatur. Hi ambo praedicatorum typum tenent, qui abyssum sanctarum Scripturarum penetrantes, lumen praedicationis per ora sua ad illuminandas gentes proferunt. |
141 | Bartholomaeus, filius suspendentis aquas, vel filius suspendentis me: Syrum est, non Hebraeum. Iste similiter doctores sanctos significat: qui aquas, hoc est populos, praedicatione sua suspendunt intentione ad supernum Patrem, cuius ipsi filii sunt. |
142 | Matthaeus in Hebraeo, donatus, exprimitur: idem et appellatur Levi ex tribu ex qua ortus fuit: in Latino autem ex opere publicani nomen accepit: quia ex publicanis fuit electus et in apostolatum translatus. Hic in Evangelii conscriptione quantum donum gratiae post conversionem promeruit, ostendit, exemplum tribuens omnibus qui poenitentiam dignam pro peccatis suis gerunt: ut nemo desperet de venia: quia beneplacitum est Domino super timentes eum, et in omnes qui sperant in misericordia eius. |
143 | Simon Cananaeus ad distinctionem Simonis Petri de vico Galilaeae, Cana: ubi aquas Dominus mutavit in vinum. Ipse enim est, qui in alio Evangelista scribitur zelotes. Cana quippe, zelus, interpretatur: ostendens, quod quisquis praedicationis officium per dispensationem Dei accipit, zelum iustitiae habere debet: quia nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. |
144 | Iudas Iacobi, qui alibi appellatur Lebbaeus, figuratum nomen habet a corde: quod nos diminutive corculum possumus appellare. Ipse in Evangelio alio Thathaeus scribitur. Et bene est, ut cuius nomen a corde figuratur, totam intentionem mentis ad Deum vertat, ut ei per omnia placeat, cuius ministrum se esse probavit. |
145 | Iudas Scariothis a vico, in quo ortus est: vel ex tribu Isachar vocabulum sumpsit quodam praesagio futuri in condemnationem sui. Isachar enim interpretatur merces: ut significaretur pretium proditoris, quo vendidit Dominum: sicut scriptum est. Acceperunt mercedem meam, triginta argenteos, pretium, quod appretiatus sum ab eis, quia per proditionem magistri aeternae perditionis sibi memoriam ascivit. |
146 | Matthias, qui inter apostolos sine cognomine solus habetur, interpretatur donatus, ut subaudiatur, pro Iuda. Iste enim in locum eius electus est ab apostolis, cum pro duobus sors mitteretur. |
147 | Aliter Matthias parvus interpretatur, et Ioseph, qui cum eo sub sorte statutus est, vocatur Barsaba, hoc est, filius quietis. De quibus duobus Arator in metrico opere suo ita lusit, dicens: Constituere duos, Ioseph cognomine Iustum, Matthiamque, Dei parvum quod nomen, ut aiunt, Hebraeo sermone sonat, humilemque vocando Comprobat. |
148 | O quantum distant humana supernis Iudiciis! Parvi merito transcenditur ille, Laude hominum qui iustus erat. Duodena refulgent Signa chori, terrisque iubar iaculatur Olympi. Et notandum, quod Clemens Alexandrinae Ecclesiae presbyter, vir per omnia doctissimus, ambos hos qui ad sortem apostolatus statuti sunt, de numero fuisse septuaginta discipulorum refert. |
149 | Marcus, excelsus mandato, utique propter Evangelium Altissimi, quod praedicavit. |
150 | Lucas, ipse consurgens, seu ipse elevans. Hi duo Evangelistae, hoc est, Marcus et Lucas, unus ex Iudaeis, alter ex nationibus electus, significant duos ordines praedicatorum, hoc est, unum ex Iudaeis, alterum ex gentibus ad praedicandum Evangelium in toto orbe directos. Qui etiam principem apostolorum et magistrum gentium secuti sunt: videlicet Marcus Petrum, cui apostolatus delegatus est circumcisionis: et Lucas Paulum, qui doctor et magister gentium fuit: ita ut uterque magistri sui rite secutus vestigia, ministerii sui digne expleret officium. |
151 | Barnabas, filius prophetiae, vel filius consolationis, interpretatur. Iste simul cum Paulo Spiritus sancti iudicio ab apostolis segregatus est ad praedicandum Evangelium in gentibus, ut illis prophetiae donum revelaret, et aeternae consolationi opportunum dictis et factis praeberet. |
152 | Nicodemus, qui venerat ad Dominum nocte, et mysterium ab eo didicit secundae nativitatis, significat eos, qui devoto corde veniunt ad magistros Ecclesiae, ut discant ab eis veram sapientiam: sed adhuc in tenebris ignorantiae positi dubitant, donec gratia Spiritus sancti, cuius potentiam Iesus exposuit ipsi Nicodemo, illustrentur. |
153 | Nam fertur in Evangelio, quod idem Nicodemus venerit in passione Domini, ferens misturam myrrhae et aloes, quasi libras centum, ut cum Ioseph, qui fuit ab Arimathia, sepeliret simul corpus Domini: sed non hoc etiam a mysterio vacat: quia illi, qui vere discipulatui Salvatoris adhaerent, mortis eius ac resurrectionis memoriam cum aromatibus sacrarum virtutum in cordis sui recondunt secreto, iuste et pie vivendo exspectantes diem resurrectionis, et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. |
154 | Nathanael, donum Dei, interpretatur: quia dolus, id est, simulatio dono Dei in eo non fuit. Cuius imitatores sunt quique electi, qui simplici devotione ad Dominum veniunt, et mandata eius custodiunt. |
1 | Martyres Graeca lingua, Latine testes dicuntur. Unde et testimonia Graece martyria nuncupantur. Testes autem ideo vocati sunt: quod propter testimonium Christi passiones sustinuerunt, et usque ad mortem pro veritate certaverunt. Quod vero non testes (quod Latine utique possumus dicere) sed Graece martyres appellamus: familiarius Ecclesiae auribus hoc verbum Graecum sonat: sicut et multa Graeca nomina, quae pro Latinis utimur. |
2 | Martyrum primus in Novo Testamento Stephanus fuit, qui Hebraeo sermone interpretatur norma, quod prior fuerit in martyrio ad imitationem fidelium. Idem autem et Graeco sermone in Latinum vertitur, coronatus: et hoc prophetice: ut quod sequeretur in re, vaticinio quodam futuri prius in vocabulo resonaret. Passus est enim, et quod vocabatur, accepit. |
3 | Stephanus enim, corona, dicitur: humiliter lapidatus: sed sublimiter coronatus. Duo autem sunt martyrii genera: unum in aperta passione, alterum in occulta animi virtute. Nam multi hostis insidias diaboli tolerantes, et cunctis carnalibus desideriis resistentes, per hoc, quod se omnipotenti Deo in corde mactaverunt, etiam pacis tempore martyres facti sunt: qui etiam, si persecutionis tempus existeret, martyres fieri possent. |
1 | Ecclesia Graecum est, quod in Latinum vertitur, convocatio: propter quod omnes a se convocet. Catholica, universalis: apo to Catholico, id est, secundum totum. Non enim sicut conventicula haereticorum, aliquibus regionum partibus coarctatur: sed per totum terrarum orbem dilatata diffunditur. Quod etiam Apostolus approbat ad Romanos dicens : Gratias ago Deo meo pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. |
2 | Hinc et universitas ab uno cognominata est, propter quod in unitate colligitur. Unde Dominus in Evangelio ait: Qui mecum non colligit, spargit. Cur autem, Ecclesia cum una sit, a Ioanne septem scribuntur? nisi ut una Catholica septiformi plena Spiritu designetur: sicut et de Domino novimus dixisse Salomonem: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. Quae tamen septem una esse non ambigitur, dicente Apostolo: Ecclesia Dei vivi, quae est columna et firmamentum veritatis. Inchoavit autem Ecclesia a loco ubi venit de coelo Spiritus sanctus: et implevit uno loco sedentes CXX. Pro peregrinatione autem praesenti Ecclesia Syon dicitur: eo quod ab huius peregrinationis longitudine posita promissionem rerum coelestium speculetur: et idcirco Syon, id est, speculatio, nomen accepit: pro futurae vero patriae pace Hierusalem vocatur. Nam Hierusalem, pacis visio, interpretatur. Ibi enim abolita omni adversitate pacem, quae est Christus, praesenti possidebit obtutu. |
3 | Synagoga Graece, Latine, congregatio, dicitur. Quod proprium nomen Iudaeorum populus tenuit. Ipsorum enim congregatio proprie synagoga dici solet: quamvis et Ecclesia dicta sit. Nostram vero Apostoli nunquam synagogam dixerunt, sed semper ecclesiam: sive discernendi causa: sive quod inter congregationem, unde synagoga, et convocationem, unde Ecclesia nomen accepit, distet aliquid: quod scilicet congregari et pecora solent, quorum et greges proprie dicimus congregari: convocari autem homines solemus dicere. |
1 | Dogma a putando philosophi nominaverunt: id est, hoc puto esse bonum: hoc puto esse verum. Religio appellata, quod per eam uni Deo religamus animas nostras ad cultum divinum vinculo serviendi. Quod verbum compositum est a religendo, id est, eligendo: ut ita Latinum videatur, religio, sicut eligio. Tria sunt autem, quae in religionis cultu ad colendum Deum in hominibus perquiruntur: id est, Fides, Spes, Charitas. |
2 | In fide quid credendum: in spe quid sperandum: in charitate quid sit amandum. Fides est, qua veraciter credimus quod nequaquam videre valemus. Nam credere iam non possumus quod videmus. Proprie autem nomen fidei inde est dictum, si omnino fiat quod dictum est, aut promissum: et inde fides vocata ab eo, quod fiat illud quod inter utrosque placitum est: quasi inter Deum et hominem. Hinc et foedus. |
3 | Spes vocata, quod sit pes progrediendi, quasi, est pes. Unde econtrario desperatio. Deest enim ibi pes, nullaque progrediendi facultas est: quia dum quisque peccatum amat, futuram gloriam non sperat. Charitas Graece, Latine dilectio interpretatur, quod duos in se liget. Nam dilectio a duobus incipit: quod est amor Dei et proximi. |
4 | De qua Apostolus : Plenitudo, inquit, legis est dilectio. Maior autem est haec omnibus: quia qui diligit, et credit et sperat, qui autem non diligit; quamvis multa dilectio carnalis non faciat bona, frustra laborat. Omnis autem dilectio, sed magis amor dici solet. Dilectionis autem nomen tantum in melioribus rebus accipi solet. |
5 | Sub Ecclesiae autem vocabulo distinctio quaedam reperitur: ita ut in sacris ordinibus et in quibusdam professionibus fideles ab invicem distent. |
1 | Cleri et clerici hinc appellati, quia Matthias sorte electus est, quem primum per apostolos legimus esse ordinatum. Cleros enim Graece, sors vel haereditas dicitur. Propterea ergo dicti clerici, quia de sorte sunt Domini: vel quod Domini partem habent. Generaliter autem clerici nuncupantur omnes, qui in Ecclesia Christi deserviunt. |
2 | Quorum gradus et nomina haec sunt: ostiarius, psalmista, lector, exorcista, acolythus, subdiaconus. Diaconus, presbyter, episcopus. Ordo episcoporum quadripartitus est, id est, in patriarchis, archiepiscopis, metropolitanis, atque episcopis. Patriarcha graeca lingua, summus patrum, interpretatur: quia primum, id est, apostolicum retinet locum: et ideo, quod summo honore fungitur, tali nomine censetur: sicut Romanus, Antiochenus, et Alexandrinus. |
3 | Archiepiscopus Graeco vocabulo dicitur, quod sit summus episcoporum: tenet enim vicem apostolorum, et praesidet tam metropolitanis quam episcopis caeteris. Singulis enim provinciis praeminet, quorum auctoritati et doctrinae caeteri sacerdotes subiecti sunt, sine quibus reliquis episcopis nihil agere licet. Sollicitudo enim totius provinciae ipsis commissa est. Omnes autem superius designati ordines uno eodemque vocabulo episcopi nominantur; sed ideo privato nomine quidam utuntur propter distinctionem potestatum, quam singulariter acceperunt. |
4 | Patriarcha pater principum. Archon enim princeps. |
5 | Archiepiscopus princeps episcoporum, sicut metropolitanus a mensura civitatum. |
6 | Episcopatus autem vocabulum inde dictum, quod ille qui superefficitur, superintendat, curam scilicet subditorum gerens. Scopin enim Latine intendere dicitur. Episcopi autem Graece, Latine speculatores interpretantur. Nam speculator est praepositus in Ecclesia dictus: eo quod speculetur atque praespiciat populorum infra se positorum mores et vitam. |
7 | Pontifex princeps sacerdotum est, quasi via sequentium: ipse et summus sacerdos, ipse pontifex maximus nuncupatur: ipse enim efficit sacerdotes atque Levitas: ipse omnes ordines ecclesiasticos disponit: ipse, quid unusquisque facere debeat, ostendit. Antea autem pontifices et reges erant. Nam maiorum erat haec consuetudo, ut rex esset etiam sacerdos vel pontifex. |
8 | Unde et romani imperatores pontifices dicebantur. |
9 | Vates a vi mentis appellati. Cuius significatio multiplex est. Nam modo sacerdotem, modo prophetam significat, modo poetam significat. |
10 | Antistes sacerdos dictus ab eo, quod ante stat. Primus est enim in ordine ecclesiae, et supra se nullum habet. |
11 | Sacerdos autem nomen habet compositum ex Graeco et Latino, quasi sacrum dans. Sicut enim rex a regendo, ita sacerdos a sanctificando vocatus est. Consecrat enim et sanctificat. Sacerdotes autem gentilium flamines dicebantur. Ii in capite habebant pileum, in quo erat brevis virga desuper habens lanae aliquid. |
12 | Quod cum per aestum ferre non possent: filo tantum capita religare coeperunt. Nam nudis penitus eos capitibus incedere nefas erat. Unde a filo, quo utebantur, flamines dicti sunt, quasi filamines. Verum festis diebus filo deposito pileum imponebant pro sacerdotii eminentia. |
13 | Presbyter Graece, Latine senior, interpretatur: non pro aetate vel decrepita senectute: sed propter honorem et dignitatem, quam acceperunt, presbyteri nominantur. Unde et apud veteres iidem et episcopi et presbyteri fuerunt: quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis. Ideo autem presbyteri sacerdotes vocantur, quod sacrum dant, sicut et episcopi, qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent: quia nec chrismate frontem signant, nec paraclitum spiritum dant: quod solis episcopis de beri lectio Actus Apostolorum demonstrat. |
14 | Unde et apud veteres iidem episcopi et presbyteri fuerunt: quia illud est (ut mox diximus) nomen dignitatis: aetatis. |
15 | Levitae ex nomine auctoris vocati. A Levi autem Levitae exorti sunt, a quibus in templo Dei mystici sacramenti ministeria explebantur. Ii Graece diacones, Latine ministri dicuntur: quod sicut in sacerdote consecratio, ita in diacono ministerii dispensatio habetur. |
16 | Hypodiacones Graece, quos nos subdiacones dicimus: qui ideo sic appellantur, quia subiacent praeceptis et officiis Levitarum. Oblationes enim in templo Dei a fidelibus ipsi suscipiunt, et Levitis superponendas altaribus deferunt. Hii apud Haebraeos Nathinnei vocantur. |
17 | Lectores a legendo, psalmistae a psalmis canendis vocati. Illi enim praedicant populis, quid sequantur: isti canunt, ut excitent ad compunctionem animos audientium. Licet et quidam lectores ita miseranter pronuntient, ut quosdam ad luctum lamentationemque compellant. Iidem etiam et pronuntiatores vocantur, quod porro annuntient. |
18 | Tanta enim et tam clara eorum est vox, ut quamvis longe positorum aures adimpleant. |
19 | Cantor autem vocatus, quod voce modulatur in cantu. Huius duo genera dicuntur in arte musica sicut ea docti homines Latine dicere potuerunt, praecentor et succentor. Praecentor scilicet, qui vocem praemittit in cantu: succentor autem qui subsequenter canendo respondet. Concentor autem dicitur qui consonat: qui autem non consonat, non concinit, nec concentor erit. |
20 | Acolyti Graece, Latine ceroferarii dicuntur a deportandis cercis, quando legendum est evangelium aut sacrificium offerendum: tunc enim accenduntur luminaria ab eis, et deportantur: non ad effugandas tenebras, dum sol eodem tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum: ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur, de qua in Evangelio legitur; Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum. |
21 | Exorcistae ex Graeco, in Latinum adiurantes sive increpantes vocantur. Invocant enim super catechumenos, vel super eos qui habent spiritum immundum, nomen Domini Iesu, adiurantes per eum, ut egrediatur ab eis. |
22 | Ostiarii iidem et ianitores: qui in Veteri Testamento electi sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur in eum immundus in omni re. Dicti autem ostiarii: quod praesint ostiis templi. Ipsi enim tenentes clavem, omnia intus ex utraque parte custodiunt: atque inter bonos et malos habentes iudicium, fideles recipiunt: respuunt infideles. |
1 | Monachus Graeca etymologia vocatus, eo quod sit singularis, monas enim Graece singularitas dicitur. Ergo si solitarius interpretatur vocabulum monachi: quid facit in turba, qui solus est? Plura sunt enim genera monachorum. |
2 | Coenobitae, quos nos in communi viventes possumus appellare. Coenobium enim plurimorum est. |
3 | Anachoritae sunt, qui propter coenobialem vitam deserta petunt, et soli habitant per deserta: et ab eo, quod procul ab hominibus recesserunt, tali nomine nuncupantur. Sed anachoritae Heliam et Ioannem, coenobitae apostolos imitantur. |
4 | Eremitae ii sunt qui et anachoritae, ab hominum conspectu remoti, eremum et desertas solitudines appetentes. Nam eremum dicitur quasi remotum. |
5 | Abba autem, syrum nomen, significat in latinum pater. Quod Paulus Romanis scribens exposuit dicens: In quo clamamus, abba Pater : duabus usus linguis. Dicit enim abba Syro nomine patrem, et rursus Latine nominat, id est, patrem. |
1 | Christianus autem, quantum interpretatio ostendit, de unctione deducitur, sive de nomine auctoris, et creatoris. A Christo enim Christiani sunt cognominati: sic a Iuda Iudaei. De magistri quippe nomine cognomen sectatoribus datum est. Christiani autem olim a Iudaeis, quasi ob opprobrium, Nazareni vocabantur: pro eo quod Dominus noster atque Salvator a vico Galilaeae Nazarenus sit appellatus. Non se autem glorietur Christianum, qui nomen habet, et facta non habet. |
2 | Ubi autem nomen secutum fuerit opus: certissime ille est Christianus, quia se factis ostendit Christianum: ambulans, sicut et ille ambulavit, a quo et nomen traxit. |
3 | Catholicus, universalis, sive generalis, interpretatur. Nam Graeci universale catholicon vocant. |
4 | Orthodoxus est recte credens: et ut credit, recte vivens. Orthos enim Graece, recte, dicitur: doxa gloria, hoc est vir rectae gloriae. Quo nomine non potest vocari, qui aliter vivit quam credit. |
5 | Neophytus Graece, Latine novellus et rudis fidelis, vel nuper renatus, interpretari potest. |
6 | Catechumenus pro eo, quod adhuc doctrinam fidei audit, necdum baptismum percepit. Nam catechumenus Graece, Latine auditor, vel instructor, interpretatur. |
7 | Competens vocatur, quia post instructionem fidei competit gratiam Christi. Inde et a petendo competentes vocati. |
8 | Laicus, popularis. Laos enim Graece populus dicitur. |
9 | Proselytus, id est, advena, et circumcisus, qui miscebatur populo Dei, Graecum est. |
1 | Haeresis Graece ab electione vocatur, quod, scilicet unusquisque id sibi de haeresi et schismate eligat, quod melius illi esse videtur, ut philosophi peripatetici, Academici, et Epicuraei, et stoici: vel siqui alii, qui perversum dogma excogitantes arbitrio suo de ecclesia recesserunt. Inde ergo haeresis dicta Graeca voce ex interpretatione electionis, qua quisque arbitrio suo ad instituenda sive ad suscipienda quaelibet ipse sibi elegit. |
2 | Nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet: sed nec eligere, quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos Dei habemus auctores, quia nec ipsi quidquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt: sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. Itaque etiam si angelus de coelis aliter evangelizaverit, anathema vocabitur. |
3 | Secta a sectando et tenendo nominata. Nam sectas dicimus habitus animorum, ac instituta circa disciplinam fideliter, vel propositum quem tenendo sequuntur, longe alia in religionis cultu opinantes, quam caeteri. |
4 | Schisma ab scissura animorum vocata. Eodem enim cultu schismaticus, eodemque ritu credit, ut caeteri: solo congregationis delectatur discidio. Fit autem schisma, cum dicunt homines: Nos sanctificamus immundos, et caetera similia. |
5 | Superstitio dicta eo, quod sit superflua aut superstituta observatio. Alii dicunt a senibus, qui multis annis superstites per aetatem delirant et errant superstitione quadam, nescientes quae veteres colunt, aut quae veterum ignari asciscant. Lucretius autem superstitionem dicit superstantiam rerum, id est coelestium et divinorum, quae super nos stant: sed male dicit. |
6 | Haereticorum autem dogmata ut facile possint agnosci, causas eorum, vel nomina demonstrari oportet. |
1 | Sunt enim haereses Iudaeorum, quas quidam eorum contra fidem Christi reperientes, pravi dogmatis auctores exstiterunt, quorum haec sunt nomina: 1 Efnaei, 2 Galilaei, 3 Marbonaei, 4 Genistae, 5 Meristae, 6 Sadducaei, 7 Pharisaei, 8 Herodiani, 9 Samaritae, 10 Hemerobaptistae. |
2 | Efnaei dicunt Christum docuisse illos omnem abstinentiam. |
3 | Galilaei et ipsi dicunt Christum venisse et docuisse eos, ne dicerent Dominum Caesarem, neve eius monitis uterentur. |
4 | Marbonaei dicunt, ipsum esse Christum, qui docuit illos in omni re baptizare. |
5 | Genistae praesumunt, quoniam de genere Abrahae sunt. Nam cum in Babylonem venisset populus Dei, plerique relinquentes uxores suas, Babyloniis mulieribus adhaeserunt. Quidam autem Israeliticis coniugiis contenti, vel ex eis geniti, dum reversi essent de Babylonia, diviserunt se ab omni populo, et assumpserunt sibi nomen iactantiae. |
6 | Meristae separant scripturas, non credentes omnibus prophetis; dicentes, aliis et aliis spiritibus illos prophetasse. |
7 | Sadducaei interpretantur, iusti: vendicant enim sibi, quod non sunt: negant resurrectionem, dicentes: dictum est in Genesi Adae: De terra es, et in terram ibis. Hi quinque tantum libros legis recipiunt: prophetarum autem vaticinia respuunt. |
8 | Pharisaei negant Christum venisse, nec ulla in re supra dictis communicant. Pharisaei quidem et Sadducaei inter se contrarii sunt. Nam Pharisaei ex Hebraeo in Latinum interpretantur, divisi: eo quod traditionum et observationum, quas illi deuterosios vocant, iustitiam praeferant: unde et divisi vocantur a populo quasi per iustitiam. |
9 | Herodiani. Temporibus Salvatoris haec haeresis surrexit. Hi Herodem magnificabant, dicentes ipsum esse Christum. |
10 | Samaritae quoque, custodes, interpretantur, qui in locum Israel, iam captivo et transducto in Babyloniam populo, translati sunt in terram decem tribuum: et ex parte sine lege Israelitarum consuetudinem obtinent. Isti prophetas non recipiunt, atque in observationibus suis a Iudaeis omnibus separantur: quorum superstitio procul dubio omnibus nota est. |
11 | Hemerobaptistae dicti, eo quod quotidie vestimenta sua et corpora lavent. Praeterea plures haeresum species inveniuntur, quae in temporibus Christianis exortae, per inventores et sequaces eorum fidem catholicam impugnare solitae sunt, quas etiam Pater Augustinus ad Quodvultdeum diaconum scribens, satis manifeste declarat. Sed quia memoratus doctor, in diffinitionibus suis ecclesiastica dogmata enumerans, quid credendum, quidve cavendum sit, lucide descripsit: omisso haereticorum catalogo, fidei catholicae iura in hoc opere inserenda censemus. |
1 | Credimus unum Deum esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Patrem eo, quod habeat filium: Filium eo, quod habeat patrem: Spiritum sanctum eo quod ex Patre et Filio procedat. Pater ergo principium Deitatis: qui sicut nunquam fuit non Deus, ita nunquam non fuit non Pater. A quo Filius natus: a quo Spiritus sanctus non natus, quia non est Filius: neque ingenitus, quia non est Pater: nec factus Spiritus sanctus, quia non est ex nihilo: sed ex Deo Patre, et Deo Filio Deus procedens. |
2 | Pater aeternus eo, quod habeat Filium aeternum, cuius aeternus sit Pater. Filius aeternus eo, quod sit Patri et Spiritui sancto coaeternus. Spiritus sanctus aeternus eo, quod sit Patri et Filio coaeternus: non confusa in una persona Trinitas, ut Sabellius dicit: neque separata aut divisa in natura divinitas, ut Arius blasphemat: sed alter in persona Pater, alter in persona Filius, alter in persona Spiritus sanctus: unus in natura in sancta Trinitate Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. |
3 | Non Pater carnem assumpsit neque Spiritus sanctus: sed Filius tantum, ut qui erat in divinitate Patris Dei Filius, ipse fieret in homine hominis filius: ne filii nomen ad alterum transiret qui non esset nativitate filius. Dei ergo filius, hominis factus est filius: natus secundum veritatem naturae ex Deo Dei filius et secundum veritatem naturae ex homine hominis filius: ut veritas geniti non adoptione, non appellatione: sed in utraque nativitate filii nomen nascendo haberet, et esset verus Deus et verus homo, unus filius. |
4 | Non ergo duos Christos, neque duos filios: sed Deum et hominem unum filium, quem propterea et unigenitum dicimus manentem in duabus substantiis: sicut ei naturae veritas contulit, non confusis naturis neque immistis, sicuti Timochiani volunt: sed societate unitis. Deus ergo hominem assumpsit: homo in Deum transivit, non naturae versibilitate, sicut Apollinaristae dicunt: sed Dei dignatione, ut nec Deus mutaretur in humanam substantiam, assumendo hominem: nec homo in divinam, glorificatus in Deum: quia mutatio vel versibilitas naturae et diminutionem et abolitionem substantiae facit. |
5 | Creditur a nobis sine confusione coniuncta Trinitas, sine separatione distincta. Natus est ergo Dei filius ex homine, et non per homines, id est, non ex viri coitu (sicut Hebion dicit): sed carnem ex virginis corpore trahens et non de coelo secum afferens (sicut Marcaon, Origenes, et Eutyches affirmant), neque in phantasia, id est, absque veritate (sicut Valentinus scilicet dicit) neque doleysi id est putative imaginatum: sed corpus verum, non tantum carnem ex carne (sicut Marcianus) sed verus Deus ex divinitate, et verus homo ex carne: unus filius in divinitate, Verbum Patris, et Deus in homine, anima et caro. |
6 | Anima non absque sensu et ratione, ut Apollinaris; neque caro absque anima, ut Anomocus: sed anima cum ratione sua: et caro cum sensibus suis: per quos sensus veros in passione et ante passionem carnis suae dolores sustinuit. Neque sic est natus ex virgine, ut deitatis initium homo nascendo acceperit: quasi, antequam ex virgine nasceretur, Deus non fuerit, sicut Artemon et Berillus et Marcellus docuerunt: sed aeternus Deus homo ex virgine natus est. |
7 | Nihil creatum aut serviens in Trinitate credendum, ut vult Dionysius fons Arii: nihil inaequale, ut Eunomius: nihil gratia aequale, ut vult Ethius: nihil anterius posteriusve, aut minus, ut Arius: nihil extraneum aut officiale alteri, ut Macedonius: nihil persuasione aut surreptione insertum, ut Manichaeus: nihil corporeum, ut Melito et Tertullianus: nihil corporaliter effigiatum, ut Anthropoformus et Vadianus: nihil sibi invisibile, ut Origenes: nihil creaturis visibile, ut Fortunatus: nihil moribus vel voluntate diversum, ut Marcion: nihil Trinitatis essentia ad creaturarum naturam deductum, ut Plato et Tertullianus: nihil officio singulare, nec alteri communicabile, ut Origenes: nihil confusum, ut Sabellius: sed unum perfectum, quia totum ex uno, et unum, non tamen solitarium, ut praesumunt Sylvanus et praxetos penthapolitana damnabilis illa doctrina. |
8 | Omousion ergo est in divinitate Patris Filius. Omousion Patri et Filio Spiritus sanctus. Omousion Deo et homini, unus filius manens Deus in homine suo in gloria patris, desiderabilis videri ab angelis, sicut Pater et Spiritus sanctus adoratur ab angelis et ab omni creatura: non homo praeter Deum: vel Christus cum Deo, sicut Nestorius blasphemat: sed homo in Deo et in homine Deus. |
9 | Erit resurrectio mortuorum hominum, sed una et semel, non prima iustorum, et secunda peccatorum, ut fabula somniatur: sed una omnium: et si id resurgere dicitur, quod cadit: caro ergo nostra in veritate resurgit, sicut in veritate cadit: et non secundum Origenem immutatio corporum erit, id est, aliud novum corpus pro carne: sed eadem caro corruptibilis tam iustorum quam iniustorum caro incorruptibilis resurgit: ut vel poenam sufferre possit pro peccatis, vel in gloria aeterna manere pro meritis. Omnium enim hominum erit resurrectio. |
10 | Si omnium erit, ergo omnes moriuntur, ut mors ab Adam ducta omnibus filiis eius dominetur, et manet illud privilegium in Domino, quod de eo specialiter dicitur: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem, et caro eius non vidit corruptionem. Hanc rationem, maxima patrum turba tradente, suscepimus. Verum quia sunt et alii aeque catholici et eruditi viri, qui credunt anima in corpore manente immutandos ad incorruptionem et immortalitatem eos, qui in adventu Domini vivi inveniendi sunt, et hoc eis reputari pro resurrectione ex mortuis, quod mortalitatem immutatione deponant, non morte: quolibet quis acquiescat modo, non est haereticus, nisi contentione haereticus fiat. |
11 | Sufficit enim in Ecclesiae lege, carnis resurrectionem credere futuram de morte. Quod autem dicimus in symbolo, in adventu Domini vivos ac mortuos iudicandos, non iustos et peccatores iudicare, sicut Diodorus significare putat; vivos eos, qui in carne inveniendi sunt, dicit, qui adhuc morituri creduntur, vel immutandi, sicut alii volunt, ut suscitati continuo vel reformati cum ante mortuis iudicentur. |
12 | Post resurrectionem et iudicium non credamus restitutionem futuram, qua Origenes delirat, ut daemones vel impii homines post tormenta, quasi suppliciis expurgati, vel illi in angelicam redeant, qua creati sunt, dignitatem; vel isti iustorum societate donentur, eo quod hoc divinae conveniat pietati, ne quid ex rationalibus pereat creaturis, sed quolibet modo salventur. |
13 | Sed nos credamus ipsi iudici omnium et retributori iusto, qui dixit: Ibunt impii in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam, ut percipiant fructum operum suorum. |
14 | In principio creavit Deus coelum et terram et aquam ex nihilo. Et cum adhuc tenebrae ipsam aquam occultarent, et aqua terram absconderet, facti sunt angeli et omnes coelestes virtutes ut non otiosa Dei bonitas, sed haberet in quibus per multa ante spatia bonitatem suam ostenderet; et ita hic visibilis mundus ex materia quae a Deo creata fuerat, factus est et ornatus. |
15 | Nihil incorporeum et invisibile in natura credendum, nisi solum Deum, id est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, qui ex eo incorporeus creditur, quia ubique est, et omnia implet atque constringit; ideo invisibilis omnibus creaturis, quia incorporeus est. Creatura omnis corporea, angeli et omnes coelestes virtutes corporeae, licet non carne subsistant. |
16 | Ex eo autem corporeas esse credimus intellectuales naturas, quod localiter circumscribuntur: sicut et anima humana quae carne clauditur: et daemones qui per substantiam angelicae naturae sunt. Immortales credimus intellectuales naturas quae carne carent, nec habent quo cadant, ut resurrectione egeant post ruinam. Inde necessario animas hominum non esse ab initio inter caeteras intellectuales naturas, nec simul creatas, sicut Origenes fingit; neque cum corporibus per coitum seminantur, sicut Luciferiani, et Cyrillus et aliqui Latinorum praesumptores affirmant, quasi naturae consequentia serviente, sed dicimus corpus tantum per coniugii copulam seminari. |
17 | Creationem vero animae solum creatorem nosse, Dei vero iudicio coagulari, et compingi atque formari: ac formato iam corpore animam creari et infundi, ut vivat in utero homo ex anima constans et corpore, et egrediatur vivus ex utero, plenus humana substantia: neque duas animas esse dicimus in uno homine, sicut Iacobus et alii Syrorum scribunt: unam animalem, qua animatur corpus, et immista sit sanguine: et alteram spiritalem, quae rationem ministret: sed dicimus unam eamdemque esse animam in homine, quae et corpus sua societate vivificet, et semetipsam sua ratione disponat: habens in se libertatem arbitrii, ut in suae substantiae legat cogitatione, quod vult. |
18 | Solum hominem credimus habere animam substantialem, quae et exuta corpore vivit, et sensus suos atque ingenia vivaciter tenet: neque cum corpore moritur, ut Arabs asserit: neque postmodum interituram, sicut Zenon dicit: quia substantialiter vivit. Animalium vero animae non sunt substantiae: sed cum carne ipsa carnis vivacitate nascuntur: et cum carnis morte finiuntur: et ideo nec ratione reguntur, sicut Plato et Alexander putant: sed ad omnia scilicet naturae incitamenta dicuntur. Anima humana non cum carne moritur, quia nec cum carne (ut superius diximus) seminatur: sed formato in ventre matris corpore, Dei iudicio creari et infundi, ut vivat homo intus in utero, et sic procedat nativitate in mundum. |
19 | Duabus substantiis constat homo, anima tantum et carne: anima cum ratione sua: et carne cum sensibus suis, quos tamen sensus absque animae societate non movet caro: anima vero et sine carne rationale suum tenet. Non est tertius in substantia hominis spiritus, ut Didymus contendit: sed spiritus ipsa est anima pro spiritali natura, vel pro eo quod spiret in corpore spiritus appellatur: animam vero ex eo vocari, quod datur ad vivendum, vel ad vivificandum animet corpus. |
20 | Tertium vero quoniam ab Apostolo cum anima et corpore inducitur, spiritum gratiam Spiritus sancti esse intelligamus, quam orat Apostolus, ut integra perseveret in nobis: nec nostro vitio aut minuatur aut fugiatur a nobis: quia Spiritus sanctus effugiet fictum. |
21 | Libertati arbitrii sui commissus est homo statim in prima mundi conditione: ut, salva vigilantia mentis adnitente, etiam praecepti custodia perseveraret: si velit in id, quod creatus fuerat, permanere. Postquam vero seditione serpentis per Evam cecidit, naturae bonum perdidit pariter et vigorem arbitrii, non tamen electionem: ne non esset suum quod emendaret peccatum: nec merito indulgeretur, quod non arbitrio doluisset. |
22 | Manet itaque ad quaerendam salutem arbitrii libertas, id est rationalis voluntas: sed admonente prius Deo, et invitante ad salutem: ut vel eligat vel sequatur vel agat occasione salutis, hoc est, inspiratione Dei: ut autem consequatur, quod eligit, vel quod sequitur vel quod occasione agit: Dei esse libere confitemur. Initium salutis nostrae, Deo miserante, habemus: ut acquiescamus salutari inspirationi, nostrae potestatis est: ut adipiscamur, quod ad acquiescendum admonitione cupimus, divini est muneris: ut non labamur adepto salutis munere, sollicitudinis nostrae est, et coelestis pariter adiutorii: ut labamur, potestatis nostrae est et ignaviae. |
23 | Baptisma unum est, sed in ecclesia, ubi una fides est ubi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti datur. Et ideo siqui apud illos haereticos baptizati sunt, qui in sanctae Trinitatis confessione baptizant, et veniunt ad nos: recipiantur quidem, quasi baptizati, ne sanctae Trinitatis invocatio vel confessio annulletur; sed doceantur ante et instruantur: quo sensu sanctae Trinitatis mysterium in ecclesia teneatur. |
24 | Et sicut sentiunt credere, vel acquiescunt confiteri: purgati iam fidei integritate confirmentur manus impositione. Si vero parvuli sunt vel hebetes, qui doctrinam non capiant: respondeant pro illis, qui illos offerunt iuxta morem baptizandi: et manus impositione et chrismate communiti, Eucharistiae mysteriis admittantur. |
25 | Illos autem qui non in sanctae Trinitatis invocatione apud haereticos baptizati sunt, et veniunt ad nos, baptizari debere pronuntiamus, non rebaptizari. Neque enim credendum est, eos fuisse baptizatos, qui non in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti iuxta regulam a Domino positam tincti sunt, ut sunt Paulianistae, Proclianiboritae, vel Spurisifori, Fotiniam, qui nunc vocantur Bonosiani, Montani, et Manichaei, variata impietatis germina: vel caeteri istorum originis sive ordinis pestisque, qui duo principia sibi ignota introducunt, ut Cerdo et Marcion: vel contraria, ut Manichaeus: vel tria et barbara, ut Secianus et Theodocus: vel multa, ut Valentinus: vel Christum hominem fuisse absque Deo, ut Cerinthus et Hebion et Harithemon et Fotmus. Ex istis (inquam) siqui ad nos venerint, non requirendum ab iis, utrum baptizati sint, an non: sed hoc tantum, si credant in ecclesiae fidem, et baptizentur ecclesiastico baptismate. |
26 | Quotidie Eucharistiae communionem percipere, nec laudo nec vitupero: omnibus tamen Dominicis diebus communicandum hortor: si tamen mens in affectu peccandi non sit. Nam habentem adhuc voluntatem peccandi, gravari magis dico Eucharistiae perceptione, quam purificari. Et ideo quamvis quis peccato mordeatur, peccandi de caetero non habeat voluntatem, et communicaturus satisfaciat lacrymis et orationibus, et confidens de Domini misericordia, qui peccata piae confessioni donare consuevit: accedat ad Eucharistiam intrepidus et securus. |
27 | Sed hoc de illo dico, quem capitalia et mortalia peccata non gravant. Nam quem mortalia crimina post baptismum commissa premunt, hortor prius publica poenitentia satisfacere, et ita sacerdotis iudicio reconciliatum communioni sociari, si vult: non ad iudicium et condemnationem sui Eucharistiam percipere. Sed et secreta satisfactione solvi mortalia crimina non negamus: sed mutato prius seculari habitu: et confesso religionis studio per vitae correctionem, et iugi, imo perpetuo luctu, miserante Deo: ita duntaxat, ut contraria pro iis, quae poenitet agat, et Eucharistiam omnibus Dominicis supplex et summissus usque ad mortem percipiat. |
28 | Poenitentia vera est, poenitenda non admittere, et admissa deflere. Satisfactio poenitentiae est causas peccatorum excludere: nec earum suggestionibus aditum indulgere. |
29 | In divinis repromissionibus nihil terrenum vel transitorium expectemus, sicut Meliciani sperant: non nuptiarum copulam, sicut Cerinthus et Marcion delirant: non quod ad cibum vel potum pertinet, sicut Papia auctore Terrenus et Tertullianus et Lactantius acquiescunt: neque per mille annos post resurrectionem regnum Christi in terra futurum, et sanctos cum illo in deliciis regnaturos speremus, sicut Nepos docuit qui primam iustorum, et secundam impiorum resurrectionem confinxit: et inter has duas mortuorum resurrectiones gentes ignorantes Deum in angulis terrarum in carne reservandas: quae post mille annos regni in terra iustorum instigante diabolo movendae sunt ad pugnam contra iustos regnantes et Domino pro iustis pugnante, imbre igneo compescendas: atque ita mortuas cum caeteris in impietate mortuis ad terrena supplicia in corruptibili carne resuscitandas. |
30 | Nullum credimus ad salutem, nisi Deo invitante, venire: nullum invitatum salutem suam, nisi Deo auxiliante, operari; nullum, nisi orantem, auxilium promereri, nullum voluntate Dei perire: sed permissu, pro electione arbitrii, ne ingenuitas potestatis, semel hominibus attributa, ad servilem cogatur necessitatem. |
31 | Malum vel malitiam non esse a Deo creatam: sed a diabolo inventam, qui et ipse bonus a Deo creatus est: sed quia libero arbitrio, ut puta rationabilis creatura, commissus est, et cogitandi acceperat facultatem; scientiam boni vertit ad malum, et multa cogitando factus est inventor mali, et quod in se perdiderat invidit in aliis; nec contentus solus perire suasit aliis, ut qui esset suae malitiae inventor, fieret et aliorum auctor, et ex eo malum vel malitia percurrerit inter caeteras rationabiles creaturas. Unde cognoscimus nihil esse natura immutabile, nisi solum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, qui mutari non potest a bono, quia natura possidet bonum; nec potest aliud esse quam bonus. |
32 | Angeli vero, qui in illa, qua creati sunt, beatitudine perseverant, non natura possident bonum ut non mutarentur cum caeteris, sed arbitrii servantes bonam voluntatem, bonum conditionis et fidem scilicet servaverunt Domino suo. Unde et merito ab ipso Domino sancti angeli vocantur, quod tenuerunt arbitrii sanctitatem, nec sociorum exemplo deviaverunt a bono. |
33 | Bonae nuptiae sunt, sed causa filiorum, non concupiscentiae fornicationis obtentu. Melior est continentia, sed non sibi sufficit ad beatitudinem, si pro solo amore pudicitiae retinetur; sed si cum hoc affectu causa vacandi Domino eligitur, alioquin divortium magis coniugii videbitur esse quam castitas. Virginitas utroque bono pretiosior est, quia et naturam vincit et pugnam. |
34 | Nam naturam corporis integritate, pugnam castimoniae pace. |
35 | Bonum est in cibo cum gratiarum actione sumere quidquid Deus edendum praecepit; abstinere autem aliquibus, non quasi a malis, sed quasi non necessariis, non est malum. |
36 | Moderari vero carnium usum pro necessitate et tempore, proprie Christianorum est. Malas dicere nuptias, vel fornicationi comparandas, aut stupro; cibos vero credere malos, vel mali causa creari percipientibus, non est Christianorum, sed proprie Enerachitarum et Manichaeorum. |
37 | Sacratae Deo virginitati nuptias coaequari, et pro amore castigandi corporis abstinentibus a vino vel carnibus, nihil credere meriti accrescere, non est hoc Christiani, sed Ioviniani. |
38 | Integra fide credendum est beatam Mariam Dei Christi matrem et virginem genuisse, et post partum virginem permansisse: nec in hoc blasphemiae Helvidii acquiescendum, qui dixit: Virgo ante partum: non virgo post partum. |
39 | Elementa, id est, coelum et terram, non credamus abolenda per ignem, sed in melius commutanda: figuram mundi, id est, imaginem non substantiam, transituram. |
40 | Bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare: melius est pro intentione sequendi Dominum insimul donare, et absolutum sollicitudine egere cum Christo. |
41 | Maritum duarum post baptismum matronarum clericum non ordinandum; neque eum qui unam quidem, sed concubinam, non matronam habuit; nec illum qui viduam et repudiatam, vel meretricem in matrimonio sumpsit; nec eum qui semetipsum abscidit quolibet corporis sui membro indignatione aliqua, vel iusto iniustove timore superatus truncaverit; neque illum qui usuras accepisse convincitur aut in scena lusisse noscitur; neque eum qui publica poenitentia mortalia deflet; nec illum qui aliquando in furiam versus insanivit, vel afflatione diaboli vexatus est; neque eum qui per ambitionem ad imitationem Simonis magi pecuniam offert. |
42 | Sanctorum corpora, et praecipue beatorum martyrum reliquias ac si Christi membra, sincerissime honoranda, et basilicas eorum nominibus appellatas, velut loca divino cultui mancipata, affectu piissimo et devotione fidelissima adeundas. Si quis contra hanc sententiam venit, non Christianus, sed Eunomianus et Vigilantianus creditur. |
43 | Baptizatis tantum iter esse salutis. Nullum catechumenum, quamvis in bonis operibus defunctum, vitam aeternam habere credamus, excepto martyrio, ubi tota baptismi sacramenta complentur. |
44 | Baptizandus confitetur fidem suam coram sacerdote, et interrogatus respondit. Hoc et martyr coram persecutore facit qui et confitetur fidem, et interrogatus respondit. Ille post confessionem vel aspergitur aqua, vel tinguitur: et hic vel aspergitur sanguine, vel tinguitur igne. Ille manus impositione pontificis accipit Spiritum sanctum: hic habitaculum efficitur Spiritus sancti, dum non est ipse qui loquitur: sed spiritus Patris, qui in illo loquitur. Ille communicavit Eucharistiae in commemoratione mortis Domini; hic ipsi Christo commoritur: ille confitetur se mundi actibus renuntiaturum: hic ipsi renuntiat vitae. |
45 | Illi peccata omnia remittuntur; in isto exstinguuntur. |
46 | In Eucharistia non debet aqua pura offerri, ut quidam sobrietatis imagine falluntur: sed vinum et aqua mistum, quia et vinum fuit in redemptionis nostrae mysterio, cum dicit: Non bibam amodo ex hoc genimine vitis. Et aqua erat mistum quod post coenam dabatur. Sed et de latere eius quod lancea perfossum est, aqua cum sanguine egressa, vinum de vera carnis eius vite cum aqua expressum ostenditur. |
47 | Bona est caro nostra et valde bona: utpote a solo et bono Deo condita, et non est mala, ut volunt Sethianus et Opinianus et Patricianus: nec mali causa, ut docuit Florinus: nec ex malo et bono compacta, ut Manichaeus blasphemat: sed cum sit creatione bona, arbitrio animae efficitur nobis vel bona vel mala, non immutatione substantiae, sed exsecutionis mercede. |
48 | Ipsa enim est, quae statuitur ante tribunal Christi: in qua perferat anima corporis prout gessit, sive bonum, sive malum. |
49 | In resurrectione ex mortuis sexus forma non mutabitur: sed vir mortuus resurget in forma viri: et femina in forma feminae non carens sexu, sed tamen huius vitae tantum conditione, specie naturali: ne non sit vera resurrectio: si non id resurgit, quod cadit. |
50 | Ante resurrectionem Domini omnes sanctorum animae in inferno sub debito praevaricationis Adae tenebantur, donec auctoritate Domini per indebitam eius mortem de servili conditione liberarentur. Post ascensionem Domini ad coelos, omnium sanctorum animae cum Christo sunt: et exeuntes de corpore ad Christum vadunt, exspectantes resurrectionem corporis sui: ut ad integram et perpetuam beatitudinem cum ipso pariter immutentur: sicut et peccatorum animae in inferno sub timore positae exspectant resurrectionem sui corporis, ut cum ipso ad poenam convertantur aeternam. |
51 | Poenitentiam abolere peccata, indubitanter credimus, etiam si in ultimo vitae spiritu admissorum poeniteat: et publica vel supplici lamentatione peccata prodantur: quia propositum Dei, quo decrevit salvare, quod perierat, stat immobile: et ideo quia voluntas eius non mutatur, sive emendatione vitae, si tempus conceditur, sive supplici confessione, si continuo vita exceditur, venia peccatorum fideliter praesumatur ab illo, qui non vult mortem peccatoris: sed ut convertatur a perditione poenitendo, et salvatus miseratione Domini vivat. |
52 | Si quis aliter de iustissima Dei pietate sentit, non Christianus, sed Novatianus est. |
53 | Internas animae cogitationes diabolum non videre, certi sumus: sed motibus eas corporis ab illo, et affectionum indiciis colligi et experimento, didicimus: secreta autem cordis solus ille novit, ad quem dicitur: Tu solus nosti corda filiorum hominum. |
54 | Non omnes cogitationes nostrae malae semper diaboli instinctu excitantur: sed aliquoties ex nostri arbitrii motu emergunt: bonae autem cogitationes semper a Deo sunt. |
55 | Daemones per energiam non credimus substantialiter illabi animae: sed applicatione et oppressione uniri. Illabi autem menti illi soli possibile est, qui creavit: qui natura subsistens incorporeus capabilis est suae facturae. |
56 | Signa et prodigia et sanitates etiam peccatores in nomine Domini facere ab ipso Deo didicimus: et cum alios hac praesumptione iuvent, sibi per ambitionem humanae gloriae nocent: qui gloriantur in dato falso, non meritis debito. |
57 | Signis et prodigiis ciarum posse fieri Christianum, non tamen sanctum, si intemperatis et asperis moribus agat: temperatis autem et placidis moribus, etiam absque signorum efficacia et sanctum et perfectum Dei hominem fieri, recte credimus. |
58 | Nullus sanctus et iustus caret peccato, nec tamen ex hoc desinit esse iustus vel sanctus, cum affectu teneat sanctitatem. Non enim naturae viribus, sed propositi adiuvamento per Dei gratiam acquirimus sanctitatem: et ideo veraciter se omnes sancti pronuntiant peccatores, quia in veritate habent, quod plangant, et si non reprehensione conscientiae, certe mobilitate praevaricatricis naturae. |
59 | Pascha, id est, Dominicae Resurrectionis solemnitas, ante transgressum vernalis aequinoctii, et sextae decimae lunae initium non potest celebrari: eodem tamen mense natae. |
60 | Propter novellos legislatores, qui ideo animam tantum ad imaginem Dei creatam dicunt: ut quia Deus incorporeus recte creditur, etiam anima incorporea esse credatur: libere confitemur, imaginem in aeternitate: similitudinem in moribus invenire. |
1 | Vetus Testamentum ideo dicitur, quia veniente novo cessavit. De quo Apostolus meminit : Vetera transierunt: et ecce facta sunt omnia nova. Testamentum autem Novum ideo nuncupatur, quia innovat. Non enim illud discunt, nisi renovati homines nes ex vetustate per gratiam, et pertinentes iam ad Testamentum Novum, quod est regnum coelorum. Hebraei enim Vetus Testamentum, Esdra auctore, iuxta numerum litterarum suarum, in 22 libros accipiunt, dividentes eos in tres ordines, Legis scilicet et Prophetarum atque Hagiographorum. |
2 | Primus ordo legis in quinque libris accipitur, quorum primus est bresith, qui est Genesis. Secundus ellesmoth, qui est Exodus. Tertius vaiecra, qui est Leviticus. Quartus vaiedaber, qui est Numerus. Quintus helleaddabarim, qui est Deuteronomium. Ili sunt quinque libri Moysi, quos Hebraei thorath, latini legem appellant. |
3 | Proprie autem lex appellatur, quae per Moysen data est. Secundus ordo Prophetarum, in quo continentur libri octo, quorum primus, Iosuae bennum, qui latine Iesus Nave dicitur. Secundus Sobthim, qui est Iudicum. Tertius Samuel, qui est Regum primus. Quartus Malachim, qui est Regum secundus. Quintus Isaias. Sextus Ieremias. Septimus Ezechiel. |
4 | Octavus Tharistra, qui dicitur 12 Prophetarum, qui libri quia sibi prae brevitate adiuncti sunt, pro uno accipiuntur. Tertius est ordo Hagiographorum, id est sancta scribentium, in quo sunt libri novem, quorum primus Iob. Secundus Psalterium, qui in quinque incisionibus dividitur. Tertius Masloth, qui est Proverbium Salomonis. Quartus Coeleth, qui est Ecclesiastes. |
5 | Quintus Sirasirim, qui est Cantica canticorum. Sextus, Daniel. Septimus Dabretamin, qui est Verba dierum, id est Paralipomenon, qui et Chronicon. Octavus est Esdras, qui in duos libros dividitur apud Graecos et Latinos. Nonus Hester. Qui simul omnes quinque, octo et novem fiunt viginti duo, sicut superius comprehensi sunt. |
6 | Quidam autem Ruth et Cinoth, qui Latine dicitur Lamentatio Ieremiae, Hagiographis addiciunt, et viginti quatuor volumina Testamenti Veteris faciunt, iuxta viginti quatuor seniores, qui ante conspectum Dei assistunt. Quartus est apud nos ordo Veteris Testamenti eorum librorum, qui in canone Hebraico non sunt: quorum primus Sapientiae liber est; secundus, Ecclesiasticus; tertius, Tobias; quartus, Iudith; quintus et sextus, Machabaeorum: quos licet Iudaei intra apocrypha separent, Ecclesia tamen Christi eos inter divinos libros honorat et praedicat. In Novo autem Testamento duo sunt ordines: primus, evangelicus, in quo sunt: Matthaeus, Marcus, Lucas, Ioannes; secundus, apostolicus, in quo sunt in quatuordecim Epistolis: Petrus in duabus, Ioannes in tribus, Iacobus et Iudas in singulis, Actus apostolorum et Apocalypsis Ioannis. Alii autem Vetus et Novum Testamentum in septuaginta duos libros distinguunt: ita ut primi legis Moysi libri quinque sint, hoc est, Genesis, Exodus, Leviticus, Numerus, Deuteronomium. |
7 | Hos sequuntur historici libri sedecim, Iesu Nave scilicet et Iudicum libri singuli, sive Ruth; Regum etiam libri quatuor. Paralipomenon duo. Tobi quoque et Hester, atque singuli Esrae duo: et duo Machabaeorum. Super hos prophetici libri sedecim sunt: Isaias, Ieremias, Ezechiel et Daniel libri singuli: duodecim quoque prophetarum libri singuli, et haec quidem Prophetica sunt. |
8 | Post haec versuum octo libri habentur, qui diverso apud Hebraeos metro scribuntur, id est Iob liber, et liber Psalmorum, et Proverbiorum, et Ecclesiastes, et Cantica canticorum, sive Sapientiae et Ecclesiasticus, Lamentationesque Ieremiae. Sic quoque complentur libri Veteris Testamenti quadraginta quinque. Novi autem Testamenti primum quatuor Evangelia sunt: Matthaei, Marci, Lucae et Ioannis. |
9 | Hos quatuordecim Pauli apostoli sequuntur, quibus subiunctae sunt septem canonicae Epistolae Iacobi, Petri, Ioannis et Iudae. Actus quoque duodecim apostolorum, quorum omnium signaculum est Apocalypsis Ioannis, quod est revelatio Iesu Christi, qui omnes libros et tempore et ordine . . . . Hi sunt libri canonici septuaginta duo et ob hoc Moyses septuaginta elegit presbyteros, qui prophetarent. |
10 | Ob hoc et Iesus Dominus noster septuaginta duos discipulos praedicare mandavit. Et quomodo septuaginta duae linguae in hoc mundo erant diffusae, congrue providit Spiritus sanctus, ut tot libri essent, quot nationes, quibus populi et gentes ad percipiendam fidei gratiam aedificarentur. Haec sunt nova et vetera, quae de thesauro Dei proferuntur, et quibus cuncta sacramentorum mysteria revelantur. Hi sunt duo Seraphin, qui in confessionem sanctae Trinitatis iugiter decantant hagios, et dicentes hymnum erumpunt. |
11 | Hae litterae sacrae, hi libri integro numero et auctoritate. Aliud cum istis nihil est comparandum: quidquid extra hos fuerit, inter sancta et divina nullatenus est recipiendum: haec duo testamenta in multis locis scripturae sacrae praefigurata sunt. Nam illi duo molares lapides sunt, quos lex prohibet dividere atque in loco pignoris tollere: quia neutrum testamentum auferendum est ab altero, quando utraque necessaria sunt ad panem coelestem conficiendum, ut animarum pastum praeparent. |
12 | Item duo Cherubin iuxta arcam posita significant duo testamenta ecclesiam Dei protegentia. Item Abacuc Propheta duo describit animalia, in quorum medio Deus innotescitur. Summa autem utriusque testamenti trifarie distinguitur, id est, in historia, in moribus, in allegoria. Rursus ista tria multifarie dividuntur, id est, quid a Deo, quid ab Angelis vel ab hominibus gestum dictumque sit, quid a Prophetis nuntiatum de Christo et corpore eius, quid de diabolo et membris eius, quid de veteri et novo populo, quid de praesenti saeculo et futuro regno atque iudicio. |
1 | Veteris Testamenti secundum Hebraeorum traditionem hi perhibentur auctores. Primus Moyses divinae historiae cosmographiam in quinque voluminibus edidit, quod Pentaticum nominatur. Pentaticus autem sive pentateuchus a quinque voluminibus dicitur. Pente enim Graece quinque, teuchus volumen vocatur. Genesis liber inde appellatur, eo quod exordium mundi, et generatio saeculi in eo contineatur. Exodus vero exitum ab Aegypto, egressumque populi Israel digerit, et ea causa nomen accepit. |
2 | Leviticus appellatus, eo quod Levitarum ministeria et diversitatem victimarum exequitur, totusque in eo ordo Leviticus annotatur. Numerorum liber vocatur eo, quod in eo egressae de Aegypto tribus dinumerantur, et quadraginta duarum per eremum mansionum in eo descriptio continetur. Deuteronomium Graeco sermone appellatur, quod Latine interpretatur, secunda lex, id est, repetitio, et evangelicae legis praefiguratio: qui sic ea habet, quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia, quae in eo reperiuntur. |
3 | Iosue liber nomen accepit a Iesu filio Nave, cuius historiam continet: scriptorem vero eiusdem Iosue esse Hebraei asserunt. In cuius textu post Iordanis transitum regna hostium subvertuntur, terra populo dividitur, et per singulas urbes, viculos, montes atque confinia et ecclesiae coelestisque Ierusalem spiritalia praefigurantur. |
4 | Iudicum nominatur a principibus populi, qui praefuerunt in Israel post Moysen et Iosue, antequam Saul et David et caeteri reges existerent. Hunc librum edidisse creditur Samuel. Liber Samuel eiusdem Samuelis nativitatem et sacerdotium et gesta describit: idcirco et ab eo nomen accepit. Et quamvis hic liber Saul et David historiam contineat: tamen ad Samuel refertur, quia ipse unxit Saul in regnum, ipse David in regem futurum. |
5 | Cuius libri primam partem conscripsit Samuel, sequentia vero eius usque ad calcem scripsit David. Malachim liber proinde appellatur, eo quod reges Iudae et Israeliticae gentis gestaque eorum per ordinem digerat temporum. Maloch enim Hebraice, Latine regum interpretatur. Hunc tibrum Ieremias primus in unum volumen coegit. |
6 | Nam antea sparsus erat per singulorum regum historias. Paralipomenon Graece dicitur, quod nos praetermissorum vel reliquorum dicere possumus: quomodo ea, quae in Samuele vel Regum libris vel omissa vel non plene relata sunt, in isto summatim ac breviter explicantur. Librum Iob quidam Moysen scripsisse arbitrantur, alii unum ex Prophetis, nonnulli vero eumdem Iob post plagam suae passionis scriptorem eius fuisse existimant, arbitrantes ut qui certamina spiritalis pugnae sustinuit, ipse narraret, quas victorias expetivit. Principia autem et finis libri Iob apud Hebraeos prosa oratione texta sunt: media autem ipsius ab eo loco, quo ait: Pereat dies, in qua natus sum; usque ad eum locum, ubi dicit: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam; omnia heroico metro discurrit. |
7 | Psalmorum libri Graece Psalterium, Hebraice Nabla, Latine Organum dicitur. Vocatus autem Psalmorum liber, quod uno Propheta canente ad Psalterium chorus concinendo responderet. Titulus autem in psalmis hebraicus ita est: isphr. tha. blm. quod interpretatur, volumen hymnorum. Auctores autem psalmorum qui ponuntur in titulis: Moyses scilicet, et David et Salomon, Asaph, Ethan, et Idithun, et filii Chore, Eman Ezrahelita, et reliqui quos Esdras uno volumine comprehendit. |
8 | Omnes autem psalmi apud Hebraeos metrico carmine constant esse compositi. Nam in morem Romani Flacci et Graeci Pindari nunc iambico currunt, nunc alcaico personant, nunc safico tonant, trimetro vel tetrametro pede incedentes. Salomon filius David regis Israel iuxta numerum vocabulorum suorum tria volumina edidit. |
9 | Quorum primus est Masloth quem Graeci Parabolas, Latini Proverbia nominant: eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostendit, ipsam autem veritatem ad intelligendum legentibus reservavit. Secundum librum Coeleth vocavit, qui Graece Ecclesiastes dicitur, Latine Concionator: eo quod sermo eius non specialiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed in adversos generaliter dirigatur, docens omnia quae in mundo cernimus, caduca esse et brevia et ob hoc minime appetenda. Tertium librum Sirasirim praenotavit, quod in Latinam linguam vertitur, Canticum canticorum: ubi per epithalamium carmen coniunctionem Christi et Ecclesiae mystice canit. |
10 | Dictum autem Canticum canticorum: eo quod omnibus canticis praeferatur, quae in Scripturis sacris habentur: sicut quaedam in lege dicuntur sancta, quibus maiora sunt sancta sanctorum. Horum autem trium librorum carmina hexametris et pentametris versibus apud suos composita perhibentur, ut Iosephus et Hieronymus scribunt. |
11 | Isaias Evangelista potius quam Propheta edidit librum suum, cuius omnis textus eloquentiae prosa incedit: Canticum vero hexametro et pentametro versu discurrit. Hieremias similiter edidit librum suum cum Threnis, quod nos Lamenta vocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribusque adhibeantur: in quibus quadruplex diverso metro composuit alphabetum, quorum duo prima quasi safico metro scripta sunt: qui tres versiculos qui sibi nexi sunt et ab una tantum littera incipiunt, heroicum comma concludit. |
12 | Tertium alphabetum trimetro scriptum est, et a trinis litteris, id est, trini versus incipiunt. Quartum alphabetum simile primo et secundo habetur. Ezechiel et Daniel a viris quibusdam sapientibus scripti esse perhibentur. Quorum Ezechiel principia et finis multis habentur obscuritatibus involuta. Daniel syro sermone regna orbis pronuntiat et tempus adventus Christi manifestissima praedicatione annotat. |
13 | Hi sunt quatuor Prophetae, qui Maiores vocantur, quia prolixa volumina condiderunt. Liber duodecim Prophetarum auctorum suorum nominibus praenotatur, qui propterea dicuntur Minores, quia sermones eorum breves sunt. Unde et connexi sibimet invicem in uno volumine continentur. Quorum nomina sunt: Osee, Iohel, Amos, Abdias, Ionas, Micheas, Naum, Abacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias et Malachias. |
14 | Esdrae liber auctoris sui titulo praenotatur. In cuius textu eiusdem Esdrae Neemiaeque sermones pariter continentur. Nec quemquam moveat, quod unus Esdrae dicitur liber: quia secundus, tertius et quartus non habentur apud Hebraeos, sed inter apocryphos deputantur. |
15 | Esther librum Esdrae creditur conscripsisse, in quo eadem regina sub figura Ecclesiae Dei populum a servitute et morte eripuisse scribitur, atque interfecto Aman, qui interpretatur, iniquitas, diei celebritas in posteros initur. |
16 | Liber sapientiae apud Hebraeos nusquam est. Unde et ipse titulus Graecam magis eloquentiam redolet. Hunc Iudaei Filionis esse affirmant, qui proinde Sapientiae nominatur: quia in eo Christi adventus, qui est sapientia Patris, et passio eius evidenter exponitur. |
17 | Librum autem Ecclesiasticum certissime Iesus, filius Sirach, Ierosolymita, nepos Iesu sacerdotis magni composuit. Qui liber apud Latinos propter eloquii parilitatem Salomonis titulo praenotatur. Dictus autem Ecclesiasticus, eo quod de totius Ecclesiae doctrina et religiosa conversatione magna cura et ratione sit editus. |
18 | Hic et apud Hebraeos reperitur, sed inter apocryphos habetur. Iudith vero et Tobi atque Machabaeorum libri quibus auctoribus scripti sint, minime constat: habent autem vocabula ex eorum nominibus, quorum gesta scribunt. |
19 | Quatuor libros Evangeliorum quatuor Evangelistae singulariter conscripserunt. Primus Matthaeus conscripsit Evangelium litteris Hebraicis et sermonibus, in Iudaea mittans evangelizare ab humana Christi nativitate, dicens: Liber generationis Iesu Christi, filii David, filii Abraham; significans descendisse corporaliter ex semine patriarcharum Christum, sicut promissum erat in prophetis per Spiritum sanctum. |
20 | Secundus Marcus, plenus Spiritu sancto, scripsit Evangelium Christi, eloquio Graeco: in Italia secutus est Petrum, ut discipulus. Is initium ab spiritu prophetali fecit, dicens: Vox clamantis in deserto, parate viam Domino : ut ostenderet Christum post assumptionem carnis Evangelium praedicasse in mundo. Ipse enim Christus et propheta dictus est, sicut scriptum est: Et prophetam in gentibus posui te. |
21 | Tertius Lucas inter omnes evangelistas Graeci sermonis eruditissimus, quippe ut medicus in Graecia Evangelium scripsit Theophilo episcopo, initians a sacerdotali spiritu, dicens: Fuit in diebus Herodis Iudaeae sacerdos Zacharias: Christum post nativitatem carnis et praedicationem Evangelii hostiam fuisse effectum pro salute mundi. Ipse est enim sacerdos, de quo dictum est in Psalmis: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Ubi enim Christus advenit, sacerdotium Iudaeorum obmittunt, lex et prophetia cessavit. |
22 | Quartus Ioannes scripsit Evangelium ultimus in Asia, incipiens a Verbo, ut ostenderet eumdem Salvatorem, qui pro nobis dignatus est nasci et pati, ipsum ante saecula Dei Verbum esse, ipsum e coelo venisse, et post mortem ad coelum iterum remeasse. Hi sunt quatuor evangelistae, quos per Ezechielem Spiritus sanctus significavit in quatuor animalibus. |
23 | Propterea autem quatuor animalia dicuntur: quia per quatuor mundi partes fides Christianae religionis eorum praedicatione disseminata est. Animalia autem dicta sunt, quomodo propter animam hominis praedicatur Evangelium Christi. Nam et oculis plena erant intus et foris, quomodo praevident Evangelia, quae dicta sunt a prophetis, et quae promiserat in prioribus. |
24 | Crura autem eorum recta, quia nihil pravum evangeliis est. Et alas habebant senas tegentes crura et facies suas: revelata sunt enim, quae tegebantur, in adventu Christi. |
25 | Evangelium autem interpretatur, bona annuntiatio. Graece enim εὐ bonum, Angelum annuntiatio dicitur. Inde et Angelus, nuntius, interpretatur. Paulus apostolus suas scripsit epistolas quatuordecim, ex quibus novem septem Ecclesiis scripsit: reliquas discipulis suis, Timotheo Tito et Philemoni. Ad Hebraeos autem epistola apud plerosque Latinos eius esse, incertum est propter dissonantiam sermonis, eamdemque alii Barnabam scripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur. |
26 | Petrus scripsit duas nominis sui epistolas, quae catholicae ideo nominantur: quia non uni tantum populo vel civitati, sed universis gentibus generaliter scriptae sunt. |
27 | Iacobus et Ioannes et Iudas suas scripserunt epistolas. Actus apostolorum primordia fidei Christianae in gentibus, et nascentis Ecclesiae historiam digerit. Actuum apostolorum scriptorem Lucam esse constat evangelistam, in quo opere nascentis Ecclesiae infantia texitur, et apostolorum historia retinetur: unde et Actus apostolorum dicitur. |
28 | Apocalypsin librum Ioannes evangelista scripsit eo tempore, quo pro Evangelii praedicatione in Pathmos traditur relegatus. Apocalypsis autem ex Graeco in Latinum revelatio interpretatur. Revelatio enim dicitur manifestatio eorum quae abscondita erant, iuxta quod et ipse Ioannes dicit: Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis. Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui per Spiritum sanctum loquentes, ad eruditionem nostram et praecepta vivendi, et credendi regulam conscripserunt. |
29 | Praeter haec alia volumina apocrypha nuncupantur. Apocrypha autem dicta, id est secreta, quia in dubium veniunt. Est enim occulta origo: nec patet patribus, e quibus usque ad nos auctoritas veracium scripturarum certissima et notissima successione pervenerit. In his apocryphis etsi invenitur aliqua veritas, tamen propter multa falsa nulla est in eis canonica auctoritas. |
30 | Quae recte a prudentibus iudicantur non esse eorum credenda, quibus ascribuntur. Nam multa et sub nominibus prophetarum, et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia sub nomine apocryphorum auctoritate canonica, diligenti examinatione, remota sunt. |
1 | De disputatione igitur Veteris et Novi Testamenti, ordine librorum, et numero cursim breviterque parva prooemia narrationum subiiciam. Genesis iuxta fidem historiae descripsit fabricam mundi, et hominis conditionem, cataclysmum, et divisionem terrae, confusionemque linguarum, gesta patriarcharum usque ad ingressionem Israel in Aegyptum. |
2 | Exodus continet Hebraeorum servitutem, ex Aegypto egressum populi, nubem protegentem, transitum etiam Rubri maris, mersumque cum curribus Pharaonem, et gloriae decantationem, congressusque eremi, cibum mannae, et fluenta in dulcedinem versa, mandata etiam Decalogi, pugnam Amalech, et arcam testamenti, dedicationemque tabernaculi et oblationem. |
3 | In Levitico autem lex sacrificiorum, historiarumque diversitas, indumentaque pontificum, et ministeria describuntur, ciborum etiam et diversitas peccatorum, purgationesque vel hostiae ordinantur. |
4 | In Numeris vero egressae de Aegypto tribus enumerantur, quadraginta quoque et duarum per eremum mansionum sacramenta signantur. |
5 | In Deuteronomio autem, quae est lex secunda, narrantur ea quae inter Pharan et Asseroth, et usque ad Cadesbarne fuerint populo dicta a Moyse mandata videlicet atque promissa, maledictiones peccatorum, promissiones, beatitudines: ubi canticum Moyses canit, ubi dicit benedictiones filiis Israel: ibique, terra repromissionis respecta, moritur atque sepelitur. Nonnulli Hebraeorum quatuor libros tantum computant legis, id est Genesim, Exodum, Leviticum, Numerum, Deuteronomium autem repetitionem eorumdem, et quasi quoddam legis meditatorium, ea duntaxat ratione, quod illi quatuor proprias causas rerum gestarum continent, iste autem omnium quasi iterando continet. |
6 | In Iesu quoque libro filii Israel, duce Iesu, Iordanem transeunt, ac saeculo circumciduntur: subversisque dehinc Chananaeorum gentibus divisionem terrae haereditatis sorte suscipiunt. In libro Iudicum continentur peccata et servitutes Israel, exclamationesque et miserationes Dei. Liber Ruth eiusdem Moabitidis texit historiam, de cuius stirpis familia descendit David. |
7 | Hunc Hebraei libellum ad Iudicum librum subiungunt, quoniam eo tempore gesta esse memorantur, quae in eo scripta sunt: at contra Latini pro eo, quod genus regium David retexit, ortum ex eadem Ruth Moabithide, ad corpus libri Regnorum veracius eum pertinere contendunt. |
8 | Liber Regum quanquam apud Latinos propter prolixitatem sui in quatuor partibus sit desertus, apud Hebraeos tamen in duobus divisus est voluminibus, quorum primus Samuel scribit arcam Domini a Iudaeis transisse ad gentes, Helique sacerdotium mystice in Samuelem fuisse translatum, in David Saulis regis imperium. |
9 | Malachim vero reges Iudaeae et Israeliticae gentis, gestaque eorum per ordinem digerit temporum: ipsumque Israel ob errorem idololatriae enarrat in Assyrios transmigratum: ad extremum edocet venisse Nabuchodonosor Ierusalem, captumque duxisse principem ac populum, et subvertisse urbem et templum |
10 | Paralipomenon apud Hebraeos sub unius libri volumine continetur, appellaturque ab eis Dabreiamin, id est Verba dierum: apud nos autem propter prolixitatem sui in duabus decisus est partibus. Haec autem historia ordinem generationum et temporum continens, in qua scilicet non parva sanctarum Scripturarum eruditio continetur. |
11 | Nam quae in historia Veteris Testamenti in locis suis aut omnino omissa sunt, aut fortasse non plene digesta, in ista summatim ac breviter expleta sunt. Cuius quidem series a latere regum sive regnorum ducta, perveniens ad illud usque tempus, quo et regnorum textus finitur. |
12 | Iob liber continet eiusdem sancti viri damna funesta vel flagella, et contumeliosa consolantium dicta, lamenta quoque eius in quibus totius mundi deplorat miseriam: consolationes etiam Dei ad eum per turbinem, eiusque duplicem bonorum in fine remunerationem. Hic etiam ex suis passionibus et verbis Christi expressit imaginem: coniux vero eius carnalium typum designat, qui intra Ecclesiam positi vitam spiritalium moribus suis scandalizant. |
13 | Amici vero eius speciem tenent haereticorum ac figuram perversorum dogmatum. Porro Helvi, qui adversus Iob gravi exprobratione innititur, significat eos qui intra Ecclesiam praedicant et arroganter, et per tumorem cordis, ac scientiae fastum quidquid proferunt, superbiae exemplis ostendunt. |
14 | Liber Psalmorum quanquam uno includatur volumine, non est tamen editus uno eodemque auctore. Decem enim pene prophetae sunt, qui eos diverso tempore scripserunt, id est Moyses, David, Salomon, Asaph, Ethan, Eman, Idithun, et filii Chore, Asir et Aahab sive Esdra: nonnulli etiam Aggei, Zachariae esse existimantur. |
15 | De his autem, qui sine titulis sunt, traditio veterum talis est: ut cuius auctoris praescriptio praecesserit, caeteri, qui sine titulo sequuntur, ipsius esse credantur. Est autem hic liber allegoricis ac typicis sacramentis signatus: specialiter autem, quod natus, quod passus, quod resurrexit Christus: vere hoc omne psalmorum resonat organum. |
16 | Sciendum tamen, quod apud Hebraeos omnes psalmi permixti fuerint et inordinati, quos quidem primus Esdras in unum volumen coegit, et in ordinem numerumque disposuit, ac per occultum sacramenti mysterium aliis alios praetulit ordine, dum posteriores videantur in tempore. Nam secundum historiae cursum tertius psalmus quinquagesimo posterior, sed propter mysterium in ordine prior est. |
17 | Sic enim habentur et caeteri, quia Spiritus sanctus eos praeordinavit ut voluit. Salomon tria volumina edidit. Primus ex his Proverbiorum liber. Secundus, qui appellatur Ecclesiastes. Tertius, cuius titulus est, Canticum canticorum. In quibus quidem tribus libris trium generum disciplinas composuit, quibus ad rerum scientiam pervenitur. |
18 | In primis namque Ethicam, id est moralem: post haec physicam, quae qualitatem naturae comprehendit, ad ultimum theoriam, id est contemplativam. In Proverbiis enim moralia docens per communem quemdam loquendi usum altiorem intelligentiam edidit, conservationemque mandatorum, et doctrinae coelestis institutionem succinctis verbis, brevibusque sententiis coaptavit. |
19 | Sunt autem Proverbia sub verbis aliis res alias explicantia, quae aliter, quam dicuntur, intelliguntur: plus in virtute sententiarum quam in sono verborum, quae Graeci parathimia vocant. |
20 | Ecclesiastes rerum naturam discutiens, cuncta in mundo caduca et vana esse reprehendit, rerum omnium fragilitate conspecta renuntiari mundo admonuit. |
21 | In Canticis autem canticorum supergressus visibilia, atque contemplans ea quae sunt coelestia vel divina sub specie sponsi et sponsae Christi Ecclesiaeque unitatem declarat, atque animam ad amorem coelestium excitans perveniendum ad consortium Dei provocat. Illud vero non est omittendum, quod a doctoribus nostris traditur, apud Hebraeos hanc fuisse observationem, ne cuiquam hunc librum legere permitterent, nisi viro iam perfectae scientiae et roboratae fidei: ne forte per imbecillitatem infantiae et fidei imperitiam non tam erudiret cognitio lubricas mentes, quam potius ad concupiscentias corporales converteret. |
22 | Omnes scripturas tradi pueris a doctoribus eorum solitum est, etiam et eas quas deuteres evocant, quatuor tantum ista ad ultimum reservare, id est principium Geneseos de mundi creatione, Ezechielisque principia, in quibus de cherubim scripsit: et finem eius, in quo templi descriptio continetur, et Cantica canticorum. |
23 | Liber Sapientiae, qui vocatur panarethon, Christi adventum, qui est sapientia Dei Patris, passionemque eius aperta manifestatione denuntiat. |
24 | Ecclesiasticus vero morum pene omnium disciplinam, et sanctae religionis conversationem affatim copiose descripsit. Dictus autem Ecclesiasticus pro eo, quod in medio coetu populi, id est coram Ecclesia fuerat habitus. Hic enim propter nimiam sensus similitudinem et eloquii parilitatem Salomonis titulo praenotatur. |
25 | Constat autem hunc librum sub Iesu filio Sirach editum fuisse, et inter reliquos sanctarum Scripturarum libros pari habitum veneratione. |
26 | Isaias propheta, qui interpretatur salus Domini, postquam de altari missus calculus labia eius purgavit, ut dignus efficeretur sancti Spiritus prophetia, speculatur duo cherubim in aenigmate duorum testamentorum cum duodecim alis, id est apostolis, qui praedicatione sua volucri celeritate discurrerunt, tegentes faciem et pedes sedentis in throno Dei, id est occultantes ea, sive quae ante saeculi fuerunt exordia, sive quae post transactam huius mundi figuram futura sunt. |
27 | Hic tamen post visionem Iudae et Ierusalem adversus caeteras gentes, quae in circuitu eius sunt, prophetiae convertit sermonem, et iuxta qualitatem locorum, et vitae diversitatem, quae essent eis mala ventura, denuntiat. Post captivitatem Ierusalem, ruinam Babyloniae comminatur, deinde nec est Philistiim, vastationem Moab, exterminium Damasci, Aegypti commotionem, et solitudinem maris deserti, obsidionem quoque Edom, fugam et interitum Arabiae, excidium vallis Sion, subversionem etiam Tyri sive quadrupedum: sed figuraliter in visione Iudaeae synagoga proiicitur, et Ecclesia Domino copulatur: in ruina Babyloniae confusio totius mundi, superbiaque arguitur, et finis monstratur: in vastatione Moab error scientiae saecularis in silentium luctumque mutatur: in eversione Aegypti totius mundi idololatriae destruuntur, templique Domini aedificatio praedicatur: in contritione Philistiim luctus eorum monstratur, qui abiiciunt iugum Christi, et elevant se contra scientiam Dei. |
28 | Porro per Damascum praedicatio gentium, et ruina ostenditur populi Iudaeorum: per onus maris deserti, huius saeculi temptatio declaratur, et quae illi ventura sunt, ostenduntur. Per Idumaeam oritur sol iustitiae gentium, et tenebrae auferuntur populis Iudaeorum; per Arabiam praedicatur aqua baptismatis, praebenda his, qui fugerint gentium errores vel eorum blasphemias. |
29 | Per vallem Sion perditio praedicatur Ierusalem et haereticorum, qui de sublimitate Ecclesiae ceciderunt. Per Tyrum gentibus praedicatur, ut scilicet errore deposito ad Christum Dominum convertantur: reliqua vero eius vel de Christo vel de Ecclesia gentium sunt, sive de consummatione mundi. Prophetavit annorum ferme septuaginta sub regibus quatuor Iudaeae ordine atque genere sibimet succedentibus, id est, Ozia, Mathan, Achach, ad ultimum Ezechia, sub quo pars magna voluminis eius usque ad calcem texitur prophetiae. Ieremias interpretatur, propheta excelsus Domini, simplex loquendo, et ad intelligendum facilis, qui in omnibus dictis et passionibus suis, Redemptoris nostri imaginem praetulit. |
30 | Hic postquam in typo Christi regna destruxit diaboli, iustitiaeque vel fidei aedificavit imperium: iubetur praedicare per omnes gentes, Aegyptum videlicet, et Philistum, Moab et Ammon, Edom et Damascum et Cedar, et super regna Assur, nec non super Elam et Babyloniam. Hic autem vidit virgam vigilantem divinae correptionis et potestatis, ollam quoque succensam, id est Iudaicam plebem igne carnalium desideriorum ardentem aspicit, et duos cofinos ficorum in praefiguratione duorum populorum, descendit in domum figuli, et videt diminutionem vasis prioris et novi instaurationem ad designandum defectum prioris populi, et successionem futuri. |
31 | Sumit etiam calicem supplicii, atque universis gentibus porrigit. Accipit et lumbare sub exemplo populi Iudaeorum, putrefactum in desperatione proiicit illud trans flumina gentium: ostendit et calicem aureum Babylonis per quem inebriatus est mundus, letiferum idololatriae vase, iubetur proiicere in Euphratem volumen lapidi alligatum ad demonstrandum interitum Babylonis, vel figuraliter totius mundi: increpat etiam hic delinquentes, et ad conversionem provocat: ad ultimum plangit ruinam Ierusalem, templique excidium, et dispersionem gentis. |
32 | Exorsus autem duodecimo anno Iosiae regis Iudaeae, prophetiaque eius per quatuor reges extensa est sub Iosia et Eliachim, et Ioachim, et Sedechia quo eversa est Ierusalem. Septuaginta duobus annis et quatuor mensibus prophetavit, excepto illo tempore quo post eversam Ierusalem in Aegypto cum populo fuit. |
33 | Ezechiel, qui interpretatur fortitudo Dei, figurans tropice Christum, stat iuxta fluvium Thobar scilicet, et praeclara continens mysteria, cernit similitudinem gloriae Dei, et quatuor animalia in similitudine quatuor Evangeliorum, et rotas se invicem continentes in typo duorum testamentorum: videt aurigam, id est, Christum deorsum igne iudicii, sursum electri, id est, divinitatis fulgore rutilantem. Comedit quoque librum divinae legis, in quo scriptum est lamentum poenitentium, et carmen iustorum, et vae eorum, qui post peccatum poenitentiam non egerunt. Dehinc accepit laterem, in quo obsessae Ierusalem pictura describitur: vel quod sub typo Christi eiusdem Ierusalem, id est, totius Ecclesiae, quae est a latere Christi formata, mysteria describuntur. Capit etiam et hic propheta somnum sinistri lateris in typum mortis peccatorum, qui ad laevam positi aeterna supplicia sustinebunt. |
34 | Ac demum a sinistro in dextro dormire iubetur propter spem eorum qui pro emendatione morum resurrectionis gloriam obtinebunt. Aspicit in terra et duas virgas sibimet copulantes in similitudinem circumcisionis et gentium, sive aquilam sub Nabuchodonosor volantem, Christi figuram, magnis alis et volucri celeritate totius mundi imperium occupantem. |
35 | Plangit praeterea sub specie principis Tyri beatitudinem diaboli, quam amisit, et ruinam eius magnam cum lamentatione deplorat. Ad ultimum arundinem vel funiculum gestans metitur sub specie sanctorum mystice Ierusalem. Inter haec mystica subiacent quaedam moralia. Falsis comminatur prophetis, atque speculatoribus praecipit, ne reticeant malitiam: quatuor etiam ultionum poenas peccatoribus praedicat, animasque redire ad corpora sua prophetat: ostendit quoque unumquemque pro se rationem Domino redditurum, nec progeniei sanctae ultra nocere labem paterni delicti: obiurgat intra haec sub Oola et Ooliba omnem turpitudinem Samariae et Ierusalem, nativitatemque contumeliosam obiicit: saepe etiam ad poenitentiam captivos provocat, et post praevaricationem admonet populum redire conversum. |
36 | Hic autem trigesimo quinto aetatis suae anno, et captivitatis quinto in Chaldaea exsulans prophetavit, ibique vaticinium suum consummavit. |
37 | Daniel interpretatur, iudicium Dei, quique etiam de Christo cunctis manifestior est prophetis: quia non solum praedicavit, ut caeteri, sed etiam et tempus incarnationis et passionis per ordinem regum et numerum diffinivit annorum, ita ut non potius videatur futura praedicare, sed quasi transacta narrare. Hic autem quatuor regnorum cernit frequentius visiones, eorumque differentiam sub diversis imaginibus promittit. |
38 | De Antichristo quoque ostendit, quod ipse sit cornu pusillum, id est, parvo tempore regnaturus; de consummatione Israel vel mundi plura conscripsit, sive de die iudicii, regno sanctorum. In fine autem voluminis prophetiae suae, Susannae historiam et Belis Draconisque fabulam ponit. Hic autem liber apud Hebraeos Hebraicis quidem litteris, sed Chaldaica lingua scriptus est. |
39 | Prophetavit autem in Babylone, quando et Ezechiel. |
40 | Osee propheta, qui interpretatur, salvans, in duodecim primus est, profundior reliquis in sententiis, et operosior intellectu. Iste ad eas tribus, quae et Samaria, et domus Ioseph, et Israel vocabantur, loquitur: sed per Ephraen haereticos arguit, qui recedentes qualicunque ex causa ab Ecclesiae unitate, participes facti sunt idolorum: per Samariam autem eorumdem haereticorum demonstrat errorem, qui praeceptorum Dei custodes esse se mentiuntur, et sub praetextu veritatis mendacium colunt. |
41 | Hic historialiter Iudaeos in Christum tempore ultimo credituros pronuntiavit: tertium quoque resurrectionis dominicae diem praedixit. Prophetavit autem in diebus Oziae regis Iudaeae, quando et Isaias. |
42 | Iohel interpretatur, incipiens: iste ad Iudam tantum et Ierusalem vaticinium proferens in principio sui voluminis post voluptuosa convivia ad luctum provocat Ierusalem, excidium quoque pronuntiat, praedicat quoque vocationem gentium, et super congregatos credentes superventurum Spiritum sanctum. Prophetat sub Ioathan rege Iuda, quando et Michaeas. |
43 | Amos, qui interpretatur, onus, vaticinavit in Samaria et Ierusalem, tria et quatuor scelera gentium sub totius mundi figura describens. Primum itaque scelus, quia omnes in Adam peccaverunt. Secundum, quia in statu naturae legem immemores rationis non intellexerunt. Tertium quoque eorum, qui datae legi non obedierunt. Quartum inexpiabile eorum qui in Christum non crediderunt. |
44 | Pro quibus sceleribus intonat Dominus se ignem, id est, sententiam aeterni iudicii illaturum. Hic autem adventum Christi sub dominica veritate praedicat, dicens: Ego firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians hominibus Christum suum. Reliqua autem, quae de Amasia et Ieroboam sive Israel retulit, tropice ad haereticos referenda sunt. Prophetavit autem sub rege Ozia eo tempore, quo et Osee et Isaias. |
45 | Abdias, qui interpretatur, servus Domini, inter omnes Prophetas brevior est numero verborum: sed gratia mysteriorum aequalis. Iste contra Idumaeam loquens, increpans mystice superbiam Edom prioris, videlicet audaciam, quod Iacob fratrem suum, id est, Christum occiderit in monte Sion, id est, Ierusalem, futuram salutem, et sanctum, qui est Dominus, annuntiat, atque in monte, per quem figuraliter Ecclesia gentium, futurum intonat Domino regnum. |
46 | Prophetavit sub Iosia rege Iudaeae, quando et Michaeas. |
47 | Ionas, qui interpretatur, columba, tam sermone quam naufragio suo passionem Christi, mortemque et resurrectionem figurat: sive quod de nave ad mare, tanquam de cruce ad terram, proiectus est: sive quod invenire coeti exceptus est, tanquam in sepultura terrae, tribus diebus et tribus noctibus reconditus est: et quod per figuram Ninives poenitentiam mundi praedixit, in sequentibus typum gerit Iudaeorum qui salutem gentium non tantum advenire noluerunt: sed cum venit, invisi sunt. Ninive quoque gentium significat speciem, Ionas vero in hoc loco Iudaeorum. |
48 | Nam quemadmodum Ninivitarum salus ad aemulationem provocavit Ionam: ita redemptio gentium scandalum exstitit Iudaeorum. Merito et contra Orientem civitatis sedisse legitur hederae sub umbra: ita eadem plebs separans se a salute Ecclesiae, dolore tabida, contra Christum, id est, Orientem ecclesiae, linguam suam movere nititur, sedens sub umbra legis, quae umbra ferme arefacta est quia, adveniente Christo, vetera transierunt, et ecce facta sunt omnia nova. Prophetavit autem sub Ozia rege Iuda, quando et Osee et Amos et Isaias prophetaverunt. |
49 | Michaeas, id est, quis hic? vel quis iste? vel humilitas. Michaeas propheta comminatur Samariae iram Domini ob causam simulacrorum, interitumque populi Israel venturum denuntiat, locum etiam, in quo Christus nasceretur, demonstrat. Prophetavit sub Ozia, quando et Sophonias. |
50 | Naum, qui interpretatur, consolator, simulacra gentium exterminanda denuntiat, nec non et urbem sanguinum Ierusalem: post cuius interitum pedes annuntiantis pacem, id est, adventum Salvatoris proclamat. |
51 | Abacuc, amplexans, sive luctator fortis, in principio voluminis sui describit diabolum cum membris ac moribus suis: in fine vero pronuntiat adventum passionemque Salvatoris. |
52 | Sophonias, speculator mysteriorum Dei, cernit captivitatem Ierusalem urbis a Romanis futuram, per vocem clamoris a porta piscium, et per collium contritionem, id est montis Sion, qui est collis Ierusalem, nec non aliarum gentium eversionem praedicat, terroremque divini iudicii intonat. Loquitur etiam contra Moab et Ammon, sed per ipsos tanquam finitum populi Dei, proximi catholicis sacramentis haeretici arguuntur. |
53 | Hic tertium diem resurrectionis Christi prophetat, atque in adventu Christi sub uno iugo Domini totum mundum serviturum annuntiat. Prophetavit sub Iosia, ut Ieremias. |
54 | Aggaeus, qui interpretatur, solemnis. Hic in vaticinii sui textu templum Domini instaurandum praecepit, contritionem praedicat gentium, vel commotionem totius mundi praedicit, ac sub figura Zorobabel Christi adventum vaticinatur: septuagesimo autem anno captivitatis populi prophetavit, duobus tantum mensibus Zachariam vaticinio suo praecedens. |
55 | Zacharias, qui nominatur, memoria Domini, postquam iram Domini in patribus prophetavit: vidit et virum sedentem super equum rufum in figura corporis Christi roseum sanguinem passionis sive merita populi gentium significantem. Aspicit et quatuor cornua sive fabros in figura gentium, quae Iudam et Israel dispergentes gravi pondere depresserunt. |
56 | Intuetur similiter et Iesum sordibus carnis et mortalitate vestitum per figuram sacerdotis: quibus ablatis, indutum immortalitate et gloria cernit, et lapidem, qui est Christus, septem oculos habentem, id est, septiformis spiritus plenitudinem. Inter haec intuetur et turrim et titionem exstinctum, id est, diabolum, candelabrum videlicet in figuram Christi cum lucernis septem, quae sunt septem dona Spiritus: nec non et duas olivas ad dexteram et ad sinistram candelabri positas, duorum testamentorum typum figurantes. |
57 | Assumit quoque idem duas virgas funiculi et decoris in typo Iudaeorum et gentium. Aspicit deinde duas mulieres, id est, Iudaeorum et gentium plebes in alias levantes amphoram, id est, diabolicam doctrinam. Massam quoque plumbi, quod est pondus peccati gravissimum, sive volumen volans, in quo peccata hominum et supplicia ascribuntur. Videt et quadrigas quatuor uno praedicationis Evangelicae iugo currentes. |
58 | Post haec aspicit equos missos ad praedicationem mundi. Primum rufum martyrii passione. Secundum nigrum squalore poenitentiae. Tertium album candore baptismi. Quartum varium varietate virtutum. Cernit quoque et tubas sanctorum, gestantes figuram, per quos Dominus mundo canit sua praecepta: atque Angelum, in quo duo ex adverso populi iunguntur, sive paxillum figuraliter Christum infixum cordibus populorum describit, et pastorum antichristi opus et intentionem in sinistris habentem: equum quoque in figuram plebis haereticorum, et ascensorem eius diabolum: praedicat etiam fontem in domo veri David patentem in lavacro regenerationis. |
59 | Alia, quaecunque scripsit, aut de adventu Domini narrant, aut de passione eius, et de saeculi fine, et de iudicio suo. Prophetavit autem annis duobus Darii regis Medorum, iisdem temporibus quibus Aggaeus, anno septuagesimo dissolutionis templi et captivitatis populi. |
60 | Malachias, qui interpretatur, Angelus Domini, in principio voluminis sui demonstrat odium Iudaeorum in Esau et dilectionem iunioris populi in Iacob. In sequentibus autem veteres Iudaeae victimas reprobat, et sacrificium transferri ad Gentes, in fine vero adventum Domini annuntiat. Diem quoque iudicii, iustorumque praemia, et impiorum poenas, Ioannem etiam praedicat ante adventum primum Domini missum, et Eliam ante secundum adventum annuntiat esse mittendum. |
61 | Inter haec nonnulla moralia et disciplinis congruentia explicat, in quibus corripit populum sive sacerdotes despicientes nomen Dei, atque eius Sacramenta pollutis oblationibus et sacrificiis violantes, qui monet etiam episcopos doctos et sine macula esse debere, etc., personarum sine acceptione populos veritatem instruere: discordes quoque arguit, decimas et primitias reddendas populis Ecclesiae praecipit: obiurgat et eos qui coniuges suas despiciunt, et aliarum amore nituntur: similiter et illos qui, miseriam suam dolentes, felicitatem laudent eorum qui huius mundi prosperis perfruuntur. |
62 | Prophetavit autem novissimus in Babylone, quando Aggaeus et Zacharias. |
63 | Esdras scribit populum Dei, expleto captivitatis tempore, imperante Cyro rege Persarum, in Ierusalem fuisse reversum, ac sub Zorobabel et Iesu et Iosedech, Filio sacerdotis, sive Neemia, muros Ierusalem, templum et altare novatum, ius quoque sacerdotum restitutum; et sanctae religionis cultum, multisque operibus gentium principumque Persarum muneribus adornatum. |
64 | Machabaeorum libri licet non habeantur in canone Hebraeorum: tamen ab Ecclesia inter divinorum voluminum historias annumerantur. Praenotant autem praelia inter Hebraeorum duces, gentesque Persarum, pugnamque sabbatorum, et nobiles Machabaeorum triumphos, foedus quoque amicitiarum cum populo Romanorum atque legationum. |
65 | Item praefationis Novi Testamenti Evangeliorum praedicatio, quamvis quadrifaria sit, una est tamen: quia ex uno eodemque ore Trinitatis processit. Haec sunt enim quatuor flumina de uno fonte paradisi manantia, quaeque dupliciter uno ore decurrunt ac per totum mundum coelestis ministrantes fluenta gratiae ac fidei verbis infundunt. |
66 | Haec est illa in Zacharia quadriga Domini, in qua per omnem evectus mundum leni iugo colla sibi cunctarum gentium subigit. Hi sunt etiam, quos sub quatuor animalium specie visio Prophetalis scribit, id est, hominis, leonis, vituli et aquilae. Namque primus, ut homo, ordinem humanae nativitatis designat. Secundus ad instar rugientis leonis statim in principio sui sermonis divinae potestatis fortitudinem intimat. |
67 | Tertius victimam sacerdotis praemittens, quasi vituli mortem insinuat. Quartus more aquilae assectans coelum et terram avidus transvolat, atque nativitatem Verbi occulta mysteria intelligentia penetrat. Sed ex his tria illa animalia, quae in terra gradiuntur, actualem vitam sequentes, ea tantummodo prosecuti sunt, quae homo Christus in terris temporaliter gessit. |
68 | Quartum animal contemplationis acie coelestia inspicit, et paulatim operum plurima divinitatis Sacramenta digessit. Ex his primus et ultimus ea praedicaverunt, quae ex ore Christi audierunt: vel quae ab illo facta vel gesta viderunt, reliqui medii duo ea tantummodo, quae ab Apostolis cognoverunt. Quorum quidem Matthaeus Evangelium in Iudaea scripsit: deinde Marcus in Italia, tertius Lucas in Achaia: ultimus Ioannes in Asia: ex quibus solus tantum Matthaeus praedicationis historiam Hebraico perstrinxit stylo, reliqui vero Graeci sermonis eloquio ediderunt. |
69 | Epistolas Paulus quatuordecim praedicationis suae perstrinxit stylo, ex quibus aliquas propter typum septiformis ecclesiae septem scripsit ecclesiis, conservans potius, quam excedens numerum Sacramenti, propter septiformem Spiritus sancti efficaciam. Scripsit autem ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses, ad Colossenses, ad Hebraeos: reliquas vero postmodum singularibus edidit personis, ut rursus illum septenarium numerum ad Sacramentum unitatis converteret. |
70 | Argumenta autem earumdem Epistolarum haec sunt. Imprimis Romanae plebis fidem collaudat: Corinthios gemina doctrina castigat: apud Galatas per gratiam fidei excludit opera legis: Ephesios magnificat in fide, quam acceperunt: laudat Colossenses: pro eo in fide steterunt; Philippenses, Evangelium custodisse gratulatur: Thessalonicenses in prima epistola fide crevisse et operibus, in secunda persecutiones tolerasse fortiter gloriatur. Instruit per Timotheum et Titum Ecclesias: Philemonem de emendato servo Onesimo rogat. |
71 | Ad ultimum Hebraeos, qui in Christo crediderunt, et postmodum persecutionibus Iudaicis territi a fide recesserant, confortat atque ad gratiam Evangelii revocat. |
72 | Petrus scripsit duas epistolas, quae Catholicae nuncupantur. Scripsit autem eas his qui ex circumcisione credentes in dispersione gentium erant: quae quidem quibusdam videntur esse planiores, dum tam profundis plenae sint sensibus, ut per eas, qui possint perscrutari divinae scientiae sensum quasi per breve quoddam receptaculum, magna sibi mysteria revelari contueantur. |
73 | Iacobus frater Domini scripsit unam Epistolam ad aedificationem Ecclesiae pertinentem: cuius sententia immensam scientiae claritatem legentibus videtur infundere. |
74 | Ioannes Apostolus scripsit epistolas tres: quarum prima officium charitatis commendans, tota in amore Dei et fraterna dilectione versatur. Secunda quoque, quae Electae scribitur, dilectionis hortatur studium, denotat etiam seductores, et ab haereticis admonet declinandum. Tertiam autem Gaio scripsit, in qua collaudat eum in studio veritatis et opere misericordiae: deinde denotat proterviam cuiusdam Diotrepis, et Demetrio testimonium perhibet veritatis. |
75 | Iudae Epistola increpat blasphemantes in Christo et quosdam impudicos sub exemplo impiorum, qui superbiam et luxuriam sempiternis ardoribus traditi sunt, pro quibus admonet Ecclesiam, ut eos arguat et ad poenitentiam cohortetur. |
76 | Actuum apostolorum historia nascentis Ecclesiae fidem opusque describit, cuius quidem scriptor Lucas Evangelista est: continet autem ea quae in Iudaea vel in Gentibus per gratiam Spiritus sancti tam a Petro quam ab aliis Apostolis gesta sunt. |
77 | Apocalypsis Ioannis postquam scribere septem iubet Ecclesiis aspicit Filium hominis sedentem in throno, et 24 seniores, et quatuor animalia procidentia ante thronum: in dextera quoque sedentis librum septem sigillis signatum, in quo bellum et egestas, mors, clamor interfectorum, finis quoque mundi notatur. Scribit deinde duodena millia servorum Dei, qui signantur in frontibus: ibi septem Angeli tubis canunt, sequente grandine et igne cum sanguine in terram: tertia quoque pars terrae ibi igne comburitur: tertia pars maris sanguis efficitur: astraque ipsa rutilantia tertiam fulgoris partem amittunt: ibi de putei fumo locustae producuntur daemoniorum, accipientes potestatem laedendi eos qui non sunt agni cruore signati. |
78 | Praeterea comedit Evangelista librum testamenti, oris praedicatione suavissimum, et operis difficultate amarum: metitur coeleste templum: describitque verba 24 seniorum, et arcam testamenti, ac mulierem amictam sole, pugnamque Michaelis cum dracone, ruinam draconis. Conspicit praeterea figuram antichristi, habentem capita regni septem, et cornua potestatis, et numerum hominis. Narrat inter haec Canticum testamenti novum, speculaturque Angelos gestantes stateras, cernitque similiter interitum bestiae, et beatitudinem eorum qui vestimenta sui corporis, hoc est, absque carnis voluptate servaverunt: exsequitur deinde et interitum meretricis Babyloniae, et nuptias agni, et adventum iudicii, et interitum Antichristi, et aeternam punitionem diaboli, et ultimam memorat resurrectionem mortuorum, coelique novitatem et terrae, descriptionemque Ierusalem: flumen etiam Baptismi mundum, et lignum vitae Dominum nostrum Iesum Christum. |
1 | Bibliotheca a Graeco nomen accepit: eo quod ibi recondantur libri. Nam biblion librorum, theca repositio interpretatur. Bibliothecam Veteris Testamenti Esdras scriba post incensam legem a Chaldaeis, dum Iudaei regressi fuissent in Ierusalem, divino afflatus Spiritu reparavit, cunctaque legis ac prophetarum volumina, quae fuerant a Gentibus corrupta, correxit, totumque Vetus Testamentum in viginti duos libros constituit: ut tot libri essent in lege, quot habebantur et litterae. |
2 | Apud Graecos autem bibliothecam primus instituisse Pisistratus creditur tyrannus, quam deinceps ab Atheniensibus auctam Xerxes incensis Athenis evexit in Persas, longoque post tempore Seleucus Nicanor rursus in Graeciam retulit. Hinc studium regibus urbibusque caeteris natum est comparandi volumina diversarum gentium, et per interpretes in Graecam linguam vertendi. |
3 | Dehinc Magnus Alexander, vel successores eorum instruendis omnium librorum bibliothecis animum intenderunt, maxime Ptolomaeus, cognomento Philadelphus, omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum aemularetur; non solum Gentium scripturas, sed etiam et divinas litteras in bibliothecam suam contulit. |
4 | Nam septuaginta millia librorum huius temporibus Alexandriae inventa sunt. Hic etiam et ab Eleazaro pontifice petens, scripturas Veteris Testamenti in Graecam vocem ex Hebraea lingua per septuaginta interpretes transferre curavit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit. Siquidem singuli in singulis cellulis (ut quidam asserunt) separati ita omnia per Spiritum sanctum interpretati sunt, ut nihil in alicuius eorum codice inventum esset, quod in caeteris vel in verborum ordine discreparet. Fuerunt et alii interpretes, qui ex Hebraea lingua in Graecam sacra eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus et Theodotion: sicut etiam est vulgaris illa interpretatio cuius auctor non apparet, et ob hoc sine nomine interpretis quinta editio nuncupatur. Praeterea sextam et septimam editionem Origenes miro labore reperit, et cum caeteris editionibus comparavit. Presbyterque Hieronymus trium linguarum pariter ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem scripturas convertit, eloquenterque transfudit. |
5 | Cuius interpretatio merito caeteris antefertur: nam est et verborum tenacior, et perspicuitate sententiae clarior. |
1 | Opusculorum constat esse tria genera. Primum genus Excerpta sunt, quae Graece scholia nuncupantur, in quibus ea, quae viderunt obscura vel difficilia, summatim ac breviter perstringuntur. Secundum genus Homiliae sunt, quas Latini verbum appellant, quae proferuntur in populis. Tertium Tomi, quos nos libros vel volumina nuncupamus. Homiliae autem ad vulgum loquuntur: Tomi vero, id est, libri maioris sunt disputationis. |
2 | Dialogus est collatio duorum vel plurimorum, quem Latini sermones dicunt. Nam quos Graeci dialogos vocant, nos sermones vocamus. Sermo autem dictus, quia inter utrumque seritur. Unde in Virgilio: Multa inter se serebant. Tractatus est unius rei multiplex expositio, eo quod tractat sensum in multa sentiendi contrectando secum. |
3 | Differt autem sermo, tractatus et verbum. Sermo enim altera eget persona. Tractatus specialiter ad seipsum est. Verbum autem ad omnes. Unde et dicitur: Verbum fecit ad populum. Commentaria dicta quasi commenta. Sunt enim interpretationes, ut commenta iuris, commenta evangelii. Apologeticus est excusatio, in quo solent quidam accusantibus respondere, in defensione enim aut negatione sola positus est, et est nomen Graecum. |
4 | Panegyricum est licentiosum et lasciviosum genus dicendi in laudibus regum: in cuius compositione homines multis mendaciis adulantur. Quod malum a Graecis exortum est; quorum levitas instructa dicendi facultate et copia incredibili multas mendaciorum nebulas suscitavit. |
5 | Fastorum libri sunt, in quibus reges ac consules scribuntur, a fascibus dicti, id est, a potestatibus. Unde et Ovidii libri Fastorum dicuntur, quia de regibus et consulibus editi sunt. |
6 | Prooemium est initium dicendi. Sunt enim prooemia principia librorum, quae ante causae narrationem ad instruendas audientium aures coaptantur. Cuius nomen plerique latinitatis periti sine translatione posuerunt. Hoc autem vocabulum apud nos interpretatum praefatio nuncupatur, quasi praelocutio. |
7 | Praecepta sunt, quae, aut quid faciendum, aut quid non faciendum sit, docent: quid faciendum, ut: Dilige Dominum Deum tuum; et: Honora patrem tuum et matrem tuam; quid non faciendum, ut: Non maechaberis; non furtum facies. Similiter et gentilium praecepta vel iubent vel vetant: iubent faciendum, ut: Nudus aras, sere nudus: vetant, ut, Neve inter vites corilum sere, neve flagella Summa pete. |
8 | Primus autem apud Hebraeos praecepta Moyses scripsit: apud Latinos Marcius vates primus praecepta composuit, ex quibus est illud: Postremus dicas, primus tactas. Parabola et problemata nominibus suis indicant, altius se perscrutari oportere. Parabola quippe alicuius rei similitudinem per se gerit. Quod licet sit vocabulum Graecum, iam tamen pro Latino usurpatur: et notum est, quod in parabolis, quae dicuntur rerum similitudines, rebus, de quibus agitur, comparant. Problemata autem, quae Latine appellantur propositiones, quaestiones sunt, habentes aliquid, quod disputatione solvendum sit. |
9 | Quaestio autem est, cum quaeritur, an quid sit, aut quale sit. Argumentum autem dictum, quasi argutum, vel quod sit argute inventum ad comprobandas res. Epistolam proprie Graeci vocant, quae interpretatur Latine, missa. Styla enim seu styli, missa vel missi ante membranarum usum in dedolatis ligneis codicellis epistolarum alloquia scribebantur: unde portitores earum tabellarios vocaverunt. Codex multorum librorum est, liber unius voluminis, et dictus codex per translationem a codicibus arborum seu vitium, quasi caudex, quod ex se multitudinem librorum, quasi Romanorum, contineat. Volumen liber est a volvendo dictus, sicut apud Hebraeos volumina legis, volumina Prophetarum. Liber est interior tunica corticis, quae ligno cohaeret, de quo Virgilius sic: Alta liber haeret in ulmo. Unde et liber dicitur, in quo scribimus: quia ante usum chartae vel membranarum de libris arborum volumina fiebant et compaginabantur. |
10 | Unde et scriptores a libris arborum librarios vocaverunt. Librarii antea bibliopolae dicti. Librum enim Graeci biblum vocant. Librarii autem, id est, antiquarii vocantur: sed librarii sunt, qui et nova scribunt et vetera: antiquarii, qui tantummodo vetera: unde et nomen sumpserunt. Ascribendo autem scriba nomen accepit, officium exprimens vocabuli qualitate. |
11 | Instrumenta scribae calamus et penna: ex his enim verba paginis infiguntur: sed calamus arboris est: penna avis, cuius cacumen in duo dividitur, in toto corpore unitate servata credo, propter mysterium, ut in duobus apicibus Vetus et Novum Testamentum signaretur: quibus exprimitur verbi Sacramentum sanguine passionis effusum. |
12 | Dictus autem calamus, quod liquorem ponat. Unde et apud nautas calare, ponere dicitur. Penna autem a pendendo vocata, id est volando. Est enim (ut diximus) avium. Folia autem librorum appellata, sive ex similitudine fohorum arborum, seu quia ex follibus fiunt, id est ex pellibus, qui de occisis pecudibus detrahi solent: cuius partes paginae dicuntur, eo quod sibi invicem compaginantur. Versus autem inde vulgo vocati, quia sic scribebant antiqui, sicut aratur terra. |
13 | A sinistra enim ad dexteram primum deducebant stylum, deinde convertebantur ab inferiori, et rursus ad dexteram versus, quos hodieque rustici vocant versus. Scheda est, quod adhuc emendatur, et necdum in libris redactum est: et est nomen Graecum sicut et tomus. |
1 | Canones Evangeliorum Ammonius primus excogitavit Alexandriae, quos postea Eusebius Caesariensis secutus plenius composuit. Qui ideo facti sunt, ut per eos invenire et scire possimus, qui reliquorum Evangelistarum similia aut propria dixerint. Sunt autem numero decem, quorum primus continet numeros, in quibus quatuor eadem dixerunt: Matthaeus, Marcus, Lucas, Ioannes. |
2 | Secundus, in quibus tres: Matthaeus, Marcus, Lucas. Tertius, in quibus tres: Matthaeus, Lucas, Ioannes. Quartus, in quibus tres: Matthaeus, Marcus, Ioannes. Quintus in quibus duo: Matthaeus, Lucas. Sextus in quibus duo: Matthaeus, Marcus. Septimus, in quibus duo: Matthaeus, Ioannes. Octavus, in quibus duo: Lucas, Marcus. Nonus, in quibus duo: Lucas, Ioannes. |
3 | Decimus, in quibus singuli eorum quaedam propria dixerunt. Quorum expositio haec est. Per singulos enim Evangelistas numerus quidam capitulis affixus adiacet: quibus numeris subiecta est area quaedam minio notata, quae indicat, in quoto canone positus sit numerus, cui subiecta est area. Verbi gratia: si est area prima, in primo canone: si secunda, in secundo: si tertia, in tertio. Et sic per ordinem usque ad decimum pervenies. Si igitur aperto quolibet Evangelio placuerit scire, qui reliquorum Evangelistarum similia dixerint: assumes adiacentem numerum capituli, et quaeres ipsum numerum in suo canone, quem indicat, ibique invenies, qui et quid dixerunt: et ita demum in corpore inquisita loca, quae ex ipsis numeris dicantur, per singula Evangelia de eisdem dixisse invenies. |
1 | Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur. Regula autem dicta, quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt, regulam dictam, vel quod regat, vel quod normam recte vivendi praebeat, vel quod distortum, pravumque quid corrigat. Canones autem generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt. |
2 | In praecedentibus namque annis, persecutione fervente, docendarum plebium minime dabatur facultas. Inde Christianitas in diversas haereses scissa est: quia non erat licentia episcopis in unum convenire, nisi tempore praedicti imperatoris supra dicti. Ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari. Sub hoc etiam sancti patres in concilio Nicaeno de omni urbe terrarum convenientes, iuxta fidem Evangelicam et Apostolicam symbolum post apostolos tradiderunt. |
3 | Inter caetera autem concilia quatuor sunt venerabiles synodi, quae totam principaliter fidem complectuntur, quasi quatuor evangelia vel totidem Paradisi flumina. Harum prima Nicaena synodus trecentorum decem et octo Episcoporum, Constantino Augusto imperante, peracta est: in qua Arianae perfidiae condemnata blasphemia de inaequalitate sanctae Trinitatis, id est, Arius asserebat consubstantialem Deo Patri Deum Filium, eadem sancta synodus per symbolum definivit. |
4 | Secunda synodus centum quinquaginta patrum sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata est, quae Macedonium Episcopum, negantem Deum esse Spiritum sanctum, haereticum condemnans, consubstantialem Patri et Filio Spiritum sanctum demonstravit: dans symboli formam, quam tota Graecorum et Latinorum confessio in Ecclesiis praedicat. |
5 | Tertia synodus Ephesina prima ducentorum Episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto edita, quae Nestorium duas personas in Christo asserentem, iusto anathemate condemnavit, ostendens manere in duabus naturis unam Domini Iesu Christi personam. Quarta synodus Chalcedonensis DCXXX sacerdotum sub Marciano principe habita est, in qua Eutychen Constantinopolitanum abbatem, Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et eius defensorem Dioscorum, quondam Alexandrinum Episcopum, et ipsum rursus Nestorium cum reliquis haereticis una patrum sententia praedamnavit: praedicans eadem synodus, Christum Deum sic natum de Virgine, ut in eo substantiam divinae et humanae confiteamur naturae. |
6 | Hae sunt quatuor synodi principales fidei doctrinam plenissime praedicantes. Sed et si qua sunt alia concilia, quae sancti Patres Spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quatuor auctoritatem, omnium manent stabilita vigore: quorum gesta in hoc opere condita continentur. Synodum novimus ex Graeco interpretari comitatum vel coetum. |
7 | Concilii vero nomen tractum ex more Romano. Tempore enim quo causae agebantur, conveniebant omnes in unum, communique intentione tractabant. Unde et concilium a communi intentione dictum, quasi communicilium. Nam cilia oculorum sunt. Unde et considium consilium dicitur, d. in. l. litteram transeunte. Coetus vero conventus est vel congregatio a coeundo, id est, conveniendo in unum. |
8 | Unde et conventus est nuncupatus, sicut conventus coetus vel concilium a societate multorum in unum. |
1 | Paschalem cyclum Hippolytus episcopus temporibus Alexandri imperatoris primus conscripsit: post quem probatissimi auctores Eusebius Caesariensis, Theophilus Alexandrinus, Prosper quoque natione Aquitanus atque Victorinus, amplificatis eiusdem festivitatis rationibus, multiplices circulos ediderunt. Cuius quidem rationem beatissimus Cyrillus Alexandrinae urbis episcopus in nonaginta quinque annos per quinquies decem novies calculans, quoto kalendario vel luna debeat paschalis solemnitas celebrari, summa brevitate notavit. |
2 | Cyclum autem vocatum eo quod in orbe digestus sit, et quasi in circulo dispositum ordinem complet annorum sine varietate et sine ulla arte. Unde factum est, ut cuique materiae carmina, simplici formitate facta, cyclica vocarentur. Hinc et laterculum dictum, quod ordinem habeat tractuum annorum. Post cuius expletionem ad primum exordium revertendum. |
3 | Antiquitus Ecclesia pascha quartadecima luna cum Iudaeis celebrabat, quocunque die occurreret: quem ritum sancti patres in Nicaena synodo prohibuerunt, constituentes non solum lunam paschalem (et inde sequitur inquirere), sed etiam et diem resurrectionis dominicae observare: et ob hoc pascha a quinta decima luna usque in vicesimam primam extenderunt, ut dies Dominicus non omitteretur. |
4 | Pascha autem vocabulum non Graecum, sed Hebraeum est: nec a passione (quoniam pascimin Graece dicitur pati), sed a transitu Hebraeo verbo pascha appellata est: eo quod tunc populus Dei ex Aegypto transierit. Unde et in Evangelio, cum vidisset, inquit, Iesus quia venit hora eius, ut transiret de mundo ad patrem. Cuius nox ideo pervigil ducitur, propter adventum regis ac Dei nostri: ut tempus resurrectionis eius non nos dormientes, sed vigilantes inveniat. |
5 | Cuius noctis duplex ratio est: sive quod in eadem tunc vitam recepit, cum passus est: sive quod postea hora, qua resurrexit, ad iudicandum venturus est. Eo autem modo agimus pascha, ut non solum mortem et resurrectionem Christi in memoriam revocemus, sed etiam caetera, quae circa eum attestantur ad sacramentorum significationem, inspiciamus. |
6 | Propter initium enim novae vitae, et propter novum hominem, quem iubemur induere, et exuere veterem, expurgantes vetus fermentum, ut simus nova conspersio: quoniam pascha nostrum immolatus est Christus; propter hanc ergo vitae novitatem primus mensis novorum in anni mensibus celebrationi paschali mystice attributus est. |
7 | Quod vero tertiae hebdomadae die pascha celebratur, id est, qui dies occurrit a quinta decima usque in vicesimam primam: hoc significat: quia in toto tempore saeculi, qui septenario dierum numero agitur, nunc tertium tempus hoc sacramentum aperuit. Primum enim tempus est ante legem: secundum sub lege: tertium sub gratia, ubi iam manifestatum est sacramentum prius occultum in prophetico aenigmate. |
8 | Ideo et propter haec tria saeculi tempora resurrectio Domini triduana est. Quod vero a uinta decima luna usque ad vicesimam primam per dies septem paschalis dies quaeritur : propter ipsum numerum septenarium, quo universitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur propter instar universitatis. Unde et Ioannes apostolus in Apocalypsi ad septem scripsit ecclesias. |
9 | Ecclesia vero adhuc in ista mortalitate carnis constituta, propter ipsam mutabilitatem, lunae nomine, in scripturis significatur. Varia autem observantia opinionum paschalis festivitatis interdum errorem gignit. Latini namque a tertio Nonas Martii usque in tertium Nonas Aprilis primi mensis lunam inquirunt: et si quinta decima luna die Dominico pervenerit, in alio die Dominico pascha protrahunt. |
10 | Graeci primi mensis lunam ab octavo Idus Martii usque in diem Nonarum Aprilis observant: et si quinta decima luna die Dominico incurrerit, sanctum pascha celebrant. Huiusmodi ergo dissensio inter utrosque paschalem regulam turbat. |
11 | Communis annus dicitur, qui duodecim tantum lunas, hoc est, dies trecentos quinquaginta quatuor habet. Dictus autem communis, quia saepe duo ita coniuncti incedunt, ut invicem se in paschali solemnitate sequantur. Nam embolismalis annus semper solus est. |
12 | Embolismus annus est, qui tredecim menses lunares, id est, CCCLXXXIV dies habere monstratur. Ipse est annus sancto Moysi divinitus revelatus, in quo iubentur hi, qui longius habitabant, in secundo mense pascha celebrare. Embolismus autem nomen graecum est quod interpretatur latine, superaugmentum: eo quod expleat numerum annorum communium, quibus undecim lunares dies deesse cernuntur. Embolismi autem anni et communes sic inveniuntur. Si enim a quartadecima luna paschae praecedentis usque ad quartam decimam sequentis CCCLXXXIII dies fuerint: embolismus annus est: si CCCLIV communis. |
13 | Bissextus est per annos quatuor, unus dies adiectus: crescit enim per singulos annos quarta pars assis. At ubi quarto anno assem compleverit, bissextum annum facit. Dictus autem bissextus, quod bis sexies ductus assem facit, quod est unus dies, sicut et quadrans propter quatuor ductum, quod est bissextus, quem sub dierum cursu in annum sol facit. |
14 | Intercalares autem dies idcirco vocantur, quod interponuntur, ut ratio lunae solisque conveniat. Calare enim ponere dicitur. Intercalare, interponere sive (ut alii volunt) calare, vocare dicitur. Nam verbum calo Graecum est, id est, voco. Dicunt enim quod pontifex, Kalata, id est, vocata in Capitolium plebe iuxta curiam calabrariam, quae casae Romuli proxima est, quot dies a Kalendis ad Nonas superessent, pronuntiabat: et quintanas quidem dicto quinquies verbo Kalo, septimanas repetito septies praedicabat. |
15 | Epactas Graeci vocant, Latini adiectiones annuas lunares, quae per undenarium numerum usque ad tricenarium in se revolvuntur, quas ideo Aegyptii adiiciunt, ut lunaris emensio rationi solis aquetur. Luna enim iuxta cursum suum viginti novem semis dies lucere dignoscitur, et fiunt in anno lunari dies CCCLIV, remanent ad cursum anni solaris dies undecim, quos Aegyptii adiiciunt unde et adiectiones vocantur. Absque his non invenies lunam, quota sit in quolibet anno et mense et die. |
16 | Istae epactae semper undecimo Kal. Aprilis reperiuntur in eadem luna, quae fuerit eo die. Continentur autem circulo decennovenali: sed cum ad viginti novem epactas pervenerint, qui est circulus nonus decimus: iam sequenti anno non addes super viginti novem undecim ut decem annunties, sed detractis triginta inde revertaris, ut undecim pronunties. |
1 | Officiorum plurima genera esse constat: sed praecipium illud, quod in sacris divinisque rebus habetur. Officium ab efficiendo dictum, quasi efficium; propter decorem sermonis, una mutata littera, vel certe ut quisque illa agat, quae nulli officiant, sed prosint omnibus. Vespertinum officium est in initio noctis, vocatum ab stella Vespere, quae surgit oriente nocte. |
2 | De quo officio Psalmista commemorat dicens: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Elevatio manuum operam piam, quae aut eleemosynis exercetur, aut in aliqua probabili conversatione peragitur. Sacrificium vero vespertinum illam oblationem fortasse significat, quam in fine vitae Domino solet offerre religiosa devotio, cum poenitentiam gerimus, et humili nos supplicatione purgamus: sicut in quinquagesimo psalmo dictum est: Sacrificium Deo Spiritus contribulatus. |
3 | Vespera nostra est, quando istam lucem morte veniente deserimus. Unde necesse est, ut frequenter admoneamus neminem debere desperare: sed ultima sua potius lacrymarum fonte detergat. Matutinum vero officium est in lucis initio ab stella Lucifero appellatum, quae oritur inchoante mane, de quo Psalmista ait: In matutinis meditabor in te. Redit enim ad illud quod superius dixit: Ad te de luce vigilo. Recte siquidem fidelis in matutinis vigilat, quoniam nec inter prospera sua oblivisci poterat lucis auctorem. |
4 | His Apostolus dicit: Vos estis filii lucis et filii diei. Quorum duorum temporum significatione ostenditur, ut die ac nocte semper Deus laudetur. Missa tempore sacrificii est, quando catechumeni foras mittuntur, clamante Levita: Si quis catechumenus remansit, exeat foras, et inde missa, quia Sacramentis altaris interesse non possunt, qui nondum regenerati noscuntur. |
5 | Chorus est multitudo in sacris collecta, et dictus chorus, quod in initio in modum coronae circum aras starent. Alii chorum dixerunt a concordia, quae in charitate consistit: quia si charitatem non habeat, respondere convenienter non potest. Cum autem unus canit Graece monodia, latine sicinium dicitur: cum vero duo canunt, bicinium appellatur: cum multi, chorus. Chorus est plurimarum vocum ad suavitatis modum temperata collectio de quo et Psalmista ait: Laudent nomen eius in choro, in tympano et psalterio psallant ei. Nunc dicit, in choro nomen Domini esse laudandum. |
6 | In choro utique, qui iam nullam patitur dispersionem, nullum taedium, nullum scandalum: sed meritorum probitate collectus charissima semper unitate consistit. Sed qualis quantusque sit iste chorus, alius psalmus exponit: A solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini. Antiphona ex Graeco interpretatur, vox reciproca, duobus scilicet choris alternatim psallentibus ordine commutato, sive de uno ad unum: quod genus psallendi Graecos invenisse tradunt. Responsoria Itali tradiderunt, quae inde responsoria canentes vocant, quod alio desinente, id alter respondeat. |
7 | Inter responsoria autem et antiphonas hoc differt, quod in responsoriis unus versum dicit: in antiphonis autem versibus alternant chori. Lectio dicitur, quia non canitur, ut psalmus vel hymnus: sed legitur tantum. Illic enim modulatio, hic sola pronuntiatio quaeritur. Canticum est vox cantantis in laetitia. Psalmus autem dicitur, qui cantatur ad psalterium, quo usum esse David prophetam in magno mysterio prodit historia. |
8 | Haec autem duo in quibusdam psalmorum titulis iuxta musicam artem alternatim sibi opponuntur. Nam canticum psalmi est, cum id, quod organum modulatur, vox postea cantantis eloquitur. Psalmi vero canticum, quod humana vox praeloquitur, ars organi modulantis imitatur. Psalmus autem ex psalterio dicitur. Unde nec mos est, ex alio opere eum componi. |
9 | Tres autem gradus sunt in cantando. Primus succentoris. Secundus incentoris. Tertius accentoris. Diapsalma quidam Hebraeum verbum esse volunt, quo significatur semper idem: quod illa, quibus hoc interponitur, sempiterna esse confirmet. Quidam vero Graecum verbum existimant, quo significatur intervallum psallendi: ut psalma sit, quod psallitur, diapsalma vero interpositum in psallendo silentium: ut quemadmodum in psalmo ducitur vocum copulatio in cantando: ita diapsalma disiunctio earum, ubi quaedam requies distinctae continuationis ostenditur. |
10 | Unde et illud probabile est, non coniungendas sententias in psallendo, ubi diapsalma interpositum fuerit: quia ideo interponitur, ut conversio sensuum vel personarum esse noscatur. Hymnus est canticum laudantium, quod de Graeco in Latinum laus interpretatur, pro eo quod sit carmen laetitiae et laudis. Proprie autem hymni sunt continentes laudem Dei. |
11 | Si ergo sit laus, et non sit Dei: non est hymnus: si ergo est, et in laudem Dei dicitur et cantatur: tunc est hymnus. Cui contrarium est threnum, quod carmen est lamenti et funeris. Alleluia duorum verborum interpretatio, hoc est, laus Dei: et est Hebraeum. Ia unum est de decem nominibus, quibus apud Hebraeos Deus vocatur. Amen significat vere sive fideliter: quod et ipsum Hebraeum est. |
12 | Quae duo verba, amen et alleluia, nec Graecis, nec Latinis, nec barbaris licet in suam linguam omnino transferre, vel alia lingua annuntiare. Nam quamvis interpretari possint, propter sanctiorem tamen auctoritatem servata est ab Apostolis in his propriae linguae antiquitas. Tanto enim sacra sunt nomina, ut etiam Ioannes in Apocalypsi sua referat se Spiritu revelante vidisse et audisse vocem coelestis exercitus, tanquam vocem aquarum multarum et tonitruum validorum dicentium amen et alleluia, ac per hoc sic oportet in terris utraque dici, sicut in coelo resonat. |
13 | Osanna in alterius linguae interpretatione in toto transire non potest. Osi enim salvifica interpretatur: anna interiectio est motum animi significans sub deprecantis affectu. Osi anna autem integre dicitur, quod nos corrupta media vocali littera et elisa dicimus osanna: sicut fit in versibus, cum scandimus. Littera enim prima sequentis verbi extremam prioris verbi veniens excludit, et dicitur Hebraice osanna, quod interpretatur salvifica, subaudiendo vel populum tuum vel totum mundum. |
14 | Offertorium tali ex causa sumpsit vocabulum. Fertum enim dicitur oblatio, quae altari offertur et sacrificatur a pontificibus. A quo offertorium nominatur, quasi propter fertur. Oblatio vocatur, quia offertur. Dona proprie dicuntur divina munera, hominum munera. Nam dicuntur obsequia, quae pauperes divitibus loco munerum solvunt. |
15 | Itaque munus homini datur, donum Deo. Unde etiam in templis donaria dicimus. Munera autem vocantur, quae animabus accipiuntur vel dantur. Duo sunt, quae offeruntur: donum et sacrificium. Donum dicitur, quidquid auro argentoque aut qualibet alia specie efficitur. Sacrificium autem est victima, et quaecunque in ara cremantur seu ponuntur. |
16 | Omne autem quod Deo datur, aut dedicatur aut consecratur. Quod dedicatur, dicendo datur, unde et appellatur. Unde et errant quae consecrationem dedicatione putant significari. Immolatio ab antiquis dicta eo quod in mole altaris posita victima caederetur. Unde et mactatio post immolationem est: nunc autem immolatio panis et calicis convenit. |
17 | Libatio autem tantummodo calicis oblatio est. Hinc est illud: Et libabit de sanguine uvae. Sic et saecularium quidam poetarum, nunc, inquit, pateras libate Iovi. Libare ergo proprie fundere est: sumptumque nomen a Libero quodam, qui in Graecia usum reperit vitis |
1 | Hostiae apud veteres dicebantur sacrificia, quae fiebant, antequam ad hostes pergerent. Victimae vero sacrificia, quae post victoriam de victis hostibus immolabant, et erant victimae maiora sacrificia, quam hostiae. Alii victimam dictam putaverunt, quia ictu percussa cadebat: vel quia iuncta ad aras ducebatur. Holocaustum illud est, ubi totum igne consumitur, quod offertur. |
2 | Antiqui enim cum magna sacrificia administrarent, solebant totas hostias in sacrorum consumere flamma, et ipsa erant holocaustomata. Holon enim graece dicitur totum, causis incensio: et holocaustum, totum incensum. Cerimoniae apud Latinos dicuntur sacra omnia, quae apud Graecos orgia vocantur. Proprie autem visum est doctoribus a carendo appellari cerimonias, quasi carimonias, eo quod ea, quae in sacris divinis offeruntur, in suo usu id carerent homines. |
3 | Quod nomen etiam in usu est litterarum sanctarum. Alii cerimonias proprie in observationibus Iudaeorum credunt, abstinentiam scilicet quarumdam escarum secundum veterem legem, eo quod observantes ea careant his rebus, quibus se abstinuerunt. Sacrificium dictum, quasi sacrumfactum: quia prece mystica consecratur in memoriam pro nobis Dominicae Passionis. Unde hoc, eo iubente, corpus Christi et sanguinem dicimus. |
4 | Quod dum fit ex fructibus terrae, sanctificatur et fit Sacramentum, operante invisibiliter Spiritu Dei. Cuius panis et calicis Sacramentum Graeci Eucharistiam dicunt, quod latine bona gratia interpretatur. Et quid melius corpore et sanguine Christi? Quinque autem species oblationum in lege ad immolandum iubebantur afferri: hoc est, boum, ovium, caprarum, avium, similae et libamentorum. Sic et ibi hostiae, victimae, holocausta, sacrificia et libamina oblata commemorantur. |
5 | Boves autem vaccae et vituli aut Dominicae Incarnationis operationes sive agri Dominici cultores, hoc est, doctores, aut legalium mandatorum operatores significant. Oves autem et agni, aut ipsum salvatorem, qui, secundum Isaiam, tanquam ovis, ad victimam ductus est, et a Ioanne Agnus Dei, qui tollit peccata mundi omnibus demonstratur: aut simplices quosque; et innocentes in Ecclesia significant. |
6 | Caprae autem vel haedi in hostiam oblati aut carnem Salvatoris, quae absque peccato erat, et tamen pro peccatis humani generis Deo Patri oblata est: ut per eius mortem auctor peccati Diabolus iugularetur; aut poenitentes pro peccatis suis significant, qui se per afflictionem carnis mactant Deo. Aves autem aut Christi humanitatem significant: sicut per turturem et columbam Christi caro spiritui sociata demonstratur in mysterio passionis per sacrificium Deo in odorem suavitatis oblata: aut sanctorum perfectionis contemplationem designat. |
7 | Volatilia enim homines sunt contemplationi vacantes, terrenis omnino se non miscentes negotiis. Quod et si forte necessitas exegerit, mox revolant ad sublimia illo Evangelii iuvante testimonio, quo Dominus ait: Considerate volatilia coeli, quia non seminant neque metunt: et Pater vester coelestis pascit illa. Contemplationi ergo vacans et in superiorum consideratione perfectus homo (hoc enim quae praedicta sunt docuerunt), si conversationem sive vitam suam oblationem offert de turturibus, aut de columbis offerat munus suum, id est, in scientia et mansuetudine spiritali. |
8 | Haec enim opus habet ut non excedat legis consideratio in vanis occupata. Turtur siquidem quia cognitionem habet: ita ut eius exemplo Iudaeorum exprobraretur populus, Ieremias probat. Ait enim: Turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit iudicium Domini. Columba autem munda et simplex, annuntiatrixque praesentiae sancti Spiritus est: quales oportet esse eos qui circa contemplandas scripturas habent studium. Unde Ezechias ait: Meditabor ut columba. Simila autem est libamentorum sacrificium, aut sacramentum corporis Christi et sanguinis, quod in altari consecratur et a fidelibus ad augmentum salutis suae percipitur: vel Ecclesiae Catholicae, quae mystice corpus Christi est, figuram exprimit, et gratia abundat spiritali. |
9 | Haec ex convenientibus membris quasi simila ex multis credentium granis collecta est et legis et Evangeliorum mola inter litteram separata, per aquam etiam baptismatis adunata, chrismatis oleo peruncta, sancti Spiritus igne solidata, per humilitatem Spiritus Deo hostia placens effecta est. Similiter eadem ex multis personis, velut acinis botri, coadunata, et praelo passionis atque tentationum conquassata, vinum effundit spiritale. |
10 | Legitur enim in scripturis Dominum victimas pecudum et hostias legales reprobasse, et sacrificium spiritale expetisse. Unde est illud: Non accipiam, inquit, de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Et item: Nunquid manducabo, ait, carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo. |
11 | Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Sacrificium laudis honorificabit me: et illic tunc est, in quo ostendam illi salutare Dei. Et alibi: Circuibo et immolabo in tabernaculo eius hostiam iubilationis, cantabo et psalmum dicam Domino. Unde in psalmo sancta Ecclesia totam se Deo dedicans dicit: Holocausta medullata offeram tibi cum incensu, et reliqua. |
12 | Quod autem absque fermento iubetur Dei esse oblatio, et sine melle: indicat apud Deum nihil voluptuosum, nihil suave huius mundi placere, nihilque, quod non habeat mordacis aliquid veritatis. Unde et pascha cum amaritudinibus manducatur. E contrario misceri in omnibus sacrificiis sal iubetur, scilicet ut omnia, quae ad Christi honorem offerimus, sal rationis ac discretionis semper accipiant. Quod vero in sacrificium oleum offerebatur, significat, ut quidquid ad cultum Christi et devotionem sanctorum impendimus, totum cum hilaritate faciamus: Nihil (ut ait Apostolus) ex tristitia aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. Unde quoque moraliter nos vitulum offerimus Deo, cum carnis superbiam vincimus: agnum, cum irrationabiles motus corrigimus: haedum, cum lasciviam superamus: columbam, cum simplicitatem custodimus: turturem, cum castitatem servamus: hoc autem genus avium dicitur unum et castum servare coniugium. |
13 | Similam et panes azymos offerimus, cum sine malitia et nequitia hanc vitam praesentem gerimus. Offert (verbi gratia) similam, qui in agri cultura aut navigando aut in aliquibus communis vitae usibus positam offert conversationem, oleo tamen conspersam: quia omnis anima eget oleo divinae misericordiae, nec praesentem vitam evadere quispiam potest, nisi ei oleum coelestis miserationis affuerit. |
14 | Nec non et illud intimandum, quod iuxta mortalitatem per clibanum tentationum pondus exprimitur: per sartaginem constantia animi et robur mentis: per craticulam multiplex impugnatio non incongrue significatur. |
1 | Sacramentum est in aliqua celebratione, cum res gesta ita fit, ut aliquid significare intelligatur, quod sancte accipiendum est. Sunt autem Sacramenta, baptismus et chrisma, corpus et sanguis Domini; quae ob id Sacramenta dicuntur, quod sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorumdem Sacramentorum operatur. Unde et a secretis virtutibus vel sacris Sacramenta dicuntur. Quae ideo fructuose penes Ecclesiam fiunt: quia sanctus in ea manens Spiritus eumdem Sacramentorum latenter operatur effectum. |
2 | Unde seu per bonos seu per malos ministros intra Dei Ecclesiam dispensentur: tamen quia Spiritus sanctus mystice illa vivificat, qui quondam apostolico in tempore visibiliter apparebat; operibus nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur haec dona, nec malorum attenuantur: Quia neque qui plantat aliquid est, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Unde et graece mysterium dicitur, quod reconditam habeat dispensationem. |
3 | Baptismus graece, latine tinctio interpretatur. Quae idcirco tinctio dicitur, quia ibi homo Spiritu gratiae in melius immutatur, et longe aliud, quam erat, efficitur. Prius enim foedi eramus deformitate peccatorum: in ipsa tinctione reddimur pulchri de albatione virtutum. Unde et in Canticis scribitur canticorum: Quae est ista, quae ascendit, quasi dealbata?. Cuius mysterium non aliter, nisi sub Trinitatis designatione, id est, Patris et Filii et Spiritus sancti cognominatione, completur, dicente Domino ad Apostolos: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Sicut enim in tribus testibus stat omne verbum, ita sacramentum confirmat ternarius numerus nominum divinorum. Quod autem per aquam Baptismus datur, haec ratio est. |
4 | Voluit enim Dominus, ut res illa invisibilis per congruentiam, scilicet per contrectabile et visibile impenderetur elementum, super quod etiam in principio ferebatur Spiritus sanctus. Nam sicut aqua purgat exterius corpus: ita latenter eius ministerio per Spiritum sanctum purificatur et animus. Cuius sanctificatio ita est. |
5 | Invocato enim Deo descendit Spiritus sanctus de coelis, et medicatis aquis sanctificat eas de semetipso, et accipiunt vim purgationis, ut in eis et caro et anima delictis inquinatae mundentur. Hoc quoque sciendum, quod quamvis apostolica doctrina praedicet unam esse fidem et unum Baptisma: tamen sunt plura genera baptismatis, quae purgant hominem a delictis, ac profectum conferunt sanctitatis. |
6 | Nam legitur in Actibus apostolorum, Dominum ascensurum in coelum discipulis dixisse: Ioannes quidem baptizavit aqua: vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. Ubi notandum, quod Baptisma Domini in Spiritu sancto, de quo praedixerat Ioannes, non ad illud solummodo tempus respicit, quando Apostoli et caeteri fideles illius temporis baptizati sunt aqua in remissionem peccatorum per gratiam Spiritus sancti donatam sibi a Domino: verum etiam quando, mittente ipso Domino, plenius eiusdem dona accepere Spiritus sancti de coelis: sed et nunc quicunque Baptisma in remissionem peccatorum accipiunt, utique in Spiritu sancto baptizantur, per cuius donum et a peccatis abluuntur omnibus, et in bonis proficere actibus adiuvantur. |
7 | Item legitur Salvator in Evangelio de se dixisse: Baptismum habeo baptizari, et coarctor, donec perficiatur; in quo videlicet passionis suae innuit Sacramentum: quoniam corpus suum, hoc est, sanctam Ecclesiam per effusionem sanguinis sui lavavit a sordibus omnium peccatorum. Unde scriptum est: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Hinc quoque martyrium, quod pro Christi nomine patiuntur fideles, creditur esse purgatio omnium peccatorum: sicut dicit Petrus apostolus: Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. De quo ipsa Veritas testatur, dicens: Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae. Et iterum: Qui vult, inquit, post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. |
8 | Nam qui perdiderit animam suam propter me in vitam aeternam custodiet eam. Praeterea sunt et aliae species mundationum, quibus animae purgantur a delictis atque peccatis. Nam creduntur animae solvi a peccatorum vinculis per confessionem et per poenitentiam veram cum lacrymarum compunctione. Unde est illud Iacobi testimonium: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini. Hinc et Psalmista ad Dominum ait: Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitias meas non operui: dixi, pronuntiabo adversum me iniustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei; et alibi: lavabo, inquit, per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis statum meum rigabo. Ubi lectum delectationem corporis intelligimus, quam potest homo lacrymis, quamvis paucis, lavare, si eum contingat coelesti inspiratione deflere. |
9 | Stratum autem significat cumulum peccatorum, quem rigare iubemur, hoc est, uberius lavare, ut simus ex peccatore iusti, ex lugente laeti, et ex aegroto sanissimi. Quod autem vera poenitentia expurget hominem, et ad coeleste regnum perducat, ostendit Dominus, dicens: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Item per bona opera et per eleemosynas purgatur homo a sordibus animae. |
10 | Unde est illud Psalmistae: Lavabo inter innocentes manus meas. Inter innocentes enim lavat manus suas, quisquis facta propria studio bonae conversationis emundat. Hinc et Salvator in Evangelio ait: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Et alibi scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem: ita eleemosyna exstinguit peccatum. Adiuvat etiam hominem ad salutem percipiendam aeternam oratio pura. |
11 | Adiuvat et praedicatio verbi divini. Adiuvat et dilectio pura verae charitatis. Unde est illud Iacobi: Oratio fidei salvabit infirmum, et si in peccatis est, dimittentur ei. Et iterum: Qui converti, inquit, fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum. Denique Salvator, quod dilectio remissionem peccatorum pariat, in Evangelio ad Simonem loquendo de muliere peccatrice, quae pedes eius lacrymis rigavit, et capillis tersit, et unguento unxit: ostendit, dicens: Amen dico tibi, remittuntur ei peccata multa: quoniam dilexit multum. Hinc et alibi scriptum est: Charitas operit multitudinem peccatorum: et: Universa delicta operit charitas. Chrisma graece, latine unctio nominatur: ex cuius nomine et Christus dicitur, et homo post lavacrum sanctificatur. Nam sicut in baptismo peccatorum remissio datur: ita per unctionem sanctificatio Spiritus adhibetur: et hoc de pristina disciplina, qua ungi in sacerdotium et in regnum solebant: ex quo et Aaron a Moyse unctus est. |
12 | Quod dum carnaliter fit, spiritualiter proficit: quomodo et in ipsa baptismi gratia visibilis actus est, quod in aqua mergimur: sed spiritalis effectus, quod a delictis mundamur. Hoc significat et illud unguentum, quod peccatrix super caput Iesu fudisse scribitur. Impositio ideo fit, ut per manus impositionem advocatus invitetur Spiritus sanctus. |
13 | Tunc enim ille paraclitus post mundata et benedicta corpora libens a Patre descendit: et quasi super baptismi aquam, tanquam super pristinam sedem, recognoscens quiescit. Nam legitur quod in principio aquis superferebatur Spiritus sanctus. De residuis quoque duobus sacramentis, hoc est corpore et sanguine Domini, quaeri potest, cur inter omnes fructus terrae potissimum ad hoc elegerit frumentum atque vinum, quasi ipsa cunctos fructus terrae dignitate praecellant et pretiosiores omnibus fiant. |
14 | Quod videlicet ita solvi posse credimus. Maluit enim Dominus corporis et sanguinis sui sacramenta fidelium ore percipi, et in pastum eorum redigi, ut per visibile opus invisibilis ostenderetur effectus. Sicut enim cibus materialis forinsecus nutrit corpus et vegetat: ita etiam verbum Dei intus animam nutrit et roborat: quia non solo in pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei; et: Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Ait enim ipsa Veritas: Caro enim mea vere cibus est, et sanguis meus vere est potus. Vere scilicet caro Christi est cibus, quia vere pascit etad aeternam vitam hominem nutrit: et sanguis eius vere est potus, quia esurientem animam et sitientem iustitiam in aeternum veraciter satiat. |
15 | Temporalem quippe vitam sine isto cibo et potu habere possunt homines, aeternam omnino non possunt: quia iste cibus et potus aeternam societatem capitis membrorumque suorum significat. Qui manducat, inquit, meam carnem, et bibit sanguinem meum, ipse in me manet, et ego in eo. Huius rei sacramentum, id est, unitatis corporis et sanguinis Christi, de mensa Dominica assumitur quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium. Res vero ipsa omni homini ad vitam, nulli ad exitium, quicunque eius particeps fuerit, idem Christo capiti membrum associatur in regno coelesti: quia aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti. Sacramentum enim ore percipitur, virtute sacramenti interior homo satiatur. |
16 | Ergo quia panis corpus confirmat, ideo ille corpus Christi congruenter nuncupatur: vinum autem, quia sanguinem operatur in carne, ideo ad sanguinem Christi refertur. Haec autem dum sunt visibilia, sanctificata tunc per Spiritum sanctum, in sacramentum divini corporis transeunt. |
1 | Exorcismus Graece, Latine coniuratio sive sermo increpationis est adversum Diabolum ut discedat: sicut est illud in Zacharia: Et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Dei, et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei. Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan, et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem. Hoc est exorcismo increpare et coniurare adversus Diabolum. |
2 | Unde sciendum quod, non creatura Dei in in infantibus exorcizatur aut exsufflatur: sed ille, sub quo sunt omnes, qui cum peccato nascuntur. Est enim princeps peccatorum. |
1 | Symbolum per linguam Graecam signum vel cognitio interpretatur. Discessuri enim Apostoli ad evangelizandum in gentibus hoc sibi praedicationis signum vel indicium posuerunt. Continet autem confessionem Trinitatis et Unitatis, et unitatem Ecclesiae, et omne Christiani dogmatis sacramentum. Quod symbolum fidei et spei nostrae non scribitur in charta et atramento, sed in tabulis cordis carnalibus. |
1 | Oratio petitio dicitur. Nam orare est petere: sicut exorare impetrare. Constat autem oratio loco et tempore. Loco, quia non ubique: cum prohibeamur a Christo in publico orare: sed ubi opportunitas dederit, aut necessitas importaverit. Neque enim contra praeceptum reputatur ab Apostolis factum, qui in carcere, audientibus custodibus, orabant et canebant Deo. |
2 | De tempore vero dictum est: Sine intermissione orate. Sed hoc in singularibus. Nam est observatio quarumdam horarum communium, quae diei interspatia signant: tertia, sexta et nona: similiter et noctis. Sed ideo hae orandi horae divisae sunt, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat. Quae tempora in Scripturis inveniuntur. |
3 | Primum enim Spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est; et Petrus qua die visionem communicationis in hoc vasculo expertus, sexta hora orandi gratia ascenderat. Idem etiam cum Ioanne hora nona templum adiit, quando paralyticum sanitati pristinae reformavit. Sed et Danielem legimus haec tempora in oratione observasse. Et utique ex Israelis disciplina docemur, ut ne minus, quam ter, in die adoremus. |
4 | Debitores enim sumus trium, Patris et Filii et Spiritus sancti. Exceptis utique et aliis legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur in ingressu lucis ac noctis sive vigiliarum: sed et cibum non prius sumere, quam intraposita oratione. Priora enim habenda sunt Spiritus refrigeria quam terrena. Qui autem vult orationem suam ad Dominum volare, faciat illi duas alas: ieiunium et eleemosynam: et ascendit celeriter et exauditur. |
5 | Ieiunium est parcimonia victus, abstinentiaque ciborum, cui nomen inditum ex quadam parte viscerum tenui semper et vacua, quod vulgo ieiunum vocatur. Unde ieiunium nomen creditur derivatum, quod sui inedia viscera vacua et exinanita existant. Ieiunium autem et statio dicitur. Statio autem de militari exemplo nomen accepit pro eo, quod nulla laetitia obveniens castris stationem militum rescindit. |
6 | Nam lentius laetitia, tristitia sollicitius administrat disciplinam. Unde et milites nunquam immemores Sacramenti magis stationibus parent. Discernunt autem quidam inter ieiunium et stationem. Nam ieiunium est indifferenter cuiuslibet diei abstinentia non secundum legem, sed secundum propriam voluntatem. Statio autem est observatio statutorum vel temporum vel dierum, ut quarta feria et sexta feria ieiunium ex veteri lege praeceptum: de qua statione in Evangelio dixit ille: Ieiuno bis in sabbato, id est quarta et sexta sabbati. Temporum autem, quae legalibus ac propheticis institutionibus terminatis temporibus instituta sunt: ut ieiunium quarti, quinti, septimi ac decimi: vel, sicut in Evangelio, dies illi, in quibus ablatus est sponsus : vel sicut observatio quadragesimae, quae in universo Orbe, institutione apostolica, observatur circa confinium Dominicae Passionis. |
7 | His tertium genus quidam adiiciunt, quod xerofagiam dicunt, abstinentiam scilicet ciborum humentium. Unde et nomen hoc datum, eo quod quidam siccis escis utantur. |
1 | Poenitentia appellata, quasi punientia, eo quod ipse homo in se poenitendo punit, quod male admisit. Nam nihil agunt, quos veraciter poenitet, nisi, ut id, quod male fecerint, impunitum esse non sinant. Eo quippe modo sibi non parcentibus ille parcit, cuius altum iustumque iudicium nullus contemptur evadet. |
2 | Perfecta est autem poenitentia, praeterita deflere, et futura non admittere. Haec secunda in similitudine fontis est: ut si forte, impugnante diabolo, aliquod peccatum irrepserit, huius satisfactione purgetur. Satisfactio autem est causas peccatorum et suggestiones excludere et ultra peccatum non iterare. Reconciliatio vero est, quod post complementum poenitentiae adhibetur. |
3 | Nam sicut conciliamur Deo, quando primum a gentilitate convertimur: ita reconciliamur, quando post peccatum poenitendo regredimur. Exomologesis graeco vocabulo dicitur, quod Latine confessio interpretatur. Cuius nominis duplex significatio est. Aut enim in laude intelligitur confessio, sicut est: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae : aut dum quisque confitetur sua peccata ab eo indulgenda, cuius indeficiens est misericordia. |
4 | Ex hoc igitur graeco vocabulo exprimitur et frequentatur exomologesis, quod delictum nostrum Domino confitemur, non quidem, ut ignaro, cuius agnitioni nihil occultum est: sed confessio est rei scilicet eius, quae ignoratur, professa cognitio. Utile enim sibi ac iucundum quisquam esse existimaverat rapere, adulterare, furari: sed ubi haec aeternae damnationi obnoxia esse cognovit, cognitis his confitetur errorem. |
5 | Confessio autem erroris, confessio est desinendi. Desinendum ergo a peccatis est, dum confessio est. Confessio antecedit, remissio sequitur. Caeterum extra veniam est, qui peccatum cognoscit, nec cognitum confitetur. Itaque exomologesis prosternendi vel humile faciendi hominibus disciplina est, habitu atque victu sacco et cinere incurvare corpus, sordibus obscurare, animum moeroribus deiicere, illa, quae peccant tristi tractatione mutare. |
6 | Litaniae autem graeco nomine appellantur, quae Latine dicuntur rogationes. Inter litanias vero et exomologesin hoc differt, quod exomologesis pro sola confessione peccatorum agitur: litaniae vero, quae indicuntur propter rogandum Dominum, et impetrandam aliquam eius misericordiam. Sed nunc iam utrumque vocabulum sub una significatione habetur: nec distat vulgo, utrum litaniae an exomologesis dicantur. |
7 | Supplicationis nomen quodammodo nunc ex gentilitate retinetur. Nam feriae aut legitimae erant apud eos, aut indictae. Indictae autem, quia paupertas antiqua Romanorum ex collatione sacrificabat, aut certe de bonis damnatorum. Unde et supplicia dicuntur supplicationes, quae fiebant de bonis passorum supplicia. Sacrae enim res de rebus exsecrandorum fiebant. |
1 | Natura dicta ab eo, quod nasci aliquid faciat. Giguendi enim et faciendi potens est. Hanc quidam Deum esse dixerunt, a quo omnia creata sunt et existunt. Genus a gignendo dictum, cui derivatum nomen a terra, ex qua omnia gignuntur; Ge enim Graece terram dicunt. Vita dicta propter vigorem, vel quod vim teneat nascendi atque crescendi. |
2 | Unde et arbores vitam habere dicuntur, quia gignuntur et crescunt. Homo dictus, quia ex humo est factus, sicut et in Genesi dicitur: Et creavit Deus hominem de humo terrae. Abusive enim pronuntiatur ex utraque substantia totus homo, id est, ex societate animae et corporis. Nam proprie homo ab humo dicitur. |
3 | Graeci autem hominem anthropon appellaverunt, eo quod sursum exspectet, sublevatus ab humo ad contemplationem artificis sui. Quod Ovidius poeta designat, cum dicit: Pronaque cum spectant animalia caetera terram, Os homini sublime dedit, coelumque videre (tueri) Iussit, et erectos ad sidera tollere vultus. Qui ideo erectus coelum aspicit, ut Deum quaerat, non ut terram intendat, veluti pecora, quae natura prona et ventri obedientia finxit. |
4 | Duplex est autem homo, interior homo anima, et exterior homo corpus. Anima autem a gentilibus nomen accepit, eo quod ventus sit. Unde et Graeci ventum animos dicunt, quod ore trahentes aerem vivere videamur: sed apertissime falsum est: quia multo prius gignitur anima, quam concipi aer ore possit, quae iam in genitricis utero vivit. |
5 | Non est igitur aer anima, quod putaverunt quidam, qui non potuerunt incorpoream eius cogitare naturam. Homo quia ex duabus constat naturis, aliquando corpus humanum, aliquando etiam animam rationalem significat. De quo Apostolus ait: Et si exterior homo noster corrumpitur, interior renovatur de die in diem; et alibi, interiorem hominem habitare Christum per fidem in cordibus nostris. Item in Psalmo diversas species hominum ostendit propheta ita dicens: Quid est homo, quod memor es eius? |
6 | aut filius hominis, quoniam visitas eum? Quid est homo cum despectu pronuntiandum est, id est, fragilis et caducus Adae sequax, qui in veteri peccato permistus socia pravitate conclusus est. Huius memor est Dominus, quando ei peccata dimittit, et misericordiae suae dona largitur: sicut in alio psalmo dicturus est: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt, inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Hoc est ergo esse memorem, conferre delinquentibus tantae gratiae sospitatem. |
7 | Aut filius hominis, quoniam visitas eum. Hic iam voce surgendum est, quia Dominum significat Salvatorem, qui non, ut caeteri mortales, ex duobus hominibus natus est: sed ex Spiritu sancto, et beatae Mariae semper virginis utero, tanquam sponsus de glorioso thalamo, processit. Sequitur: Minuisti eum paulo minus ab angelis. Hinc iam Domini Salvatoris humilitas narratur et gloria. |
8 | Minoratus est enim non necessitate ministratoria, sed pietatis suae spontanea voluntate, sicut Apostolus ait: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Sequitur: Paulominus ab angelis, quia crucem pro omnium salute suscepit. Ex ea siquidem parte Creator angelorum minor factus est angelis. Bene autem dixit, paulo minus: quia etsi mortale corpus assumpsit, tamen peccata non habuit. |
9 | Gloria vero et honore coronatus est, cum post resurrectionem nimis et mirabilem totius mundi credulitatem, Deus, in eo quod homo factus est, exaltatus, accepit. Homo Christus est, ut in Isaia: Quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius. Et in psalmo: Accedet homo ad cor altum. De hoc homine et per alium prophetam dicitur: Et homo est, et quis cognoscet eum? Quod autem dupliciter homo intelligendus sit, ostendit Dominus ad Ezechielem prophetam dicens: Homo homo de domo Israel, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et reliqua. Duplicem ergo nobis iuxta Apostolum, ut supra diximus, ostendit hominem, interiorem et exteriorem. |
10 | Multi enim habentes hominis faciem corporalem, diversarum bestiarum assumunt imagines, quas dissipare Propheta concupiscens deprecatur: Domine, in civitate tua imagines eorum dissipabis. Illi, de quibus scriptum est: Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis, non sunt homines homines, sed homines sunt iumenta. |
11 | Rursum qui de Evangelio audivit: Serpentes genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura, non sunt homines homines, sed sunt homines serpentes. Et de quibus scriptum est: Vulpes foveas habent et volucres coeli nidos ); et de Herode: Dicite vulpi huic : non sunt homines homines, sed sunt homines vulpes. |
12 | Qui vero utrumque hominis vocabulum possident, si erraverint, ideo per supplicia corriguntur, ut intelligant, quod Dominus ipse est Deus. Homines rationabiles quique intelliguntur de quibus in psalmo legitur: Homines et iumenta salvos facies, Domine. Item homines peccatores, ut in psalmo: Vos autem sicut homines, moriemini. Aliquando vero homo peccatorem quemlibet et persecutorem significat, seu impiissimum Antichristum, de quo dicit Psalmista: Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Ipse est enim homo pessimus, quem humana non potest sustinere conditio, in quo tanta erit versutia vel potestas, ut sola Domini virtus eius possit superare nequitiam. |
13 | Legitur et in Apostolo: Vetus homo noster, hoc est, homo peccati, simul crucifixus est cum Christo, ut destrueretur corpus peccati. Unde iubet nos deponere veterem hominem cum actibus suis et induere novum qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Omnia enim peccata et crimina simul corpus appellat, quod destrui dicit per bonam vitam et fidem Catholicam. |
14 | Crucifixio quippe interioris hominis poenitentiae dolores intelliguntur, et continentiae quidem salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur. Spiritum idem esse, quod animam Evangelista pronuntiat, dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam, et rursum: Potestatem habeo sumendi eam. De hac quoque ipsa Domini anima, passionis tempore, memoratus Evangelista protulit, ita dicens: Et inclinato capite emisit spiritum. Quid est enim emittere spiritum, nisi quod animam ponere. |
15 | Sed anima dicta; propter quod vivit: Spiritus autem vel pro spiritali natura, vel pro eo, quod inspiret corpora. Item animum idem esse quod animam: sed anima vitae est, animus consilii. Unde dicunt philosophi etiam sine animo vitam manere, et sine mente animam durare. Unde et amentes. Nam mentem vocari, ut sciat: animum, ut velit. |
16 | Mens autem vocata, ut emineat in anima, vel quod meminit. Unde et immemores amentes. Quapropter non anima, sed quod excellit in anima, mens vocatur, tanquam caput eius, vel oculus. Unde et ipse homo secundum mentem imago Dei dicitur. Ita autem haec omnia adiuncta sunt animae, ut una res sit. Pro efficientiis enim causarum diversa nomina sortita est anima. Nam et memoria mens est. |
17 | Unde et immemores amentes. Dum ergo vivificat corpus, anima est: dum vult, animus est: dum scit, mens est: dum recolit, memoria est: dum rectum indicat, ratio est: dum spirat, spiritus est: dum aliquid sentit, sensus est. Nam inde animus sensus dicitur pro his quae sentit. Unde et sententia nomen accepit. Significatio enim spiritus multiplex est. |
18 | Aliquando Spiritus nomine ipse Deus demonstratur, cum scriptum est: Deus Spiritus est; et Spiritus sanctus, de quo in Evangelio angelus ad Mariam dicit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; et Apostolus: Spiritus, inquit, omnia scrutatur, etiam profunda Dei, et iterum: Ubi Spiritus, inquit, Domini, ibi libertas. Aliquando etiam spiritus significat angelicam naturam. |
19 | Unde Psalmista ait: Qui facit angelos suos spiritus. Aliquando animam hominis, ut supra ostendimus. Aliquando sanctos viros et virtutum decorem atque spiritalem habentes. Unde Apostolus ait: Si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto: vos qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis. Aliquando spiritus vocatur ratio, quae praeeminet animae, ut in Daniele: Spiritus et animae iustorum, benedicite Dominum. Aliquando spiritus animam iumentorum significat. |
20 | Unde Salomon ait: Spiritus iumentorum descendat deorsum. Aliquando vocem hominis significat. Unde dicit Apostolus: Si orem lingua, spiritus meus orat: mens autem mea sine fructu est. Orabo ergo spiritu, orabo et mente. Aliquando increpationem coelestem. Unde dicitur in psalmo: Ab increpatione tua, Domine, ab increpatione spiritus irae tuae. Ostendit ergo praedicatores verbi, quia Spiritu sancto inflammati, delinquentes populos increpabant, quatenus a vitiis recederent. |
21 | Aliquando ventum, ut est illud: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Et in contrariam partem spiritus nomine spiritalia vitia denotantur. Unde dicitur spiritus superbiae, spiritus irae, spiritus tristitiae, spiritus fornicationis. Aliquando nomine spiritus ipse diabolus demonstratur. Unde dicitur: Recessit a Saul spiritus Domini bonus, et invasit eum spiritus nequam a Domino. Unde et in Evangelio ipsa Veritas ait: Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, requiem quaerens, et non invenit. Et paulo post subiungit, dicens: Tunc assumit septem spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi, hoc est, cum plenitudine omnium vitiorum. Unde fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Corpus dictum eo, quod corruptum perit. |
22 | Solubile enim atque mortale est, et aliquando solvendum. Caro autem a creando est appellata. Crementum enim semen est masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc et parentes creatores vocantur. Caro autem ex quatuor elementis compacta est. Nam terra in carne est, aer in halitu, humor in sanguine, ignis in calore vitali. |
23 | Habent enim in nobis elementa suam quaeque partem: cui quid debeatur, ostendit compago resoluta. Caro autem et corpus diversa significant. Non semper in corpore caro: in carne semper corpus est. Nam caro est, quae vivit, idem et corpus: corpus, quod non vivit, idem non caro. Nam corpus dicitur aut quod post vitam est mortuum, aut sine vita est conditum. Interdum et cum vita corpus et non caro, ut herba et lignum. |
24 | Mystice enim corpus corporalem significat creaturam, vel hominis corruptam naturam. Unde legitur in Apostolo, corpora esse coelestia et corpora terrestria. Et alibi, Corpus, inquit, quod corrumpitur, aggravat animam . Nam caro iuxta allegoriam aliquando significat exteriorem hominem, aliquando litteram legis et carnalem sensum, aliquando sapientiam humanam, quae contraria sentit Deo. |
25 | Nam in Apostolo scriptum est: Prudentia carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax. Unum atque idem esse, quod dicit: prudentia carnis mors: et illud: Littera occidit (I. Igitur prudentia carnis mors est. Cui mors est? animae sine dubio. Qui enim legem secundum carnem, id est, secundum litteram intelligit, non venit ad Christum qui est vita: et ideo prudentia carnis mors est, prudentia vero spiritus vita et pax. |
26 | Vitam namque et pacem, quae est Christus, habet, qui spiritaliter intelligit legem. Aliter prudentia carnis peccatum est, quod generat mortem; prudentia enim ideo dicitur, cum res stulta sit: quia saecularibus hominibus errores visibilibus concepti, sive in sensu, sive in actu contra legem Dei, prudentia videntur. Quoniam, inquit Apostolus, sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subiecta, nec enim potest. Quomodo enim sapientia carnis, hoc est, carnalis intelligentia non sit inimica Deo, quae adversatur Christo? quae non recipit eum, quem misit Deus? quae dicit: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quoniam filium Dei se fecit. Notandum autem, quod non carnem dixit inimicam, sed sapientiam carnis: id est, non substantiam, sed actus aut cogitationem sive asseverationem, quae nascitur de errore. |
27 | Sapientia ergo carnis est primum in loco astrorum ab hominibus inventa disputatio: deinde visibilium oblectatio. Haec inimica sunt Deo, quia elementorum Dominum, et Opificem mundi, his coaequant, quae fecit: astruentes nihil posse fieri, praeterquam mundi continet ratio. Quamobrem negant Deum fecisse, ut virgo pareret, aut mortuorum corpora resurgerent: quia stultum est, inquiunt, ut fecerit Deus ultra quam sapit homo. |
28 | Hinc et alibi scriptum est: Caro concupiscit adversus spiritum: spiritus vero adversus carnem. Et rursum: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, hoc est, peccatrix vita et sanguinolenta non meretur vitam habere aeternam. Neque corruptio incorruptelam possidebit: sed sancti et iusti viri immutati et immortales effecti per resurrectionem carnis in die iudicii ad regnum simul cum Christo transibunt perpetuum. |
29 | Sensus corporis quinque sunt: visus, auditus, odoratus, gustus et tactus. Ex quibus duo aperiuntur et clauduntur, duo semper patentes sunt. Sensus dicti, quia per eos anima subtilissime totum corpus agitat vigore sentiendi. Unde et praesentia nuncupantur, quod sint prae sensibus: sicut prae oculis, quae praesto sunt oculis. Visus est qui a philosophis humor vitreus appellatur. |
30 | Visum autem fieri quidam asseverant aut extrema aetherea luce, aut interno spiritu lucido per tenues vias a cerebro venientes atque penetratis tunicis in aerem exeuntes, et tunc commistione similis materiae visum dantes. Visus dictus, quod vivacior sit caeteris sensibus, ac praestantior sive velocior, ampliusque vigeat, quantum memoria inter mentis officia. |
31 | Vicinior est cerebro, unde omnia manant. Ex quo fit, ut ea, quae ad alios pertinent sensus videre dicamus: veluti cum dicimus; vide, quomodo sonat: vide, quomodo sapit: sic, etc. Auditus appellatus, quod voces hauriat, hoc est, aere verberato suscipiat sonos. Odoratus, quasi aeris odoris attactus. Tacto enim aere sentitur. Sic et olfactus, quod odoribus efficiatur. Gustus a gutture dictus. |
32 | Tactus eo, quod pertractet et tangat, et per omnia membra vigorem sensus aspergat. Nam tactu probamus, quidquid caeteris sensibus iudicare non possumus. Duo autem genera tactus sunt. Nam aut extrinsecus venit, quod feriat: aut intus in ipso corpore oritur. Unicuique autem sensui propria natura data. Nam quod videndum est, oculis capitur: quod audiendum est, auribus; mollia et dura tactu aestimantur. |
33 | Sapor gustu, odor naribus ducitur. In multis locis Scripturae sacrae hi quinque sensus corporis quinarium numerum mystice exprimuntur; ut est illud in parabola Salvatoris, ubi narratur servus a domino suo quinque talenta accepisse, et ea cum augmento eidem domino revertenti repraesentasse. Similiter et in caeteris locis, ubi quinarius numerus insertus est, aut quinque libros Legis, aut quinque sensus corporis mystica significatione demonstrat. |
34 | Notandum autem, quod iidem ipsi sensus qui in exteriore homine describuntur simili modo secundum modum suum in interiore esse manifestantur: quia spiritales res non corporalibus sensibus, sed spiritualibus rimandae sunt. Unde divina vox in cantico Deuteronomii ait: Videte, quoniam ego sum Deus, et non est alius praeter me. Et in Psalmo: Attendite, populus meus, legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei. Et in Evangelio ipsa Veritas ait: Qui habet aures audiendi, audiat. Et in Apocalypsi: Qui habet, inquit, aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Et in Psalterio: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus. Et Apostolus: Christi, inquit, bonus odor sumus et in his qui pereunt, et in his qui salvi fiunt. Et in Evangelio Dominus mulierem haemorroissam fide se tetigisse magis quam corpore ostendit, dicens: Tetigit me aliquis, nam et ego sensi virtutem de me exiisse. Sic ergo cum omni cautela observandum est, quid ad corporis sensus, et quid ad animae pertineat dignitatem: ne forte confusus ordo, et irrationabilis aestimatio alicubi repugnare videatur veritati. |
35 | Prima pars corporis caput, datumque illi hoc nomen eo, quod sensus omnes et nervi inde initium capiunt, atque ex eo omnis vivendi causa oriatur. Ibi enim omnes sensus apparent. Unde ipsius animae, quae consulit corpori, quodammodo personam gerit. Caput vero, quod prima corporis pars est (ut supra diximus) iuxta allegoriam aut Christum significat, qui est caput corporis Ecclesiae : aut divinitatem Salvatoris. Unde legitur in Apostolo: Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput Christi Deus. Ponitur enim aliquando caput pro principalitate mentis. |
36 | Unde scriptum est: Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat : hoc est, omni tempore sint opera tua et conversatio munda, et oleum charitatis atque misericordiae de mente tua non deficiat. Invenitur aliquando caput pro initio poni, ut est illud: In capite libri scriptum est de me : et quia In principio fecit Deus coelum et terram; et In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Invenitur et aliquando nomine capitis primatus cuiuslibet officii designari. |
37 | Unde dicuntur apostoli et doctores Ecclesiae capita esse gentium, quia principes et magistri sunt fidelium populorum. Item caput inchoatio bonorum operum, sicut ipsa voluntas hominis, ut in Levitico: Ponet manum super caput hostiae suae. Similiter et in quibusdam locis duces et principes iniquorum capitis nomine censentur. |
38 | Unde dicitur: Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Ut ergo ostenderet plus esse numerum infidelium, quam devotorum, dicit, multiplicatos esse perfidos Iudaeos super numerum capillorum, id est, recte credentium. Vertex est ea pars, qua capilli capitis colliguntur, et in qua caesaries vertitur, unde et nuncupatur. |
39 | Vertex enim quando in bonam partem accipitur, significat summitatem iustitiae vel perfectionem omnium virtutum: ut est illud in Salomone: Coronam enim gratiarum accipiet vertex tuus. Item in malam partem ponitur vertex, quando summam nequitiam significat: ut est illud Psalmistae: Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis. Capita inimicorum sunt auctores Iudaicae seditionis; sed et haereticorum sine dubitatione doctores. |
40 | Illi enim in carne Christum persecuti sunt, ipsi autem crudeliores in ipsam etiam desaeviunt Deitatem, si dici fas est. Hi tales sibi calumniarum inimicitias quaerunt, ut ipsos quoque capillorum vertices perambulare ac perscrutari posse videantur. Calvaria ab ossibus calvis dicta per defectionem, et neutraliter pronuntiatur. In Golgotha quippe, quod interpretatur Calvaria, eo quod truncabantur eo capita damnatorum, crucifixus est Dominus, ut ubi prius erat area damnatorum, ibi erigerentur vexilla martyrii: et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et flagellatus, et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur. |
41 | Capilli vocati, quasi capitis pili, facti, ut et decorem praestent, et cerebrum adversus frigus muniant atque a sole defendant. In capillis vero ornatus iustitiae, et decor virtutum in fideli anima demonstratur. Cui pro bonis meritis et sapientiae doctrina multiplex merces in aeterna beatitudine reservatur. Unde ipse in Evangelio ait: Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Item capilli virtutes animae designant: sicut in libro Iudicum de Samson legitur, qui capillos postquam perdidit, statim ab inimicis captus lumen scientiae amisit. |
42 | Possunt et in capillis fideles populi accipi, qui maximum decus sua numerositate praebent Ecclesiae. Unde in Cantico canticorum Sponsus ad sponsam dicit: Capilli tui sicut greges caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad. Galaad enim acervus testimonii interpretatur: quod bene convenit adunatae multitudini sanctorum. Item capilli in contrariam partem positi reperiuntur in Psalmo; ubi vitia designantur: Multiplicati sunt, inquit, super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. Nec frustra in comparatione delictorum capilli ponuntur: quia Domini praecepto in Veteri Testamento sacerdotes ipsa similitudine radebantur. Pili autem dicti sunt a pelle, qua prodeunt, sicut et pilo dicitur a pila, ubi pigmenta conduntur. |
43 | Significant pili carnis cogitationes carnales, quas radere nos a cordibus nostris Scriptura sancta monet. Unde et in libro Numerorum iubentur Levitae radere omnes pilos carnis suae. Pili carnis sunt quaelibet superflua humanae corruptionis. Pili carnis sunt vitae veteris cogitationes, quas sic a mente incidimus, ut de amissione earum nullo dolore defatigemur. |
44 | Levita namque, assumptus, vocatur. Oportet ergo Levitas omnes pilos carnis radere: quia is, qui in obsequiis divinis assumitur, debet ante Dei oculos a cunctis carnis cogitationibus mundus apparere, ne illicitas mens cogitationes proferat et pulchram animae speciem, quasi pilis fructificantibus, deformem reddat. Caesaries a caedendo vocata: ideoque tantum virorum est; virum enim tonsum esse decet, mulierem non decet. Tamen in Deuteronomio legimus captivam mulierem ante nuptum radere iussam caesariem, et circumcidere ungues, et deponere vestem, in qua capta est: quod significat animam, quae a Deo pulchre creata est, si in gentili conversatione eam invenerimus, et sociare voluerimus corpori Christi, oportet ut deposito idololatriae cultu induatur lugubribus poenitentiae indumentis, deploretque patrem et matrem, hoc est, omnem memoriam mundi, eiusque carnales illecebras. |
45 | Deinde novacula verbi Dei et doctrina omne peccatum infidelitatis eius, quod mortuum et inane est, abradatur (hoc enim sunt capilli capitis, et ungulae mulieris), atque demum salutari lavacro mundata et purificata coniungatur sanctis Dei; scilicet cum iam nihil in capite mortuum, nihil in manibus ex illis, quae per infidelitatem mortis dicuntur, habuerit: ut neque sensibus, neque actibus immundum aliquid aut mortuum gerat. |
46 | Comae sunt proprie non caesi capilli, et est Graecus sermo. Nam comas Graeci caimos a secando nominant. Unde et keirein tonderi dicunt. Inde et cirri vocantur, quod etiam Graeci mallon vocant. Comae vero capitis mystice catervae sunt sanctorum, qui Christo capiti fideli famulatu adhaerent. Unde in Cantico canticorum Sponsa de Sponso dicit: Comae eius sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus. Hae ergo comae, elatae palmae dicuntur propter caput Domini: nigrae propter despectionem apud homines: elatae ob victoriam: nigrae ob pressuras. Crines proprie mulierum sunt; dicti autem crines eo, quod vittis discernantur. |
47 | Unde et discriminalia dicuntur, a quibus divisi religantur. Mystice autem crines significant facta virtutum, quas homo habet ex dono Spiritus sancti. Unde in libro Iudicum legitur, quod Samson quandiu septem crines capitis integros habuit, invictus fuit; postquam vero per fraudem mulieris tonsus est, recessit ab eo fortitudo; quia quisquis per gratiam Spiritus sancti virtutes spiritales servat, illaesus manet. |
48 | Si enim propter peccatum evacuatus fuerit gratia spiritali, infirmus factus patet inimicorum captioni. Possunt et crines eleemosynarum largitatem significare. Hinc est, quod in Evangelio mulier illa, quae pedes Iesu lacrymis lavit, crinibus extersit, et unguento unxit: ut instrueret nos minimis membris Christi compati debere, et superflua pauperibus erogare, et odore bonarum virtutum illis ferre opem. |
49 | De quibus ipse Dominus in fine dicturus erit: Quod uni ex his minimis fratribus meis fecistis, mihi fecistis. Aliquando etiam in crinibus exprimuntur catervae fidelium, ut est illud in Cantico canticorum, quod Sponsus ad sponsam dicit: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. In vulneratione cordis magnitudo amoris Christi in Ecclesiam intelligitur, qui fit in unitate sancta sanctorum, id est, oculorum, et in unitate pia subiectae plebis, id est, crinium. |
50 | Tempora sunt, quae calvariae dextra laevaque subiacent: quae ideo sic nuncupantur, quia moventur, ipsaque mobilitate, quasi tempora, quibusdam intervallis mutantur. Significant autem vigilias corporis, quas homo debet habere temporanter in statu praesentis temporis, donec veniat somnus mortis. Hinc Propheta ex persona Christi in Psalterio ait: Si dedero somnum oculis meis, aut palpebris meis dormitationem, aut requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob. Haec omnia rationabiliter humanitati Christi convenire noscuntur. |
51 | Somnus iste intelligendus est requies mortis. Palpebrarum quoque et temporum motus vigilantiam eius ante mortem demonstrant: quoniam revera tempora capitis nostri requiem habere non possunt, quando oculi crebris motibus agitati vigilare noscuntur. Prius enim posuit somnum, et postea, quemadmodum ipse somnus impleatur, exposuit. |
52 | Bene ergo mors Domini somno similatur: quoniam triduana tantum pausatione susceptus est, qui nullam corpori corruptionem intulit, sed quietem. Facies dicta ab effigie. Ibi est enim tota figura hominis et uniuscuiusque personae cognitio. Vultus vero dictus eo, quod per eum animi voluntas ostenditur: secundum voluntatem enim in varios motus mutatur. |
53 | Nam facies simpliciter accipitur de uniuscuiusque naturali aspectu. Vultus autem animorum qualitatem significat. Facies autem duobus modis intelligitur, hoc est, corporea et spiritalis. Nisi enim esset interioris hominis facies, non diceret Apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes transformamur de gloria in gloriam tanquam a Domini spiritu. Et iterum: Videmus, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc vero facie ad faciem. Item facies summa in mente declaratio, ut in Evangelio: Et faciem tuam lava. Apertum est enim nos nunc imagines videre per fidem: tunc res ipsas, hoc est, post resurrectionem in aeterna gloria. |
54 | Quod autem Dominus ad Moysen dixit: Faciem meam videre non poteris: non enim videbit me homo, et vivet; et, iuxta Ioannis vocem: Deum nemo vidit unquam : ita intelligendum est, quod in hac corruptibili vita nullus perfecte contemplationem Dei habere potest. Viderunt enim patres Testamenti Veteris, Dominum, in hac vita positi, per quasdam imagines, quibus ipse se voluit ostendere: sed futurae visionis eius gloriam illis reservavit, qui eum in coelesti beatitudine perpetualiter visuri sunt. |
55 | Aliter ab eiusdem sententiae virtute non abhorret, quod dicitur: Non enim videbit me homo, et vivet : quoniam quisquis sapientiam, quae Deus est, videt, huic vitae funditus moritur, ne iam eius amore teneatur. Nullus quippe eam videt, qui adhuc carnaliter vivit: quia nemo potest amplecti Deum simul et saeculum. |
56 | Qui enim Deum videt, eo ipso moritur, quo vel intentione cordis, vel effectu operis ab huius vitae delectationibus tota mente separatur. Nemo ergo Deum vidit, et vixit, ac si aperte diceretur: Nullus unquam Deum spiritaliter vidit, et munao carnaliter vivit. Vultus enim aliquando pro intellectu, aliquando pro voluntate et affectu positus est. |
57 | Nam quod in psalmo Propheta dixit: Proiectus sum a vultu oculorum tuorum, Patri dicit Filius a forma servi. Speravi, quia me gratia tua non desereret, cum passionis tristitia praevaleret. In pavore utique mortis a vultu oculorum tuorum proiectus sum, id est, in conspectu misericordiae tuae. Et pulchre vultum dedit oculis, quia ipsi quam maxime significant voluntates animorum. |
58 | Vultus enim dicitur ab eo, quod cordis velle per sua signa demonstret: sicut oculi divinitatis, cum respiciunt, suam gratiam, pollicentur. Illud autem, quod dicitur: Vultus Domini super facientes mala, pronuntiat vultum Domini, id est, intellectum esse supra malos, quos sic attendit, ut non respiciat: sic non respicit, ut tamen eorum facta cognoscat. |
59 | Frons ab oculorum foraminibus nominata est. Haec imago quaedam animi, mentis motum specie sua exprimit, dum vel laeta vel tristis est. Iuxta allegoriam frons verecundiam mentis aut impudentiam significat. Unde erubescere dicitur, qui compungitur pro delictis suis, et se meliorare studuerit. Aliter de impudentis fronte exprobratur Ierusalem per Prophetam redarguentem scelus suum, cum ei dicitur: Frons mulieris meretricis facta est tibi. Et iterum Dominus ad Ezechielem ait: Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. |
60 | Ut adamantem et ut silicem, dedi faciem tuam. Domus Israel attritae frontis est, et procacis audaciae, et duro fit corde, et scorpionibus comparatur: ideo dedi tibi vultum durissimum, et frontem, quae nullo pudore superetur. Ex quo discimus interdum gratiae esse Dei, impudentiae resistere, et cum locus poposcerit, frontem fronte conterere. |
61 | Hoc autem tribuitur, ne nostra verecundia et humanus pudor pertimescat insidias aemulorum. Et in eodem propheta legitur, quod Dominus iuberet viro, qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis, ut transiret per mediam civitatem in medio Ierusalem, et signaret Thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius. |
62 | Quae littera speciem crucis Christi tenet, et signatur in frontibus fidelium, et confirmatur in cordibus electorum. Unde dicit Psalmista: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; quia sicut nummus Imperatoris portat imaginem, ita et fidelibus signa coelestis principis imprimuntur. Oculi vocati, sive quia eos ciliorum tegmina occultunt, ne qua incidentis iniuriae offensione laedantur; sive quia occultum lumen habent, id est, secretum vel intus positum. |
63 | Hi inter omnes sensus viciniores animae existunt. In oculis enim omne mentis iudicium est. Unde et animi perturbatio vel hilaritas in oculis apparet. Oculi autem idem et lumina: et dicta lumina, quod ex eis lumen manat, vel quod ex initio sui clausam teneant lucem, aut extrinsecus acceptam visui praeponendo refundant. Oculus igitur non solum corporis visum, sed etiam cordis demonstrat intuitum. |
64 | Quod Psalmista ostendit, dicens: Levavi oculos meos in montes; et in Hieremia, Leva, inquit, oculos tuos, et vide. Nam cum dicit: levavi, ostendit ad contemplationem aliquam fuisse provectum. Levare enim est aliquid ad altiora transferre. Oculos meos, utique cordis aspectum, de quibus scriptum est: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Et illud: Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Nam si istos carnales advertas, quid potuisset inde perficere, si montes consitos silvis aut saxis squalentibus legisset intendere? |
65 | Sed hoc si spiritaliter inquiras, omnino proficuum est, ut oculos cordis sui, sive ad sanctos viros, sive ad libros divinos, sive ad sublimes angelos credatur elevasse, qui magnitudine et firmitate vere montes sunt. Unde etiam competens sustinebatur auxilium. Et in Evangelio ipsa Veritas ait: Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te. Hic vero cogitationem et sensum in diversa volitantem nuncupavit oculum: per dexteram autem voluntatis et affectuum initia demonstrantur. |
66 | Quam sententiam et aliter possumus intelligere. Videtur mihi non incongrue accipi in hoc loco debere oculum, dilectissimum amicum. Nam hoc est utique, quod membrum recte possumus appellare, quod vehementer diligimus, et ipsum consiliarium, quia oculus est, tanquam demonstrans iter in rebus divinis, quia dextra est: ut sinister sit dilectus consiliarius, sed in rebus terrenis ad necessitatem corporis pertinentibus. |
67 | Item in illo Evangelio, ubi Dominus discipulis ait: Beati oculi, qui vident quae vos videtis, ibi intellectus fidelis et simplex affectus demonstratur, quo Dominus intuendus est. Nam et in illa sententia, qua Salvator ait: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit, per oculum intentionem cordis, et intellectum animi designat, quia cum bona intentione et voto placendi Deo aliquid agimus, totum corpus operis nostri illuminatur. Quod si intentio perversa erit, etiam opus per eam confectum tenebrosum erit. |
68 | Oculi duo activam et contemplativam vitam (ut quidam volunt) figurare dicunt. Denique quando legimus oculos Domini nos respicere, ut est illud: Ecce oculi Domini super timentes eum; et: oculi Domini super iustos : continuam gratiam divinitatis ostendit: quia pietas ipsius eos protegit, quos se timere cognoscit. Scire etenim debemus, quod oculi Domini in omni loco contemplantur bonos et malos: quia nihil illum latet: omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius; sed bonos respicit miserando, malos autem per iudicium damnando. |
69 | Pupilla est medius punctus oculi, in quo vis est videndi: ubi quia parvae imagines nobis videntur, propterea pupillae appellantur. Nam parvuli pupilli dicuntur. Hanc plerique papulam vocant. Vocatur autem pupilla, quod sit pura atque impolluta, ut sunt puellae. Physici dicunt easdem pupillas, quas videmus in oculis, morituros ante triduum non habere, quibus non visis certa est desperatio. |
70 | Circulus vero, quo a pupilla albae partes oculi separantur discreta nigredine, corona dicitur, quod rotunditate sui ornet ambitum papulae. Mystice pupilla oculi significat intentionem puri cordis, per quam cernitur iustitia, et discernitur verum a falso. Unde Propheta precatur in psalmo dicens: Custodi me, Domine, ut pupillam oculi. Pupilla est enim (ut supra ostendimus) in medio posita perspicua pars oculi, qua corporum colores varia qualitate discernimus, dicta a parvitate sui pupilla, quasi pusilla. Huic convenienter comparatus est Christus, cui datum est in iudicio suo iustos a peccatoribus segregare. |
71 | Aptissime itaque petit custodiri se, ut pupillam oculi, quando et per ipsam res visuales discernimus, et in nostro corpore nihil praestantius invenitur. Palpebrae sunt sinus oculorum a palpitatione dictae, quia semper moventur. Concurrunt enim invicem ut assiduo motu reficiant obtutum. Munitae sunt autem vallo pilorum, ut apertis oculis si quid inciderit repellatur, et somno conniventibus tanquam involuti, quiescant latentes. |
72 | In summitate autem palpebrarum locis quibus se utraeque clausae contingunt, exstant admoti ordine servato capilli, tutelam oculis demonstrantes, ut irruentes facile iniurias excipiant, ne ex eo noceatur; ut pulveris vel cuiusquam crassioris materiae arceant contactum, aut ipsum quoque aerem concidendo mitificent, quo tenuem atque serenum faciant visum. |
73 | Palpebrae mystice possunt accipi occultae dispensationes Dei, quae geruntur in homine. Unde dicitur in Psalmo de Domino: Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum. Ergo quia in Domino membrorum ministeria per allegoriam frequenter aptantur, dicit eum non solum, quando intendit oculis, sed etiam func requirere, id est, considerare filios hominum, cum ea negligere quasi dormiens aestimatur. |
74 | Palpebrae quippe Dei, eius iudicia sunt, quae aliquid nobis claudunt, aliquid aperiunt; quae aperiendo nos interrogant, si intelligendo non extollimur: claudendo nos interrogant, si non despicimus, quae intelligere non valemus. Item in Iob de Leviathan ita scriptum est: Oculi eius ut palpebrae diluculi. |
75 | Sternutatio eius splendor ignis; quia sternutatio caput maxime concutit: sternutatio istius vocatur illa extrema commotio, qua damnatum hominem ingreditur, et per eum superbis principatur. Recte eius sternutatio splendor ignis vocatur. Ante reproborum enim oculos ignis apparet, cum signorum virtutibus lucet. Et oculi eius, ut palpebrae diluculi. |
76 | Nam consiliarii eius in oculis designantur. Qui recte palpebris diluculi comparantur. Palpebris namque diluculi extremas noctis horas accipimus, in quibus nox quasi oculos aperit, dum venturae lucis iam initia ostendit. Lacrymas quidam a laceratione mentis putant dictas, alii existimant ideo, quid Graeci darsiria vocant. |
77 | Quid enim lacrymae ex compuncto corde effusae efficere possint, ostendit Propheta dicens: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Audiant hoc, qui Domino flere non appetunt, iuges lacrymas non inediam, sed satietatem potius intulisse. Nec immerito; quia fletus ille cibus est animarum, corroboratio sensuum, absolutio peccatorum; refectio mentium, lavacra culparum. |
78 | Sed per has lacrymas significat afflictionibus erudiri posse populum. Diem prosperitatem debemus accipere, noctem vero tristitiam. Cilia sunt tegmina quibus cooperiuntur oculi: et dicta cilia, quod celant oculos, tegantque tuta custodia. Supercilia dicta, quia supposita sunt ciliis, quae idcirco pilis vestita sunt, ut oculis munimenta praetendant, et sudorem a capite defluentem depellant. |
79 | Intercilium vero est medium illud inter cilia et supercilia, quod sine pilis est. Quid supercilia significent superius dictum est: ubi per legislatorem in mundatione leprosi radi iubentur capilli capitis, barbaque et supercilia, et omnis pilus qui in corpore est. Genae sunt inferiores oculorum partes, unde barbae inchoant. Nam Graeci geneion barbae: hinc genae, quod inde incipiant gigni barbae. |
80 | In genis ergo aliquando virtutes, aliquando spiritales patres iuxta allegoriam significantur. Nam Sponsa de Sponso in Cantico canticorum dicit: Genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis. In genis Salvatoris nostri, eius modestia, pietas, simul et severitas exprimitur. Areolae aromatum, virtutes et dulcedo et fama gloriae eius designatur. |
81 | Pigmentarii vero prophetae sunt et apostoli, et qui futura incarnationis eius arcana patefecerunt. Item Sponsus de Sponsa dicit: Cortex mali punici, genae tuae absque oculis tuis. Genae sanctae spiritales sunt Patres, qui virtutibus sunt mirabiles, et moribus venerabiles, et in cruce Christi gloriari non erubescentes. Et haec magna sunt valde, quae videntur; sed multo maiora, quae non videntur, et in futurum reservantur: quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum. Item Sponsus ad Sponsam dicit: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turris : hoc est, tanta te verecundiae salutaris virtute decoravi, ut castitatem promissae mihi fidei nulla pravorum doctorum seductione corrumpas. |
82 | Malae sunt eminentes sub oculis partes ad protectionem eorum suppositae; vocatae malae, sive quod infra oculos prominent in rotunditatem, quam Graeci mela appellant: sive quod sint supra maxillas. Maxillae per diminutionem a malis, sicut paxillus a palo, taxillus a talo. Maxilla ergo aut doctores significat, aut disciplinam corporalem, per quam bruti et inobedientes constringuntur. |
83 | Nam quod in libro Iudicum scriptum est : Samson maxilla asini vel mandibula pulli asinarum delevisse et percussisse mille viros, typice exprimit gestas Salvatoris nostri. Quid hic per maxillam asini, nisi praedicatorum Ecclesiae personae signantur? Redemptor enim noster, simplicitatem atque patientiam praedicantium suae manus virtute tenens, a vitiis suis carnales interfecit, et maxilla in terram proiecta postmodum aquas fudit: quia data morti praedicatorum corpora magna populis monstravere miracula. |
84 | Quod autem in Psalmo scriptum est: Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus: in freno et chamo maxillas eorum constringe, ideo ergo istae comparationes sunt positae, quia equus sine discretione sessoris servit arbitrio, et a quocunque fuerit ascensus, excurrit. Mulus autem patienter accipit sarcinas, quibus fuerit oneratus: et pro hoc utrique intellectum non habent, quia nec ille eligit, cui obediat; nec iste cuius oneribus ingravetur intelligit. Prohibet ergo huiuscemodi homines diabolicis fraudibus insideri, et vitiorum oneribus praegravari, ne male obediendo superbiae magis partibus addicantur. Nam quod ait, in freno, ad equum pertinet: frenum enim a ferum retinendo dictum est. Ferum quippe antiqui caballum dixerunt. |
85 | In chamo, ad mulum respicit. Maxilla vero adminicula sunt animalium quibus esca manditur, ut corporis vita procuretur. Ipsas ergo maxillas per figuram allegoricam dicit inobedientibus debere constringi, id est, copias victuales parcius dari, ut ieiuniorum necessitate conclusi, Creatoris subdantur imperio. Barbam veteres vocaverunt, quod virorum sit, non mulierum. Barba autem significat apostolos vel apostolicos viros. Unde est illud: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius. Barbam siquidem bene dicimus apostolos: quoniam haec robustissimae virilitatis indicium est, et fixa sub suo capite, id est, Christo, perseverat. |
86 | Multis enim passionibus divino munere superatis, apostoli viros se constantissimos per Dei gratiam probaverunt: servantes etiam regulas, quas a Domino acceperunt, sub suo mansisse capite monstraverunt. Sed ne hanc barbam cuiuscunque hominis fortassis adverteres, addidit Aaron, qui Christi speciem proferens, iam ipsum in sacerdotio suo sub quadam imagine gestabat. |
87 | Quod descendit in oram vestimenti eius. Ora vestimenti Domini Salvatoris significatur Ecclesia, quia usque ad extremitates eius descendit Spiritus sanctus, quando baptizatos usque in finem saeculi misericordiae suae dignatione sanctificat. Auribus inditum nomen a vocibus hauriendis. Unde et Virgilius: Vocemque his auribus hausi. |
88 | Aut quia vocem ipsam Graeci auden vocant, ab auditu per immutationem litterae, aures, quasi audes, nuncupatae sunt. Vox enim repercussa per anfractus eorum sonum facit, quo sensum excipiant audiendi. Per aures enim (ut iam diximus) mystice auditus internus animae significatur, sive obedientia in praeceptis Dei, seu auditus fidei vel intellectus. Unde scriptum est : Qui habet aures audiendi, audiat, hoc est corde intelligat. Et iterum in malam partem: Aures eorum aggrava, ne forte audiant. Rogamus etiam Deum exaudire preces nostras. |
89 | Unde est illud Psalmistae: Exaudi, Domine, iustitiam meam, intende deprecationi meae; hoc est, clementi preces nostras suscipe affectu. Nam intendere oculorum est, preces admittere aurium. Sed ideo ista verba sociata sunt, ut ambarum rerum unus intelligeretur effectus. Quidquid enim vel auris audit, vel oculus videt, vel manus palpat, vel quae palatus gustat, vel nasus odoratur, Deo sola contemplationis virtute notissima sunt. |
90 | Nares idcirco nominantur, quia per eas vel odor, vel spiritus manare non desinit: sive quia nos odore admonent, ut norimus aliquid, ac sciamus. Unde contra inscii ac rudes ignari dicuntur. Olfecisse enim scisse veteres dicebant. In odoratu enim discretio boni ac mali designatur. In Scriptura vero sacra vocabulo narium aliquando fatuitas, aliquando antiqui hostis instigatio, aliquando vero praescientia solet intelligi. |
91 | Naribus namque fatuitas designatur scientiae, ut superius Salomone attestante docuimus, qui ait: Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. Narium nomine exhalantes insidiae atque instigatio antiqui hostis accipitur, quod in libro Iob de illo Dominus attestatur, dicens: De naribus eius procedit fumus; ac si dicat: De perversa investigatione illius in humanis cordibus caligo nequissimae cogitationis surgit, per quam videntium oculi tenebrescant. |
92 | In naribus quoque praescientia designatur, sicut per Prophetam dicitur: Quiescite ab homine, cuius spiritus est in naribus eius: quia excelsus reputatus est ipse. Redemptoris ergo nostri spiritus esse in naribus eius dicitur: ut videlicet scientia illius esse in praescientia designetur. |
93 | Per nares aliquando insidiae antiqui hostis. Nam in Cantico canticorum Sponsus ad Sponsam dicit: Nasus tuus sicut turris Libani. In naso verbi Dei dispensatores, causa discretionis, designantur; turris, quia eminentissimum locum tenent in Ecclesia. Item in naribus spiraculum fidei bonarumque virtutum exprimitur, ut est illud in Iob: Spiritus divinus in naribus meis. Item in malam partem narium trahitur significatio, ubi Dominus de Leviathan ad Iob locutus ait: De naribus eius procedit fumus, id est, diaboli: quia de miraculorum insidiis ad momentum etiam caliginosa dubietas generatur. |
94 | Hinc rursum de Behemoth ait: In sudibus perforabis nares eius. Quid per sudes, nisi acuta consilia sanctorum, quae huius Behemoth nares perforant, dum sagacissimas eius insidias et vigilando circumspiciunt et superando transfigunt? Sive ipsius verba Domini sudes sunt, quibus Behemoth nares perforantur? Qui cum Deum incarnatum esse dubitaret, hoc ex petitis miraculis tentando cognoscere voluit, dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Sed a Domino audivit haec . . . et his sententiarum eius acuminibus indagatio antiqui hostis perculsa est. |
95 | Os dictum, quod per ipsum, quasi per ostium, et cibos intromittimus, et sputum foras proiicimus: vel quia unde ingrediuntur cibi, inde egrediuntur sermones. Os aliquando significat ipsum Verbum, hoc est, Iesum Christum, qui nobis suam patrisque annuntiat voluntatem, aliquando Spiritum sanctum, ut est illud: Os Domini locutum est. Loquitur utique ipse, qui loqui facit. |
96 | Nam quamvis alieno ministerio sermo depromatur, Spiritus sanctus tamen loquitur, cuius praecepta vulgantur, sicut dicit beatus apostolus Petrus: Non enim unquam voluntate humana allata est prophetia: sed Spiritu sancto attacti locuti sunt sancti homines Dei. Aliquando internam cogitationem hominis ostendit, ut est illud: Os iusti meditabitur sapientiam. Non enim dicit, meditatur, sed meditabitur, de futuro. |
97 | Os hic cogitationem debemus accipere: quia de lingua sequitur, quid loquatur. Meditabitur ergo sapientiam, non Scripturarum lectione, sed cordis purissima visione. Ibi enim non litteris sapientia colligitur, sed coelesti largitate inelaborata praestatur. Similiter os in contrariam partem ponitur, ubi ad peccatorem dicitur: Os tuum abundavit nequitia, et lingua tua concinnavit dolum. Os pro dolosa cogitatione positum est, et lingua pro falsa laudatione, vel consilio maligno. |
98 | Os locutio bona vel mala, ut in Evangelio: Ex verbis tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Aliquando vero os ponitur pro ipsis verbis, ut est illud in Apocalypsi: Et in ore ipsorum, hoc est, in verbis eorum, non est auditum mendacium. Et in psalmo: Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. Sapientia pertinet ad tres divinas edo endas, prudentia ad res probabiles instituendas. |
99 | Sic omnis sermo divinus duabus his virtutibus indicatur. Labia a lambendo nominata. Quod autem superius est, labium dicimus: quod inferius, eo quod grossius sit, labrum. Alii virorum labra, mulierum labia dicunt. Labia aliquando pro occulto verbo, aliquando pro manifesto ponuntur. Pro occulto, ut est illud Salomonis: Labia iusti considerant placita, et os impiorum perversa. Pro manifesto autem, ut est illud in Psalmo: Labia mea laudabunt te. Item in Cantico canticorum Sponsus ad Sponsam dicit: Sicut vitta coccinea, labia tua: et eloquium tuum dulce. Vitta coccinea doctrina veritatis intelligitur. Labia sponsae cocco assimilantur, quia Domini sanguinis, quo redempta est, pretium praedicare non cessat Ecclesia, vel quia praedicatio sancta charitatis ardore flammescit. |
100 | Item Sponsus de sponsa dicit: Labia illius lilia distillantia myrrham primam. Labia illius, verba sunt doctrinae; lilia, quia claritatem regni coelestis promittunt: distillantia myrrham primam: quia per contemptun voluntatum praesentium ad hanc perveniendum esse praedicant. Linguae a ligando cibo putat Varro nomen impositum: alii, quod particulatos sonos verborum ligat. |
101 | Sicut enim plectrum chordis, ita lingua illiditur dentibus et vocalem sonum efficit. Sic et lingua, eo quod eloquium format, pro loquela ponitur. Unde dicuntur genera linguarum: quia diversi sunt soni verborum. Loquebantur enim variis linguis apostoli magnalia Dei quia Spiritus sancti gratiam acceperunt loqui posse omnibus linguis laudem Dei. |
102 | Item lingua doctrina recta vel prava, ut in Salomone: Labia sapientium disseminabunt sapieniam, lingua pravorum peribit. Dentes Graeci odontes vocant et inde in latinum trahere nomen videntur. Significant dentes aliquando doctores Ecclesiae, ut est illud in Cantico canticorum: Dentes tui sicut greges tonsarum. In dentibus vero perfectiores quique, et ad regendam Ecclesiam Dei aptiores designantur. |
103 | Illi enim comminuunt sententias sacrarum Scripturarum, et in pastum redigunt fidelium animarum. Item in Psalmo Propheta ad Dominum dicit: Dentes peccatorum contrivisti, id est, detrahentium verba mordacia, qui potestati divinae nefandis dogmatibus obloquuntur. Dentes enim dicti sunt a demendo: et ideo pulchre nimis linguae detrahentium dentes vocantur: quia sicut illi ciborum partes demunt, ita et isti opiniones hominum adhibita detractione corrodunt. |
104 | Dentes intellectus sive locutio bona vel mala, ut in Exodo: Oculum pro oculo, dentem pro dente. Palatum nostrum, sicut coelum est positum; et inde palatum a polo per derivationem. Sed et Graeci similiter appellant, eo quod pro sui concavitate coeli similitudinem habeat. Sicut palatum super linguam exstat, et sub eo verba formantur; sic nostra locutio coelesti sapientiae et spiritali doctrinae subiungere se debet, ut utilem doctrinam et proficuam auditoribus suis proferre possit. |
105 | Fauces a fundendis vocibus nominatae, eo quod per eas famur voces. Arteriae vocatae, sive quod per eas a pulmone aer, hoc est spiritus, fertur, seu quod arctis et angustis meatibus spiritum vitalem teneant. Unde vocis sonos emittunt, qui soni uno modo sonarent, nisi linguae motus distantias vocis efficeret. Fauces iudicium intellectus significare valent, ut est illud: Ubi sunt fauces meae? nonne sapientiam meditantur? Item fauces mandatorum Dei custodiam significant: quia sicut per sonos faucium verba proferre debet, sic doctor Catholicus per mandatorum Dei custodiam, praedicationis suae profectum ostendere debet. |
106 | Hinc in Psalmo scriptum est: Lingua mea adhaesit faucibus meis. Nam cum omnis gustus sapiat in palato, considerandum hic, quare dixit, faucibus meis? Fauces enim sunt gutturis nostri via, ubi iam deglutita dulcedo nulla sentitur. Sed quod de eloquio Domini erat absolute dicturus mirabiliter illam partem posuit, ut cito ad cordis nostri penetrabilia perveniret. |
107 | Rursum scriptum est: Laboravi clamans: raucae factae sunt fauces meae. Laborabat ergo Christus clamans, quando non audiebatur a perfidis; raucae factae sunt fauces eius, quia dicta eius nequaquam sacrilegus populus audiebat. Mentum dictum, quod inde mandibulae oriantur: vel quod ibi iungantur. In mento enim ubi barba maxime protenditur, ostendit adesse debere mansuetudinem verae doctrinae, nec aliquid ibi commisceri fraudis et malitiae. |
108 | Hinc enim, quod Ioab Amasae mentum dextra manu tenuit, sed sinistra gladium latenter mittens eius viscera effudit:. Dextera namque mentum tenere est quasi ex benignitatibus blandiri: sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit. Collum dictum, quod sit rigidum, et haeret ut columna baiulans caput et sustentans, quasi capitolium. |
109 | Cuius anterior pars gula vocatur, posterior cervix. Cervix autem vocata, quod per eam partem cerebrum ad medullam spinae dirigatur, quasi cerebri via. Veteres autem plurali tantum numero cervices dicebant. Primus Ostensius cervicem singulariter dixit. Cervix autem numero singulari membrum ipsum significat. Nam pluraliter contumaciam saepe demonstrat. |
110 | Cicero in Verrinis: Praetorem tu accuses, frange cervicem. In collo intelligentiae decor vel praedicationis fortitudo, sive etiam doctores sancti exprimuntur: ut est illud in Cantico canticorum: Collum tuum, sicut monilia; et iterum: sicut turris, inquit, David collum tuum. Turris David Ecclesia est Catholica: collum, praedicatores sancti. |
111 | Unde in eadem civitate constantia firma est, et undique inexplanabilis. Item collum vel cervix in malam partem accipitur; ut est illud de sapientia testimonium: Superborum et sublimium colla propria virtute calcavit. Et in Psalmo: Dominus, inquit, iustus concidet cervices peccatorum. Cervices autem pro superbia positas Scriptura testatur, dicens: Cerno quod populus iste durae cervicis sit. Et beatus Stephanus in passione sua Iudaeos arguens dicit: Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut patres vestri. Istis ergo haec vicissitudo redditur, ut cervices, quas contra Dominum lethaliter extulerunt, iugo ipsius suavi salutari humilitate subdantur. |
112 | Quod saepe de persecutoribus factum esse meminimus, ut fierent praedicatores sanctissimae religionis, qui prius idola nefandissimis persuasionibus vindicabant. Gurgulio a gutture nomen accepit, cuius meatus ad os et nares pertendit, habens viam, qua vox ad linguam transmittitur, ut possit verba collidere: unde et garrire dicimus. Guttur aliquando significat dulcedinem legis Dei, ut est illud sponsae de Sponso: Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. In gutture interna dulcedo verborum illius memoratur, qua quis sapit, non esurit. |
113 | Totus desiderabilis est, quia totus Deus; et totus homo, in quem desiderant et angeli prospicere. Deus in maiestate patris, homo in virginitate matris; in illa Creator, in hac Salvator. Item in contrariam partem guttur accipitur, ut illud: Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant. Per figuram parabolae nimis competens facta probatur allusio. |
114 | Sepulcrum enim mortui guttur est mentientis, quando exitiabilem sibi vanitatem in faucibus revolvit, quae malum mortis infligit. Merito ergo sepulcrum dictum est guttur eorum, qui mortifera loquebantur. Nam sicut illa cum patent, fetidos odores exhalant ita et istorum guttur pestiferos sermones proferebat. Gula autem, quae a deglutiendo nuncupata est, aliquando pro acceptione cibi vel potus ponitur; aliquando pro voracitate, id est, comessatione et ebrietate, quae gastrimargia dicitur, et unum est de octo principalibus vitiis. |
115 | Contra quam ipsa Veritas ad discipulos ait: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Et Apostolus: Non in comessationibus, inquit, et ebrietatibus, quia ebriosi regnum Dei non possidebunt . Humeri dicti, quasi armi ad distinctionem hominis a pecudibus mutis, ut hi humeros, illi armos habere dicantur. |
116 | Nam proprie armi quadrupedum sunt. Humeri operatio vel pondus eiusdem operis, sicut in Exodo in ornamento sacerdotis superhumerale praecipitur. Brachia a fortitudine nominata. Bary enim Graece grave et forte significatur. In brachiis enim thori lacertorum sunt, et insigne musculorum robur existit. Hi sunt thori, id est musculi: et dicti thori, quod illic viscera torta videantur. |
117 | Humerus autem pro onere aliquando positus reperitur, aliquando pro fortitudine. Dicitur enim in benedictione Issachar, quod ipse fuerit asinus fortis, et supposuerit humerum suum ad portandum. In quo intelligitur simplex gentilitas, quae se idcirco ad robur boni operis erigit: quia ad aeternam vitae patriam tendit. Unde etiam et ponit humerum ad portandum, quia dum ad promissam requiem pervenire desiderat, cuncta mandatorum opera libenter portat. |
118 | Legitur et in Isaia de Domino Salvatore, quod factus sit principatus super humerum eius, eo quod crucem suam ipse portaverit, vel per humerum ostendens brachii fortitudinem, eodem Isaia dicente: Revelavit Dominus brachium sanctum suum omnibus gentibus. Et rursum: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est. Cubitum dictum, quod ad cibos sumendos in ipso cubamus. In cubito autem aliquando auctor et redemptor humani generis designatur, ut est illud in constructione arcae Noe: Et in cubito, inquit, consummabis summitatem eius. In uno ergo cubito consummatur arca: quia unus est auctor et redemptor sanctae Ecclesiae sine peccato, ad quem et per quem omnes proficiunt, qui se esse peccatores noverunt. Item cubiti duo praecepta charitatis. |
119 | Unde et arca Testamenti, quae typum Ecclesiae habuit, duos cubitos habuisse in longitudine perhibetur. Ulna secundum quosdam utriusque manus extensio est: secundum alios cubitus, quod magis verum est; quia Graece olene cubitus dicitur. Ulna significat bonam operationem. Unde Simeon dicitur Christum in ulnis suscepisse et Dominum benedixisse. Quid est enim Christum in ulnis suscipere, nisi piis hunc operibus velut membris nostris amplectere? |
120 | Per ulnas enim virtutum operatio exprimitur. Cum enim quis in alio esurientem Christum satiat, in alio sitientem potat, in alio hospitem suscipit, in alio nudum operit, in alio infirmum vel in carcere positum visitat: his procul dubio devotis actionibus tanquam ipsum Christum amplectitur. Alae subbrachia sunt appellatae, eo quod in eis in modum alarum motus brachiorum inchoat. |
121 | Quas quidam ascellas vocant, quod ex eis cillentur, id est, moventur. Unde et ascilla dicta ab eo, quod cillantur, hoc est, moveantur omnia. Nam cillere est movere. Ascella aliquando pro desideria posita reperitur ex otiositate: Unde est illud in Proverbiis Salomon: In desideriis est omnis otiosus. Et iterum: Abscondit piger manum suam sub ascella, et laborat si ad os suum applicaverit eam. Quia piger et desidiosus magis appetit desidiam carnalem, quam virtutum operationem; abscondit manum suam sub ascella, nec vult operationem suam professioni suae concordem facere, maxime cum scriptum sit: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Unde et sapientia alibi dicit: Qui operantur in me, non peccabunt. Hinc et ipsa Veritas ait: Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum. Manus dicta, quod sit totius corporis munus. |
122 | Ipsa enim cibum ori ministrat: ipsa operatur omnia atque dispensat: per eam accipimus et damus. Abusive manus etiam ars vel artifex: unde et manus pretium dicimus. Manus aliquando potestatem significat, ut est illud Psalmistae, quo ad Dominum ait: In manibus tuis tempora. Et Iacob patriarcha ad Iudam filium suum, Manus, inquit, tua in cervicibus inimicorum tuorum. Aliquando discretionem iudicii, ut est illud: Extendit manum suam in retribuendo illis. Manus his virtutem iudicii significat quae tunc ostenditur, quando illam discretionem bonorum malorumque fecerit. |
123 | Manus pro bona operatione aliquando ponitur, ut in Psalmo: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me. Et alibi: Deum, inquit, exquisivi manibus meis. Item manus virtus animae sive opus bonum, ut in Psalmo: Labores manuum tuarum manducabis. In contrariam vero partem manus accipiuntur, ut est illud: Secundum operationem manuum suarum retribue illis. Dextera vocatur a dando. Ipsa enim pignus pacis datur, ipsa fidei testis atque salutis adhibetur; et hoc est illud apud Tullium: 'Fidem publicam iussu senatus dedi,' id est, dexteram. Unde et Apostolus, Dexteras, inquit, dederunt mihi et Barnabae societatis. Sinistra autem vocata, quasi sine dextera, sive quod rem fieri sinat. A sinendo autem sinistra est nuncupata. |
124 | Per dexteram enim aliquando designatur Christus Filius Dei, propter effectivam potentiam, de quo scriptum est: Dextera Domini fecit virtutem, Dextera Domini exaltavit me. Aliquando aeterna beatitudo: unde ipse Christus dicitur in dextera Dei sedere, hoc est, in aeterna beatitudine regnare. Aliquando electio sanctorum, unde dicuntur iusti stare ad dexteram Iudicis, hoc est, aeterna beatitudine digni, et peccatores ad sinistram, hoc est, in partem reprobam, qui supplicio traditi sunt. |
125 | Hic impletur quod alibi scriptum est: In dextera Dei ignea lex, a sinistra autem eius reprobi. In sinistra ergo Domini reprobi positi erunt, qui et sinistra, hoc est, praesentia, quandiu vixerunt, ardenti cupiditate amaverunt: nec aeternorum, quae per dexteram significantur, desiderium habuerunt. Item, dextera significat amorem aeternae vitae: et sinistra delectationem laudis praesentis saeculi. Unde dicitur: Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua: ut sit eleemosyna tua in absconso: et Pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi. Quid est in abscondito, nisi in ipsa bona conscientia, quae humanis oculis demonstrari non potest, nec verbis aperiri? Rursum per dexteram significatur futura vita, et per sinistram praesens. |
126 | Unde de Domino scriptum est: In dextera eius longitudo dierum, et in sinistra eius, divitiae et gloriae; quia hic sancti divitias virtutum colligunt, et in futuro contemplationem vultus Dei percipient. Nam et alibi invenitur dextera pro prosperitate posita, sive hominum favore: et sinistra pro adversitate huius vitae, vel vituperatione, ut in Isaia: Haec est via, ambulate in ea, neque ad dexteram, neque ad sinistram; sicut dies aliquando prosperitatem significat, et nox adversitatem. |
127 | Aliquando dextera bona opera exprimit, quae Domino placent; et sinistra mala, quae ei displicent. Dextera amicus, sive uxor, vel filii, vel quilibet propinqui, sicut quidam volunt intelligi, ut in Evangelio: Si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam, et proiice abs te. Palma est manus expansis digitis sicut contractis pugnus. |
128 | Pugnus autem a pugillo dictus: sicut palma ab expansis palmae ramis. In palma amplitudo eloquentiae aliquando signatur: sicut in pugno angustus tractatus argumentorum et conclusio syllogismorum. Unde quidam sapientium de Dialectica et Rhetorica disputans ait: Dialectica et Rhetorica est, quod in manu hominis pugnus astrictus, et palma distensa. |
129 | Illa brevi oratione argumenta concludit, ista facundiae campos copioso sermone discurrit. Illa verba contrabit, ista distendit. Dialectica quidem ad inveniendas res acutior, Rhetorica ad inventas dicendas facundior. Illa raros et studiosos requirit: haec frequenter procedit in turbas. Item palma significat largitatem eleemosynae, et pugnus parcitatem. |
130 | Unde scriptum est in proverbiis Salomonis de muliere prudenti: Palmas suas extendit ad pauperem. Et alibi scriptum est: Sit manus tua ad dandum porrecta, et ad colligendum contracta. Item de palmo et pugillo Propheta dicit, Domini potentiam demonstrans: Coelum, inquit, palma metitur et terram pugillo concludit. Item in passione Domini scriptum est: Tunc exspuerunt in faciem eius, et colaphis eum ceciderunt: alii autem palmas in faciem ei dederunt, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? Quod dictum est: exspuerunt in faciem eius, significat eos, qui eius praesentiae gratiam respuunt. |
131 | Item colaphis eum caedunt, qui ei honores suos praeferunt. Palmas in faciem ei dant, qui perfidia caecati, eum non venisse affirmant, praesentiam eius exterminantes et repellentes. Error haereticorum de Christo tribus generibus terminatur. Aut enim de divinitate, aut de humanitate, aut de utroque falluntur. Digiti nuncupati, quia decem sunt: vel quia decenter iuncti existunt. |
132 | Nam habent in se et numerum perfectissimum, et ordinem decentissimum. Digiti autem pro distributione donorum Spiritus sancti in scripturis allegorice accipiuntur. Nam scriptum est in Evangelio, Domino dicente: Si in digito Dei eiicio daemonia, hoc est, in virtute Spiritus sancti, profecto perveniet in vos regnum Dei. Et in Exodo legitur, Digito Domini legem fuisse conscriptam, quem multi Spiritum sanctum accipere voluerunt. |
133 | Et in psalmo legitur: Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum. Merito istud de futuro gloriosa dicit Ecclesia, quae ante adventum Domini erat adhuc in patriarchis et sanctis hominibus constituta. Ait enim: videbo coelos, id est, libros Evangelicos, qui coeli merito dicuntur: quoniam continent Dominum Salvatorem, qui dixit: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Ideo hic positam operationem digitorum aestimo, ut libros divinos cooperatione sanctae Trinitatis perfectos evidenter ostenderet, sicut et alibi legitur: Appendit tribus digitis molem terrae. Quod simili sacramento recipiendum est. |
134 | Digitus enim dicitur divinae operationis effectus, quod potest Patri et Filio et Spiritui sancto, id est, uni Deo aptissime convenire. Item per digitos discretio sive exercitium boni operis exprimitur. Unde de illa muliere forti, quam Salomon in fine proverbiorum suorum describit ita legitur. Manum suam misit ad fortia, et digiti sui apprehenderunt fusum. Manus enim misit ad fortia, id est, studium suum ad perfecta Christi charitatis opera, et digiti sui apprehenderunt fusum, cum discretionis aequitate textrinam stolae coelestis per opera charitatis efficit. |
135 | Ubi discretione summa opus est, ut pro aeterna mercede, et non pro temporali laude bona agamus. Ungulas ex Graeco vocamus; illi enim onychen ungulam dicunt. Per ungulam quippe extremitas vel finis cuiuslibet rei demonstratur. Nam scriptum est in Genesi, ubi Iacob benedixit filio suo Dan, dicens: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro. Quidam vero hanc prophetiam ad antichristum transferunt, arbitrantes eum de tribu Dan venturum: in hoc loco equum accipi iudicant hunc, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat; et quia antichristus extrema mundi apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur: ungulam quippe equi mordere, est extrema saeculi feriendo contingere. Ut cadat ascensor eius retro. Ascensor equi est, quisquis extollitur in dignitatibus mundi. |
136 | Qui retro cadere dicitur, et non in faciem; sicut Saulus cecidisse memoratur. In facie enim cadere, est in hac vita suas unumquemque culpas cognoscere, easque poenitendo deflere. Retro vero, quo non videtur, cadere est ex hac vita repente decedere, ad quae supplicia ducatur ignorare. Item de equo in Iob scriptum est: Terram ungula fodit. Solet in equi ungula laboris fortitudo cognosci. Quid ergo per ungulam, nisi in praedicatore sancto virtutum perfectio, demonstratur? |
137 | Qui videlicet terram fodit ungula, dum de corde audientium exemplo suorum operum terrenas cogitationes eiicit. Truncus media pars corporis a collo ad inguinem. De quo Virgilius. Caput collo vehitur. Truncus sustinetur coxis et genibus cruribusque. Truncus, qui sine capite et manibus est, significat debilitatem et inertiam cuiuslibet. |
138 | Unde de Iudith scriptum est, quod, cum caput abscideret Holofernis, corpus eius truncum evolveret. Porro quia Holofernis typum tenet diaboli, truncum corpus eius ostendit, id est, abscisa potestate eius, ipsum inimicum ex omni parte infirmum et debilem esse, ut eo facilius bellatores Christi confidant, iudicem nequissimum se vincere posse, quo eum pleniter ediscunt fragilem et superabilem fore. |
139 | Pectus vocatum, quod sit pexum inter eminentes mamillarum partes. Unde et pectinem dici, quod pexos capillos facit. Pectus autem significat tractatum internum et sapientiae rationem. Unde Ioannes legitur super pectus recubuisse Salvatoris, ex quo doctrinam sapientiae hausit coelestis. In contrariam vero partem pectus trahit significationem, quando significat doli ac malitiae calliditatem. |
140 | Unde dicitur Serpenti: Super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus. Super pectus quippe graditur serpens: quia omnes gressus diaboli nequitiae sunt et fraudes. Nam in peccatore calliditatem et versutias cogitationum eius indicat, quibus ad eos, quos vult decipere, serpit. Terram autem comedit, cum errore peccantium pascitur ac delectatur, eosque seducens ad interitum rapit. |
141 | Mamillae vocatae, quia rotundae sunt, quasi malae, per diminutionem scilicet. Ubera dicta, quia lacte uberta: vel quia humore humida, scilicet lactis in morem uvarum plena. In mamillis vero atque uberibus doctores sancti mystice exprimuntur, qui lacte doctrinae sacrae nutriunt fideles, sive duos populos venientes ex circumcisione et gentilitate. Unde in Cantico canticorum, Sponsus ad sponsam: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli. Duo ubera (ut diximus) doctores sunt utriusque Testamenti: vel duo populi, ex circumcisione venientes, et gentilitate: qui per humilitatem quidem parvos se esse intelligunt, et peccatores: scilicet charitate currentes omnia obstacula mundi transeunt. Ubera sensus cordis, ut in Isaia: Accingite lumbos vestros super ubera, hoc est, continentiam habete contra sensus carnales. |
142 | Cutis est, quae in corpore prima est appellata, quod ipsa corpori superposita incisionem prima patiatur. Cutis enim Graece incisio dicitur. Idem est et pellis, quod externas iniurias corporis tegendo pellat, pluviasque et ventos solisque ardores perferat. Pellis enim mox detracta a corpore iam corium dicitur. In cute enim vel pelle, qua animal forinsecus circumdatur, mystice vel corpus humanum demonstrat, quo naturam animae intra se vigentem tegit: vel sanctam Ecclesiam significat, quam Christus, qui est via, veritas et vita, vivificat et regit: quae afflictionibus foris atteritur, et intus virtutibus roboratur. Unde et in Iob scriptum est: Cutis mea aruit, et contracta est. Et iterum: Rugae, inquit, meae testimonium dicunt contra me. Et rursum: Pelli meae, consumptis carnibus adhaesit os meum. Quia igitur Christus et Ecclesia una persona est: quid per os, nisi ipse Dominus? quid per carnem, nisi discipuli designantur, qui passionis eius tempore infirma sapuerunt. |
143 | Quid vero per pellem, quae exterior carne manet in corpore, nisi illae sanctae mulieres figurantur, quae ad praeparanda subsidia Domino servierunt. Ait ergo: Peili meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum: hoc est, hi qui meae fortitudini propinquius adhaerere debuerunt, passionis meae tempore timore consumpti sunt: et eas, quas ad exteriora ministeria posui, in passione mea inhaerere mihi fideliter inveni. |
144 | Unde subditur: Et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Quid per labia, nisi locutio? quid per dentes, nisi apostoli designantur? Qui adhuc statim post passionem confabulari de Domino noverant: sed praedicare iam eum, aut mordere infidelium vitia formidabant. Arvina, pinguedo cuti adhaerens. |
145 | Pulpa est caro sine pinguedine; dicta, quod palpitet: resilit enim saepe. Hanc plerique et viscum vocant, propterea quod glutinosa sit. Arvina aliquando pinguedinem dilectionis significat: ut est illud in Levitico: adeps et arvina; in hostiis pacificis iubentur Deo offerri. Item arvina abundantiam terrenarum rerum significat, ut est illud in Iob, ubi de superbo homine scribitur: Cucurrit adversum Deum erecto collo, et pingui cervice armatus est. Contra Deum erecto collo currere est, ea, quae Creatori displicent, cum audacia perpetrare. |
146 | Iniquus enim in pingui cervice contra Deum armatur: quia rebus temporalibus tumens contra praecepta veritatis, quasi de magnitudine carnis, erigitur. De quo additur: Operuit faciem eius crassitudo. Faciem eius crassitudo operuit: quia desiderata terrenarum rerum abundatia oculos mentis premit. Et de lateribus, inquit, eius arvina dependit; hoc est, quisquis potenti et iniquo adhaeret, ipse quoque de eius potentia, velut ex pinguedine rerum, tumet. Item pinguedo gratiam divinam significat: ut est illud in psalmo: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Item in malam partem adeps ponitur, cum crassitudinem malitiae significat, iuxta illud Psalmistae: Adipem suum, inquit, concluserunt. Membra sunt partes corporis. Artus, quibus colligantur membra, ab arctando dicti, quorum diminutiva sunt articuli. |
147 | Nam sicut artus dicimus membra maiora, ut brachia: ita articulos minora membra, ut digiti. Membra quando in bonam partem accipiuntur, sanctos et electos Dei, qui membra sunt corporis Christi, significant: quia ille est caput, Ecclesia vero corpus ipsius, et membra de membro. Quod longa ratione disputans Apostolus ita ostendit, in quibus alia sunt gloriosa et fortiora, alia ignobiliora et infirmiora membra: quod facit differentia virtutum, et discutiendi vel docendi studium. |
148 | Nam oculi in corpore Christi possunt dici, qui meditantur in lege Domini die ac nocte: aures, qui diligenter audiunt verbum Dei et obediunt mandatis eius: os et lingua praedicatores sancti: manus, qui bene operantur vel eleemosynas tribuunt: pedes, qui viam mandatorum Dei incedunt, et caetera huiusmodi: quod longum est enumerare. |
149 | Aliam vero significationem habent membra, quando ad diaboli partem sensum trahunt: quia sicut omnes sancti ad Christi corpus pertinent, ita omnes iniqui ad corpus antichristi. Unde scriptum est in Iob de Leviathan: Membra carnium eius cohaerentia sibi. Carnes istius sunt omnes reprobi, qui ad intellectum spiritalis patriae per desiderium non assurgunt. Membra autem sunt carnium hi, qui eisdem perverse agentibus et sese ad iniquitatem praecedentibus coniungunt. |
150 | Sed est aliud membrum corporis, aliud membrum membri. Sicut autem perniciosum est, si unitas desit membris bonis: ita perniciosum est, si non desit malis: dum in duas partes Rubri maris unda dividitur, ut ab electo populo ad terram repromissionis tenditur. Nervi Graeca derivatione appellati, quos illi neura vocant. |
151 | Alii Latine vocatos nervos putant, eo quod artuum coniunctionem invicem his inhaereant. Maximam autem virium substantiam nervos facere certissimum est. Nam quanto fuerint densiores, tanto propensius augescere firmitatem. In nervis complexio virtutum designatur: quia sicut artus et ossa nervis compinguntur, ita virtutes et bona opera amoris glutino copulantur. |
152 | Unde in Iob scriptum est: Ossibus et nervis compegisti me. Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. Humanum quippe animum visitatio superna custodit, cum hunc virtutibus ditatum vel flagello percutere vel compungere non desinit. Item in aliam partem verborum significatio trahitur: cum in eodem libro de Behemoth scriptum sit: Nervi testiculorum eius perplexi sunt. |
153 | Ossa eius velut fistula aeris. Tot ergo iste Behemoth testes habet, quot iniquitatis suae adiutores possidet. Qui idcirco perplexi sunt, quia videlicet praedicatorum illius argumenta dolosis assertionibus innodantur: ut recta esse simulent, quae perversa persuadent. Ossa, inquit, eius velut fistula aeris. Quid aliud ossa Antichristi, quam quoslibet in eius corpore valentiores accipimus? |
154 | In quorum corde iniquitas dum vehementer induravit, per eos tota eius corporis compago subsistit. Recte autem ossa eius aeris fistulae comparantur: quia nimirum, more metalli insensibilis, sonum bene vivendi habent: sed sensum bene vivendi non habent. Compago capita sunt ossium dicta eo, quod ibi compacta nervis vel glutino quodam adhaereant. Ossa sunt corporis solidamenta. In his enim omnis positio roburque subsistit. Ossa quoque per allegoriam fortitudinem mentis debemus advertere. |
155 | Quae cum deficit, vigor eius elabitur: sicut et ossibus quassatis corpus minime continetur. Unde Propheta in psalmo ait: Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea. Et alibi, omnia, inquit, ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Ossa nec sensum nec vocem habere manifestum est: sed (sicut frequenter diximus) fortitudo animi et constantia mentis debent intelligi. |
156 | Quae merito ossibus comparantur: quia sicut illa corpus continent, ita et haec sanctas corroborant voluntates. Dicant ergo hoc sacramentum ossa, non caro, id est, firmitas, non remissio: quia talem hymnum non potest nisi sola mentis dicere fortitudo. Quis, negativum est: quia nemo potest esse similis, cum sit sancta Trinitas singularis. Multum quippe est creatura a Creatore dissimilis. Illa denique servit, iste dominatur. Et iterum poenitens dicit: Ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt. Sicut opinione prospera bene meritorum ossa, id est, animi fortitudo pinguescit, quando eorum conscientia felici recordatione laetatur, sicut dicitur Salomon: Fama bona impinguat ossa; ita recordatione contraria peccatorum virtus, tanquam frixa, contrahitur, dum oblocutiones hominum et conscientiae suae iudicia graviter expavescit. |
157 | Sive hic frigitur peccator: quoniam futuros ignes incendiaque formidat. Nam qui se pavescit arsurum, ipsius incendii terrore iam frigetur. Item ossa virtutes significant sanctorum, ut in Psalmo: Custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Medullae appellatae, quod madefaciant ossa. Irrigant enim et confortant. Medulla significat internam cogitationem mentis. |
158 | Unde est illud Psalmistae: Holocausta medullata offeram tibi. Holocausta medullata sunt sacrificia, quae puro atque intimo corde divinis conspectibus damus. Nam quando invicem holocausti contritionem cordis offerimus: oportet, ut intus habeat purissimam fidem: intus habeat operas fideles, quae ad vicem medullae oblationem purissimam reddant ne sit aridum atque vacuum, quod divinis aspectibus immolamus. |
159 | Vertibula sunt summae ossium partes nodis grossioribus conglobatae, ita dicta eo, quod ad inflexionem membrorum illa vertantur. Cartilagines ossa mollia, et sine medulla: quod genus auriculae et narium discrimen et costarum extremitates habent, sive opercula ossium, quae moventur: et dictae cartilagines, quod levi attritu carent dolore, dum plectuntur. |
160 | Cartilago aliquando significat simulationem virtutum. Unde scriptum est in Iob de Leviathan: Cartilago eius quasi laminae ferreae. Cartilago namque ossis quidem speciem habet, sed ossis fortitudinem non habet. Quid est ergo, quod cartilago eius laminis ferreis comparatur? nisi, quia hi, qui in illo debiliores sunt, ad perpetranda mala nequiores existunt. |
161 | Ergo cartilago eius ferro similis dicitur: quia hi, qui in eius corpore ad ostensionem virtutum non sufficiunt, contra necem fidelium acrius accenduntur. Costas appellari quidam putant, quod ab ipsis interiora custodiantur, et tota mollities ventris vallata salvetur. Latus, quia iacentibus nobis latet: est enim laeva pars corporis. Dextro autem lateri habilior motus est, laevo fortior, et oneri ferendo accommodatior. |
162 | Unde et laeva nuncupata, quod aptior sit ad levandum aliquid et portandum. Ipsa enim gestat clypeum, ensem, pharetram et reliqua onera: ut expedita sit dextra ad agendum. Et notandum, quod lateris nomen synonymum est, et ad plura significanda habile. Dicitur enim latus hominis, et latus pecudis, latus aedificii, et latus dimensionis terrae: quae omnia locis suis propria significatione interpretari debent. |
163 | Tamen hominis latus, quod cum costis intestina protegit, significare potest occultationes internorum consiliorum. Unde est illud, quod Conditor noster dormienti Adae de latere sumpta una costa condidit mulierem, cum mystice praefigurabat Ecclesiam de latere Christi in cruce per mortem sopiti sacramenta salutis esse exitura, videlicet sanguinem et aquam, de quibus sponsa illi conderetur Ecclesia. |
164 | Tropologice vero sciendum est, quia nequaquam culmen contemplationis attingimus, si non ab exterioris curae oppressione cessamus, nequaquam nosmetipsos intuemur, ut sciamus aliud in nobis esse rationale, quod regit, aliud animale, quod regitur: nisi ad secretum silentii recurrentes ab omni exterius perturbatione sopiamur. |
165 | Quod silentium nostrum bene Adam dormiens figuravit, de cuius mox latere mulier processit; quia quisquis ad interiora intelligenda rapitur, a rebus visibilibus mentis oculos claudit: et tunc in se ipso vel quae praeesse viriliter debeant vel quae subesse possint, infirma distinguit, ut aliud in ipso sit, quod regere valeat tanquam vir: aliud, tanquam femina, quod regatur. |
166 | Dorsum est a cervice usque ad renes. Dictum autem dorsum, quod sit superficies durior corpore in modum saxi fortis et ad portandum et ad perpetiendum. Terga quia in ea supini iacemus in terra: quod solus homo potest. Nam muta animalia tantum aut in ventre aut in latere iacent. Unde in animalibus terga abusive dicuntur scapulae. |
167 | Dorsum quidem atque tergum, eo quod sunt posteriores partes corporis, aut fugam significant, ut est illud Psalmistae, quo ait: Et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum; et alibi scriptum est: terga verterunt. Quod significare potest aversionem pravorum a cultu divino, et despectionem verae religionis: sicut in Ezechielis visione scriptum est, quod viri stantes, contra templum dorsa versa haberent, et facie respicerent ad solis ortum. |
168 | Item in dorso vel tergo significantur corporei dolores, quos illatis verberibus sancti viri sustinebunt. Unde propheta dicit in Psalmo: Posuisti tribulationes in dorso nostro : videlicet verbera, quae et Paulus pertulit, et reliqua fidelium turba sustinuit, ad hoc verberibus humiliati, ut diabolicam superbiam cum mundi ipsius delectatione respuerent. |
169 | Rursum tergum oblivionem praeteritorum significat. Unde petimus Deum in oratione, ut peccata nostra praeterita post tergum mittat, hoc est, perpetuae oblivioni tradat. Nam quod dorsum et tergum despectionem Dei significent, ostendit Isaias dicens ad Israeliticam plebem: Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient vocem post tergum monentis. Quasi in faciem homo monitus est, quando ad iustitiam conditus praecepta rectitudinis accepit: sed cum eadem praecepta contempsit, quasi conditori suo dorsum mentis in faciem dedit. Sed ecce adhuc post tergum sequitur et monet: quia iam et a nobis contemptus est, et tamen nos adhuc vocare non cessat. |
170 | Quasi dorsum ei in faciem dedimus, cuius verba despicimus, cuius verba calcamus: sed nos post tergum stans aversos revocat, qui et videt, quod despicitur, et tamen per praecepta clamat, per patientiam exspectat. Interscapulum spatium dicitur, quod inter scapulas est, unde et nominatur. In scapulis enim possumus intelligere, iuxta allegoriam, oneris sarcinam: ut est illud, quod Abraham tollens panem et utrem aquae imposuit super scapulas Agar : vel operationes diversas, iuxta illud, quod in Psalmo de Deo scriptum est: Scapulis suis obumbrabit tibi. Scapulae Domini sunt operationes mirabilium, per quas, velut quibusdam humeris, virtutis divina monstratur. Unde cum Deo scapulae, oculi brachiumve dicitur, cavendum summopere est, ne quid in eo mens corporeum suspicetur. |
171 | In anthropomorphitarum namque haeresim cadere est eum, qui incircumsepte implet et circumplectitur omnia inter corporalia lineamenta concludere. Sed omnipotens Deus ad sua nos trahens, usque ad nostra se humiliat: atque ut alta insinuaret, humilibus condescendit, quatenus parvulis animus rebus cognitis enutritus ad inquirenda exsurgat incognita, atque ad eum, qui longe super ipsum est, quaedam iuxta se audiens, quasi quibusdam ad illum passibus moveatur. |
172 | Unde fit ut per scripturam suam aliquando a corporibus hominum, aliquando a mentibus, aliquando vero ab avibus, aliquando etiam ab insensatis rebus quasdam longe dissimiles in se similitudines trahat. Plerumque enim a corporibus hominum in se similitudinem trahit: sicut de eo speranti homini per prophetam dicitur: In scapulis obumbrabit tibi : cum constet, quod in natura sua nec oculum Deus, nec scapulas habeat, nec caetera lineamenta membrorum. Sed quia nos per oculum cernimus, in scapulis vero onera sustinemus, Deus quod omnia videat, oculum habere perhibetur: quod vero nos tolerat atque eo ipso, quo tolerat, servat, obumbrare nos in scapulis dicitur. |
173 | Ait enim: in scapulis suis obumbrabit tibi: ac si diceret peccatori homini et post peccatum veniam deprecanti: Ea pictate te Dominus proteget, qua te toleravit: obumbrat, id est, in scapulis suis, qui, dum portat, defendit. Spina est iunctura dorsi, dicta eo, quod habeat radiolos acutos. Cuius iuncturae spondylia appellantur propter partem cerebri, quae fertur per hos longo tractu ad caeteras corporis partes. |
174 | Sacra spina est ima perpetuae spinae, quam Graeci ieron ostoun vocant, quoniam primum infante concepto nascitur, ideoque et hostia id primum a gentilibus diis suis dabatur: unde et sacra spina dicitur. Spina enim aliquando pro fortitudine corporis, aliquando pro elatione mentis atque omnibus peccatis ponitur. Unde scriptum est in psalmo: Conversus sum in aerumna mea, dum confringitur mihi spina. Spina est enim, quae totum corpus erigit atque continet. |
175 | Haec pro superbia merito posita est, quae confracta non deiicit ad interitum, sed erigit potius ad salutem. Dum enim fortitudo et prosperitas corporis confringitur, necesse est, ut ad cordis humilitatem mentis intima revocentur. Bene hoc loco per spinam omne peccatum evidenter exprimitur, quia dum trahit ad delectationem, quasi pungendo lacerat mentem. Hinc ergo iusti et poenitentis voce dicitur: Conversus sum in aerumna mea, dum confringitur mihi spina: quia scilicet mens ad lamentum vertitur, ut peccati punctio poenitendo frangatur. |
176 | Renes ait Varro dictos, quod rivi ab his obsceni humoris nascantur. Nam venae et medullae tenuem liquorem desudant in renibus, qui liquor rursum in renibus calore venerio resolutus decurrit. Renes aliquando pro constantia mentis ponuntur: quia sicut isti corpus continent, ita animi stabilitatem et illa custodit. Unde propheta ait: Renes mei resoluti sunt. Renes ergo suos dixit esse solutos: quia mundanarum rerum felicitatem incauta voluntate quaesierat. Item renes interiora cordis sunt, ut in propheta: Ego Dominus scrutans renes et corda. Rursum renes delectationem carnis ob fluxas cogitationes aliquando significant. |
177 | Unde Psalmista petit: Ure renes meos et cor meum. Si enim voluptatem libidinis in renibus esse nesciret, eos uri minime petisset: hoc est, ut delectationes et cogitationes humanae verbi Domini calore purgarentur. Hinc bene in Exodo renes habere accinctos Israelitis praecipitur in paschali edulio : quoniam qui pascha comedit, habere renes accinctos debet, ut qui solemnitatem resurrectionis atque incorruptionis agit, corruptioni iam per vitia nulli subiaceat, voluptates edomet, carnem a luxuria restringat. Lumbi ob libidinis lasciviam dicti, quia in viris causa corporeae voluptatis in ipsis est, sicut in umbilico feminis. |
178 | Unde et ad Iob in exordio sermonis dictum est: Accinge sicut vir lumbos tuos; ut in his esset resistendi praeparatio, in quibus libidinis est usitata dominandi occasio. Umbilicus est medius locus corporis, dictus, quod sit umbus iliorum. Unde et umbo appellatur locus in medio clypei, a quo pendet. Ex eo enim infans in utero pendet: ex eo enim et nutritur. |
179 | In lumbis aliquando fortitudo animi exprimitur, iuxta illud Apostoli: Accingite lumbos mentis vestrae : et aliquando libido carnis, ut supra dictum est. Unde ad Iob de Behemoth Dominus ait: Fortitudo eius in lumbis eius: et virtus eius in umbilico ventris ipsius. Seminaria coitus viris in lumbis esse: in umbilico autem inesse feminis perhibetur, ut supra ostendimus. |
180 | Hinc est enim, quod Veritas discipulis dicit: Sint lumbi vestri praecincti. Hinc Petrus cum luxuriam a corde restringeret admonebat, dicens: Succincti lumbos mentis vestrae. Hinc Paulus cum per Abrahae sacrificium Melchisedech tempore Levi sacerdotium diceret decimatum, ubi tunc in Abrahae corpore Levi lateret, ostendens, ait: Adhuc enim in lumbis patris erat. Quia vero seminarium luxuriae feminis in umbilico continetur, Propheta attestante didicimus, qui sub specie feminae prostitutae Iudaeae petulantiam increpans ait: In die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus. Ilium Graeco sermone appellatum, quod ibi nos obvolvamus. Graece enim eiluein obvolvere dicitur. |
181 | Testiculi enim virilis sexus robur significant virtutis. Unde legitur in Levitico: Omne animal, quod vel contritis vel tusis vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Deo. Contritis testiculis est, qui paulatim crescente malitia conteret suam in virtutibus prolem et signa, per quae vir possit agnosci: qui et recte reprobatur: quia sibimetipsi in talibus nocuit. Tusis testiculis est, qui illatis sibi tentationibus tribulationibusque cessit, animaeque suae fortitudinem prodidit. |
182 | Non enim oportet hoc perpeti, nec omnino cedere imminenti hosti atque affligenti. Sectis ablatisque testiculis est, qui una actione prava, animisque impiis exsecante, sicut cultro, et auferente, quemadmodum nimis effera et direptrix manus semetipsum abscidens et auferens a coniunctione, quae est in virtutibus. Venter et alvus et uterus inter se differunt. |
183 | Venter est, qui acceptos cibos digerit, et apparet extrinsecus, pertingitque a pectore ad inguinem: et dictus venter, quod per totum corpus vitae alimenta transmittat. Alvus est, qui cibum recipit et purgare solet. Salustius: Simulans sibi alvum purgari. Et vocatus est alvus, quod abluatur, id est, purgetur: ex ipso enim sordes stercorum defluunt. |
184 | Uterum solae mulieres habent, in quo concipiunt ad similitudinem caliculi. Tamen auctores utrum pro utriuslibet sexus ventre plerumque ponunt: nec poetae tantummodo, sed et caeteri. Vocatus autem uterus, quod duplex sit, et ab utraque in duas se dividit partes, quae in diversum diffusae ac replexae circumplicantur in modum cornu arietis: vel quod interius impleatur foetu. Hinc et uter, quod aliquid intrinsecus habuerit ut membra et viscera. |
185 | Venter iuxta allegoriam significat capacitatem rationis, sive animae affectum. Inde est illud, quod Habacuc propheta, Venter, inquit, meus turbatus est in me. Et Ieremias: Ventrem meum doleo, et sensus cordis mei turbatus est. Rursum Psalmista ait: Conturbatus est in ira oculus meus, anima mea et venter meus. Littera siquidem posuit inimicorum indignationem: oculus autem intellectum significat, quem semper conturbamus atque confundimus, quando imminentia pericula formidamus. |
186 | Venter vero noster alvus est, in quo edulia deglutita recondimus. Qui aperte memoriae comparatur: quia sicut ille transmissas escas recipit, sic memoriae sinus notitias rerum competenter assumit. Conturbatum ergo dicit ventrem, id est, memoriam suam, ubi habebat reposita quae illi Dominus de sua clarificatione promiserat; sed cum videret caro imminere sibi pericula, consequens fuit eam trepidatione turbari. Uterus autem aliquando significat arcanum naturae, aliquando secretum consilii. |
187 | Unde Pater in Psalmo ad Filium ait: Ex utero ante luciferum genui te, id est, ex arcano substantiae meae, ex ipsa scilicet deitate, totum ex toto, omnipotentem, lumen de lumine, summum ex summo: quod nulla investigatio, nullus sensus possit attingere. Nam quemadmodum valet comprehendi, de quo scriptum est: Generationem autem eius quis enarrabit?. Mira brevitas, et sufficiens pro nostra infirmitate mensura: quia nec plus possumus capere, et hoc abunde sufficit utique credidisse. |
188 | Rursum in Iob scriptum est: De cuius utero egressa est glacies. Quid est ergo, quod Dominus prius quidem patrem se pluviae insinuat: postmodum vero de suo egredi utero glaciem narrat, seque gelu gignere de coelo pronuntiat? nisi quod miro modo nostri pectoris terram ad suscipienda verbi semina prius per occultae gratiae pluviam infundit: et postmodum ne in conceptis virtutibus immoderatius profluat, disciplina intima dispensationis premit. Viscera non tantum intestina dicimus: sed quicquid sub corio est a visco, quod est inter cutem et carnem. Item viscera vitalia, id est, circumfusa cordis loca, quasi viscera eo, quod ibi vita, id est, anima continetur. |
189 | Item viscera capita nervorum ex sanguine et nervis copulata. Viscera mystice significant affectum pietatis et misericordiae. Unde scriptum est in Evangelio: Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Et Apostolus, si qua, inquit, viscera miserationis. Et in alteram partem viscera significationem trahunt: ut est illud in Actibus apostolorum de Iuda: Et diffusa sunt viscera eius, hoc est malitiae tractatus sunt patefacti. |
190 | Cor a Graeca appellatione derivatur, quod illi cardian dicunt: sive a cura. In eo enim omnis sollicitudo et scientiae causa manet. Quod ideo pulmoni vicinum est: ut cum ira accenditur, pulmonis humore temperetur. Huius duae arteriae sunt, e quibus sinistra plus sanguinem habet, dextera plus spiritum. Unde et in dextro brachio pulsum inspicimus. |
191 | Cor enim multis speciebus significandis convenienter aptatur. Nam aliquando pro anima ponitur, aliquando pro intelligentia, aliquando pro consilio et verbo occulto, aliquando pro intelligentia. Nam pro anima cor ponitur, ut est illud Salomonis: Omni custodia serva tuum cor, quia ex ipso vita procedit. Item cor pro intelligentia ponitur, ut est illud Psalmistae: Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Quamvis utraque videantur pertinere ad carnem, cor tamen ad intelligentiam referri posse non dubium est. Nam cuius sapientiam praeferre volumus, eius cor sine dubitatione laudamus. |
192 | Consilium vero in cordis nomine exprimitur, quod actus praevenit, testante Salvatore in Evangelio: Ex corde exeunt cogitationes malae, adulteria, homicidia, et caetera. De quo Psalmista ait: Labia dolosa in corde et corde locuti sunt mala. Nam quod dicit in corde et corde: quoties volumus dolosos exprimere, duplicia eorum corda declaramus, sicut Salomon dicit: Vir duplex inconstans est in omnibus viis suis. Quando autem simplices cupimus indicare, unum cor in eis esse testamur, sicut in Actibus apostolorum legitur: Multitudinis autem credentium cor erat unum et anima una. Sic et bilingues dicimus, qui in una sententia minime perseverant. |
193 | Pro diligentia vero et devotione illud est positum: In toto corde meo exquisivi te. Hoc quoque munus est Domini quod toto corde, hoc est, plena devotione asserit se Deum exquisisse. Non enim quaereret, nisi inquisitus fuisset. In alteram vero significationem nuncupatio cordis ponitur, cum mortem vel infernum vel sepulcrum significat. |
194 | Unde est illa sententia Salvatoris, qua ad Iudaeos ait: Sicut fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus: sic erit Filius hominis in corde terrae tribus noctibus. Piscis autem, qui Ionam devoravit in pelago, significat mortem, quam Christus perpessus est in mundo. |
195 | In ventre ergo ceti Ionas erat tribus diebus et tribus noctibus. Et Salvator noster in morte et in sepulcro fuit tribus diebus et tribus noctibus: tuncque completum est illud, quod legitur in Osee: Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, o inferne. Et sicut Ionas in ventre piscis non permansit, sed eiectus est in aridam: ita et Salvatoris nostri anima non relicta est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem: sed resurrexit in gloria. |
196 | Item de Leviathan Dominus ad Iob ait: Cor eius indurabitur quasi lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. Cor enim antiqui hostis, ut lapis, indurabitur: quia nulla unquam conversionis poenitentia mollietur, qui solis ictibus aeternae ultionis aptabitur. Leviathan ergo, ut malleatoris incus, stringitur qui inferni vinculis coarctabitur, ut aeterni supplicii continua percussione tundatur. |
197 | Praecordia sunt loca cordi vicina, quibus sensus percipitur: et dicta praecordia eo, quod ibi sit principium cordis et cogitationis. In praecordiorum nomine rationabilis tractatus animae possunt accipi, ut est illud Isaiae, quo ad Dominum ait: Anima mea desideravit te in nocte, et spiritu meo in praecordiis meis. Pulsus vocatus, quod palpitet, cuius indicio aut infirmitatem intelligimus aut salutem. |
198 | Huius duplex est motus: simplex, qui ex uno saltu constat: compositus, qui ex pluribus motibus inordinatus et inaequalis existit. Qui motus certa habent spatia. Dactylium percussum, quandiu sine vitio sunt. Si quando citatiores sunt, ut dorcadacizontes: et leniores, ut mirmicizontes, mortis signa sunt. Venae dictae eo quod viae sint natantis sanguinis, atque rivi per omne corpus divisi, quibus universa membra irrigantur. |
199 | Dicitur et vena aqua, unde fons ebullit. Quod etiam significare potest processum gratiae spiritualis atque doctrinae. Unde scriptum est in Sapientiae libro: Sit vena tua benedicta. Et alibi: Vena viventium aquarum, hoc est sapientiae, dulcis haustus et potus salubris. Sanguis ex Graeca etymologia nomen duxit, quod vegetetur et sustineatur et vivat. |
200 | Sanguis autem est, dum in corpore est: effusus vero cruor dicitur. Nam cruor vocatus ab eo, quod effusus decurrit: vel ab eo, quod currendo corruat. Alii cruorem interpretantur sanguinem corruptum, qui emittitur. Alii aiunt vocatum sanguinem, quod suavis sit. Sanguis autem integer non est, nisi in iuvenibus. Nam dicunt physici minui sanguinem per aetatem. Unde et in senibus tremor est. Proprie sanguis animae possessio est. |
201 | Inde genas lacerare mulieres in luctu solent. Unde et purpureae vestes, et flores purpurei mortuis praebentur. Sanguis aliquando sacramentum Dominicae passionis significat: ut est illud Salvatoris in Evangelio: Caro mea vere est cibus: et sanguis meus vere est potus. Nam et in lege praeceptum est populo Israelitico, ut de sanguine agni paschalis ponerent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus pascha edebant, quatenus exterminatoris excidium possent evadere. |
202 | Sic et sanguis Christi mundat conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi, et liberat nos de potestate inimici et persecutione hostis antiqui. Item in aliam partem sanguis significatio ducitur, cum aut operationem carnalem, aut corruptionem mortalis naturae significat. Unde Propheta precatur Dominum: Libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae. Et iterum: Virum, inquit, sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Vir quidem sanguinum est, qui humano cruore polluitur: nec non et ille, qui decipit vivum. |
203 | Et Apostolus: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. Pulmo ex Graeco trahit vocabulum. Graeci enim pulmonem pneumon vocant eo, quod flabellum cordis, in quo pneuma, id est, spiritus inest, pro quo agitantur et moventur. Unde et pulmones vocati sunt. Nam Graece pneuma spiritus dicitur, qui flando et exagitando aerem emittit et recipit, a quo moventur pulmones et palpitant, et aperiendo se, ut flatum capiant: stringendo, ut eiiciant. Est enim corporis organum. |
204 | Iecur nomen habet eo, quod ignis ibi habeat sedem, qui in cerebrum subvolat: inde ad oculos, caeterosque sensus et membra diffunditur: et calore suo ad se succum ex cibo tractum vertit in sanguinem, quem ad usum pascendo nutriendoque singulis membris praebet. In iecore autem consistit voluptas et concupiscentia iuxta eos qui de physicis disputant. |
205 | In iecore autem, id est, in epate delectationem sive concupiscentiam significatam possumus intelligere. Unde est illud, quod in lege praeceptum est, cum ventre et renibus et adipe partem iecoris Deo offerri: quia concupiscentiam nostram magis ad Dei quam ad mundi debemus convertere voluntatem. Legitur enim in libro Tobiae, quod angelus praeceperit Tobiae, piscem captum exenterare, et cor eius, et fel et iecur in cassidili reponere, iecurque postea ex praecepto angeli super carbones vivos ponere, quatenus praevaleret daemonem effugare. |
206 | In iecore enim, cuius ardore accepti cibi in stomacho excoquuntur, docemur, ut maturitate consilii studeamus fluxas carnis cogitatationes ad purum excoquere et in secessum mittere, ne forte diabolo in cubilibus cordium nostrorum consentiamus ullo modo locum habere: sed magis robore fidei et sacrarum orationum festinemus eum foras expellere. |
207 | Fibrae iecoris sunt extremitates, sicut extremae partes foliorum in tibiis, sive quasi linguae eminentes. Dictas autem fibras, quod apud gentiles in sacris Phoebi ad aras ferebantur ab ariolis, quibus oblatis atque succensis responsa acciperent. Cui bene convenit, quod supra diximus iecoris partem Deo offerri iussam: ut Deo potius offeratur, quod suum est, quam idolis vanis et surdis, in quibus sola fraus et deceptio est. |
208 | Splen dictum a supplemento ex contraria parte iecoris, in vacua existeret. Quem quidam etiam risus causa factum existimant. Nam splene ridemus. Ammonet etiam haec articula viscerum nos, ut non vana laetitia mundi, sed in Domino exultemus et laetemur: ne vano risui ora dissolvamus. De quo Sapientia dicit: Risum deputavi errorem; sed magis luctu in praesenti saeculo nostra peccata deleamus, ut in futura vita aeterno gaudio fruamur. |
209 | Unde scriptum est: Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. Felle irascimur, corde sapimus, iecore amamus. Quibus quatuor elementis constantibus, integrum est animal. Fel appellatum, quod sit folliculus gestans humorem, qui vocatur bilis. Fel enim amaritudinem et dolositatem perversae mentis significat. Unde beatus Petrus apostolus ad Simonem per fraudem gratiam Spiritus sancti accipere volentem ait: In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse. Hinc et in Iob de impio scriptum est: Panis illius in utero eius vertetur in fel aspidum intrinsecus; id est, satietas transitoriae delectationis in retributionis fine ad amaritudinem vertetur. |
210 | Tunc etenim iniqui vident, quod antiqui serpentis veneno interfecti sunt, cum flammis ultricibus traditi cum eodem suo persuasore cruciantur. Sive panis illius in utero eius in fel aspidum intrinsecus vertitur: quia dum sacrae legis scientia gloriantur, vitae potum convertit sibi in veneni poculum. |
211 | Hinc rursum in cantico Deuteronomii de Iudaeis legitur: Uva eorum uva fellis, et botrus amaritudinis ipsis qui Salvatori nostro in cruce pendenti acetum cum felle mixtum in potum dederunt. Stomachus Graece os vocatur eo quod ostium ventris sit, et ipse cibum excipiat atque in intestina transmittat. In stomacho aliquando iram et indignationem animi significatam possumus intelligere. |
212 | Unde dicimus iracundos homines stomachari, quia furorem suum intus occultare non possunt, sed cum impetu conviciorum illum foras proiiciunt. Intestina dicuntur eo quod corporis interiore parte cohibentur. Quae idcirco longis nexibus in circulorum ordinata sunt modo, ut susceptas escas paulatim digerant, et superadditis cibis non impediantur. |
213 | In intestinis ergo possunt animi secreta et cogitatus interni accipi. Unde scriptum est: Tactus dolore cordis intrinsecus. Et in libro Iob legitur: Intestina, inquit, mea efferbuerunt dolore absque ulla requie. Hinc et in Levitico iubentur hostiae intestina simul cum capite et pedibus aqua lota adoleri Domino in holocaustum ac suavem odorem. |
214 | Intestina sane vel interanea (ut alia editio habet) cum pedibus aqua dilui iubet sermo praecepti, sacramentum baptismi sub figurali praedicatione denuntians. Nam interanea diluit, qui conscientiam purgat. Pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti: et scit, quia qui mundus est, non indiget nisi ut pedes lavet. Matrix dicitur quod foetus in eo generetur: semen enim receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit. |
215 | Vulva vocata, quasi valva, id est, ianua ventris: vel quod semen recipit: vel quod ex ea foetus procedat. Vulva significat interna secreta. Unde in Iob scriptum est: Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens? Quia videlicet tunc humano generi praeceptis legis obviavit, quando adhuc saeculum suae origini vicinum quasi ab ortu proprio ad profectum vitae carnalis exibat. |
216 | De vulva quippe procedere est in lucem praesentis gloriae carnaliter apparere. Item vulva interiora animae sunt, ubi bonum vel malum concipitur. Est et vulva Ecclesiae fides interior a qua haeretici depravati aborsum matris intulerunt, sicut in psalmo de eisdem dicitur: Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa. Vesica dicta, quia sicut vas aquae de renibus urina collecta completur et humore distenditur. |
217 | Cuius usus in volucribus non habetur. Urina autem dicta, sive quod urat, seu quia ex renibus egeritur: cuius iudicio et salus et aegritudo futura monstratur. Qui humor vulgo lotium dicitur: eo quod lota, id est, munda vestimenta efficiantur. Semen est, quod iactum sumitur aut a terra, aut ab utero ad gignendum vel fructus vel foetus. |
218 | Est enim liquor ex cibi et potus decoctione factus ac diffusus per venas atque medullas, qui inde desudatur. In modum sentinae concrescit in renibus, eiectusque per coitum, et in utero mulieris susceptus, calore quodammodo viscerum, et menstrualis sanguinis irrigatione formatur in corpore. Seminis autem nomen diversis speciebus non inconvenienter aptatur: quia semen animalis est cuiuslibet, unde origo eius nascitur. Semen est et arborum, herbarum atque olerum, unde originem trahunt: sicut legitur Dominus de fructibus terrae in Genesi dixisse : Germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram, et caetera. Legitur in evangelica parabola, Salvatore dicente, semen esse verbum Dei: quia ex ipso fructus bonarum virtutum procedit. |
219 | Menstrua, supervacuus mulierum sanguis. Dicta autem menstrua a circuitu lunaris luminis, quo solet hoc evenire profluvium. Luna autem Graece mene dicitur, unde muliebria nuncupantur. Nam mulier solum animal menstruale est: cuius cruoris contactu fruges non germinant, acescunt musta, moriuntur herbae, amittunt arbores foetus, ferrum rubigo corrumpit, nigrescunt aera: si qui canes inde ederint, in rabiem efferuntur: glutinum asphaltis, quod nec ferro nec aquis dissolvitur, cruore ipso pollutum, sponte dispergitur. |
220 | Post plurimos autem dies menstruos ideo semen non esse generabile, quia iam non est menstrualis sanguis, a quo perfusus irrigetur. Tenue semen locis muliebribus non potest adhaerere. Labitur enim, nec habet vim adhaerendi. Similiter et spissum vim non habet gignendi, quia muliebri sanguini misceri non potest propter nimiam sui spissitudinem. |
221 | Hinc et steriles mares vel feminas fieri per nimiam seminis vel sanguinis crassitudinem vel propter nimiam raritatem. Primum autem aiunt cor hominis fingi, quod in eo sit vita omnis et sapientia: deinde quadragesimo totum corpus expleri, quod ex abortionibus (ut ferunt) collectum est. Alii foetus a capite sumere dicunt exordium. Unde et in avium foetibus primum oculos fingi in ovis videmus. Foetus autem nominatus, quod adhuc in utero foveatur. |
222 | Cuius secundae dicuntur folliculus, qui simul cum infante nascitur, continetque eum: dictus, quia comitatur et sequitur. Nasci autem patribus similes aiunt, si paternum semen validius sit: matribus, si maternum: et hac ratione similes exprimi vultus. Qui autem utriusque parentis figuram reddunt, aequaliter mixto paterno maternoque semine concipiuntur, avorum proavorumque similes fieri, quia sicut in terra semina multa occulta, sic et in nobis semina celantur, figuras parentum redditura. |
223 | Ex paterno autem semine pueros nasci, et ex materno puellas: quia omnis partus constat duplici semine, cuius pars maior, cum invaluerit, occupat similitudinem sexus. Iuxta allegoriam fluxus sanguinis potest intelligi idololatriae obscenitas, et errorum pollutio. Sic et menstruale tempus illud intelligitur, quo pene universus orbis in errore et idololatria versabatur. |
224 | Et ad mulierem menstruatam non licet accedere, nec cum ea commisceri: quia nec idololatriae paganorum, nec haeresi haereticorum licet catholico homini communicare. Femora dicta sunt, quod ea parte a sexu viri discrepat. Sunt autem ab inguinibus usque ad genua. Femina autem per derivationem femorum partes sunt, quibus in equitando tergis equorum adhaeremus. |
225 | Unde et praeliatores olim sub feminibus equos amisisse dicebantur. Femur generis propago intelligitur, sicut in Genesi de Iacob legitur: Tetigit latitudinem femoris eius, et claudicavit. Item femur caro hominis, ut in Hieremia: Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Nam femur aliquando significat incarnationem Dominicam, et aliquando voluptatem carnis. |
226 | Legitur ergo in psalmo prophetam ad Dominum dixisse: Accingere gladio tuo circa femur, potentissime. Dicit enim, accingere gladio tuo, metaphora a bellatore concepta, qui dimicaturus gladio cingitur, ut prosternat inimicum. Sed hic gladium sermonem praedicationis debemus accipere. De quo ipse in Evangelio testatur: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Et Apostolus dicit: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Gladius autem sermo Dei dicitur, quia corpulenta vitiis corda hominum ictu suae virtutis irrumpit: nec potest imbecillitas humana resistere, ubi illa fortitudinis gloria dignatur intrare. Femur vero incarnationem significat Domini Salvatoris: sicut in Genesi legitur: Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius. In ipso etiam mysterio et Abraham fecit iurare famulum suum. Quando enim tacto femore subiunxit, potentissime: hoc ait, ut reverendam incarnationem crederes, quam potentia divinitatis assumpsit. |
227 | Similiter sapientissimus ille dicit: Gladius eius in femore ipsius. Quo tamen significari, desiderium carnale verbo Dei constringendum, potest non incongrue accipi. Nam quod sequitur, specie tua et pulchritudine tua; hic utramque naturam positam evidenter cognoscimus: ut species pertineat ad humanitatem, pulchritudo ad deitatem. |
228 | Illa enim species benedicitur, in qua mundo salus apparuit. Ista pulchritudo aptissime pronuntiatur, unde omnia pulchra, quaecunque decora sunt. Legitur quoque in Cantico canticorum sponsum sponsae dixisse: Iuncturae feminum tuorum, sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis. Ubi duorum concordia populorum spiritali prole fecundorum in iunctura feminum designatur. Quae sicut monilia fabricata sunt manu artificis, id est, ineffabili largitate conditoris nostri firmata. In monilibus opera bona exprimuntur. |
229 | Inguina autem furorem libidinis vel iracundiae possunt designare. Unde in libro Regum legitur, quod Abner aversa hasta percussisset Asahel in inguine, et transfodisset eum. Cuius Asahel typum tenuit, nisi horum quos vehementer arripiens furor in praeceps ducit? Qui in eodem furoris impetu tanto cautius declinandi sunt, quanto et insania vehementiori rapiuntur. |
230 | Unde et Abner, qui sermone nostro patris lucerna dicitur, fugit: quia doctorum lingua, quae supernum lumen indicat, cum per abrupta furoris mentem cuiuspiam ferri conspicit, cumque contra irascentem dissimulat verborum iacula reddere, quasi persequentem non vult ferire: unde et Abner cum contra persequentem substitit, non eum recta, sed aversa hasta transforavit. |
231 | Ex mucrone quippe percutere est impetu apertae increpationis obviare: aversa vero hasta persequentem ferire est furentem tranquille ex quibusdam tangere et quasi parcendo superare. Asahel autem protinus occumbit: quia commotae mentes dum et parci sibi sentiunt, et tamen responsorum ratione in intimis sub tranquillitate tanguntur, ab eo, quod se erexerant, statim cadunt. |
232 | Qui ergo a fervoris sui impetu sub lenitatis percussione resiliunt, quasi sine ferro moriuntur. Coxae quasi coniunctae axes dicuntur. In ipsis enim femora moventur, quorum concava vertebra vocantur: quia in eis capita femorum vertuntur. Suffragines dicuntur, quia subtus franguntur, id est, flectuntur, non supra, sicut in brachiis. Genua sunt commissiones femorum et crurium: et dicta genua, eo quod in utero sint genis opposita. |
233 | Cohaerent enim ibi sibi, et cognata sunt oculis, lacrymarum indiciis et misericordiae. Nam a genis genua dicuntur. Denique complicatum gigni formarique hominem, ita ut genua sursum sint, quibus oculi formantur, ut cavi ac reconditi fiant. Unde Ennius: Atque genua comprimunt arta gena. Inde est, quod homines dum ad genua se prosternunt, statim lacrymantur. |
234 | Voluit enim eos natura uterum maternum rememorare, ubi quasi in tenebris sedebant, antequam venirent ad lucem. Genua mystice confessionem humilitatis significare possunt: ut est -illud Apostoli: Flecto, inquit, genua ad Patrem Domini nostri Iesu Christi. Hinc et Petrus procidit ad genua Iesu, dicens: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Aliquando autem genua significant virtutem fidei. |
235 | De quo vox divina in libro Regum ad Eliam prophetam ait: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua sua ante Baal. Item genua aliquando pro membris Christi posita intelliguntur: ut est illud in psalmo: Genua mea infirmata sunt prae ieiunio, cum Evangelio teste, doceatur, 40 diebus et 40 noctibus Christum Dominum ieiunasse: genua tamen eius infirmata esse non legimus, sed tantum esurisse declaratur. |
236 | Unde si hanc esuriem ad genua referas, id est, corporis stabilitatem, quibus semper insistimus: potest congruenter aptari minus: ne, si hoc scrupulum movit, melius genua ad ipsius membra referantur, quae revera infirmata sunt, quando apostoli eius passione dispersi sunt. Quid enim plus esse potuit infirmius, quam ut Petrus negaret, et reliqua fidelium turba latuisset? Talus dictus a talo. Nam talus est eminens rotunditas. |
237 | Unde et fastigium templi rotundi talus vocatur. Talus autem sub cruce est, sub talo calcanei. Talus finem cuiuslibet rei significat: sicut ipse subest cruribus et eminentiae corporis. Unde legitur Iacob filio suo Ioseph tunicam talarem atque polymitam fecisse, hoc est, vario colore contextam. Ideo talaris tunica dicitur eo quod usque ad talos descenderet, et manibus artificis mira esset varietate distincta. |
238 | Quae etiam tunica secundum allegoriam varietatem populorum ex omnibus gentibus in corpore Christi congregatam significavit. Item alio modo Ioseph, qui inter fratres undecim usque ad finem iustus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse describitur. Quid est ergo talaris tunica, nisi actio consummata? |
239 | Quasi enim protensa tunica talum corporis cooperit, cum bona actio ante Dei oculos usque ad vitae terminum nos tegit. Unde et per Moysen cauda hostiae in altari offerri praecipitur, ut videlicet omne bonum, quod incipimus, etiam perseveranti fine compleamus. Pedes ex graeca etymologia nomen sortiti sunt. Hos enim Graeci podas dicunt, quia alternis motibus solo incedunt fixi. |
240 | Pedes cursum vitae praesentis significant, stabilitatem mentis ac fidei: ut est illud in psalmo: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Ierusalem; hoc est, gressus operum nostrorum firmiter permanent in fide et religione, quam in praesenti tempore sancta tenet Ecclesia. In contrariam partem pedum significatio vertitur: ut est illud propheticum testimonium: Cur claudicatis utroque pede, hoc est, sermone et opere estis instabiles et subversi, pronique ad malum. |
241 | Item in psalmo de Iudaeis scriptum est: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Pedes appellat consilii progressus, quibus de incepto provehimur ad exitus rerum. Nam quod dixit veloces, ostendit moderationis illis consilia defuisse ad effundendum sanguinem, subaudiendum Domini Salvatoris ut sceleratae rei crescat immanitas actionis. |
242 | Item pedes cursus vitae vel stabilitatem mentis aut fidei, ut in Psalmo: Perfice gressus meos in semitis tuis. Plantae a planitie nuncupatae, quae non rotundae, ut in quadrupedibus, ne stare non possit bipes homo, sed planae atque longiores formatae sunt, ut stabile corpus efficerent. Sunt autem plantae anteriores partes, quae etiam de multis ossibus constant. Significant plantae terminum conversationis nostrae. |
243 | Unde scriptum est in Isaia de Iudaico populo: A planta pedis usque ad verticem non est sanitas in eo; hoc est, a summo usque ad summum. Tota enim eorum conversatio vitiorum et peccatorum aculeis confossa erat, nec sanitas ulla rectae fidei et bonorum operum in eis apparebat. Unde scriptum est in Psalmo de Iuda proditore: Qui edebat panes meos, ampliavit adversum me supplantationem. Qui enim panem doctrinae ab ore Salvatoris accepit, et communiter cum caeteris apostolis apud eum vixit, ignorantibus eis cum Iudaeis machinatus est scelus proditionis, ita ut osculo eum traderet. |
244 | O discipulum surdum, o indocili corde durissimum! Quis enim eum a tanta pietate aliquid virtutis animo percepisse credat, qui tam crudelis exstitit parricida? Calcis pars est plantae a callo nomen illi impositum, quo terram calcamus: hinc et calcaneus. Solum, inferior pars pedis, inde est dictum, quia eo terrae vestigia imprimimus. Sed et solum dicitur omne, quod aliquid sustinet, quasi solidum. |
245 | Unde et terra solum, quod cuncta sustineat: et solum pedis, quod totam corporis molem portat. Calcaneus supplantatio vitiorum est, sive extremus cursus vitae. De calcaneo enim in psalterio de iniquis scriptum est: Ipsi calcaneum meum observabunt. Mos iste diabolicus est, vel eorum, qui ministri ipsius esse noscuntur: ut calcaneum, id est, ultima nostra insidiosa calliditate respiciant: sicut serpenti a Domino praedictum est: Illa tuum observabit caput: et tu insidiaberis calcaneo eius. Scit enim diabolus finitima nostra iudicari, et ipsa vult evertere, ut possimus ad reatus discrimina pervenire. Vestigia enim, quibus transeundo pedibus indicium transitus nostri relinquimus, aliquando stabilitatem virtutum mystice designant, ut est illud in Psalmo: Ut non moveantur vestigia mea. Et in aliam partem translatum devium peccatorum monstrat, ut est illud: Transit iter impiorum, tanquam vestigium navis. Neque silendum arbitror, quod in corpore nostro est. |
246 | Quaedam tantum utilitatis causa facta sunt, ut viscera: quaedam et utilitatis et decoris, ut sensus in facie, et in corpore manus ac pedes, quorum membrorum et utilitas magna est, et species decentissima: quaedam tantum decoris, ut mamillae in viris, et in utroque sexu umbilicus: quaedam discretionis, ut in viris genitalia, barba prolixa, pectus amplum: in mulieribus lenes genae et angustum pectus, ad concipiendos et portandos foetus, renes et latera dilatata. |
1 | Stare hominis, in fide consistere significat, ut in Apostolo: State in fide. Ambulare, ad Deum tendere, ut in psalmo: Et ambulabam in latitudine. Sedere, in Deo humiliter requiescere, ut in Evangelio: Vos autem sedete in civitate. Et in libro Regum de David dicitur: Seditque coram Domino. Iacere, aut vitiis aut tentationibus succumbere. |
2 | Unde legitur in Evangelio: Et invenit eum iacentem in lecto. Currere, in operibus bonis prosperari. In Apostolo: Sic currite, ut comprehendatis, Et in malam partem: Pedes eorum ad malum currunt. Ascensus, profectus in Domino. In psalmo: Ascensus in corde suo disposuit. Et in Exodo: Armati ascenderunt filii Israel de Aegypto. Item in malam partem ascensus, superbiae praesumptio in Evangelio: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Descensus, defectus a Deo. In Evangelio: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho. Et in Isaia: Vae, quia ascenditis equos, ut descendatis in Aegyptum. |
1 | Sciendum vero est, quod quando membra hominis et humani actus diabolo ascribuntur, non secundum historiam, sed secundum allegoriam accipienda sunt: quia in multis locis Scripturae sacrae huiusmodi species inveniuntur. Nam caput omnium malorum diabolus est. Unde legitur in Habacuc: Percussisti caput de domo impii. Corpus vero diaboli reprobi homines. |
2 | Unde de Vehemoth legitur in libro beati Iob: Corpus eius sicut scuta fusilia. Oculi eius vel dentes haeretici sive pravi omnes doctores: ut in praedicto libro scriptum est: Oculi eius sicut palpebrae: in circuitu dentium eius formido. Nares diaboli, inspirationes illius pravae: ut in Iob: Et de naribus eius fumus procedit. Os diaboli, locutiones eius, quibus corda hominum occultis cogitationibus alloquitur: ut est illud in Iob: De ore eius flamma procedet. Lingua diaboli, sapientia saeculi huius, vel haereticorum dogma: ut est illud in Iob: Et fune ligabis linguam eius. Ossa diaboli, potentes quique et fortes in malitia, sive haeretici, ut est illud in Iob: Ossa eius, fistula aeris. Cartilago eius minus potentes, quam hi, qui ossa nominantur: ut est illud in Iob: Cartilago eius sicut laminae ferreae. Halitus diaboli, inspiratio occulta, per quam corda peccatorum amore carnali ardere facit: ut est illud in Iob: Halitus eius prunas ardere facit. Facies diaboli, Antichristi adventus, vel aperta eius malitia; ut est illud in Iob: Faciem eius praecedit egestas. Carnes diaboli, infirmi quique in corpore eius, et minus valentes peccare: ut est illud in Iob: Membra carnium eius cohaerentia sibi. Testiculi diaboli, vel haeretici, vel pravae cogitationes subtiliter vinculis peccatores ligantes, ut est illud in Iob: Nervi testiculorum eius perplexi sunt. Cauda diaboli, Antichristus vel consuetudo peccandi, ut est illud: Stringit caudam suam quasi cedrum. Dormire diabolum, est in corde reproborum requiescere, ut est illud in Iob: Sub umbra dormit in secreto calami. Pascere diaboli, est in peccatis impiorum delectari, ut est illud in Iob: Huic montes herbas ferunt. |
3 | Quod ad hominem et ad partes attinet corporis, ex parte iam superius dictum est. Nunc aetates eius subiungamus. |
1 | Gradus aetatis sex sunt: infantia, pueritia, adolescentia, iuventus, gravitas atque senectus. Prima aetas infantia est pueri nascentis ad lucem, quae porrigitur in septem annis. Secunda aetas pueritia, id est, pura, et necdum ad generandum apta, tendens usque ad 14 annos. Tertia, adolescentia ad gignendum adulta, quae porrigitur usque ad 28 annos. Quarta, iuventus, firmissima aetatum omnium, finiens in quinquagesimum annum. |
2 | Quinta aetas senioris, id est, gravitas, quae est declinatio a iuventute in senectutem, nondum senectus, sed iam non iuventus: quia senioris aetas est, quam Graeci presbyten vocant. Nam senex apud Graecos non presbyter, sed gereon dicitur. Quae aetas, a quinquagesimo anno incipiens, septuagesimo anno terminatur. Sexta aetas senectus, quae nullo annorum tempore finitur: sed post quinque illas aetates, quantumcunque vitae est, senectuti deputatur. |
3 | Senium autem pars ultima senectutis, dicta, quod sit terminus sextae aetatis. In his igitur sex spatiis philosophi vitam descripserunt humanam, in quibus mutatur et currit, et ad terminum mortis pervenit. Pergamus ergo breviter per praedictos gradus aetatum, etymologias eorum in homine demonstrantes. Infans dicitur homo primae aetatis. Dictus autem infans, quia adhuc fari nescit: id est, loqui non potest. |
4 | Nondum enim bene ordinatis dentibus plena est sermonis expressio. Infantes, malitia parvulos mystice significant: ut in psalmo: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Lactentes, in Christi fide proficientes. Ablactatus, Christus, de quo per Isaiam dicitur: Super foramina aspidis, et in caverna reguli qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. Ablactati perfecti, quasi a simplici cibo doctrinae abstracti. |
5 | Ubi et supra Ablactatus, a lacte expulsus ab uberibus. Parvulus mystice Christus, ut est illud Isaiae: Parvulus natus est nobis. Item parvuli sancto Spiritu humiles, ut in psalmo: Custodiens parvulos Dominus. Et in malam partem in Osee: Parvuli eorum elidantur. Parvuli, cogitationes pravae, priusquam in opere perficiantur, ut in psalmo: Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram, hoc est, ad Christum. Puer a puritia vocatus, quia purus est, et necdum lanuginem floremque genarum habens. |
6 | Hi sunt ephebi, id est, a febo dicti, nec dum viri adolescentuli lenes. Puer autem tribus modis dicitur: pro nativitate, ut Isaias, Puer natus est nobis : pro aetate, ut: octennis, decennis. Unde est illud: Iam puerile regum tenera cervice gerebat. Pro obsequio et fidei puritate: de quo Dominus ad prophetam ait: Puer meus es tu: noli timere : dum iam Ieremias longe pueritiae excessisset annos. |
7 | Puer mystice Christus intelligitur, ut in Evangelio: Puer autem Iesus crescebat. Item in malam partem. Puer centum annorum, id est, peccator perfectae stultitiae, ut in Isaia: Quoniam puer centum annorum morietur. Pueri sancti appellati a puritate, ut in Isaia: Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus. Et in aliam partem: Nolite pueri effici sensibus, etc.. Puella est parvula, quasi pupilla. |
8 | Unde pupillos non pro conditione, sed pro aetate puerili vocamus. Pupilli autem dicti, quasi sine oculis, hoc est, a parentibus orbi. Hi autem vere pupilli dicuntur, quorum patres ante decesserunt, quam ab his nomen acciperent: caeteri orbi vocantur. Orphani, id est, qui et pupilli. Illud enim Graecum nomen est: hoc Latinum. |
9 | Nam et in psalmo, ubi legitur, pupillo tu eris adiutor, Graecus habet, orphano. Cuius sententiae talis est sensus. Pupillum vero dicit, non cuius genitor carnalis occubuit, sed cui pater sepultus est mundus. Nam pupillos multos invenies orbatos patre visibili, et sunt blasphemi, obligatores, et quod in illa aetate creberrimum est, luxuriosi. |
10 | Et hi a Domino probantur alieni. Sed ab illis pupillis dividi non potest adiutorium Dei, quorum pater diabolus in actione facinorum probatur exstinctus. Et intende, quod dicit: Tu eris adiutor: ut, cum carnaliter affligi videas eos, non dubites esse liberandos. Item in Psalterio scriptum est: Pupillum et viduam suscipiet: et viam peccatorum exterminabit. Pupillus et vidua sunt, qui Dominum pura mente respiciunt, humanis solatiis destituti: hos recipit Christus suo munimine vindicandos. |
11 | Sed cum istos pro sua pietate receperit, diabolum, qui est via peccatorum, exterminabit, id est, a termino regni sui reddit alienum. Praegnantes animae fidelium verbum Dei nuper concipientes et necdum in opere parturientes: sicut in Exodo pro contentionis doctoribus dicitur: Si duo viri rixantes, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum fecerit; id est, fidei verbum perdiderit. De his namque animabus fidelium per Amos de haereticis dicitur: Secuerunt praegnantes Galaad. Item praegnantes, animae peccatorum, cupiditatum cogitationibus plenae, de quibus in Evangelio dicitur: Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Pariens, aure cordis fidei verba concipiens, et in confessione vel opere generans: sicut in Ieremia de fidelibus dicitur: Inter quos erit caecus et claudus, praegnans et pariens. In malam partem: Concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Primogenitus, Christus de quo in lege: Omne primogenitum, adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. Item primogenitus, populus Iudaeorum, ut in propheta: Primogenitus meus Israel. Primogenita, primitiva vita, pro qua in lege scriptum est: Omnia primogenita filiorum tuorum redimes. Puberes a pube, id est, a pudenda corporis parte nuncupati, quod haec loca tunc primum lanuginem ducunt. Quidam autem ex annis pubertatem existimant vocatam, id est, eum puberem esse, qui 14 annos expleverit, quamvis tardissime pubescat. |
12 | Certissimum puberem esse, qui ex habitu corporis pubertatem ostendit, et generare iam possit. Puerperae sunt, quae annis puerilibus pariunt. Unde et Horatius laudatur: Prima prole puerperae nato. Et dictae puerperae, vel quod partu graventur, vel quod primum pueros pariunt. Unde de matre Salvatoris ait poeta: Salve, sancta parens, enixa puerpera regem. |
13 | Adolescens dictus eo, quod sit ad gignendum adultus: sive a crescere et augeri. Adolescentes, fideles sive operibus proficientes, ut in Epistola Ioannis: Scribo vobis, adolescentes, quia vicistis malignum. Et in aliam partem: Adolescentia enim et voluptas vana sunt. Iuvenis vocatus, quod iuvare posse incipit: ut in bobus iuvenci, cum a vitulis discesserint. |
14 | Est enim iuvenis in ipso aetatis incremento positus, et ad auxiliandum praeparatus. Nam iuvare hominis est opus, aliquid conferentis. Sicut autem tricesimus perfectae aetatis est annus in hominibus, ita in pecudibus et in iumentis tertius robustissimus. Iuvenes significant alacres in Deum, ut in Epistola Ioannis: Scribo vobis, iuvenes, quia fortes estis, et verbum Dei in vobis manet. Et in malam partem, ut in Psalmo: Iuvenes eorum comedit ignis. Infantes enim et adolescentes atque iuvenes mystice significant eos qui crescunt in gratia Dei, et fortiter resistunt diabolo. Unde Ioannes apostolus in Epistola sua dicit: Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis Patrem. Scribo vobis, iuvenes, quia fortes estis et vicistis malignum, et verbum Dei in vobis manet. Item in malam partem puer, adolescens et iuvenis positi reperiuntur, quando stultitiam sensus aut petulantiam morum significant. |
15 | Unde scriptum est: Stultitia ligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. Unde in libro Regum de Roboam legitur, quod relicto seniorum consilio secutus sit adolescentium et iuvenum consilium. Hinc et Apostolus iubens ait: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Parvulus enim intelligitur mente humilis et simplex, ut est illud Dominicum testimonium in Evangelio: Confiteor tibi, Domine Pater coeli et terrae: quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Item parvulus aliam significationem habet, ubi dicitur Apostolus: Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus: cum autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Vir nuncupatus, quod maior in eo vis est, quam in feminis. |
16 | Unde et virtus nomen accepit: sive quod vi agat feminam. Mystice enim vir aliquando intelligitur Christus, cuius uxor est Ecclesia. Unde dicit Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Item vir intellectus spiritalis in historia Scripturarum accipitur. |
17 | Rursum vir spiritus intelligitur, qui principatur in anima. Unde Dominus ait ad mulierem Samaritanam: Vade, voca virum tuum; hoc est, redi ad intellectum tuum. Item vir in contrariam partem ponitur, ut est illud in Pentateucho: Bona facie valde virgo, quam vir non cognoverat : id est, diabolus, qui plerumque mentem cogitatione corrumpit. |
18 | Item vir Christus intelligitur in illo Zachariae testimonio: Ecce veniet, inquit, vir, cuius Oriens nomen est. Et alibi: Revertimini, filii revertentes, quia ego vir vester. Rursum vir et uxor, Christus et Ecclesia, ut in Apostolo: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Vir et uxor, anima et caro, filii opera ab utrisque genita, ut in Exodo: Serviet tibi cum uxore et filiis. Item vir et uxor, diabolus et civitas Babylonia, hoc est, conventus omnium malorum. |
19 | Mulier vero a mollitie, tanquam mollier, detracta l littera vel mutata, appellata est mulier. Utrique enim fortitudine et imbellicitate corporum separantur. Sed ideo maxima fortitudo viri, mulieris minor, ut patiens viro esset: scilicet ne a feminis repugnantibus libido cogeret viros aliud appetere, aut in alium sexum proruere. |
20 | Dicitur autem mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis, et hoc ex lingua sacrae Scripturae. Nam Eva statim facta de latere viri sui, nondum contacta a viro, mulier appellata est, dicente Scriptura: Et formavit eam in mulierem. Mystice mulier aut Ecclesiam significat propter filiorum generationem, de qua legitur in Proverbiis: Mulierem fortem quis inveniet? Haec etiam mulier septiformis tenet Ecclesiae sacramentum, ut in Isaia: Apprehendent, inquit, septem mulieres virum unum : aut animam sive humanam carnem significat, quae imperio spiritus subiecta esse debet, et eius regimine gubernari. |
21 | Unde dicit Apostolus: Caput mulieris vir, caput viri Christus. Tunc enim bene animam sive carnem regit spiritus, si ipse spiritu Christi regi meruit: quia quicunque spiritus Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Qui autem spiritum Christi non habet, hic non est eius. Item mulieres, animae fidelium, sed infirmae, sicut in Propheta de haereticis dicitur: Mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum mearam. Item mulier vel uxor sapientia, ut est illud: Laetare cum muliere adolescentiae tuae. Haec mulier genuerat filios, non filias, hoc est, virtutes, non vitia. |
22 | Rursum mulier in malam partem accipitur: mulier urbs Babylonia, quae totius mundi gerit figuram, ut in Apocalypsi: Vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum. Item mulier, haeretica pravitas, ut in Salomone: Mulier stulta et clamosa plenaque illecebris. Item mulieres, duae plebes, Iudaica atque haeretica, ut in Zacharia: Ecce mulieres duae portantes amphoram, id est, diabolum, qui est caput totius iniquitatis. |
23 | Adulter diabolus vel daemones, ut in Isaia: Vos autem accedite, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae. Fornicaria carnalis propagatio plebs Iudaea sive anima peccatricis. Meretrix, anima peccatrix, quae derelicto coelesti viro, id est, Christo, adulterinos de diabolo iniquitatis fructus concipit: ut in Ieremia Frons meretricis facta est tibi. Lupanar, id est, locus meretriciosus, conscientia hominis peccatoris, vel corpus, in quo adulterinos cum daemonibus perpetrat concubitus: ut in Ezechiele: Et destruam lupanar tuum. Virago a viridiori aetate dicta est, sicut et virga, sicut et vitula. |
24 | Alias ab incorruptione, quasi virago, quod ignoret femineam passionem. Virago vocata, quia virum agit, hoc est, opera virilia facit, et masculini vigoris est. Antiqui enim fortes feminas viragines vocabant. Virgo autem non recte virago dicitur, si non viri officio fungitur: mulier vero, si opera virilia facit, recte virago dicitur, ut amazona. |
25 | Quae vero nunc femina, antiquitus vira vocabatur, sicut a servo serva, sicut a famulo famula, ita a viro vira. Hinc et virginis nomen dictum quidam putant. Virgo mystice aut sanctam Ecclesiam catholicam significat, quae fide est incorrupta, sive animam fidelem, quae non consentit contaminari suggestionibus diaboli, vel haereticorum erroribus corrumpi. |
26 | Cui dicit Apostolus: Despondi enim vos virginem castam exhibere Christo. Virgines, animae sanctorum a corruptione mundi per quinque sensus corporis se continentes, ut in Evangelio: Simile est regnum coelorum decem virginibus. Item virgines, animae continentium, non propter aeternam retributionem, sed propter favorem laudis humanae. Unde et supra: Et quinque fatuae. Et in Amos propheta: In die illa deficient virgines pulchrae. Lampades, opera iustitiae, ut in Evangelio: Accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae. Sterilis mystice sanctam Ecclesiam ante adventum Salvatoris nostri significat, ut in Isaia: Lauda, sterilis, quae non paris. Et in psalmo: Qui habitare facit sterilem in domo. Femina vero a partibus femorum dicta, ubi sexus species a viro distinguitur. |
27 | Alii graeca etymologia feminam ab ignea vi dictam putant, quia vehementer concupiscit. Libidiniosiores enim viris feminas esse, tam in hominibus, quam in animalibus. Unde nimius amor apud antiquos femineus vocabatur. Femina quando in bonam partem accipitur, significat Mariam matrem Domini, de qua Propheta ait: Femina circumdabit virum; aut humilitatem subiectorum. |
28 | Quando autem in malam partem, significat libidinem luxuriosorum. Senior est adhuc viridior. Unde in sexto libro Ovidius ait: Senior inter iuvenemque senemque. Senioris autem nomen aut dignitatem magisterii, aut maturitatem consilii significat. Unde in Epistola sua Petrus apostolus dicit: Seniores, qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum. Et Ioannes, Senior, inquit, electe Domine (II Ioan.). Et: Senior Gaio charissimo (III Ioan.). Senes autem quidam dictos putant a sensus diminutione, eo quod iam prae vetustate desipiant. |
29 | Nam physici dicunt stultos esse homines frigidioris sanguinis: prudentes, calidi. Unde et senes, in quibus iam friget, et pueri, in quibus necdum calet, minus sapiunt. Inde est, quod convenit sibi infantum aetas et senum. Senes enim per nimiam aetatem delirant, pueri per lasciviam, et infantes ignorant quid agant. Senex autem tantum masculini generis est, sicut anus feminini. Senex mystice quando in bonam partem accipitur, consummatae iustitiae significat hominem, et probatae scientiae: ut est illud in Genesi: Mortuus est Abraham senex et plenus dierum. Et in Salomone: Cani sunt hominis sensus, et aetas senectutis, vita immaculata. Quando vero in alteram partem ponitur, significat hebetudinem sensus, et insipientiam erroris. |
30 | Unde in Salomone scriptum est: Cunque iam senex esset, depravatum est cor eius. Senectus autem multa secum et bona affert et mala. Bona, quia nos a potentissimis dominis liberat, voluptatibus imponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia. Mala autem, quia senium miserrimum est debilitate et odio. |
31 | Subeunt enim morbi, tristisque senectus. Nam duo sunt, quibus minuuntur corporis vires, senectus et morbus. Senectus aliquando incommoda praesentis temporis significat: aliquando candorem virtutum. Nam propheta Dominum precatur in Psalterio, ita dicens: Ne proiicias me in tempore senectutis. Supplicat, ne tempore senectutis suae proiiciatur a Domino: quando fessa fit virtus corporis, plus indiget adiuvari. |
32 | Sed hanc senectutem non solum aetatem finitam debemus accipere: sed etiam cum tribulationibus crebris atque martyriis robur animae consenescit. Candorem autem virtutum significat illud, ubi scriptum est: Senectus mea in misericordia uberi. Senectus candidum caput habet. Quae similitudo (ut arbitror) hic iuste datur Ecclesiae: quoniam omnia merita sanctorum tanquam cani capitis purissima luce fulgebunt. Nec incassum addidit, mea: quia senectus humana morbis gravissimis sauciata tendit ad finem, querelis onerosa, colore deformis est. |
33 | At contra senectus Ecclesiae ad vitam ducit perpetuam, ad beatitudinem mirabilem, ad pulchritudinem singularem, ut luceant, sicut angeli Dei. Haec de sexu hominum et gradibus aetatum nunc dicta sufficiant. Iam de generationis serie dicenda sunt aliqua. |
1 | Pater est, a quo initium nascitur generis. Itaque is paterfamilias vocitatur. Pater autem dictus eo quod patratione peracta filium procreet. Patratio enim est rei veneriae consummatio. Lucretius: Et bene patratio patrum. Genitores autem a gignendo: et parentes, quasi parientes, et creatores. Crementum enim est semen masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc creatores parentes dicuntur. |
2 | Multis modis in Scripturis pater positus reperitur: quia aut naturaliter pater dicitur, ut Deus pater omnium, a quo sunt omnia, quia ab eo omnia originem habent; aut generatione, sicut nominatur ab eo, quod filium genuit, ut est illud: Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, etc.; aut posteritatem gentis ab eo ortae: sicut in Evangelio legitur, Iudaeos Domino dixisse: Pater noster Abraham est, et dives in inferno positus patrem vocavit Abraham. Pater vero homo primus, Adam intelligitur: ut est illud Isaiae: Pater vester primus peccavit. Item pater, mundus sive diabolus est, ut in Evangelio: Vos de patre diabolo estis. Et in Zacharia: Patres vestri ubi sunt? Rursum patres apostoli, sive prophetae, ut in psalmo: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Et doctrina dicitur pater, sicut Paulus aliquibus fidelibus ait: Licet multos magistros haberetis, tamen non multos patres. |
3 | Ego enim per Evangelium in Christo vos genui. Aut veneratione, sicut monastica disciplina docet monachos: ut illum, qui super eos pastor constitutus est, abbatem et dominum vocent. Sed quaeritur, cum Dominus discipulis suis iusserit, dicens: Patrem nolite vocare vobis super terram, quia unus est Pater vester, qui in coelis est: nec vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus, quare adversum hoc praeceptum doctorem gentium Apostolus esse se dixerit: aut quomodo vulgato sermone, maxime in Palestinae et Aegypti monasteriis se invicem patres vocent? |
4 | Quod sic solvitur, aliud esse natura patrem vel magistrum, aliud indulgentia. Nos si hominem patrem vocamus, honorem aetati deferimus, non auctorem nostrae ostendimus vitae: quia nec initium vitae ex eis habemus, sed transitum vitae per eos accepimus. Magister quoque dicitur ex consortio veri magistri. Et ne infinita replicem, quomodo unus per naturam Deus et unus filius non praeiudicat caeteris, ne per adoptionem dii vocentur et filii: ita et unus pater et magister non praeiudicat aliis, ne abusive appellentur patres et magistri. |
5 | Mater dicitur quod exinde efficiatur aliquid. Mater enim quasi materia. Nam causa pater est. Mater significat Ecclesiam, ut est illud Psalmistae: Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem. Item mater est coelestis Ierusalem, ut in Apostolo: Quae autem sursum est, libera est, quae est mater omnium nostrorum. Iterum mater synagoga Iudaeorum intelligitur, ut est illud Ieremiae prophetae: In sceleribus vestris dimisi matrem vestram. Rursum pater vel mater Babylonia sive generatio carnalis est, ut Psalmista dicit: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Paterfamilias autem dictus, quod omnibus in familia sua positis servis, tanquam pater filiis, patria dilectione consulit, servorumque conditionem a filiorum affectu non discernit, sed quasi membrum unum complectitur. Hinc enim exortum est nomen patrisfamilias. Qui autem inique dominantur in servis, hoc se nomine nequaquam putent appellari. |
6 | Qui sit autem paterfamilias mystice intelligendus, parabola evangelica docet, cum ibi ita legitur: Simile est regnum coelorum patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Quis vero patrisfamilias similitudinem rectius tenet, quam conditor noster, qui regit quos condidit, et electos suos sic in hoc mundo possidet, quasi subiectos Dominus in domo? |
7 | Qui habet vineam, universam scilicet Ecclesiam, quia ab Abel iusto usque ad ultimum electum, qui in fine mundi venturus est, quot sanctos protulit, quasi tot palmites misit. Matremfamilias inde vocari, quia per quamdam iuris solemnitatem in familiam transit. Tabulae enim matrimoniales instrumenta emptionis suae sunt. |
8 | Alias sicut matrona est mater primi pueri, id est, quasi mater nati: ita materfamilias illa est, quae plures enixa est. Nam familia ex duobus esse incipit. Spiritaliter autem mater omnium fidelium sancta est Ecclesia, quae quotidie Deo filios generat per sacramenta divina et verbum Evangelii. Item Ierusalem coelestis mater nostra dicitur: ut est illud in Apostolo: Illa, inquit, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra. Nam familia pro servis abusive, non proprie, dicitur. |
9 | Iuxta allegoriam autem familia Christi plebs est Christiana, quae in sancta versatur Ecclesia, ut supra ostendimus. Unde dicitur in oratione sacerdotis ad Dominum: Familiam tuam, quaesumus, Domine, continua pietate custodi: quia aliter illaesa servari non potest, nisi eius protectione muniatur. |
10 | Avus patris pater est ab aevo dictus, id est, ab antiquitate. Proavus avi pater est, quasi prope avum. Abavus proavi pater iam longe ab avo. Atavus abavi pater. Tritavus atavi pater, quasi tetravus, id est, quartus supra avum. Sed tritavus ultimum cognationis nomen est. |
1 | Quadripartitus est autem ordo filiorum ita: unigenitus, primogenitus, medius, novissimus. Primogenitus, ante quem nullus: unigenitus, post quem nullus: medius, inter omnes: novissimus, post omnes, idem et minimus a monade. Novissimus autem, propter quod novus, quia caeteri praecedendo antiquiores existunt. |
2 | Quatuor etiam modis filii appellantur: natura, imitatione, adoptione, doctrina. Natura veluti cum dicuntur filii Abrahae Iudaei. Imitatione, ut ipsius Abrahae fidem imitantes ex gentibus dicente Evangelio: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae; vel sicut eosdem Iudaeos Dominus filios esse dicit diaboli, a quo non nati, sed quem fuerant imitati. Adoptione quoque, quod humana consuetudine nulli licet nescire: vel sicut nos Deo, non natura, sed adoptione dicimus: Pater noster, qui es in coelis. Doctrina, sicut Apostolus filios suos appellat eos, quibus Evangelium praedicavit. |
3 | Filii populi fideles per apostolorum praedicationem in Ecclesia renati: sicut ait Apostolus: In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. Quibus per Psalmistam Dominus dicit: Venite, filii, audite me. Filii, haereticorum discipuli, ut in Iob: Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt. Filii, reprobi omnes: ut in Epistola Ioannis: In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli. Filia, anima fidelis sive Ecclesia, ut in psalmo: Audi, filia, et vide. Et in malam partem: Filia Babylonis misera. Filiae, animae sanctorum, ut in propheta: Ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias. Item filii reprobi omnes, ut in Isaia: Praeparate filios occisionis in iniquitate patrum suorum. Filii autem ideo in legibus liberi appellantur, ut isto vocabulo secernantur a servis: quia sicut servus in potestate est Domini, sic filius in potestate est patris. Inde etiam fit filio emancipatio, ut sit liber a patre: sicut fit servo manu remissio, ut sit libertus a Domino. Item liberi dicti, qui ex libero sunt matrimonio orti. |
4 | Nam filii ex libero et ancilla servilis conditionis sunt: semper enim qui nascitur, deteriorem parentis statum sumit. Naturales autem dicuntur ingenuarum concubinarum filii, quos sola natura genuit, non honestas coniugii, idem pueri a pube. Adoptivus filius est, qui aut patre iusto aut avo aut proavo cuius potestate per mancipationem est traditus in alienam potestatem, qui utriusque fert nomen, ut Fabius Emilius, vel Scipio Paulinus. |
5 | Mystice autem adoptivi filii intelliguntur esse Christiani, quos Deus Pater mittens unigenitum Filium suum immensa gratia per Spiritus sancti donum in locum adoptavit filiorum. Unde et Apostolus ad credentes ait: At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret: ut adoptionem filiorum reciperemus. |
6 | Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, abba Pater. Itaque iam non est servus, sed filius. Quod si filius, et haeres per Deum. Gemini sunt non duo tantum simul nati, sed etiam plures. De geminis autem unus abortivus: alter, qui legitime natus fuerit, volpicus nominatur. Gemini autem in Scripturis iuxta allegoriam duo populi intelliguntur, hoc est, Iudaeorum et gentilium. |
7 | Hos praefigurabant illi gemini Rebeccae, quos genuit Isaac patriarchae. Unde ipsa Rebecca dum perrexisset, ut adoraret et consuleret Dominum, tale ab eo accepit responsum: Duae gentes in utero tuo sunt: et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et maior serviet minori. Quod et aliter iuxta tropologiam intelligi potest. |
8 | Siquidem et in singulis nobis hoc dici potest, quod duae gentes et duo populi sint intra nos, vitiorum scilicet atque virtutum. Sed iste minor est, ille maior. Semper enim plures sunt mali, quam boni, et vitia numerosiora sunt virtutibus: sed tamen et in nobis gratia Dei populus populum superat, et maior serviet minori. Serviet enim caro spiritui, et vitia virtutibus cedunt. |
9 | Posthumus vocatur eo quod post humationem patris nascitur, id est post obitum. Iste et defuncti nomen accepit. Sic enim lex voluit, ut qui defuncto nascitur, defuncti nomine appelletur. Nothus dicitur, qui de patre nobili et matre ignobili gignitur, sicut ex concubina. Est autem hoc nomen Graecum, et in latinitate defecit. Huic contrarius est spurius, qui de matre nobili et patre ignobili nascitur. Item spurius patre incerto, matre vidua genitus, velut tantum spurii filius: quia muliebrem naturam veteres spuriam vocabant. |
10 | Latine autem spurii, quasi extra puritatem, id est quasi immundi. Legitur enim in libro Regum vir spurius, nomine Goliath, de castris Philistinorum processisse, quem David vicit, atque percussit, quod significat Redemptorem nostrum, qui fortis manu Goliath, qui transmigrans interpretatur, et significat diaboli superbiam, singulari certamine congressum prostravisse, ac populum Dei a timore eius eripuisse. |
11 | Nepos est, qui ex filio natus est. Dictus autem, quasi natus post. Primum enim filius nascitur, deinde nepos. Gradus enim substitutionis est. Hinc et posteritas, quasi postera aetas. Nepos autem utriusque sexus est. Nam ut neptis dicamus, in iure est propter discretionem successionis amissam. Pronepos est, qui ex nepote conceptus natusque est, et dictus pronepos, quasi natus porro post. |
12 | Ex hoc quoque gradu incipit vocari et progenies, quia non est in eis longa posteritas. Sicut autem inferius longe editi progenies dicuntur: ita superius proavi, atavi, qui et progenitores appellantur, quasi porro generantes. Pronepos dictus, quia prope non potest. Abnepos, quia seiungitur a nepote. |
13 | Etenim inter illum et nepotem pronepos. Adnepos, abnepotis filius. Trinepos adnepotis filius quia post nepotem quartus in ordine est, quasi tetranepos. Minores autem non dicimus, nisi quoties graduum deficit nomen, ut puta filius, nepos, pronepos, abnepos, atnepos, trinepos. Ubi isti gradus defecerint, merito iam dicimus minores sicut et maiores dicimus pro patre patris, avi, proavi, abavi, atavi, tritavique vocabulum. |
1 | Agnati dicti eo quod accedant pro natis, dum desunt filii. Qui ideo prius in genere agnoscuntur: quia veniunt per virilis sexus personas: veluti frater eodem patre natus, vel fratris filius, nepos, vel ex eo iterum patruus. Cognati dicti, quia sunt et ipsi propinquitate cognationis coniuncti, qui inde post agnatos habentur, quia per feminini sexus personas veniunt: nec sunt agnati, sed alias naturali iure cognati. |
2 | Proximus propter proximitatem sanguinis appellatus. Consanguinei eo quod ex uno sanguine, id est, ex uno patris semine nati sunt. In Scriptura ergo sacra non tantum illi cognati dicuntur, qui historialiter quadam proximitate consanguinitatis sociati videntur: sed etiam illi, quos cognatio spiritalis in fide et bonis operibus coniungit. |
3 | Quod ibi monstratur, ubi fideles de gentibus semen Abrahae nuncupantur. Unde Apostolus dicit: Non omnes qui ex Abraham nati sunt, filii dicuntur Abraham: sed qui ex fide Abrahae sunt, illi aestimantur in semine: quoniam qui ex fide sunt, illi filii sunt Abrahae. Proximi autem mystice fide propinqui intelliguntur: ut est illud in Salomone: Venite et manducate et bibite et inebriamini, proximi. Vicini, propinqui, ut in Exodo: Assumet vicinum suum, qui coniunctus est domui suae. Et in Salomone: Melius est vicinus iuxta, quam fraterprocul. Fratres dicti eo quod sint ex eodem fructu, id est, ex eodem nati semine. |
4 | Germani vero de eadem genitrice manantes, non (ut multi dicunt) de eodem germine, qui tantum fratres vocantur. Ergo fratres ex eodem fructu, germani ex eadem genitrice manantes. Uterini vocati, quod sint ex diversis patribus et utero uno editi: nam uterus tantum mulieris est. Quatuor autem modis in Scripturis divinis fratres dici constat: natura, gente, cognatione, affectu. |
5 | Natura, ut Esau et Iacob, Andreas et Petrus, Iacobus et Ioannes. Gente, ut omnes Iudaei fratres inter se vocantur. Unde dicit in Deuteronomio: Si autem emeris fratrem tuum, qui est Hebraeus. Et Apostolus: Optabam, inquit, ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae. Porro cognatione fratres vocantur, qui sunt de una familia, id est, patria, quas Latini paternitates interpretantur, cum ex una radice multa generis turba diffunditur. |
6 | Et in Genesi dixit Abraham ad Lot: Non sit rixa inter me et te, et inter pastores tuos et pastores meos, quia omnes nos fratres sumus. Et certe Lot non erat frater Abrahae: sed filius fratris eius Aaron. Quarto modo affectu fratres dici, qui in duo scinduntur, spiritale et commune: spiritale, quoniam omnes Christiani fratres vocamur: ut: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum; in commune, cum et omnes homines ex uno patre nati pari inter nos germanitate coniungimus, Scriptura loquente: Dicite his qui oderunt vos: Fratres nostri vos estis. |
7 | Germana ita intelligitur, ut germanus eadem genitrice manans. Mystice Christus frater est, de quo in Canticis canticorum dicit: Frater meus et ego illi. Item fratres, Apostoli, sive omnes sancti, ut in psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis. Et in aliam partem, ut in Iob: Fratres mei praeterierunt me sicut torrens. Amici, apostoli vel omnes sancti: ut in Evangelio: Iam non dico vos servos, sed amicos. Et in aliam partem: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Sodales apostoli, ut in Canticis canticorum: Ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum. Soror autem, ut frater. |
8 | Nam soror est ex eodem semine, dicta quod sola cum fratribus in sorte agnationis habeatur. Mystice autem sororis nomina sancta Ecclesia vel anima fidelis accipi potest. Unde in Cantico canticorum sponsus ad sponsam dicit: Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa! Pulchriora ubera tua vino: et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. In mammis sancti doctores intelliguntur propter consolationem infirmorum, et parvulorum sustentationem, quae lacte exprimitur. In uberibus suavitas gratiae designatur, quae pulchior est austeritate legis. |
9 | In odore unguentorum fama suavissima insinuatur diffusae fidei, quae per totum orbem spargitur. Haec quoque legi veteri praefertur, quae in sola Iudaea coangustata diu latebat. Fratrum patrueles dicti eo quod patres eorum germani fratres inter se fuerunt. Consobrini vero vocati, quia aut ex sorore et fratre, aut ex duabus sororibus sunt nati, quasi consorini. |
10 | Matrueles autem materterae filii sunt. Sobrini, consobrinorum filii. Patruus frater patris est, quasi pater alius. Unde et moriente patre pupillum prior patruus suscipit, et quasi filium lege tuetur. Avunculus est frater matris, cuius nomen formam diminutivi habere videtur, quia ab avo venire monstratur. Amita est soror patris, quasi alia mater. Matertera, soror matris quasi altera mater. Socer, quia filiam dedit. Gener, quia filiam duxit. Gener autem dictus, quod asciscatur ad augendum genus. |
11 | Socer autem et socrus, quod generum vel nurum sibi associat. Vitricus est, qui uxorem ex alio viro filium aut filiam habentem duxit: et dictus vitricus, quasi novitricus, quod a matre superducatur novus. Privignus est, qui ex alio patre natus est: et privignus dici putatur, quasi privigenus, quia prius genitus. Unde et vulgo ante natus dicitur. Vocabula haec a gente videntur declinata: genitor genitrix, agnati agnatae, cognati cognatae, progenitores progenitrices, germani germanae. |
1 | Vir sexum significat, non coniugium, nisi adieceris, vir eius. Maritus vero etiam sine adiectione coniugem sonat, et a mare maritus, quasi mas. Est enim nomen primae positionis, quod facit in diminutione masculus, in derivatione maritus. Sponsus ab spondendo vocatus. Nam ante usum tabellarum matrimonii cautiones sibi invicem emittebant, in quibus spondebant se invicem consentire in iura matrimonii, et fidei iussores dabant. |
2 | Unde et admissum est, ut sponsum dicamus virum ab spondendo, et sponsam similiter. Caeterum proprie spondere velle est. Ergo sponsum, non quia permittitur, sed quia spondet et sponsores dat. Sponsus Christus ideo, quod a Patre ab initio sit repromissus, ut in Psalmo: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Sponsa Ecclesia, quae utique divinis sponsionibus sit promissa, ut in Cantico canticorum: Veni a Libano, sponsa, veni a Libano, hoc est, a candore baptismatis. |
3 | Nuptiae copulatio Verbi Dei et carnis, ut in Evangelio: Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Item nuptiae societas angelorum et hominum per Dominum Christum facta, ut in Evangelio: Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Thalamus uterus virginis Mariae, ut in Psalmo: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Thalami corda sanctorum, ut in Ezechiele: Osculum reconciliatio hominis in Deum: sicut de prodigo filio dicitur: Et osculatus est eum. Et in Apostolo: Reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius. Et in malam partem: Iuda, osculo filium hominis tradis! Risus gaudium sempiternum, sicut in Salomone pro Ecclesia dicitur: Et ridebit in die novissimo. Et in aliam partem: Ego quoque interitu vestro ridebo. Arrabo dicta, quasi arrha bona. |
4 | Quod enim datur pro coniugio, bene datur: quia coniugium bonum est. Quod vero causa fornicationis aut adulterii, malum est: idcirco arrabo non est. Dicta autem arrha a re, pro qua traditur. Est autem arrha non solum sponsio coniugalis, sed etiam pro qualibet promissa re data, ut compleatur. Proci, nuptiarum petitores, a precando et petendo dicti. |
5 | Pronuba dicta eoque nubentibus praeest, quaeque nubentem viro coniungit, ipsa est et paranympha. Nam nympha sponsa in nuptiis, et nympha prolabationis officio, quod et ad nomen nubentis alludit. Coniuges appellati propter iugum, quod imponitur matrimonio coniungendis. Iugo enim nubentes subiici solent propter futuram concordiam, ne separentur. |
6 | Coniuges autem verius appellantur a prima dispositionis fide, quamvis adhuc inter eos ignoretur coniugalis concubitus: sicut Maria coniux Ioseph vocatur, inter quos nec fuerat nec futura erat carnis ulla commistio. Matrona est, quae iam nupsit, et dicta matrona, quasi mater nati: vel quia iam mater fieri potest. Unde et matrimonium dictum. Distinguitur autem inter matronam et matremfamilias. Nam matronae, quae iam in matrimonium convenerunt: matres, quae genuerunt: matresfamiliae, quae per quamdam iuris solemnitatem in familiam mariti transierunt. |
7 | Monogamus dictus, qui uni tantum nupsit. Monos enim apud Graecos unum dicitur: gamos nuptiae interpretantur. Digamus autem et trigamus a numero uxorum vocatus, quasi duarum vel trium maritus. Vidua vocata, quod cum viro duo fuerint, nec circa consortium alterius viri post mortem coniugis primi adhaeserit. Nam quae alteri post mortem prioris viri nupserit, viduae non dicuntur. |
8 | Item vidua quod sola sit, nec circa consortium alterius viri coniugalia iura custodiat. Fratris uxor fratrissa vocatur: mariti frater levir dicitur. Duorum inter se fratrum uxores ianitrices vocantur, quasi eamdem ianuam terentes, vel per eamdem ianuam iter habentes. Viri soror glos appellatur. Sororis vir speciale nomen non habet, nec uxoris frater. Matrimonium est nubilium iusta conventio et conditio. Coniugium est legitimarum personarum inter se coeundi et copulandi nuptiae. |
9 | Tribus autem ob causis ducitur uxor. Prima est causa prolis, de qua legitur in Genesi: Et benedixit eos dicens: Crescite et multiplicamini. Secunda causa adiutorii, de qua ibi in Genesi dicitur: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adiutorium simile sibi. Tertia causa incontinentiae. Unde dicit Apostolus, ut qui se non continet, nubat. In eligendo marito quatuor exspectari solent: virtus, genus, pulchritudo, sapientia. |
10 | Ex his sapientia potentior est. Ad amoris effectum refert haec quatuor Virgilius de Aenea, quod his Dido impulsa est in amorem eius: pulchritudine: Quem sese ore ferens!. . . virtute: . . . Quam forti pectore et armis! oratione: . . . . . Heu quibus ille Iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat! genere: Credo equidem (nec vana fides) genus esse deorum. Item in eligenda uxore quatuor res impellunt hominem ad amorem: pulchritudo, genus, divitiae, mores. Melius tamen si in ea mores magis quam pulchritudo quaeratur. |
11 | Nunc autem illae quaeruntur, quas aut divitiae aut formae non quas probitas morum commendat. Ideo autem feminae sub viri potestate consistunt, quia levitate animi plerumque decipiuntur. Unde et aequum erat eas viri auctoritate reprimi. Proinde et veteres voluerunt feminas innuptas, quamvis perfectae aetatis essent, propter ipsam animi levitatem in tutela consistere. |
12 | Mystice autem viri nomine aut Christus intelligitur, qui est sponsus Ecclesiae, aut spiritus hominis, id est mens et ratio, quae animam regit, et in ea dominatur. Nam vir et uxor eius Christus et Ecclesia. Unde dicit Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Similiter et sponsus et sponsa eamdem rem significant: quoniam sponsus Christus inde est dictus, ut supra ostendimus, quia a Patre ab initio fuit promissus. |
13 | Unde et in psalmo legitur: In sole tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Sponsa vero eius est Ecclesia, quae utique divinis sponsionibus fuit promissa. Unde in Cantico Canticorum dicitur: Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni. Libanus candor, interpretatur, id est, anima bonis actibus candidata. |
14 | Quam tertio sponsus hortatur, ut veniat; primo viventem in carne per bona opera; secundo absoluta carne ad percipiendam vitam beatam; tertio recepto corpore ad perfruendum post resurrectionem gaudio perfecto. Item in contrariam partem vir ponitur: ut est illud in Genesi: Pulchra facie valde virgo, quam vir non cognoverat, id est diabolus, qui plerumque mentem cogitatione corrumpit. |
15 | Coniugium vero spiritale, hoc est, coniunctio Christi et Ecclesiae multa bona in se habet, quia illud, quod diximus in viro eligendo, maxime viget in Christo, hoc est, virtus et sapientia, genus et pulchritudo. De qua ait Apostolus: Christum dico Dei virtutem et Dei sapientiam. Et propheta: Generationem, inquit, eius quis enarrabit? Et in psalmo de ipso legitur: Speciosus forma prae filiis hominum. In uxore autem eius similiter illa quatuor, quae ante numeravimus, inveniuntur, hoc est, pulchritudo, genus, divitiae, mores. |
16 | Nam in Cantico canticorum de eius pulchritudine ita dicitur: Pulchra es, amica mea, suavis et decora, sicut Ierusalem. De genere quoque eius dicit B. Petrus apostolus: Vos genus regium et sacerdotale. De divitiis illius scriptum est: In operibus manuum illius divitiae multae. Honestatem autem morum illius pene omnis Scriptura sacra praedicat. |
17 | Unde non est necesse aliquod exemplum inde ponere. Hic ergo vir virgo est in carne, et monogamus in spiritu, quia aliam sponsam nescit praeter sanctam Ecclesiam catholicam. Cui ipsa sponsa dicit in Cantico Canticorum. Dilectus meus mihi, et ego illi. Qui uxori suae dotem dedit, quando pretium sanguinis sui pro ea fudit. |
18 | Arrham tribuit, quando gratiam Spiritus sancti illi dans aeternam in coelis haereditatem promisit. Unde Apostolus de eodem spiritu ait: Ipse est pignus haereditatis nostrae. |
1 | Mors dicta, quod sit amara, vel a marte, qui est effector mortium, sive a morsu hominis primi, quod vetitae arboris pomum mordens mortem incurrit. Tria sunt autem genera mortis; acerba, immatura, naturalis. Acerba infantum: immatura iuvenum: merita, id est, naturalis senum. Vivi aliquando iusti intelliguntur, qui consistunt in aeterna vita. |
2 | Unde est illud: Placebo Domino in regione vivorum. Et in aliam partem: Laudavi magis mortuos quam viventes, hoc est, bono fine consummatos, quam viventes in peccatis. Mortui enim aliquando peccatores vel infideles significant, ut est in Evangelio: Sine mortuos, ut sepeliant mortuos suos. Et in bonam partem: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Unde scriptum est in Psalterio: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Et in Apostolo: Mortui enim, inquit, estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Mors autem non solum carnis obitum, sed etiam interitum animae et damnatorum inferni significat. |
3 | Unde scriptum est: Quocunque die comederitis ex eo, morte moriemini. Et alibi Salvator ait. Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Et rursum: Ego sum, inquit, resurrectio et vita: qui credit in me, non morietur in aeternum. Et in Psalterio scriptum est: Mors peccatorum pessima est. Mortem peccatorum illam dicit, quae ab homine non potest intueri, quam non solum malam, sed etiam pessimam esse profitetur. |
4 | Revera pessima, quoniam eam aeterna poena comitatur. Viventes mundo et mortui Deo peccatores intelliguntur in psalmo: Descendunt in infernum viventes. Cadaver autem est, si insepultum iacet. Nam cadaver nominatum a cadendo, quia iam stare non potest. Quod dum portatur, exsequias dicimus, crematum reliquias, conditum, iam sepultum. |
5 | Corpus autem consuetudine dicitur, ut est illud: Cum corpora luce carentum. Mystice cadavera infidelium corpora significant, ut est illud in Propheta: Et impleam vallem Iosaphat cum cadaveribus mortuorum. Item in aliam partem ponuntur, ut illud in Psalterio: Posuerunt cadavera servorum tuorum. Defunctus vocatur, quia complevit vitae officium. |
6 | Nam dicimus functos officio, qui officia debita compleverunt. Unde est: Et honoribus functus. Hinc ergo defunctus, quod ab officio sit vitae depositus, sive quasi diem functus. Sepultus autem dictus eo, quod iam sine pulsu et palpitatione est, id est, sine motu. Sepelire est autem condere corpus. Nam humare obruere dicimus, hoc est, humum iniicere. |
7 | Sepultus autem non vitiis obrutum aut damnatum in inferno significat. Unde dicitur: Mortuus est et dives, et sepultus est in inferno. Sepulcrum vero allegorice corpus peccatoris intelligitur, mortuam vitiis animam intrinsecus retinens. Et in Evangelio dicitur: Quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum. Aliquando tamen sepulcrum memoriam mortis et resurrectionis Domini significat, ut in Isaia: Et erit, inquit, sepulcrum eius gloriosum. |
1 | Portenta esse Varro ait, quae contra naturam nata videntur: sed non sunt contra naturam: quia divina voluntate fiunt, cum voluntas Creatoris cuiusque conditae rei natura sit. Unde et ipsi gentiles Deum modo naturam, modo deum appellant. Portentum ergo fit non contra naturam, sed contra quam est nota natura. Portenta autem et ostenta, monstra atque prodigia ideo nuncupantur, quod portendere atque ostendere, monstrare ac praedicere aliqua futura videntur. |
2 | Nam portenta dicta perhibentur a portendendo, id est praeostendendo. Ostenta autem, quod ostendere quidquam futurum videantur. Prodigia, quod porro dicant, id est futura praedicant. Monstra vero a monitu dicta, quod aliquid significando demonstrent: sive quod statim monstrent quid appareat. Et hoc proprietatis est, abusione tamen scriptorum plerumque corrumpitur. |
3 | Quaedam autem portentorum creationes in significationibus futuris constitutae videntur. Vult enim Deus interdum ventura significare per aliqua nascentium noxia, sicut per somnos et per oracula qua praemoneat et significet quibusdam vel gentibus, vel hominibus futuram cladem; quod plurimis etiam experimentis probatum est. |
4 | Xerxen quippe vulpes ex equa creata solvi regnum portendit. Alexandro ex muliere monstrum creatum, quod superiores corporis partes hominis, sed mortuas habuerit inferiorum diversarum bestiarum, sed viventes significasse repentinam regis interfectionem; supervixerant enim deteriora melioribus. Sed haec monstra, quae in significationibus dantur, non diu vivunt, sed continuo, ut nata fuerint, occidunt. |
5 | Inter portentum autem et portentuosum differt. Nam portenta sunt, quae transfigurantur, sicut fertur in Umbria mulierem peperisse serpentem. Unde Lucanus: Matremque suus conterruit infans. Portentuosa vero levem sumunt mutationem; ut exempli causa cum sex digitis nati. Portenta igitur vel portentuosa existunt, alia magnitudine totius corporis ultra communem hominum modum, quatenus fuit Titan in novem iugeribus iacens, Homero testante. |
6 | Alia pravitate totius corporis, ut nani, vel quos Graeci Pygmaeos vocant, eo quod sint staturae cubitalis. Alia, magnitudine partium, veluti capite informi, aut superfluis membrorum partibus, ut bicipites et trimani, vel cynodentes, quibus gemini procedunt dentes. Alia defectu partium, in quibus altera pars plurimum defecit ab altera, ut manus a manu, vel pedes a pede. |
7 | Alia discissione, ut sine manu aut capite generata, quos Graece steresios vocant. Alia per numeria, quando solum caput aut crus nascitur. Alia, quae in parte transfigurantur: qui leonis habet vultum vel canis, vel taurinum caput aut corpus, ut Erfasi dememorant genitum Minotaurum, quod Graeci heteromorphian vocant. Alia, quae ex omni parte transfigantur in alienae creationis portentum, ut ex muliere vitulum dicit historia generatum. Alia, quae sine transfiguratione mutationem habent locorum, ut oculos in pectore, vel in fronte: aures supra in tempore: vel sicut Aristoteles tradidit quemdam in sinistra parte iecur, in dextra parte splen habuisse. |
8 | Alia, secundum connaturationem, ut in alia manu digiti plures connaturati et cohaerentes reperiunt, in alia minus, sive in pedibus. Alia secundum immaturam et intemperatam creationem, sicut hi, qui dentati nascuntur, sive barbati vel cani. Alia complexu plurimarum differentiarum, sicut illud, quod diximus in Alexandro multiforme portentum. Alia commistione generis, ut androgyni et hermaphroditae nuncupantur. |
9 | Ermaphroditae autem nuncupati eo quod in eis uterque sexus appareat. Erma quippe apud Graecos masculus, aphrodi femina nuncupatur. Hi dextram mamillam virilem, sinistram muliebrem habentes, vicissim coeundo et gignunt et pariunt. Sicut autem in singulis gentibus quaedam monstra sunt hominum: ita et in universo genere humano quaedam monstra sunt gentium, ut gygantes, cynocephali, cyclopes, et caetera. |
10 | Gigantes dictos iuxta Graeci sermonis etymologiam, qui eos gegines existimant, id est, terrigenas eo quod eos fabulose pariens terra immensa mole et similes sibi genuerit. Ge enim terra appellatur: genos, genus: licet et terrae filios vulgus vocet, quorum genus incertum est. Falso autem opinantur quidam imperiti de Scripturis sacris praevaricatores, angelos cum filiabus hominum ante diluvium concubuisse, et exinde natos gigantes, id est, nimium grandes et fortes viros, de quibus terra completa est. |
11 | Cynocephali appellantur eo quod canina capita habeant, quosque ipse latratus magis bestias quam homines confitetur: hi in India nascuntur. Cyclopes quoque eadem India gignit, et dicti cyclopes eo quod unum habere oculum in fronte media perhibentur. Hi et agriophagitae dicuntur propter solas ferarum carnes, quas edunt. Lemnias in Libya credunt truncos sine capite nasci, et os et oculos habere in pectore. |
12 | Alios sine cervicibus gigni oculos habentes in humeris. In ultimo autem Orientis monstruosae gentium facies scribuntur. Aliae sine naribus aequali totius oris planitie informes habentes vultus. Alii labro subteriore adeo prominente, ut in solis ardoribus totam ex eo faciem contegant dormientes. Aliis concreta ora esse modico tantum foramine, calamis avenarum haurientes pastus. |
13 | Nonnulli sine linguis esse dicuntur, in vicem sermonis utentes nutu sive motu. Panotios apud Scythiam esse ferunt, tam diffusa magnitudine aurium, ut omne corpus contegant: pan enim Graeco sermone omne, othim aures dicuntur. Artabatice in Aethiopia proni, ut pecora, ambulare dicuntur. Quadragesimum aevi annum nullus supergreditur. Satyri homunciones sunt aduncis naribus, cornua in frontibus, et caprarum pedibus similes: qualem in solitudine Autumus (Antonius] sanctus vidit, qui etiam interrogatus a Dei servo, respondisse fertur, dicens: Mortalis ego sum, unus ex accolis eremi, quos vario delusa errore gentilitas faunos satyrosque colit. |
14 | Dicunt quidam esse silvestres homines, quos nonnulli fatuos ficarios vocant. Sciopodum gens fertur in Aethiopia singulis cruribus et celeritate mirabili, quos inde sciopodas Graeci vocant eo quod per aestum in terra resupini iacentes pedum suorum magnitudine adumbrantur. Antipodas in Libya plantas versas habent post crura, et octenos digitos in plantis. |
15 | Ippodes in Scythia sunt, humanam formam et equinos pedes habentes. In India ferunt esse gentem, qui Macrobii nuncupantur, duodecim pedum staturam habentes. Est et gens ibi statura cubitalis, quos Graeci a cubito Pygmaeos vocant, quos vulgus septemcaulinos vocant eo quod septem sub uno caule requiescunt: de qua supra diximus. Hi montana Indiae tenent, quibus vicinus est Oceanus. Perhibent et in eadem India esse gentem feminarum quae quinquennes concipiunt et octavum vitae annum non excedunt. |
16 | Dicunt autem et alia hominum fabulose portenta, quae non sunt, sed ficta in causis rerum interpretantur, ut Geryonem Hispaniae regem triplici forma praeditum: fuerunt enim tres fratres tantae concordiae, ut in tribus corporibus quasi una anima esset. Gorgones quoque meretrices crinitae os serpentesque aspicientes convertebant in lapides, habentes unum oculum, quo invicem utebantur. |
17 | Fuerunt autem tres sorores unius pulchritudinis, quasi unius oculi, quae ita spectatores suos stupescere faciebant, ut vertere eos putarentur in lapides. Sirenas tres fingunt fuisse ex parte virgines, et ex parte volucres, habentes alas et ungulas: quarum una voce, altera tibiis, tertia lyra canebat; quae illectos navigantes sub cantu in naufragia trahebant. |
18 | Secundum veritatem autem meretrices fuerunt, quae transeuntes, quoniam deducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. Alas autem habuisse et ungulas, quia amor et volat et vulnerat; atque in fluctibus commorasse dicuntur, quia fluctus Venerem creaverunt. Scyllam quoque ferunt feminam capitibus succinctam caninis cum latratibus, magnis propter fretum Siculi maris, in quo navigantes verticibus in se concurrentium undarum exterriti latrare existimant undas, quas sorbentis aestus vorago collidit. Fingunt et monstra quaedam irrationabilium animantium, ut Cerberum inferorum canem tria capita habentem: significantes per eum tres aetates, per quas mors hominem devorat, id est, infantiam, iuventutem, senectutem; quem quidem ideo dictum Cerberum putant, quasi creovorum, id est, carnem vorans. |
19 | Dicunt et Hydram serpentem cum novem capitibus, quae Latine Caedra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. Sed constat Hydram locum fuisse emanantem aquas, vastantem vicinam civitatem, in quo, uno meatu clauso, multi erumpebant. Quod Hercules videns, loca ipsa exussit, et sic aqua clausit meatus. Nam Hydra ab aqua dicta est. Huius mentionem facit Ambrosius in similitudinem haeresium dicens: Haeresis enim quasi quaedam Hydra fabularum vulneribus suis crevit, et dum saepe recipitur, pullulat igni debita, incendioque peritura. |
20 | Fingunt et Chimaeram triformem bestiam, quae ore est leo, postremis partibus draco, media capra. Quam quidam physiologi non animal, sed Ciliciae montem esse aiunt, quibusdam locis leones et capreas nutrientem, quibusdam ardentem, quibusdam serpentibus plenam. Hunc Bellerophontis habitabilem fecit. Unde Chimaeram dicitur occidisse: Centauris autem species vocabulum indidit, id est, hominem mistum equo. |
21 | Quos quidem equites Thessalorum dicunt: sed pro eo quod discurrentes in bello velut unum corpus equorum et hominum viderentur, inde centauros factos asseverant. Porro Minocentaurum nomen sumpsisse ex tauro et homine: qualem bestiam dicunt fabulose in Labyrintho inclusum fuisse. De qua Ovidius: Semibovemque virum, semivirumque bovem. Onocentaurum autem vocari eo quod media hominis specie, media asini esse dicatur: sicut et Hippocentaurus; quod equorum hominumque in eis natura coniuncta fuisse putatur. |
22 | Hoc quoque notandum est, quod aliquando prophetici actus portenta dicuntur, cum aliquid de futuris praesignant: ut illud, quod Dominus ad Ezechielem ait: Fili hominis, dedi te in signum et portentum domui Israel. Unde idem propheta legitur iussus dormire in latere dextro ad tempus, et item in latere sinistro ad tempus, ut praefiguraret, quod Dominus populo Israelitico in vindictam evenire volebat. |
23 | Item legitur de Isaia, quod nudus et discalciatus ambulaverit ad praefigurandum vastationem terrae Iudaeorum, et captivitatem populi Israelitici. Et sic alii prophetae actibus suis et vaticiniis futura exemplabant. Similiter et in Novo Testamento signa, portenta et prodigia leguntur accidisse. Quod etiam et Ioel in suo libro praedicere videtur; ut est illud: Et erit, post haec effundam spiritum meum super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae: senes vestri somnia somniabunt: et iuvenes vestri visiones videbunt. Sed et super servos meos, et ancillas meas in diebus illis effundam spiritum meum: et dabo prodigia in coelo et in terra: sanguinem et ignem, et vaporem fumi. |
24 | Sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis: et erit, omnis quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit. Unde nobis non est necesse de portentis quae gentilium libri narrant diutius disputare. Sed et hoc nos convenit credere, quod quaecunque veraciter in rebus fiunt et in naturarum mutatione describuntur, non nisi ordinatione et voluntate Dei fieri posse, qui omnia iuste agit et recte disponit: quoniam iustus est Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. |
1 | Omnibus animantibus Adam prima vocabula indidit, appellans unicuique nomen ex praesenti institutione, iuxta conditionem naturae, cui serviret. Gentes autem unicuique animalium ex propria lingua dederunt vocabula. Non autem secundum linguam Latinam atque Graecam aut quarumlibet gentium barbararum nomina illa imposuit Adam; sed illa lingua, quae ante diluvium omnibus una fuit, quae et Hebraea nuncupata est. |
2 | Latine autem animalia sive animantia dicta, quod animentur vita et moveantur spiritu. Iuxta allegoriam vero animalia brutos homines significant, et terrena tantummodo cogitantes. Unde dicitur: Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, stultitia est illi. Hinc et per Psalmistam dicitur: Animalia tua habitabunt in ea. Animalia fuerunt gentes vera religione vacuatae. |
3 | Sed cum ad Dominum venerunt, factae sunt eius ope ditatae: ut iam nihil indigeant, sed rationabili ac pleno lumine compleantur. Haec habitabunt in Ecclesia, cum verae religionis cultum, ipso miserante, perceperint. Item illud, quod dicit Apostolus: Est corpus animale, est et spiritale: non prius spiritale, sed quod animale, dehinc quod spiritale. In corpore animali significat praesentis vitae statum, quandiu homo gerit corpus mortale. |
4 | Spiritale autem corpus significat futurae vitae immortalitatem, quando hoc corruptibile corpus induerit incorruptionem. Animale corpus est, dum cibis sustentatur, ut vivat: spiritale autem, cum horum nihil indigebit conversus in vitam. Omnia supradicta hoc sensu clauduntur. Non enim aliud continetur in superioribus, nisi quia animale corpus moritur, et resurget spiritale, quod neque iam manducet, nec infirmetur, nec sit fetidum, nec aegrum natura; quia animale ex Adam, spiritale vero per Christum in resurrectione mortuorum. |
5 | Animalia, quae ruminant, quae in lege munda describuntur, homines sunt sancti divina praecepta ore et corde sive opere semper meditantes; ut est illud in psalmo: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Animalia vero, quae non ruminant, peccatores sunt et immundi, minime legi Dei operam dantes, nec in eius meditatione studentes. Animalia quippe, quae ungulam findunt et ruminant, quae in lege mundana describuntur, sunt fideles, in utroque testamento credentes, et velut in duabus ungulis pedem operis forma gressus figentes. Animalia enim quae ruminant et ungulam non findunt, quae immunda narrantur, populi sunt Iudaeorum, qui testamentum vetus ore meditantur: sed novum minime recipiunt. |
6 | Item animalia cornuta, qui in sacrificio Deo offerri praecipiuntur, in esum fidelium carnes illorum conceduntur, sicut vituli, arietes, hirci, cervi, damulae, et capreoli virtutes significant sanctorum, cornua virtutum adversus diabolum et vitia peccatorum gestantes. Cornu mystice Christi regnum in Evangelio significat: Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui. Cornua septem potestates per omne tempus. |
7 | Unde in Apocalypsi, Vidi, inquit, agnum quasi occisum habentem cornua septem et oculos septem. Cornua trophaeum crucis Christi. In Habacuc: Cornua in manibus eius: ibi abscondita est fortitudo eius. Cornua superbia diaboli, vel potestates eius praesenti in tempore, sive regnum Antichristi in Apocalypsi. Cornua regna saeculi huius in Daniele. |
8 | Cornua superbia in Psalmo: Et a cornibus unicornium humilitatem meam. Et alibi: Et omnia cornua peccatorum confringam. Quadrupedia vocata, quia quatuor pedibus gradiuntur. Quorum quaedam dum sint similia pecoribus, tamen sub cura humana non sunt, ut cervi, damae et onagri, etc.; sed neque bestiae sunt, ut leones, neque iumenta, ut usus hominum iuvari possint. |
9 | Pecus dicimus omne quod humana lingua et effigie caret. Proprie autem pecorum nomen his animalibus accommodari solet, quae sunt aut ad vescendum apta, ut oves et sues: aut usui hominum commoda, ut equi et boves. Differt autem inter pecora et pecudes. Nam communiter veteres in significatione omnium animalium pecora dixerunt. |
10 | Pecudes autem tantum illa animalia, quae edunt, quasi pecuedes. Generaliter autem omne animal pecus a pascendo vocatum. Iumenta nomina inde traxerunt, quod nostrum laborem, vel onus suo adiutorio, subiectando, vel arando iuvent. Nam bos carpentum trahit, et durissimas terrae glebas vomere vertit: equus et asinus onera, et hominum in gradiendo laborem temperant. |
11 | Unde et iumenta appellantur ab eo, quod iuvent homines. Sunt enim magnarum virium animalia. Iumenta autem mystice fideles sunt in Eeclesia, sed spiritali intellectu carentes in Psalmo: Homines et iumenta salvabis, Domine. Item iumenta intellectu et eloquio carentes in psalmo: Ut iumentum factus sum apud te. Rursum iumenta homines luxuriosi sunt, de quibus in Ioel ita scriptum est: Computruerunt iumenta in stercore suo. Item iumentum corpus est Christi, ut quidam volunt. |
12 | Unde est illud Evangelicum: Imposuit illum in iumentum suum, et duxit illum in stabulum. Pecudes autem significant simplices homines et minus calentes ingenio, quos Dominus per gratiam Spiritus sancti illuminatos efficit gregem suum et inter oves suas numerari facit. Unde Psalmista de Christo dicit: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves, universa insuper et pecora campi. Pecora autem aliquando peccatores, et qui voluptatibus dediti sunt; ut in Zacharia: Pasce pecora occisionis. Et in Psalterio: Oves et boves, insuper et pecora. Pecora, simplices quique minus praediti ratiocinandi subtilitate, ut in Salomone: Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. Oves electum populum Christianum significant: sicut in Evangelio Dominus Petro dicit apostolo: Pasce oves meas. Qui ideo comparantur ovibus, quoniam se, praestante Domino, innoxia conversatione moderantur; deinde exuvias sine aliquo sensu doloris amittunt. |
13 | Nam sicut ovis tondentem se non increpat, ita nec iustus cupiditatem se exspoliantis accusat. Boves autem praedicatores designant, qui humana pectora mandatis coelestibus virtutum messem germinare fecerunt. Nec vacat quod dicit, insuper: quia non solum illi sancti subiecti sunt, sed etiam peccatores. Saepe enim de conversis talibus maiori gloria triumphat Dominus Christus. |
14 | Pecora enim sunt, dum in camporum libertate, id est, in mundi istius voluptate pascuntur: oves sunt, cum iam intra Domini septa clauduntur. Item alibi vox divina dicit: Meae sunt omnes ferae silvarum, iumenta in montibus, et boves. Ferae silvarum gentes significant, qui in saeculi istius nemoribus superstitione ferocissima versabantur. |
15 | Iumenta in montibus sunt simplices in Ecclesia catholica constituti, qui in cacumine fidei habitare noscuntur. Boves indicans apostolos et prophetas, qui in agro Domini assiduo laborare versati sunt. Quapropter his allusionibus competenter appositis praefigurat Ecclesiam catholicam de diversis mundi partibus colligendam. Discretio est autem inter armenta et greges. Nam armenta equorum et boum sunt; greges vero camelorum, caprarum et ovium sunt. |
16 | Ovis molle pecus lanis, corpore inerme, animo placidum: ab oblatione dictum eo quod apud veteres in initio non tauros, sed oves in sacrificio mactarent. Ex his quasdam bidentes vocant, eas quae inter octo dentes duas altiores habent, quas maxime gentiles in sacrificium offerebant. Oves autem (ut diximus) innocentes et simplices quoque in populo Christiano significant: necnon et ipsius Domini aliquando mansuetudinem et patientiam ovis typice demonstrat; ut est illud Isaiae de innocenti morte Salvatoris: Sicut ovis, inquit, ad occisionem ducetur et non aperiet os suum. Oves populi fideles in Evangelio: Oves meae vocem meam audient. Et in Psalterio: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves. Oves duae gentium populos significant, quas nutriet homo, id est, Christus, de quo legitur in Propheta. |
17 | In diebus illis nutriet homo vaccam boum, et duas oves, et prae ubertate lactis comedet butyrum. Item oves reprobi in Psalterio: Sicut oves in inferno positi sunt, et mors depascet eos, id est, diabolus. Vervex vel a viribus dictus, quod caeteris ovibus sit fortior; vel quod sit vir, id est, masculus; vel quod vermes in capite habeant, quorum excitati pruritu invicem se concutiunt, et pugnantes cum magno impetu feriunt. |
18 | Sic et aries vel apo tou areos, id est, a Marte vocatus. Unde apud nos in gregibus masculini mares dicuntur: sive quod hoc pecus a gentilibus primum aris est immolatum. Unde est illud: Aries mactatur ad aram. Arietes autem significant apostolos vel ecclesiarum principes. Unde in Isaia legitur: Arietes Nabaioth ministrabunt tibi. Et in Psalterio: Afferte Domino filios arietum. Hi, tanquam duces gregum, in causas Domini perduxerunt populum Christianum. |
19 | Filios autem arietum offerendos dicit, quos apostoli praedicatione genuerunt, non qui pravo dogmate probantur extranei. Arietes autem bene sunt apostolis comparati, quoniam (ut diximus) animalia ipsa plurimum fronte valent, et obiecta semper impingendo deiiciunt: quod praedicando fecerunt apostoli, qui diversas superstitiones, et idola firmissima coelestis verbi quadam fronte ruperunt. |
20 | Aries enim dictus est, quasi a fronte ruens. Et in aliam partem arietes principes sunt pravi, de quibus legitur in Ezechiel: Cum haedis et agnis et arietibus. Agnum, quanquam Graeci vocent apo tou agnou, quasi pium: et Latini tamen hoc nomen habere putant, eo quod prae caeteris animalibus matrem agnoscat adeo, etiam si in magno grege erraverit, statim balatu recognoscat vocem parentis. |
21 | Agnus autem aut personam Salvatoris nostri mystice gerit, cuius mors innocens salvavit genus humanum, de quo Ioannes ait: Ecce Agnus Dei: ecce qui tollit peccata mundi : aut cuiuslibet catholici vitam innoxiam, qui matris suae, hoc est, Ecclesiae vocem agnoscens obediendo eius adhaeret lateri, et obedit mandatis. Agni sancti, in Evangelio: Pasce agnos meos. Agni homines lascivientes in Isaia: Incrassatus est gladius meus de sanguine agnorum et hircorum. Agna vita activa in Levitico: Agat poenitentiam, et offerat agnam de grege sive capram; quae est contemplativae vitae figura. |
22 | Septem agni, et septem agnae, quae in lege Deo in sacrificium offerri praecipiuntur, sanctorum omnium plenitudinem, vel operis innocentiae obtinet mysterium. Fetus gemelli, duo charitatis praecepta, id est, dilectio Dei et proximi. In Canticis canticorum: Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas. Haedi ab edendo vocati: parvi enim pinguissimi sunt et saporis iucundi. Unde et edere; inde et edulium vocatur. Hi quoque iuxta allegoriam significant peccatores, qui ad sinistram iudicis in fine statuendi sunt, sicut iusti ad dexteram, quos oves significant. |
23 | Unde ipso Veritas in Evangelio ait: Stataet quidem oves a dextris, haedos autem a sinistris. Interdum autem et iusti hoc nomine exprimuntur, ob confessionem peccatorum, ut in Ieremia: Recedite, inquit, de medio Babylonis: de terra Chaldaeorum egredimini, et estote quasi haedi ante greges. Haedus Christus propter similitudinem carnis peccati: ut in Deuteronomio: Non coques haedum in lacte matris. Haedus Antichristum significat, ut illud in Evangelio: Nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer. Ovile ovium Ecclesia est, ut in Evangelio: Et fiat unum ovile et unus pastor. Pastor, Christus: ut in Evangelio: Ego sum pastor bonus. Pastores, apostoli, vel caeteri principes ecclesiarum; ut in Propheta: Dabo vobis, inquit, pastores secundum cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Pastores, sacerdotes improbi ut in Hieremia: Grex dispersus est, quia non est qui dispersa colligat, etc.. Custos, Dominus; in Iob: Tibi peccavi, o custos hominum. In Isaia: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?. Custodes apostoli vel caeteri praedicatores. |
24 | In Isaia: Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Mercenarii, populus Iudaeorum; in Evangelio: Quanti mercenarii in domo patris abundant panibus? Inquilinus haereticus, mercenarius populus Iudaeorum. In Levitico: Inquilinus sacerdotis et mercenarius non comedet ex eo, hoc est ex sacrificio corporis Domini. |
25 | Hircus, lascivum animal et petulcum, et fervens semper ad coitum, cuius oculi ob libidinem in transversum aspiciunt: unde et nomen traxit. Nam hirqui sunt oculorum anguli secundum Suetonium, cuius natura adeo calidissima est, ut ad adamantem lapidem, quem nec ignis nec ferrum domare valet, solus huius cruor dissolvat. Nam hircus, qui in lege pro peccatis offerebatur, peccatorum ostendit personam, qui fuso sanguine, hoc est, poenitentiae lacrymis solvit duritiam peccatorum. Unde in Psalterio ad Dominum dicit Ecclesia: Offeram tibi boves cum hircis. Hirci peccatores sive gentiles, in Daniele: Ecce autem hircus caprarum veniebat ab aquilone. Duo hirci, uterque populus, Iudaeorum scilicet et gentium, ex traduce peccati venientes in Levitico. |
26 | Alii autem duos hircos, Christum et Barrabam, intellexerunt. Boves (ut supra diximus), intelliguntur praedicatores, qui pectora humana feliciter exarantes, eorum sensibus coelestis verbi semina fructuosa condebant. Hirci vero intelliguntur, qui diabolicis pravitatibus studentes, hispidis vitiis vestiuntur. Hircus enim dictus est, quasi hirsutus; sed et eos cum bubus offert Ecclesia, quando conversi Christo Domino confitentur. Hircus enim fuit latro ille, qui pendebat in cruce, et mox factus est bos, quando ad confessionem veritatis respiciens pervenit. |
27 | Dixit enim: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum. Capros et capras a carpendis virgultis quidam dixerunt; alii quod carpunt aspera, nonnulli a crepitu crurium eas vocitatas putant. Agrestes caprae, quas Graeci pro eo quod acutissime videant, apo tou oxu derkesthai dorcadas appellaverunt. Morantur enim in celsis montibus, et quamvis de longe, vident tamen omnes qui veniunt. Idem autem et caprae. Idem ibices, quasi abices, eo quod instar avium ardua et excelsa teneant loca, et in montibus inhabitant, ita ut de sublimitate vix humanis obtutibus pareant. |
28 | Unde et meridiana pars ibices aves vocat, qui Nili fluenta inhabitant. Haec itaque animalia (ut diximus) in petris altissimis commorantur, et si quando ferarum vel hominum adversitatem persenserint, de altissimis saxorum cacuminibus sese praecipitantes, in suis cornibus illaesa suscipiunt. Capra carnem Salvatoris significat, hoc est, similitudinem carnis peccati, ut in Salomone: Fuge, dilecte mi, assimilare capreae. Item caprae, peccatores sive gentes, in Daniele: Ecce hircus caprarum, id est, princeps peccatorum. |
29 | Caprae ergo iusti interdum ex gentibus venientes, in Salomone: Capillatura tua sicut grex caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad. Hinc item dicit sponsus ad sponsam: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Quod enim haec animalia ferarum vel hominum adversitate perterrita, de altissimis rupibus se praecipitando, cornibus suis illaesa suscipiunt, significat quod iusti quique, et Deum timentes, legem Dei in duobus testamentis meditantes, et duobus praeceptis charitatis eam adimplentes, ab omni adversitate illaesi custodiuntur. |
30 | Grex intelligitur fidelium congregatio, veterem conversationem in baptismo relinquens, ut est illud in Cantico canticorum: Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro. Item grex est peccatorum collectio. In Ieremia: Congrega eos quasi gregem ad victimam. Cervi dicti apo ton ceraton, id est, a cornibus. Cerata enim Graece cornua dicuntur. Hi enim serpentum inimici cum sese gravatos infirmitate persenserint, spiritu narium eos extrahunt de cavernis, et, superata pernicie veneni, eorum pabulo reparantur. Dictamnum herbam ipsi prodiderunt. Nam eo pasti excutiunt acceptas sagittas. Mirantur autem sibilum fistularum: arrectis auribus acute audiunt, submissis nil. |
31 | Si quando immensa flumina vel maria transnatant, capita clunibus praecedentium imponunt, sibique invicem succedentes nullum laborem sentiunt ponderis. Cervus enim sanctos viros significat, Deum desiderantes. Unde Propheta ait: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Est enim illud animal primo innoxium, deinde velocissimum, tertio desiderio inardescente siticulosum. Serpentes naribus trahit: quos ut voraverit, venene aestuante permotus ad fontem aquarum, quanta potest velocitate, festinat. |
32 | Amat enim aqua dulci purissimaque satiari. Huius decora comparatio nostrum desiderium ardenter instigat, ut quando venena antiqui serpentis haurimus, et in intimis faucibus aestuamus, ad fontem divinae misericordiae illico festinemus; quatenus quod peccati adversitate contrahitur, dulcissimi haustus puritate vincatur. Nec vacat quod, ad fontes aquarum, dixit, non, aquas. |
33 | Fons enim aquarum Christus est Dominus, unde omnia fluunt quaecunque reficiunt. Fluenta enim plerumque siccari possunt: fons autem aquarum semper irriguus est. Unde merito dictum est, ad liquorem sacrae originis festinandum: ubi desiderium nostrum nunquam habere possit ieiunium. Item alibi scriptum est: Montes excelsi cervis. Item cervi, patriarchae. |
34 | Unde in Canticis canticorum pro Salvatore, qui ex eorum stirpe secundum carnem natus est, dicitur: Fuge, dilecte mi, assimilare capreae, hinnuloque cervorum. Cervi, apostoli. In Psalterio: Vox praeparantis cervos. Cerva est caro Domini. In Salomone: Cerva charissima et gratissimus hinnulus, ubera eius ebriant te, id est, evangelica doctrina. Cervae, apostoli ab hoc, quod spiritaliter parturiunt. |
35 | In Iob: Nunquid nosti tempus partus ibicum, vel parientes cervas observasti? Cervus est (ut diximus) venenosarum serpentium vorax, spinosa transcendens et summa agilitate praeditus, habitare diligit in montibus altissimis. Huic merito comparantur fideles, qui diabolum vorant, quando nequitias eius ad Domini laudem gloriamque convertunt; vitiaque huius saeculi quasi spinas bona conversatione transiliunt: et habitant in montibus, id est, apostolis et prophetis, qui sanctis praedicationibus suis in hoc mundo solida cacumina esse meruerunt. |
36 | Tragelaphi a Graecis dicti, qui dum eadem specie sint, ut cervi, villosos tamen habent armos, ut hirci, et menta prolixis hirsuta barbis, qui non alibi sunt quam circa Fasidem. Hinnuli filii sunt cervorum. Damula vocata, quod de manu fugiat, timidum animal et imbelle. De quo Martialis: Dente timetur aper: defendunt cornua cervum: Imbelles damae quid, nisi praeda, sumus? |
37 | Haec quoque animalia aut Christum sive innocentes homines significant. Hinc quoque sponsa de sponso in Cantico canticorum ait: Similis est dilectus meus damulae hinnuloque cervorum. Christus igitur in assumptione carnis et humilitate damae assimilatur: in varietate vero virtutum et innocentia hinnulo cervorum, hoc est, patriarcharum, de quibus secundum carnem originem duxit. |
38 | Lepus quasi levipes, quia velociter currit. Unde et Graece pro cursu lagos dicitur, velox enim animal et satis timidum. Significat autem lepus homines timentes Deum: qui non in semetipsis, sed in Creatore suo fiduciam habent. Unde legitur in Salomone: Lepusculus plebs invalida quae collocat in petra cubile suum. Unde dicitur in Psalmo: Petra refugium leporibus et erinaciis. Petra autem Christus est. Hinc de Moyse scribitur, quod lepusculus Domini Moyses steterit in foramine petrae: quia in passione Redemptoris spem salutis suae habuit. |
39 | Erinacius vero, quem vocamus ericium, animal omnino timidum, natura providente semper armatum: cuius cutem invicem setarum sudes acutissimae densissimaeque communiunt; cui tamen non sufficit nativa munitio: sed, ne aliqua fraude possit intercipi, refugium habet semper in saxis. Huic competenter aptatur, qui peccatis suis hispidus futura iudicia metuens petram Christum firmissimum noscitur habere refugium. Sus dicta, quod pascua subigat: id est, terra subacta escas inquirat. |
40 | Verres eo, quod grandes habeat vires. Porcus, quasi spurcus; ingurgitat enim se coeno; luto immergit; limo illinit. Horatius: Et amica luto sus. Hinc etiam spurcitiam vel spurios nuncupamus. Porcorum pilos setas vocamus; setas a sue dictas, a quibus et sutores vocantur, quod ex setis suant, id est, consuant pelles. Sues peccatores significant, et immundos vel haereticos, de quibus in lege praecipitur, ob hoc, quod ungulam findunt, et non ruminant, ne a fidelibus carnes eorum contingantur. Hi licet utrumque testamentum Legis et Evangelii suscipiant, sed quia spiritalem cibum non ruminant, immundi sunt. |
41 | Item sues poenitentes negligentes, et ad ea, quae fleverant, revertentes significant: sicut Petrus in Epistola sua ait: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti. Canis ergo cum vomit, profecto cibum, qui pectus deprimebat, proiicit; sed cum ad vomitum revertitur, unde levigatus fuerat, rursus oneratur. Sic qui admissa plangunt, profecto mentis nequitiam, de qua male saturati fuerant, quae eos intus deprimebat, proiiciunt confitendo; quam post confessionem, dum repetunt, resumunt. |
42 | Sus lota in volutabro luti, dum lavatur, sordidior redditur: et qui admissum plangit, nec tamen deserit, graviori culpae se subiicit, qui et ipsam veniam contemnit, quam flendo impetrare potuit; et quasi in lutosa aqua semetipsum involvit, quia dum suis lacrymis vitae munditiam subtrahit, ante Dei oculos sordidas ipsas lacrymas facit. Item porci, homines immundi atque luxuriosi. In Evangelio: Si eiicis nos, mitte in porcos. Item ibi: Ne mittatis margaritas vestras ante porcos. Porcus similiter immundi spiritus. In Evangelio: Et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos. Porcus similiter immundos significat et peccatores: de quibus in psalmo scriptum est: De absconditis tuis adimpletus est venter eorum: saturati sunt porcina, et relinquentur, quae superfuerant parvulis suis. Iudaeos dicit de immunditiis, quae a Domino abscondita, id est, noscuntur esse prohibita. |
43 | Porcina ad polluta respicit, quae inter caetera Veteris Testamenti praecepta immunda praenotatur. Transmiserunt autem reliquias peccatorum filiis suis, quando clamabant: Sanguis eius super nos et super filios nostros. Item sus peccator recte intelligens, et luxuriose vivens in Salomone: Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua. Item sus carnalium cogitationes sordidae, ex quibus opera prava velut decocta procedunt, in Isaia: Qui comedunt carnem suillam, et ius profanum in vasis eorum. Aper a feritate vocatus, ablata f littera et subrogata p. |
44 | Unde et apud Graecos suagros, id est, ferus dicitur. Omne enim, quod ferum est et immite abusive agreste vocamus. Alii autem aprum dicunt esse nuncupatum, quod in locis asperis commoratur. Significat autem aper ferocitatem principum huius saeculi. Unde in psalmo de vinea Domini scriptum est: Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. Exterminavit extra terminos atque patriam suam ubique, dispersit quod, in gente contingit Iudaeorum. |
45 | Aprum Vespasianum forsitan debemus accipere, qui illis existit fortis et saevus. Per hoc autem nomen significat Iudaeis esse contrarium, quia hoc animal inter caetera habere videbatur immunditiam de silva, scilicet de gentibus, quae merito silvis squalidis comparantur, quia adhuc insitae fructuoso germine non fuerunt. Singularem autem ferum Titum filium eius memorat, qui reliquas belli tanta populatione contrivit, ut gentem et civitatem, quasi herbarum pabula, terribili depastione consumeret. |
46 | Necesse enim fuit hoc vineae contingere, cuius maceria videbatur esse deposita. Spiritaliter autem aper propter ferocitatem et fortitudinem nimiam diabolus intelligi potest. De silva autem dixit, quia cogitationes eius agrestes aviaeque semper existunt. Iuvencus dictus eo, quod iuvare incipiat hominum usus in colenda terra, et quia apud gentiles Iovi semper ubique iuvencus immolabatur, nunquam taurus, nam in victimis aetas etiam considerabatur. Taurus Graecum nomen, sicut et bos. |
47 | Indicis tauris color fulvus est, volucris pernicitas, pilis in contrarium versis. Caput circumflectunt flexilitate, qua volunt: tergi duritia omne telum respuunt, immiti feritate. Taurus Christus. In Genesi: Et furore suo subnervaverunt taurum. Item tauri, potestates saeculi huius, cornu superbiae humiles plebes ventilantes, de quibus in Ieremia: Mugistis ut tauri. Et alibi: Et tauri cum potentibus. Tauri et in bonam et in adversam partem significationem trahunt. |
48 | In bonam quoque, ut est illud in Evangelio: Ecce prandium meum paravi, et altilia occisa sunt, et omnia parata. Quid, ergo per tauros, nisi Patres testamenti veteris significantur? nam dum ex permissione legis acceperant, quatenus adversarios suos odii retributione percuterent, ut ita dicam, quid aliud quam tauri erant, qui inimicos suos virtutis corporeae cornu feriebant? |
49 | Quid vero per altilia, nisi novi testamenti Patres figurantur, qui dum gratiam pinguedinis internae percipiunt, aeternis desideriis innitentes, ad sublimia contemplationis suae penna sublevantur. In contrariam vero partem tauri positi accipiuntur, ut est illud in psalmo: Concilium taurorum inter vaccas populorum. Hic per tauros haereticos significat indomitos, qui erecta cervice seducunt animas innocentes, et ad suum gregem trahunt, quos infelici persuasione decipiunt. |
50 | Vaccae quoque populorum sunt mulieres ductili voluntate levissimae, quae perfidiae doctores, tanquam tauros, sequuntur. Bovem Graeci boun dicunt. Hunc Latini trionem vocant, eo quod terram terat, quasi terionem. Naevius: Trionum hic moderator rusticus. Cuius latitudo pellium a mento ad crura palearia dicuntur a pelle ipsa, quasi pelearia. |
51 | In bubus ergo aliquando luxuriosorum dementia, aliquando laboriosa fortitudo praedicantium, aliquando humilitas exprimitur Israelitarum, quod enim bovis nomine per comparationem luxuriosorum dementia designatur, Salomon indicat, qui cum male suadentis mulieris petulantiam praemisisset, adiunxit: Statimque eam sequitur, quasi bos ductus ad victimam. Rursum, quod bovis nomine labor praedicatoris exprimitur, Legis verba testantur, quae ait: Non obturabis os bovi trituranti . Rursum quia bovis nomine plebs Israelitica figuratur, Propheta asserit qui Redemptoris adventum denuntians dicit: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui. Item ibi: Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. Item bos diabolus in membris, hoc est, haereticis. Inde in Iob: Fenum ut bos comedet. Vacca quasi boacca, est enim ex qualitate mobilium nominum, sicut leo leaena, draco dracaena. Haec aliquando in bonam significationem sensum trahit, ut est illud in Lege, ubi vacca rufa aetatis integra, et quae non traxerit, immolari iubetur in expiatione sanctuarii Domini. |
52 | Solet per masculinum fortitudo, per femineum vero infirmitas designari. Quid ergo per vaccam, nisi assumpta ad sacrificium infirmitas incarnationis Dominicae, figuratur. De quo scriptum est: Quia et si mortuus est infirmitate, sed vivit ex virtute. Bene autem vacca haec rufa dicitur, quia videlicet eius humanitas rubra per cruorem passionis fuit. |
53 | Aetas humanitatis Domini integra est, omnia eius operatio perfecta. In qua videlicet humanitate macula non fuit, quia et veraciter de eo scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius. Bene autem subditur: Nec portaverit iugum. Quia ergo Dominus nulli succubuit, iugum minime portavit. |
54 | Bene autem dicitur: Immolavit eam in conspectu Domini. Redemptor enim noster in conspectu hominum quasi exstinctus est, sed in conspectu Patris immolatur, quia quod ante oculos hominum poena, hoc ante oculos Patris sacrificium fuit. In malam vero partem vacca accipitur, quando lasciviam hominis peccantis exprimit, ut est illud Propheticum: Vacca lasciviens Ephraim. Et iterum, Ephraim, inquit, vitula docta diligere trituram: et ego transivi super pulchritudinem colli eius. Vacca plebs Iudaica credens in Christo, ut in Isaia: Nutriet homo vaccam boum, id est, Christus, et duas oves, prae ubertate lactis comedet butyrum. Vaccae fideles in Ecclesia, quorum figuram vaccae illae gerebant, quae arcam Domini in terra Philistinorum reportarunt. Vaccae, animae carnalibus vitiis plenae, ut in psalterio: Concilia taurorum inter vaccas populorum. Vaccae, divites saeculi huius, ut in Amos: Audite verbum Domini, vaccae pingues. Vitulus et vitula a viriditate vocati sunt, id est, aetate viridi, sicut virgo. |
55 | Vitula ergo parva est, et nondum enixa, nam enixa iuvenca est, ut vacca. Vitulus ergo in bonam partem accipitur, quando innocentiam fidelium demonstrat, aut sinceram laudem piae devotionis. Unde scriptum est: Reddemus vitulum labiorum nostrorum. Et in psalmo: Imponent super altare tuum vitulos. Vitulos quippe posuit aut pro innocentibus, quorum aetas prima est, et a iugo peccati cervix probatur aliena, et ideo in tali verbo permansit, ut actum illum praeteritae legis indicaret fuisse rerum imaginem futurarum, sive illos praedicatores Evangelii promittit, quorum imaginem in vituli figura Lucas Evangelista suscipit, qui non mugitibus aera verberarent, sed orbem terrarum Dominicae fidei praedicatione complerent, sive illos magis vitulos debemus advertere, qui animas suas in hostiam suavitatis sacris altaribus obtulerunt. |
56 | Nam et pater Augustinus, cum de figuris illis evangelicis ageretur, quodam loco ipsum Dominum vitulum dicit, qui se hostiam obtulit pro salute cunctorum. Quapropter sive de adolescentibus, sive de praedicatoribus, sive de martyribus sentiatur, tales tantum Propheta vitulos altaribus Domini potuit promittere, quos Christianae religioni noverat convenire. |
57 | Vitulus Christus in Evangelio: Adducite vitulum saginatum et occide. Et in aliam partem: Et comminues eos, tanquam vitulos Libani. Vituli, sancti fide crescentes et a iugo legis libera colla habentes. Vituli, Iudaei lascivientes. In psalmo: Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me. Tunc ergo in malam partem vituli significatio trahitur, quando petulantiam atque lasciviam significat perversorum. Unde filii Israel in deserto perversa mente idololatriam in similitudine vituli exercuerunt, et Ieroboam, relicto Dei templo, quod erat in Ierusalem, simulacrum vituli finxit, et divino cultu honoravit. |
58 | Hinc scriptum est in psalmo: Fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile. Choreb vero interpretatur Calvaria, ubi postea Dominum crucis patibulo carne constat occisum, ut in ipso eodemque nomine iam tunc et illo deserto Choreb culturam Domini perfidi nefanda praesumptione violarent, quorum posteritas erat in Calvariae loco crucifixura Dominum Christum. |
59 | Illud quoque aestimo considerandum, quod dixit, adoraverunt sculptile; quia in Exodo legimus vitulum conflatilem collatis ornamentis monstruoso quodam indicio fuisse formatum. Sed duas res hic dictas debemus habere, id est quod vitulum adoraverint in deserto, et sculptilia vel simulacra in repromissionis terra coluerint; quod in subsequentibus ipse dicturus est: et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli manducantis fenum. Gloria eorum fuit adorata divinitas, quam infelici commutatione pendentes usque ad hoc pervenire meruerunt, ut deserentes coeli terraeque Creatorem Deum, sibi facerent similitudinem vituli fena comedentis. |
60 | De sanguine ergo et adipe ac pinguedine pecudum, quae in lege offerebantur, hic pauca inserenda sunt. Sanguis vis est animae, ut quidam volunt: de cuius natura disputandi licentia non conceditur, quia origo eius secreta soli Deo cognita est, sed ad basim altaris secundum legis praeceptum effunditur, id est, potestati divinae et intellectui reservatur. Quid enim est sanguinem comedere, nisi de animae origine disputare? |
61 | Sanguis opera carnis, ut in Apostolo: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Sanguis peccatum significat, ut in Amos: Sanguis sanguinem tetigit, propter hoc lugebit terra. Sanguine sanguinem tangere, est peccata peccatis coniungere: siquidem omne peccatum occidens animam sanguini comparatur, sicut in propheta pro peccatore dicitur: Sanguis eius super caput eius. Adeps pinguedo gratiae divinae. In psalmo: Sicut adipe et pinguedine repleatur. Adeps compunctionem cordis sanctorum. In Levitico, et imposito desuper holocausto adolebit adipes pacificorum. Adeps, spiritalis gratiae intellectus: ut in psalmo: et adipe frumenti satiat te. Adipes, quae operiunt genitalia, quae comedi prohibentur, animae origo, sicut et superius de sanguine dictum est, a quibusdam significari videtur in Levitico: Adeps crassitudo malitiae, ut in psalmo: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Item ibi: adipem concluserunt. Crassitudo duritia est cordis. |
62 | In propheta: Incrassatum est cor populi huius; et in Iob: Operuit crassitudo eius faciem, et de lateribus eius arvina dependet. Medulla, cogitationes sanctae sive compunctio ex intimo corde procedens in psalterio: Holocausta medullata offeram tibi, et in malam partem de reprobis in Ezechiele dicitur: Et iniquitates eorum in ossibus eorum. Bubali vocati per derivationem, quod sint similes boum, adeo indomiti, ut pro feritate iugum cervicibus non recipiant, hos Africa procreat. |
63 | Uri agrestes boves sunt in Germania, habentes cornua in tantum protensa, ut regiis mensis insigni capacitate ex eis gerulae fiant. In bubalis autem vel uris possunt accipi superbi doctores et dominatores plebis, qui habentes similitudinem bonorum doctorum in gradu vel officio, quod gestant: sed superbia tumentes, et in cornibus potentiae mundanae potius confidentes quam in divinum auxilium, contra Apostolum eligunt dominari in cleris, non forma fieri gregis, quibus Dominus per prophetam comminatur, dicens: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. |
64 | Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis operiebatis, et quod crassum erat, occidebatis; gregem autem meum non pascebatis: quod infirmum erat, non consolidastis: et quod aegrotum, non sanastis: quod fractum est, non alligastis: et quod abiectum est, non reduxistis: quod perierat, non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Camelis causa nomen dedit, sive quod, quando onerantur, ut breviores et humiles fiant, accumbant (quia graeci camai humile et breve dicunt) sive quia curvus est dorso. |
65 | Camur enim verbo graeco curvum significat. Hos licet et aliae regiones mittant, sed Arabia plurimos: differunt autem sibi. Nam Arabici bina tubera in dorso habent, reliquarum regionum singula. Cameli vero nomine aliquando in sacro eloquio Dominus, aliquando autem gentilium superbia exprimitur, quasi excrescente desuper tumore tortuosa. |
66 | Dromeda genus camelorum est minoris quidem staturae, sed velocioris, unde et nomen habet. Nam dromos Graece cursus velocitas appellatur: centum et amplius millia uno die pergere solet. Quod animal, sicut bos et ovis et camelus, ruminat. Ruminatio autem dicta est a ruma eminente gutturis parte, per quam dimissus cibus a certis revocatur animalibus. |
67 | Camelus autem aut Christi humilitatem significat, qui onera peccatorum nostrorum portabat, aut gentilem populum conversum ad fidem Christianam. Quod in Evangelio Dominus ait: Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum coeldorum, ostendit, facilius Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. |
68 | Cameli enim nomine se intelligi voluit, quia sponte humiliatus infirmitatis nostrae onera suscepit. In quo enim manifestius intelligitur, quam in ipso, quod scriptum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Sir. III). Per acum autem punctiones significantur, per punctiones dolores in passione suscepti. |
69 | Foramen ergo acus dicit angustias passionis, qua scissa nostrae quasi vestimenta naturae quodammodo resarcire, id est, recuperare dignatus est, quatenus post lapsum melius reformati gaudeamus ad testimonium Apostoli dicentis: Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Alii camelum Dominum Iesum Christum intellexerunt, pro eo, quod, humiliando semetipsum, peccatorum nostrorum onera portavit. |
70 | Camelus, amor saeculi, cuius figuram camelus ille gerebat, quem Rebecca nuptura viro suo Isaac descendit ac reliquit. Cameli peccatores moribus distorti, ut in Iudicum: et cameli eorum sicut locustae in multitudine. Et in Isaia de Hierusalem scriptum est: Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha. |
71 | Omnes de saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. Significat enim haec sententia conventum nationum ad Ecclesiam Christi. Madian et Epha regiones sunt trans Arabiam fertiles camelorum. Omnis provincia vocatur Saba, unde venit Saba regina ad Salomonem. Cedar autem regio Sarracenorum est, qui Ismaelitae dicuntur, et in Nabaioth unus est filiorum Ismael, ex quorum nominibus solitudo vocatur, quae frugum inops, pecorum plena est. |
72 | Per familiaria ergo nomina gentium barbararum, quae vicinae sunt Ismaelitis, totius mundi conversio praedicatur. Mathan enim in hoc loco interpretatur iniquitas et Epha solutus vel fundens: Saba conversio vel captivitas. Cedar tenebrae: Nabaiot prophetiae. Greges igitur camelorum, id est, divitum et peccatorum, iniquitatis vinculis resoluti, et animas suas effundentes Deo, operient Ierusalem muneribus; et omnes de captivitate venient, et conversione sua aurum fidei et thus sacrificii deferent: intantum proficientes, ut et aliis praedicent salutare Dei. |
73 | Asinus et asellus a sedendo dictus, quasi aseddus: sed hoc nomen quod magis equis conveniebat, ideo hoc animal sumpsit quia priusquam equos caperent homines, huic praesidere coeperunt. Animal quippe tardum, et nulla ratione renitens, statim ut voluit, sibi homo substravit. Asinorum quoque vel asinarum nomine aliquando luxuriosorum petulantia, aliquando mansuetudo simplicium, aliquando stultitia gentilium designatur. Asinus enim mystice, quod brutum et libidinosum est animal, aut gentilem populum (ut diximus) significat, super quem Dominus sedere dignatus est ad Hierosolymam tendens, ut eum subiectum faceret, et ad coelestem patriam perduceret: aut stultum hominem, et luxuriam istius mundi tantummodo sectantem. Unde Iacob ad Issachar filium suum, qui interpretatur merces, ait: Issachar asinus fortis accubans inter terminos, vidit requiem, quod esset bona, et terram, quod optima, et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. Gentilis ergo populus, quem Dominus sanguinis sui pretio mercatus est, prius quasi brutum et luxuriosum animal erat, nullaque ratione subsistens. Nunc vero fortis est, Salvatori nostro mentis occulta subigens, ac Redemptoris dominio colla subiiciendo, iugum disciplinae evangelicae perfert. |
74 | Unde et factus est tributis serviens, hoc est, regi et Christo suo fidei bona operumque bonorum munera offerens. Item asinus homo stultus. In Deuteronomio: Non arabis in bove et asino; id est, stultum praedicatione sapienti non socies. Asinus synagogam Iudaeorum significat. In Genesi: Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Asinus corpus hominis: unde in libro Iudicum scriptum est: Qui ascenditis super nitentes asinos. Item ibi de asina filiae Caleph, quae animae gerit imaginem, dicitur: Cumque suspirasset sedens in asino. Primogenita asini exordia vitae luxuriosae, ut in Exodo: Primogenita asini redimes ove; tunc enim stultum hominem significat asinus, quando peccati onera portantem et usque ad finem vitae libidines carnis exercentem demonstrat. |
75 | Unde scriptum est, quod Ana dum pasceret asinos patris sui Sebeon, invenit aquas calidas in deserto. Hinc de luxuriosis per prophetam dicitur: Quorum carnes sunt ut carnes asinorum. Onager interpretatur asinus ferus. Onon quippe Graeci asinum vocant, agrion ferum. Hos Africa magnos habet et indomitos et in deserto vagantes: singuli autem feminarum gregibus praesunt: nascentibus masculis eos zelant, et testiculos eorum morsu detruncant, quod caventes matres earum in secretis locis occultant. |
76 | Significat autem Onager aut Iudaicum populum aut hominem eremitam. Iudaicum autem populum significat in psalmis ubi scriptum est: Exspectabunt onagri in siti sua. Cum superius dixerit bestias silvarum aquis decurrentibus esse potatas, onagros iam nunc ponit sitim suam exspectare: scilicet Iudaeos, qui neglexerunt fluenta divinae pietatis haurire. |
77 | Onager enim sylvester asinus est, qui inter reliqua animalia cor dicitur habere pinguissimum. Quod genus quantum patiens est domitum, tantum saevissimum redditur, cum silvis retinentibus efferatur. His obstinati Iudaei merito comparantur, quia ferocia mentis et callosa fatuitate durati sunt, nec satiari cito poculis vitalibus adquiescunt: nam quod dicit, exspectabunt, illud significat, quod frequenter dictum est: quia in fine saeculi, Helia et Enoch venientibus, creditura est multitudo Iudaeorum. |
78 | Rursus in libro Iob Dominus dixisse fertur: quis dimisit onagrum liberum, et vincula eius quis solvit, etc?. Subaudis, nisi, ego. Onager enim, qui in solitudine commoratur, eorum vitam significat, qui remoti a turbis popularibus conversantur. Liber ergo dimittitur, qui calcatis terrenis desideriis appetitu onerum temporalium, securitate mentis exoneratur: et vincula eius quis solvit? subaudis, nisi ego. |
79 | Solvuntur enim uniuscuiuscunque sancti vincula, dum divino adiutorio interna desideriorum carnalium retinacula disrumpuntur. Cui dedi habitaculum in solitudine, et tabernacula eius in terra salsuginis. Nam remoti viri, id est, a carnalibus desideriis alieni hoc silentium mentis inhabitant: ut turba desideriorum carnalium non premantur. |
80 | Et tabernacula onagri huius in terra sunt salsuginis. Salsugo incendere sitim solet. Et sancti viri quamdiu in huius vitae tabernaculis degunt, ad supernam patriam desiderii sui quotidianis aestibus accenduntur. Onager, arrogans quisque, id est, amator vanae gloriae: ut in Ieremia: Onager assuetus in solitudine desiderio animae suae traxit ventum amoris sui, id est, spiritum superbiae. Onagri principes Iudaeorum, ut in Ieremia. |
81 | Sed et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones. Equi dicti, eo quod quando quadrigis iungebantur, aequabantur, paresque forma et similes cursu copulabantur. Caballus antea a cao dictus, propter quod gradiens ungula impressa terram concavat: quod reliqua animalia non habent: inde et sonipes, quod pedibus sonat. |
82 | Equus vero aliquando in bonam partem vertit significationem: aliquando in malam. In bonam partem, ut est illud Habacuc prophetae: Ascendens, inquit, super equos tuos et equitatus tuus sanitas. Et in Iob divina vox ait: Nunquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum, etc.. Hic equus praedicatores sancti intelliguntur, quorum sessor Dominus est, qui eis fortitudinem, hoc est, constantiam mentis dat, et sonum sanae praedicationis. |
83 | E contrario vero de alia specie equorum in cantico Exodi scriptum est: Equum et ascensorem proiecit in mare. Et rursus: Quadrigas Pharaonis, et exercitum eius proiecit in mare. Sunt equi, quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram, de quibus dicitur: Et equitatus tuus salus. Sunt autem equi, qui ascensores habent Diabolum et angelos eius. |
84 | Iudas equus eius erat: sed donec ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis fuit cum caeteris, et cum Apostolis missus aegrotis salutem, et sanitatem languentibus praestitit: sed ubi se Diabolo substravit (post buccellam enim introivit in eum Satanas, illius habenis ductus adversum Dominum et Salvatorem nostrum coepit equitare. |
85 | Omnes enim, qui persequuntur sanctos, equi sunt hinnientes: sed habent ascensores, quibus aguntur, angelos malos, et inde feroces sunt. Dominus ergo equum et ascensorem proiecit in mare, et factus est mihi in salutem. Equi peccatores intelliguntur et luxuriosi homines, ut in Ieremia: Equi emissarii; unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Equus, carnalis potentia. In Isaia: Vae quia ascenditis super equos ut descendatis in Aegyptum. Et in psalmo: Dormitaverunt, qui ascenderunt equos. Quod autem equi rufi et varii nigri et albi in propheta Zacharia apparuisse leguntur, aut castigationem peccantium designat, aut consolationem conversorum. |
86 | Scriptum est enim in Zacharia, Domino dicente: Ego irascor super gentes opulentas. Quia ego iratus sum parum, ipsi vero addiderunt in malum. Et rursum ipse propheta ait: Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo: et post eum equi rufi, varii et albi, etc.. Nox, in qua cernitur visio, obscuritas mystice visionis intelligitur. |
87 | Vir, qui ascendit super equum rufum, Dominus atque Salvator est, qui dispensationem nostrae carnis assumpsit. Myrteta autem, quae erant in profundo, inter quae stare describitur, angelicae intelliguntur potestates, quae ei etiam in carne posito ministraverunt. Equi rufi varii albi, Apostoli et apostolici viri intelliguntur: quorum alii in martyrio coronati sunt, et appellantur rufi: alii operibus et doctrina ac varietate signorum varii nuncupantur. |
88 | Alii virginitatis decore, integritateque cordis ornati, et puritate cordis, cernere Deum in praemio susceperunt. A Domino enim missi sunt Apostoli, ut totum mundum evangelica praedicatione complerent, qui postquam opus expleverunt reversi sunt ad magni consilii Angelum, qui stabat inter eos, et dixerunt ad eum: Perambulavimus terram, et implevimus opus, quod nobis iniunctum est: et ecce omnis terra habitatur et quiescit a bellis vitiorum, et quae ante erat deserta a Domino nunc eius habitatio est. |
89 | Quod ait: anno septuagesimo miserebitur Ierusalem et urbibus Iuda: hic est sensus: ut vera pax non fiat, nisi septuagesimo anno, id est, aeterno sabbato: nec Ierusalem, id est, Ecclesia aeterna quiete, nisi post laborem sex aetatum, sine omni perturbatione in septima requiescet. Verba consolatoria dona sunt sancti Spiritus, et pignus haereditatis nostrae, quam percepturi erimus post Babyloniae, id est, huius mundi captivitatem. |
90 | Quod autem in prophetis legimus bigas et quadrigas, iuxta allegoriam aut tempora regnorum, aut principatum vel actum ipsorum ostendit. Nam bigas in Isaia legimus, et in Zacharia quadrigas. Ita quoque ibi scriptum est: Levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor quadrigae egredientes de medio duorum montium: et montes, montes aerei. |
91 | In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii fortes. De quadriga prima equi rufi erant et cruenti et sanguinarii et Babyloniae crudelitate terribiles: in quadriga secunda equi nigri regnum Medorum et Persarum, quod bigae sedens et egrediens per Assueri regis edictum mortem omnium Iudaeorum tristi nuntio praeferebat: in quadriga tertia equi albi Macedones, sub quorum imperio de Antiocho Machabaeorum victoriam legimus: in quadriga quarta equi varii fortes. |
92 | Scimus enim Romanorum reges alios in gente Iudaea fuisse clementes, ut Gaium Caesarem, Augustum et Claudium: persecutores alios atque terribiles, ut Gaium vel Neronem, Vespasianum et Adrianum. Propheta ergo quaerente, quid sibi angelus, qui loquebatur, vellet significare, quem cerneret: angelus qui loquebatur in eo, respondit et narravit quatuor ventos esse coeli, id est, quatuor plagas mundi, quae vocantur Graece climata: quae assistunt et parent Domini voluntati. |
93 | Nihil enim haec quatuor regna, quae diximus, absque Domini voluntate fecerunt. Ita iuxta allegoriam in quadriga duo testamenta, sive ipsorum testamentorum in praeceptis charitatis praedicatores, seu etiam duo populi vel ipsorum populorum doctores possunt intelligi, hoc est, Iudaeorum et gentium, quibus Christi potentia praesidens regimen congruum praestat. |
94 | Item in quadriga quatuor evangelistae sive quatuor evangelia possunt accipi, vel quatuor virtutes principales, hoc est, prudentia, iustitia, fortitudo, temperantia. Quae currui Domini bene conveniunt, quia per ipsas electos suos in viam iustitiae dirigens perducit ad regnum perpetuum. Currus autem a cursu dictus, vel quia rotas habere videtur. |
95 | Currus enim sanctorum angelorum societatem, aut sanctorum hominum unanimitatem mystice designat, in quibus Dominus voluntatis suae regimen exercet. Unde in curru igneo legitur Elias sublatus in coelum : ut videlicet aperte monstraretur, quia homo purus adiutorio egebat alieno. Per angelos quippe facta illa et ostensa sunt adiumenta: quia nec ad coelum quidem aereum per se ascendere potuit, quem naturae suae infirmitas gravabat, Redemptor autem noster non curru, non angelis sublevatus legitur: quia is qui fecerat omnia, nimirum super omnia sua virtute ferebatur. |
96 | Illuc enim revertebatur ubi erat; et inde redibat ubi remanebat: quia qui per humanitatem ascendebat in coelum, per divinitatem et terram pariter continebat et coelum. Item legitur in Psalmo: Currus Dei decem millia multiplex, millia laetantium, Dominus in illis. Sanctorum ergo unanimitas virtus est Domini, quam ille, velut auriga insidet, et ad voluntatis suae ministerium moderatur. |
97 | Sed ut istum currum ostenderet non equis deditum, sed humanis cogitationibus attributum, ait, decem millia multiplex: quod bene ad innumeros populos non ad equos noscitur pertinere. Subiunxit: millia laetantium, quod utique de fidelibus debet intelligi. Et ut ostenderetur laetitiae plenitudo, ait: Dominus in illis: qui magnae exsultationis est cumulus, et bonorum omnium dulcedo mirabilis. |
98 | Item in aliam partem currus societas intelligitur impiorum vinculo peccatorum alligata: de quo in Exodi cantico scriptum est, ut supra ostendimus. Porro equites singulares ideo currere dicuntur, quia singulariter unusquisque cursum vitae huius aeque transit, alius alio tempore sequens alium, per unam tamen viam mortalitatis usque ad propriam metam mortis. Equites enim in bonam partem et in malam possunt accipi. |
99 | In bonam, quando domatores vitiorum significant: in malam autem, quando superbi homines in mundana potentia confidentes praefigurantur. Mulus autem ex Graeco tractum vocabulum habet. Graece enim inde vocatur, quod iugo pistorum subactus tardas molendo ducat in gyrum molas. Iudaei asserunt quod Ana abnepos Esau equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi: ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur. Onagros quoque ob hoc missos esse ad asinas, et ipsum istiusmodi reperisse concubitum, ut velocissimi ex his asini nascerentur. |
100 | Mulus enim, quod oneriferum est animal, significat stultitiae secutores. Quam Absalon mulo sedens, et seditionem contra patrem levans, secutus, merito interiit. Proinde Psalmista auditores suos compescit dicens: Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe. Prohibet ergo huiuscemodi homines diabolicis fraudibus insideri, et vitiorum oneribus praegravari: ne male obediendo superbiae magis partibus addicantur. |
101 | Verum istis talibus quid dicit esse faciendum? scilicet quod animalibus imprudentibus. His enim comparationibus stultos homines veritati subiicit. Nam quod ait, in freno, ad equum pertinet. Frenum enim a fero retinendo dictum est. Ferum quippe antiqui caballum dixerunt. In camo, ad mulum respicit. Ergo haec duo animalia supradicta cohibent ista retinacula: ut ad arbitrium iubentis incedant, ne suis voluntatibus efferantur. Maxilla vero adminicula sunt animalium, quibus esca manditur, ut corporis vita procuretur. Ipsas ergo maxillas per figuram et allegoriam dicit inobedientibus debere constringi, id est, copias victuales parcius dari: ut ieiuniorum necessitate conclusi Creatoris subdantur imperio. |
102 | Industria quippe humana diversum animal coegit in coitu: sicque adulterina commistione genus aliud reperit, sicut et Iacob contra naturam colorum similitudines procuravit. Nam tales fetus oves illius concipiebant, quales umbras arietum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. Denique et hoc ipsum in equarum gregibus fieri fertur, ut generosos obiiciant equos visibus concumbentium: quo eorum similes concipere et creare possint. Nam et columbarum specierum dilectores depictas ponunt pulcherrimas columbas hisdem locis, quibus illae versantur: quo rapiente visu similes generent. Inde est, quod quidam gravidas mulieres iubent ut nullius intueantur pessimos animalium vultus, ut cynocephalos et simias, ne visibus occurrentes similes fetus pariant. |
103 | Hanc enim feminarum esse naturam dicunt, ut quales conspexerint sive mente conceperint in extremo voluptatis aestu quando concipiunt, talem et sobolem procreent. Etenim animal in usu venereo formas extrinsecus intus transmittit, eorumque satiata typis, rapit species in propriam qualitatem. In animantibus bigenera dicuntur, quae ex diversis nascuntur, ut mulus ex equa et asino, burdo ex equo et asina, ibride ex apris et porcis, tityrus ex ove et hirco, muscus ex capra et ariete. |
104 | Est autem dux gregis. |
1 | Bestiarum vocabulum proprie convenit leonibus, pardis, tigribus, lupis, vulpibus, canibusque, et simiis, et caeteris quae vel ore vel unguibus saeviunt, exceptis serpentibus. Bestiae dictae a vi, qua saeviunt: ferae appellatae, eo quod naturali utantur libertate et desiderio suo ferantur. Sunt enim liberae eorum voluntates, et huc atque illuc vagantur, et quo animus duxerit, eo feruntur. |
2 | Leonis vocabulum ex Graeca origine inflexum est in Latinum. Graece enim leon vocatur, et est nomen nothum, quia ex parte corruptum est: leaena vero totum Graecum est, sicut et dracaena. Ut autem leaena lea dicatur, usurpatum est a poetis. Leo autem Graece, Latine rex interpretatur eo, quod princeps sit omnium bestiarum. |
3 | Cuius genus trifarium dicitur, e quibus breves, et iuba crispa, imbelles sunt: longi, et coma simplici, acres. Animos eorum frons et cauda indicat: virtus eorum in pectore est: firmitas in capite. Septi a venatoribus terram contuentur, quo minus conspectis venabulis terreantur. Rotarum timent strepitus, sed ignes magis. Cum dormierint, vigilant oculi: cum ambulant, cauda sua cooperiunt vestigia sua, ne eos venator inveniat. |
4 | Cum genuerint catulum, tribus diebus et tribus noctibus catulus dormire fertur: tunc deinde patris fremitu vel rugitu veluti tremefactus cubilis locus, suscitare dicitur catulum dormientem. Circa hominem leonum natura mitis est: ut, nisi laesi, nequeant irasci. Patet enim eorum misericordia exemplis assiduis. Prostratis enim parcunt, captivos obvios in patriam redire permittunt, hominem non nisi magna fame interimunt. |
5 | Leo enim, qui rex est bestiarum, per fortitudinem typum tenet Christi, qui est rex regum et dominus dominantium, de quo scriptum est in Apocalypsi: Ecce vicit leo de tribu Iuda, radix David, aperire librum et solvere septem signacula eius. Unde et Iacob patriarcha dixit in benedictione Iudae filii sui: Catulus leonis Iuda. Ad praedam, fili mi, ascendisti; quoniam Christus nascendo parvulus factus est, et in crucem ascendens, captivos populos de potestate diaboli redemit. Qui bene catulo dormienti tribus diebus et tribus noctibus comparatur: quia triduo in sepulcro iacens somnum mortis implevit, et ipsa morte mortis imperium vicit. |
6 | De quo in Genesi scriptum est: Quasi catulus leonis, quis suscitabit eum?. Leones praepositi Ecclesiae intelliguntur. Unde in templo Domini leones cum bubus ex aere in basibus templi fieri praecipiuntur. Item leo per figuram sanctorum doctorum impavidum coetum significat, quorum rugitus, hoc est, praedicationis vox terret adversarios. |
7 | Unde scriptum est: Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum. Et in Amos: Leo rugiet: quis non timebit? Dominus locutus est: quis non prophetabit? Item leo in contrariam partem ponitur, quando saevitia eius demonstratur, ut est illud Petri Apostoli: Vigilate, inquit, et orate: quia adversarius vester Diabolus, tanquam leo rugiens, circuit, quaerens quem devoret. Rursum in Iob scriptum est; Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt. Leaenae autem nomine aliquando sancta Ecclesia, aliquando Babylonia designatur. Pro eo enim, quod contra adversarios audax est, leaena Ecclesia dicitur, sicut eiusdem beati Iob vocibus approbatur, qui derelictam ab Ecclesia Iudaeam indicans ait: Non calcaverunt eam filli institorum nec pertransibit per eam leaena. Leaena Ecclesia in Iob: Nunquid capies leaenae praedam? aut animas catulorum eius implebis? Catuli leaenae, Apostoli ubi et supra. Aliquando leaenae nomine huius mundi civitas, id est, Babylonia exprimitur, quae contra vitam innocentium immanitate crudelitatis effrenatur: quae antiquo hosti, quasi saevissimo leoni, sociata, perversae persuasionis eius semina concipit, et reprobos ex se filios ad similitudinem illius quasi crudelis catulos gignit. |
8 | Catuli autem leonum sunt quilibet reprobi ad iniquam vitam malignorum spirituum errore generati: qui et simul omnes universam mundi civitatem, quam praediximus Babyloniam, faciunt, et tamen idem singuli Babyloniae filii quasi non leaenae plene catuli vocantur. Sicut enim Sion tota Ecclesia dicitur, filii autem Sion sanctorum singuli quique memorantur: ita et filii Babylonis singuli quique reproborum, et eadem Babylonia simul omnes reprobi vocantur. |
9 | Leo, Diabolus ob fortitudinem et crudelitatem, ut in Psalmo: Ne quando rapiat, ut leo, animam meam; et alibi: Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, sicut leo in cubili suo. Leones sunt potestates huius saeculi, ut in Ieremia: Grex dispersus populus meus, leones eiecerunt eos. Catuli leonum, daemones sive pravi homines, ut in psalmo: In medio catulorum leonum dormivi conturbatus. Et alibi: Catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi. Cubile leonum, praesens mundus: vel quodlibet regnum huius mundi: ut in Nahum: Ubi est cubile leonum, et pascua catulorum leonum (Nah. II). Item cubile leonum, corda reproborum, ut in psalmo: Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis se collocabunt. Tigris vocata propter velocem fugam. Ita enim nominant Persae et Medi sagittam. Est enim bestia variis distincta maculis, virtute et velocitate mirabilis. |
10 | Ex cuius nomine flumen Tigris appellatur, quod is rapidissimus sit omnium fluviorum. Has magis Hircania gignit. Tigris autem mystice significat astutiam Diaboli. Inde in Iob scriptum est: Tigris periit eo quod non haberet praedam, et catuli leonum dissipati sunt. Hunc vocabulo tigridis repetit, quem leonis appellatione signavit. Satan quippe et propter crudelitatem leo dicitur, et propter multiformis astutiae varietatem non incongrue tigris vocatur. |
11 | Modo enim se, sicut est perditus, humanis sensibus obiicit: modo quasi angelum lucis ostendit: modo stultorum mentes blandiendo persuadet: modo ad culpam terrendo pertrahit: modo suadere vitia aperte nititur: modo in suis suggestionibus sub virtutis specie palliatur. Haec itaque bellua, quae tanta varietate respergitur, iure tigris vocatur. |
12 | Quae apud septuaginta interpretes myrmicoleon dicitur, quod videlicet animal absconsum pulvere, formicas (ut diximus) frumenta gestantes interficit: quia nimirum apostata angelus in terram de coelis proiectus iustorum mentes, quae bonorum sibi operum perfectionem praeparant, in ipso actionis itinere obsidet: cumque has per insidias superat, quasi formicas frumenta gestantes improvisus necat. |
13 | Panther dictus sive quod omnium animalium sit amicus, excepto dracone: sive quia et sui generis societate gaudet, et ad eamdem similitudinem, quidquid accipit, reddit. Pan enim Graece omne dicitur: bestia minutis orbiculis superpicta, ita ut oculatis ex fulvo circulis nigra vel alba distinguatur varietate. Haec semel omnino parturit. Cuius causae ratio manifesta est. |
14 | Nam cum in utero matris coaluerint catuli, maturisque ad nascendum viribus pollent, odiunt temporum moras. Itaque oneratam fetibus vulvam, tanquam obstantem partui, unguibus lacerant. Effundit illa partum seu potius dimittit, dolore cogente. Ita postea corruptis et cicatricosis sedibus genitale semen infusum non erit acceptum, sed irritum resilit. |
15 | Nam Plinius dicit animalia cum acutis unguibus frequenter parere non posse; vitiantur enim intrinsecus se moventibus catulis. Pardus secundus post pantheram, genus est varium ac velocissimum, et praeceps ad sanguinem; saltu enim ad mortem ruit. Pardus autem mystice significat Diabolum diversis vitiis plenissimum, vel peccatorem quemlibet maculis scelerum et diversorum errorum aspersum. |
16 | Unde dicit propheta: Aethiops non mutavit pellem, et pardus varietatem suam. Item pardus Antichristus malitiae varietate aspersus, ut in Apocalypsi; Et bestia, quae ascendebat de mari, similis erat pardo; de illis dicit, qui in nigredine peccatorum et varietate perseverant. Alibi tamen scriptum est: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit. Quod in adventu Christi completum est, quando illi, qui antea feroces fuerunt, cum innocentibus vitam ducunt, et qui errorum maculis polluti erant, poenitentiam agentes ad veritatem fidei convertuntur. Leopardus ex adulterio leaenae et pardi nascitur, et tertiam originem efficit: sicut et Plinius in naturali Historia dicit, leonem cum pardo aut pardum cum leaena concumbere, et ex utroque coitu degeneres partus creari, ut mulus ex equo et asina. |
17 | Rhinocerota graece vocatus, latine interpretatur, in nare cornu. Idem et monoceros, id est, unicornis, eo quod unum cornu in media fronte habeat pedum quatuor, ita acutum et validum, ut quidquid impetierit, aut ventilet aut perforet. Nam et cum elephante semper certamen habet, et in ventre vulneratum prosternit. |
18 | Tantae autem fortitudinis esse dicitur, ut nulla venantium virtute capiatur: sed, sicut hi asserunt, qui describendis naturis animalium laboriosa investigatione sudaverunt, virgo ei puella proponitur, quo venienti illa sinum aperit, in quo ille, omni ferocitate postposita, caput deponit, sicque soporatus, ab eis, a quibus capi quaeritur, repente velut inermis invenitur. |
19 | Buxei quoque coloris esse describitur. Qui etiam cum elephantis quando certamen aggreditur, eo cornu, quod in nare singulariter gestat, ventrem adversantium ferire perhibetur, ut cum ea, quae molliora sunt vulnerat, impugnantes se facile sternat. Potest ergo per hunc rhinocerotem vel monocerotem scilicet unicornem ille populus intelligi, qui dum de accepta lege non opera sed solam inter cunctos homines elationem sumpsit, quasi inter caeteras bestias cornu singulare gestavit. Unde passionem suam Dominus, Propheta canente, pronuntians ait: Libera me de ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. Tot quippe in illa gente unicornes vel certe rhinocerotes exstiterunt, quot contra praedicamenta veritatis de legis operibus singulari et fatua elatione confisi sunt. |
20 | Beato igitur Iob sanctae Ecclesiae typum tenenti dicitur: Nunquid volet rhinoceros servire tibi? Ac si apertius dicatur: Nunquid illum populum, quem superbire in nece fidelium stulta sua elatione consideras, sub iure tuae praedicationis inclinas? subaudis, ut ego, qui et contra me illum singulari cornu extolli conspicio, et tamen mihi, cum voluero, protinus subdo. |
21 | Rhinocerotem ergo Paulo Apostolo per similitudinem comparare possumus, qui prius persecutor et blasphemus exstitit, sicut de eo scriptum est: Saulus adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset huius vitae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem. Qui divinae legis eruditione praeditus dum aliorum ingluviem redarguit, cornu elephantis in ventrem ferit. |
22 | In ventrem quippe elephantos percusserat, cum dicebat: Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum. Et rursum: Huiusmodi, inquit, Christo Domino non serviunt, sed suo ventri. Cornu suo igitur rhinoceros iste non iam homines, sed bestias percutit, quando illo Paulus doctrinae suae fortitudine nequaquam perimendos humiles impetit, sed superbos ventris cultores occidit. |
23 | Quae ergo in Paulo scripta cognovimus, superem, ut facta et in aliis credamus. Multi quippe ad humilitatis gratiam ex illius populi elatione conversi sunt, quorum saevitiam Dominus dum sub iugo inspirati timoris edomuit, nimirum rhinocerotis sibi fortitudinem subegit. Rhinoceros Christus Dominus potest intelligi propter invictam fortitudinem, ut in Deuteronomio: Cuius fortitudo similis est rhinocerotis. Rhinoceros, ut supra diximus, fortes quoque sive potestates saeculi huius in Iob: Nunquid volet rhinoceros servire tibi? Monoceros, hoc est, unicornis, Christus est, ut in psalmo: Et dilectus sicut filius unicornium, id est, singularis potentiae, et unum sanctorum regnum. Unicornis superbi vel unum habentes testamentum, ut in psalmo: Et a cornibus unicornium humilitatem meam. Elephantem Graeci a magnitudine corporis vocatum putant, quod formam montis proferat. Graece en immons lophos dicitur. Apud Indos autem a voce barrus vocatur. |
24 | Unde et vox eius barritus, et dentes ebur. Rostrum autem promuscis dicitur, quoniam illo pabulum ori admovet, et est angui similis vallo munitus eburneo. Hi boves lucas dicti ab antiquis Romanis: boves, quia nullum animal grandius videbant: lucas, quia in Lucania illos primos Pyrrhus in praelio obiecit Romanis. Nam hoc genus animantis in rebus bellicis aptum est. |
25 | In eis enim Persae et Indi ligneis turribus collocatis tanquam de muro iaculis dimicant. Intellectu autem et memoria multa vigent: gregatim incedunt: motu, quo valent, salutant, murem fugiunt, aversi coeunt. Quando autem parturiunt, in aquis vel in insulis dimittunt fetus propter dracones, quia inimici sunt, et ab eis implicati necantur. |
26 | Biennio autem portant fetus, nec amplius quam semel gignunt, nec plures, sed tantum unum. Vivunt autem trecentos annos. Apud solam Africam et Indiam elephanti prius nascebantur: nunc sola India eos gignit. Elephas autem significat peccatorem immanem sceleribus, et facinorum deformitate squalidum: attamen tales saepe ad Christum convertuntur. |
27 | Unde scriptum est in libro Regum, quod adducerentur ad Salomonem simiae et elephanti, quia, ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et in sanguine suo mundavit conscientiam nostram ab operibus mortuorum. Griphes vocatur, quod sit animal pennatum et quadrupes. Hoc genus in Hyperboreis nascitur montibus. |
28 | Omni parte corporis leones sunt, alis et facie aquilis similes, equis vehementer infesti. Nam et homines vivos discerpunt. Hi possunt significare ferocitatem persecutorum, et elationem superborum, qui infesti sunt hominibus, qui simplicitatem Christianam sequuntur et rationabiliter vivunt. Cameleon non habet unum colorem, sed diversa est varietate conspersus, ut pardus. |
29 | Dictus autem ita, quod huius cameleontis corpusculum ad colores, quos videt, facillima conversione variatur, quod aliorum animalium non est ita ad conversionem facilis corpulentia. Cameleopardus dictus, quod, dum sit, ut pardus, albis maculis aspersus, collo equo similis, pedibus bubulis, capite tamen camelo est similis. Hunc Aethiopia gignit. Nec ab re est, quod bestiarum harum color et factura ad significationem variorum errorum atque vitiorum transferatur, si alicubi in scripturis illius mentio fuerit reperta. |
30 | Lynx dicitur, quia in luporum genere numeratur, bestia maculis terga distincta, ut pardus, sed similis lupo. Huius urinam convertere se in duritiam lapidis pretiosi dicunt, qui ligurius appellatur: quod et ipsos lynces sentire hoc documento probatur. Nam egestum liquorem arenis, inquantum potuerint, contegunt, invidia quadam naturali, ne talis egestio transeat in usum humanum. |
31 | Lynces dicit Plinius secundus extra unum non admittere fetum. Similiter et ista bestia typum tenet invidorum hominum atque dolosorum, qui magis cupiunt nocere quam prodesse, et terrenis cupiditatibus intenti ea, quae superflua sibi sunt, et caeteris prodesse poterant, inutiliter servant. Castores a castrando dicti sunt. Nam testiculi eorum apti sunt medicaminibus. |
32 | Propter quos cum persenserint venatorem, ipsi se castrant et morsibus vires suas amputant. De quibus Cicero in Scauriana: Redimunt se ea parte corporis: propter quam maxime expetuntur. Iuvenalis: Qui se eunuchum ipse facit cupiens evadere damno testiculi. Ipsi sunt et fibri, qui etiam et pontici canes vocantur. |
33 | Mira ergo est animantium quorumdam prudentia: sed multo magis quorumdam hominum stupenda est dementia, qui creaturam Dei in se conditam aestimant vitiorum esse efficaciam. Inde quidem haeretici exstiterunt, qui genitalia membra sibi amputaverunt, quo facilius servare possent nubendi continentiam, illam sententiam Domini male interpretantes, qua ait: Sunt eunuchi, qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum; cum hoc magis intelligendum sit pertinere ad voluptatum et libidinis amputationem, quam ad membrorum corporis detruncationem. |
34 | Tales ergo canonica auctoritas excommunicare et ad poenitentiam redigere praecepit. Ursus fertur dictus, quod ore suo formet fetus, quasi orsus. Nam aiunt eos informes generare partus, et carnem quamdam nasci, quam mater lambendo in membra componit. Unde est illud, Sic format lingua fetus cum protulit ursa. Sed hoc immaturitas partus facit. Denique tricesimo die generat. Unde evenit, ut praecipitata fecunditas informes procreet. |
35 | Ursorum caput invalidum, vis maxima in brachiis et lumbis. Unde interdum erecti insistunt. Ursus ergo aliquando iuxta allegoriam significat diabolum insidiatorem gregis Dei, aliquando autem duces saevos et crudeles. Unde in libro regum scriptum est, quod pueros, qui Elisaeum prophetam irridebant, duo ursi egressi de silva comederunt: quod significat duos principes Romanorum, Vespasianum videlicet et Titum, egressos de saltu gentium devorare Iudaicos pueros, qui irriserunt Salvatorem nostrum in Calvariae loco crucifixum. Et iterum ibi: Veniebat leo et ursus et tollebat arietem de grege. Lupus Graeca derivatione in linguam nostram transfertur. |
36 | Lupos enim illi lycous dicunt. Lycos autem Graece a morsibus appellatur, qui rabie rapacitatis quaeque invenit trucidat. Alii lupos vocatos aiunt, quasi leopos, quod quasi leoni, ita sit illi virtus in pedibus: unde et quidquid presserit pede, non vivit. Rapax autem bestia et cruoris appetens. De quo rustici aiunt, vocem hominem perdere, si eum lupus prior viderit. Unde et subito tacenti dicitur, lupus est in fabula. Certe si se praevisum senserit, deponit ferocitatis audaciam. Lupi toto anno non amplius quam dies duodecim coeunt. |
37 | Famem diu portant, et post longa ieiunia multum devorant. Lupos Aethiopia gignit cervice iubatos, et tantum varios, ut nullum colorem illis dicant abesse. Lupus ergo raro invenitur bonam significationem habere, sed saepius contrariam. Nam aut diabolum significat, ut est illud in Evangelio: Lupus rapit et dispergit oves; aut haereticos vel dolosos homines, de quibus Dominus ait: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Et iterum: Videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit. Legitur tamen Iacob patriarcha in benedictione Beniamin filii sui dixisse ita: Beniamin lupus rapax mane comedet praedam, vespere dividet spolia. Quibus dictis apostolus Paulus designatur, de Beniamin stirpe progenitus, qui mane rapuit praedam, id est, in primordiis fideles, quos potuit devastavit: vespere autem spolia divisit: quia fidelis postmodum factus sacra eloquia audientibus dispensatione mirifica dispensavit. Canis nomen Latinum Graecam etymologiam habere videtur. Graece enim cinos dicitur: licet eum quidam a canore latratus appellatum existiment eo quod insonat: inde et canere. |
38 | Nihil autem sagacius canibus. Plus enim sensus caeteris animalibus habent. Namque soli sua nomina recognoscunt, dominos suos diligunt, dominorum tecta defendunt, pro dominis suis morti se obiiciunt, voluntarie cum domino ad praedam currunt, corpus domini sui etiam mortuum non relinquunt. Quorum postremo natura est, extra homines esse non posse. In canibus duo sunt exspectanda: aut fortitudo, aut velocitas. Canis autem diversas significationes habet. Nam aut diabolum vel Iudaeum, sive gentilem populum significat. |
39 | Unde Propheta Dominum precatur dicens in psalmo: Erue a framea animam meam, et de manu canis unicam meam. Nam in meliore parte canis ponitur, ut in Ecclesiaste, ubi scriptum est: Melior est canis vivus leone mortuo. Hic leonem diabolum, canem vero gentilem vel hominem peccatorem accipiendum puto. Qui ideo melior dicitur, quod ad fidem et poenitentiam possit venire. |
40 | Hinc de Iudaeis scriptum est: Convertantur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem. Canes intelliguntur muti sacerdotes vel improbi, ut in Isaia: Canes muti non valentes latrare. Canes, Iudaei. In psalmo: Quoniam circumdederunt me canes multi. Canes, populus gentium, ut in Evangelio: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Canes, haeretici, ut in Deuteronomio: Non inferes pretium canis in domum Dei tui. Et in Apostolo: Videte canes, videte malos operarios, videte concisiones. Canis vero voracissimum animal atque importunum consuevit illas domus latratibus defendere, in quibus edacitatem suam novit accepto pane satiare. |
41 | His merito comparantur Iudaei, qui Christianae fidei munere saginati, Ecclesiam Dei clamosa praedicatione defendere festinabunt: sicut Paulo apostolo contigit, ut qui ante fuit persecutor Christiani nominis, postea divino munere iungeretur Apostolis. Canes, homines rixosi vel detractores alterutro se lacerantes ut in Apostolo: Quod si invicem mordetis et comedetis, videte ne ab invicem consumamini. Catuli abusive dicuntur quarumlibet bestiarum filii. |
42 | Nam proprie catuli canum sunt, per diminutionem dicti. Lycisci vero dicuntur (ut ait Plinius) canes nati ex lupis et canibus, cum intra se forte miscentur. Solent et Indae feminae canes noctu in silvis alligatae admitti ad tigres bestias, a quibus insiliri et nasci ex eodem fetu canes adeo acerrimos et fortes, ut in complexu leones prosternant. |
43 | Catuli ergo significant gentiles. Unde est in Evangelio, quod Syrophoenissa mulier, cui Dominus ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus, respondit ei dicens: etiam Domine, nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Mensa quippe est scriptura sacra, quae nobis panem vitae ministrat, micae puerorum, interna sunt mysteria Scripturarum, quibus humilium solent corda puerorum refici. |
44 | Non ergo crustas, sed micas de pane puerorum edunt catelli: quia conversi ad fidem, qui erant despecti in gentibus non litterae superficiem in scripturis, sed spiritalium sensum, quibus in bonis actibus proficere valeant, inquirunt. Vulpes dicta, quasi volupes. Est enim volubilibus pedibus, et nunquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currit: fraudulentum animal insidiisque decipiens. |
45 | Nam dum non habuerit escam fingit mortem, sicque descendentes quasi ad cadaver aves rapit et devorat. Vulpes enim mystice diabolum dolosum, vel haereticum callidum, sive peccatorem hominem significat. Unde de Herode Dominus ait in Evangelio: Ite, dicite vulpi illi. Et alibi: Vulpes, inquit, foveas habeant: et volucres coeli nidos; in vulpibus haereticos, et in volucribus coeli malignos spiritus exprimens, qui in pectoribus humanis sibi latibula quaerunt, ubi suggestiones suas perversas interserant, et voluntates suas pessimas expleant. |
46 | Item vulpes diabolus vel daemones, ut in psalmo: Tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. Et in Ieremia: Propter montem Sion quia disperiit (Tren. V). Vulpes ambulaverunt in eo. Vulpes, haeretici in Canticis canticorum: Capite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas, id est, plebes fidelium. |
47 | Et in libro Iudicum de Samson dicitur: Apprehendit trecentas vulpes, et ligavit faculas in caudis eorum. Simiae Graecum nomen est, id est, pressis naribus. Unde et simias dicimus, quod suppressis naribus sint, et facie foeda, rugis turpiter follicantibus: licet et capellarum sit pressum habere nasum. |
48 | Alii simias latino sermone vocatas arbitrantur eo quod multa in eis similitudo rationis humanae sentitur: sed falsum est. In elementorum cognitione sagaces: nova luna exsultant: media et cava tristantur: fetus, quos amant, ante se gestant: neglecti circa matrem haerent. Harum genera quinque sunt. Ex quibus circopetici caudas habent. Simia enim cum cauda est, quam quidam cruram vocant. |
49 | Spingae villosae sunt comis, mammis prominentibus, dociles ad feritatis oblivionem. Cynocephali et ipsi similes simiis, sed facie in modum canis, unde et nuncupati. Satyrici facie admodum grata, et gesticulatis motibus inquieti. Callitrices toto aspectu a caeteris distant. Sunt enim in facie producta barba, et lata cauda. Simiae autem callidos mente, et peccatis fetidos homines significant. Qui aliquando per conversionem et poenitentiam ad pacificum nostrum deducuntur, et eius agunt servitium, sicut supra dictum est de elephantis et simiis, qui adducebantur ad Salomonem. |
50 | Enhydros bestiola, ex eo nuncupata, quod in aquis versetur, et maxime in Nilo. Quae si invenerit dormientem crocodilum, volutat se in luto primum, et intrat per os eius in ventrem, et carpens omnia interanea eius, sic moritur; ichneumon Graece vocatus eo quod odore suo et salubria ciborum et venenosa prodantur. De quo Dracontius ait: Praedicit suillus vim cuiuscunque veneni. Suillus autem a setis est nuncupatus. Hic etiam serpentes insequitur. |
51 | Qui cum adversus aspidem pugnat, caudam erigit, quam aspis maxime incipit observare quasi minantem, ad quam cum vim suam transfert, decepta corripitur. Melo, vel quod sit rotundissimo membro, vel quod favos petat, et assidue mella captet. Musio appellatus, quod muribus infestus sit. Hunc vulgus caum a captura vocat. Alii dicunt, quod catat, id est, videat. Nam tam acute cernit, ut fulgore luminis noctis tenebras superet. |
52 | Unde a Graeco venit catus, id est, ingeniosus. Venator Christus est, ut in Isaia secundum LXX: Ecce quemadmodum leo aut catulus leonis in venatione quam capit; ita veniet. Venatores, Apostoli vel caeteri praedicatores, ut in Ieremia: Mittam eis venatores, et venabuntur eos de omni monte. Venator diabolus, in cuius figura Nemrod ille gigas venator coram Domino, ut in Genesi; venatores pravi homines, ut in propheta: Venantes ceperunt me, quasi avem, inimici mei gratis. Lamia diabolus vel daemones, ut in Ieremia: Sed et lamia nudavit mamillam, et lactavit catulos. Item lamia, haereticus vel quilibet hypocrita, ut Isaias dicit: Cubavit lamia, et invenit sibi requiem. |
1 | Mus pusillum animal, Graecum illi nomen est: quidquid vero ex eo trahitur, Latinum fuit. Alii dicunt mures, quod ex humore terrae nascantur. Nam mus terra, unde et humus. His in plenilunio iecur crescit, sicut quaedam maritima augentur, quae rursus minuente luna deficiunt. Sorex Latinum est eo quod rodat et in modum serrae praecidat. Antiqui autem sauricem dicebant, sicut et clodum claudum. |
2 | Mustela dicta, quasi mus longus. Nam telum a longitudine dictum. Haec ingenio subdola in domibus, ubi nutrit catulos suos, transfert mutatque sedem, serpentes etiam et mures persequitur. Duo autem sunt genera mustelarum. Alterum enim silvestre est, distans magnitudine, quod Graeci ictidas vocant: alterum in domibus oberrans. |
3 | Falso autem opinantur, qui dicunt mustelam ore concipere, aure effundere partum. Mustela est furti figura, ut in Levitico demonstratur. Talpa dicta, quod sit damnata caecitate perpetua tenebris. Est enim absque oculis, semper terram fodit, et humum egerit, et radices sub frugibus comedit. Mystice autem mures significant homines cupiditate terrena inhiantes et praedam de aliena substantia surripientes. |
4 | Mustela vero eos per figuram demonstrat, qui ingenium naturale sub dolo malitiae polluunt et totam vitam suam in insidiis et fraudibus ducunt. Talpa ergo, quae caecitate perpetua damnata est, aut idola significat caeca, surda et muta: aut etiam ipsos idolatras, qui ignorantiae et stultitiae tenebris semper errant. De quibus in Isaia scriptum est: Ut adoretis talpas et vespertiliones, hoc est, caeci caecos colant. De quibus alibi Scriptura dicit: Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Aut etiam haereticos sive falsos Christianos per figuram demonstrat: quoniam sicut talpa absque oculis semper terram fodit, et humum egerit, et radices sub frugibus comedit: sic et ipsi verae scientiae lumine privati, terrenis actibus incumbunt, et desideriis carnis, et illecebris voluptatum deserviunt, radicesque bonorum operum, in quibuscunque possunt, dente malitiae corrodere et subvertere conantur. |
5 | Glires dicti sunt, quia pingues eos efficit somnus. Nam gliscere dicimus crescere. Hieme enim tota dormiunt, et immobiles, quasi mortui, iacent: tempore aestivo reviviscunt. Isti ergo eos significare possunt, qui torpore pigritiae inutiles fiunt, et laborare utiliter nolunt, de quibus scriptum est: Propter frigus piger arare noluit: mendicabic ergo aestate, et non dabitur ei; quia qui nunc otiosus tempore praesentis vitae torpescit, frustra in die iudicii, quando tempus est messis, mendicabit: quia coelestis vitae gaudium nullo modo cum iustis habebit. |
6 | Hericius animal spinis coopertum, quod exinde dicitur nominatum eo quod subrigit se quando spinis suis clauditur, quibus undique protectus est contra insidias. Nam statim, ut aliquid praesenserit, primum se subrigit, atque in globum conversus, in sua se arma recolligit. Huius prudentia quaedam est. Nam dum absciderit uvam de vite, supinus sese volutat super eam, et sic eam exhibet natis suis. |
7 | Hericius enim mystice peccatores aculeis vitiorum plenos et astutia nequitiae callentes significat, et fraudibus et rapinis: qui per fraudem de alienis laboribus sibi pastum quaerunt. De quibus scriptum est: Ibi habet foveam Hericius, et catulos suos nutrit. Item illud, quod in psalmo scriptum est: Petra refugium Herinaciis. Herinacius idem est, qui et Hericius, animal omnino timidum, natura providente semper armatum, cuius cutem invicem setarum sudes acutissimae densissimaeque communiunt. Cui tamen non sufficit nativa munitio, scilicet ne aliqua fraude possit intercipi, refugium habet semper in saxis. |
8 | Huic competenter aptatur, qui peccatis suis hispidus, futura iudicia metuens, petram Christum firmissimum noscitur refugium habere. Grillus nomen a sono vocis habet. Hic retro ambulat, terram terebrat, stridet noctibus. Venatur eum formica circumligata capillo, in cavernam eius coniecta, afflato prius pulvere, ne se abscondat: ita formicae complexibus trahitur. |
9 | Formica dicta ab eo, quod ferat micas farris, cuius solertia multa. Providet enim in futurum, et praeparat aestate quod hieme comedat. In messe autem elegit triticum, hordeum non tangit: dum pluit ei super frumentum, totum eiicit. Dicuntur in Aethiopia esse formicae ad formam canis, quae arenas aureas pedibus eruunt, quas custodiunt ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur. Iuxta allegoriam formica providum hominem, vel operarium utilem significat. |
10 | Unde Salomon in proverbiis hortatur, dicens: Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius, et disce ab ea sapientiam. Quae cum non habeat ducem nec praeceptorem, nec principem, parat aestate cibum sibi, et congregat in messe, quod comedat. Hinc bortatur quemque sui curam agere: et si tantillum animal sine praeceptore, sed sola natura duce sibi in posterum praevidere studet: quanto magis ille homo, Deo praeceptore, et doctoribus admonentibus, debet in messe huius vitae operum colligere fructus, et horreo vitae recondere, ut habeat in die frigoris, id est, iudicii, qua non potest laborare, unde vivat? |
11 | Formicoleon ob hoc vocatus, quia est vel formicarum leo, vel certe formica pariter et leo. Est enim parvum animal, formicis satis infestum, quod se in pulvere abscondit, et formicas frumenta gestantes interficit. Proinde autem leo et formica vocatur, quia aliis animalibus, ut formica est: formicis autem, ut leo est. Ranae a garrulitate vocatae eo quod circa genitales strepunt paludes, et sonum vocis importunis clamoribus reddunt. Ranae daemones. In Apocalypsi: Vidi de ore draconis spiritus tres immundos in modum ranarum; sunt autem spiritus daemoniorum. Ranae haeretici, qui in coeno vilissimorum sensuum commorantes, vana garrulitate latrare non desinunt, ut in Exodo legitur. |
1 | Anguis vocabulum, serpentum genus, quod plicari et contorqueri potest: et inde anguis, quod angulosus sit, et nunquam rectus. Angues autem apud gentiles pro geniis locorum habiti semper: unde Persius: Pinge duos angues pueris, sacer est locus. Colubrum ab eo dictum, quod colat umbras, vel quod in lubricos tractus flexibus sinuosis labatur. Nam lubricum dicitur, quidquid labitur, dum tenetur, ut piscis et serpens. |
2 | Cerastes serpens dictus, eo quod in capite cornua habet similia arietum. Cerata graeci cornua dicunt. Sunt autem illi quadrigemina cornicula, quorum ostentatione veluti esca illice sollicitata, animalia perimit. Totum enim corpus tegit arenis, nec ullum indicium sui praebet, nisi ex ea parte, qua invitatas aves vel animalia capit. |
3 | Est autem flexuosus plus quam alii serpentes, ita ut spinam non habere videatur. Colubri enim et cerastae nomine diabolus vel Antichristus significatur, ut est illud, quod Iacob patriarcha de Dan filio suo prophetavit, dicens: Fiat Dan coluber in via, et cerastes in semita mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro. Non solum enim coluber antichristus, sed etiam cerastes vocatur. Cerata enim Graece dicuntur cornua, serpensque hic cornutus esse (ut supra memoravimus) perhibetur: per quem digne adventus Antichristi asseritur: quia contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis armabitur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? |
4 | Fit ergo coluber in via: quia in praesentis vitae latitudinem eos ambulare provocat, quibus parcendo quasi blanditur: sed in via mordet, quia eos, quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit iterum cerastes in semita: quia quos fideles reperit, et sese ad praecepti coelestis angusta itinera constringentes, non solum nequitia callidae persuasionis impedit; sed etiam terrore potestatis premit, et in persecutionis angore post beneficia fictae dulcedinis exercet cornua potestatis. |
5 | Quo in loco equus hunc mundum insinuat, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat, et quia Antichristus extrema mundi apprehendere nititur: cerastes ille equi ungulas mordere perhibetur. Ungulam quippe equi mordere est extrema saeculi feriendo contingere: Ut cadat ascensor eius retro. Ascensor equi est, quisquis extollitur in dignitatibus mundi qui retro cadere dicitur, et non in faciem, sicut Saulus cecidisse memoratur. |
6 | In facie enim cadere est in hac vita suas unumquemque culpas cognoscere, easque poenitendo deflere. Retro vero, quo non videtur, cadere, est ex hac vita repente decedere, et ad quae supplicia ducatur, ignorare. Et quia Iudaea erroris sui laqueis capta pro Christo Antichristum exspectat: bene Iacob eodem loco repente in electorum voce conversus est, dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine; id est, non sicut infideles Antichristum, sed eum, qui in redemptionem nostram venturus est, verum credo fideliter Christum. |
7 | Serpens autem nomen accepit, quia occultis accessibus serpit: non apertis passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit. Illa autem, quae quatuor pedibus nituntur, sicut lacerti et stelliones, non serpentes, sed reptilia nominantur. Serpentes autem reptilia sunt, quia pectore et ventre reptant, quorum tot venena quot genera, tot pernicies quot species, tot dolores quot colores habentur. |
8 | Serpens autem diabolum significat, ut est illud in Genesi: Serpens erat callidior cunctis animantibus terrae; aut malitiosos homines atque haereticos, de quibus Psalmista ait: Acuerunt linguas suas, sicut serpentes: venenum aspidum sub labiis eorum. Pulchre hic malitia haereticorum, dolusque describitur. Linguae enim verba significant, quae nequitiae cotibus expolita vulnerare contendunt corda simplicium. Quae merito serpentibus exaequantur: quia sermonibus suis virus evomunt. |
9 | Unde surdis aspidibus comparantur. Tali enim proposito contendunt, ut pertinacia mentis nunquam velint a veritate superari. Item in aliam partem serpentis significatio trahitur, ut est illud in Evangelio: Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto: ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in illum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Ibi enim significat serpens mortem Christi quae salvavit genus humanum, quod astutia serpentis antiqui maligna suasione salute a conditore percepta privavit. Draco, maior cunctorum serpentium sive omnium animantium super terram. |
10 | Hunc Graeci draconta vocant. Unde derivatum est in Latinum, ut draco diceretur. Qui saepe ab speluncis abstractus fertur in aerem, concitaturque propter eum aer. Est autem cristatus, ore parvo, et arctis fistulis, per quas trahit spiritum, et linguam exerit. Vim autem non in dentibus, sed in cauda habet, et verbere potius quam rictu nocet. |
11 | Innoxius autem est a venenis: sed ideo huic ad mortem faciendam venena non esse necessaria, quia si quem ligarit occidit. A quo nec elephas tutus est sui corporis magnitudine. Nam circa semitas delitescens, per quas elephanti soliti gradiuntur, crura eorum nodis illigat, ac suffocatos perimit. Gignitur autem in Aethiopia et India in ipso incendio iugis aestus. |
12 | Mystice draco aut diabolum significat, aut ministros eius, vel etiam persecutores Ecclesiae, homines nefandos, cuius mysterium in pluribus locis Scripturae invenitur. Nam in Psalterio de hoc scriptum est, et in libro Iob, nec non in Apocalypsi Ioannis. Denique Psalmista dicit: Tu confirmasti in virtute tua mare, contribulasti capita draconum super aquas. Confirmavit enim Rubri maris liquidos abyssos, quando in duobus lateribus sic aqua divisa est, ut mare navigerum iter faceret esse terrenum. |
13 | Contrivisti capita draconum super aquas, mysterium superioris miraculi decenter exponit: quia illa praefiguratio transitus maris Rubri aquas sancti baptismatis indicabat, ubi capita draconum, id est, spiritus immundorum producuntur ad nihilum, quando animas, quas illi peccatorum sordibus inquinant, fons salutaris emundat. Quod autem additur: Tu confregisti caput draconis magni, et caetera; cum superius dixerit plurali numero, capita draconum, significare volens nequitias spiritales: modo singulari numero ponit draconem, ut ipsum Satan indicare videatur, qui quantum fortior, tantum nequior: et cum singulari numero ponitur, inter malignos spiritus habitare penitus abnegatur. |
14 | Confractum est enim caput eius, quando superbia eius de coelo eiecta est, et nativam claritatem retinere non meruit, qui se voluntaria obscuritate maculavit. Addidit: Dedisti eum in escam populo Aethiopum. Aethiopes bene peccatores advertimus, qui ante fuerunt tenebrosa mente teterrimi, sed ad Deum conversi eum ceperunt escam habere, cum de eius detractione satiantur. |
15 | Nam hodieque quem pessimum intelligi volumus, diabolum nominamus. Omnibus enim culpis exsufflator admissis, totius auctor est erroris, et sicut ille Christianos insequitur: ita ab omnibus exsecrabili errore discerpitur. Sic fit, ut qui paganis ante venerabilis nunc a Christianis detractionum morsibus corrodatur. Sive conversi iam fideles escam possunt habere diabolum, quando per ipsius machinamenta tentationesque proficiunt. |
16 | Ipso enim persequente, martyres fiunt: ipso affligente, patientiae munere coronantur. Quapropter merito diabolus illorum esca dicitur, quos fatigationibus crebris ad desideria nociva perducit. Aspis vocatur, quod morsu venena immittat et spargat. Ios enim Graeci venenum vocant: et inde aspis, quod morsu venenato interimat. |
17 | Huius diversa genera et species, et dispar effectus ad nocendum. Fertur autem aspis cum ceperit pati incantatorem, qui eam quibusdam carminibus propriis evocat, ut eam de caverna producat. illa cum exire noluerit, unam aurem in terram premit, alteram cauda obturat et operit, atque ita voces illas magicas non audiens non exit ad incantantem. De quo dicit Psalmista: Ira illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et veneficia, quae incantantur a sapiente. Quo serpente ira Iudaeorum per similitudinem nimis aptissimam diffinitur. |
18 | Obstinatorum quippe hominum ira irrevocabilis est, qui ne docentium praedicationes exaudiant, procurant sibi voluntariam surditatem. Cui malo consuetudo aspidis comparatur, quae ne verba incantantis exaudiat, suasque latebras derelinquat, unam aurem caudae suae inflexione dicitur obturare, alteram vero in terram deprimere. Cui merito Iudaei comparati sunt, qui, cordis auribus obturatis, sanctae Scripturae audire noluerunt saluberrimam iussionem. |
19 | Obturare enim a sacerdotibus tractum est, qui aures suas ture replebant, ne peregrinis verbis intercedentibus confusa carminum memoria turbaretur. Dipsa genus aspidis, qui Latine situla dicitur: quia quem momorderit, siti perit. Hypnalis genus aspidis, quod somno necat. Hanc sibi Cleopatra apposuit et ita morte quasi somno soluta est. |
20 | Haemorrhois aspis nuncupatur, quod sanguinem sudet, qui ab eo morsus fuerit: ita ut dissolutis venis, quidquid vitae est, per sanguinem evomat. Graece enim sanguis haema dicitur. Praester aspis semper ore patenti et vaporanti currit, cuius poeta sic meminit: Oraque distendens avidus fumantia praester. Hic quem percusserit distenditur, enormique corpulentia necatur. |
21 | Exuberatum enim putredo sequitur. Seps tabificus aspis, qui dum momorderit hominem, statim eum consumit, ita ut liquefiat totus in ore serpentis. Basiliscus Graece, Latine interpretatur regulus eo, quod rex serpentium sit, adeo ut eum videntes fugiant: quia olfactu suo eos necat. Nam et hominem si vel aspiciat, interimit. Siquidem et eius aspectum nulla avis volans illaesa transit: sed quam procul sit eius ore combusta devoratur. A mustelis tamen vincitur, quas illic homines inferunt cavernis, in quibus delitescit. |
22 | Itaque ea visa fugit. Quem illa persequitur et occidit. Nihil enim parens ille rerum sine remedio constituit. Est autem longitudine semipedalis albis maculis lineatus. Reguli autem, sicut scorpiones, arentia quaeque sectantur et postquam ad aquas venerint hydrophobos et lymphaticos faciunt. Sibilus idem est, qui et regulus: sibilo enim occidit antequam mordeat vel exurat. |
23 | Basiliscus autem diabolum significat, qui nequitiae suae veneno palam interficit incautos: sed idem superatur, cum caeteris noxiis animantibus a milite Christi spem suam totam in ipso ponente, cuius virtus omnes adversarias potestates superat atque conculcat. De hoc quoque Propheta in Psalmis dicit: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Hic iam divina virtus exprimitur, quae tantis rebus saevientibus imperabit. |
24 | Nam omnia ista nomina diabolo congruenter aptantur. Aspis est, dum occulte perimit. Basiliscus, cum palam venena disseminat. Leo, dum persequitur innocentes. Draco, cum negligentes impia voracitate deglutit. Verum haec omnia in glorioso adventu Domini pedibus ipsius prostrata iacuerunt. Solus enim tam ferocia valuit subdere, qui Patri coaeternus et consubstantialis secundum divinitatem probatur existere. Haec si diligenter sanctorum patrum praedicatione tractemus, nec aliqua dementium haeretica pravitate turbemur: et omnia nobis, sicut dicta sunt, absoluta veritate constabunt. |
25 | Scorpio vermis terrenus, qui potius vermibus aptatur. Animal armatum aculeo et ex eo Graece vocatum est, quod cauda figat, arcuato vulnere venena diffundat. Proprium est autem scorpionis, quod manus palmam non feriat. Scorpio diabolum significat vel ministros. Unde est illud Dominicum in Evangelio: Ecce, inquit, dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnem virtutem inimici Nam et alibi Dominus in Evangelio ait: Quis enim est ex vobis, quem si petierit filius suus panem, nunquid lapidem dabit illi? |
26 | Aut si petierit ovum, nunquid porriget ei scorpionem? Aut si piscem petit, nunquid serpentem dabit illi?. Tria sunt nobis maxime necessaria, id est, fides, spes, charitas: fides, ut recte credamus: spes, ut semper cum bona patientia Dei praestolemur promissa: charitas, ut sedulo eum diligamus ex toto corde, tota mente, tota virtute, et proximos nostros, sicut nosmetipsos. |
27 | In fide piscis signatur, in spe ovum, in charitate panis: et e contrario in lapide duritia, in serpente infidelitas, et in scorpione desperatio exprimitur. In baptismo fides accipitur, unde vivitur in saeculo: spes in ovo, quia in ovo nondum pullus videtur, sed hinc speratur: charitas autem, quia totum vincit pani comparatur. Vipera dicta, quod vi pariat. |
28 | Nam et venter eius cum ad partum ingemuerit, catuli non exspectantes naturae solutionem, corrosis eius lateribus, vi erumpunt cum matris interitu. Lucanus: Viperei coeunt abrupto corpore nodi. Fertur autem, quod masculus ore inserto viperae semen exspuat, illa autem ex voluptate libidinis in rabiem versa caput maris ore ceptum praecidit. |
29 | Ita fit, ut parens utraque pereat: masculus dum coit: femina, dum parturit. Vipera significat malitiosos homines, nec non haereticos, qui venena nequitiae intra se gerunt. Unde Ioannes Baptista ad Iudaeos, qui ad eum dolose veniebant, dixit: Progenies viperarum, quis demonstrabit vobis fugere ab ira ventura? Malae ergo soboles malorum parentum actiones imitantes, progenies viperarum vocantur, quia per hoc, quod bonis invident, eosque persequuntur, quod quibusdam mala retribuunt, quod laesiones proximis exquirunt: quoniam in iis omnibus priorum suorum carnalium vias assequuntur, quasi venenati filii de venenatis parentibus nati sunt. |
30 | Enhydris, coluber in aqua vivens: Graeci enim aquam ydor vocant. Hydros aquatilis serpens, a quo icti obturgescunt. Cuius morbum quidam boam dicunt eo, quod fimo bovis remedietur. Ydra draco multorum capitum, qualis fuit in Lerna palude provinciae Arcadiae. Haec Latine excedra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant: sed hoc fabulosum est. |
31 | Nam constat ydram locum fuisse evomentem aquas vastantes vicinam civitatem in quo uno meatu clauso multi erumpebant. Quod Hercules videns loca ipsa exussit, et sic aquae clausit meatus. Nam ydra ab aqua dicta est. Celidros serpens, qui et cersidros quasi cerigni, qui et in aquis et in terris moratur. Nam cirson dicunt Graeci terram, ydros aquam, per quam labitur, terram fumare facit. |
32 | Quam sic Macer describit: Seu terga exspirant spumantia virus, . . . Seu terrae fumant, qua teter labitur anguis. Salamandra vocata, quod contra incendia valeat. Cuius inter omnia venenata maxima vis est. Caetera enim singulos feriunt, haec plurimos pariter interimit. Nam si arbori irrepserit, omnia poma inficit venenis, et eos, qui ederint, occidit. |
33 | Quae etiam si vel in puteo cadit, vis veneni eius potantes interficit. Ita contra incendia repugnans ignes sola animalium exstinguit. Vivit enim in mediis flammis sine dolore et consummatione: et non solum quia non moritur, sed exstinguit incendium. Et ut breviter superiora recapitulem, serpens est diabolus vel homines impii, ut in Evangelio: Serpentes, genimina viperarum. Serpens Christus propter sapientiam, cuius figuram serpens ille aereus gerebat, quem Moyses in ligno suspendit, cuius intuitu percussi a serpentibus sanabantur. |
34 | Et in Evangelio: Estote prudentes sicut serpentes. Serpens, diabolus in Genesi: Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus, quas fecerat Dominus Deus. Caput serpentis, prima peccati suggestio, ut in Genesi: Ipsa conteret caput tuum. Pectus serpentis, typus superbiae, vel tumidi cordis malitia, ut est illud: Supra pectus tuum gradieris. Draco diabolus, ut in psalterio: Draco iste, quem formasti ad illudendum ei. Et alibi: Tu confregisti caput draconis magni. Dracones, daemones, ut in Psalterio: Tu contribulasti capita draconum. Dracones, principes gentium, ut in propheta: Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones. Leviathan, id est, serpens diabolus. |
35 | In Isaia: Et visitabit Dominus in gladio suo duro super Leviathan serpentem tortuosum, et occidet cetum qui est in mari. Coluber diabolus, ut in Iob: Et obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus, id est, medicina, Domini nostri Iesu Christi proiectus est diabolus de cordibus hominum. Regulus diabolus vel daemones flatu cogitationis corda hominum vulnerantes, ut in Ieremia: Ecce ego mittam vobis regulos, quibus non est incantatio, et mordebunt vos. Et in Deuteronomio: In quo erat serpens adurens. Aspis duritia cordis peccatorum sanctis praedicationibus aurem cordis non accommodantes. In Psalmo: Sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas. Et in aliam partem, ut in Iob pro impio: Caput aspidum surget, hoc est, inspirationes diaboli vel daemonum. |
36 | Aspis et basiliscus, peccatum et mors. In psalmo: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem, id est, diabolum et antichristum. Vipera, diabolus vel ministri eius in Evangelio: Genimina viperarum. Et in Iob: Et occidet eum lingua viperae. Scorpius diabolus. |
37 | In Evangelio: Dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones. Sunt et alia serpentium genera, ut admoditae, elefantiae, camedracontes. Postremo quantus nominum, tantus mortium numerus. Omnes autem serpentes natura sua frigidi sunt, nec percutiunt, nisi quando calefiunt. Nam quando sunt frigidi, nullum tangunt. Unde et venena eorum plus die quam nocte nocent. Torpent enim noctis algore. |
38 | Et merito, quia frigidi sunt nocturno rore. In se enim adducunt corporis vaporem gelidae pestes et naturae frigidae. Unde et hieme in nodos torpent, aestate solvuntur. Inde est, quod dum quicunque serpentium veneno percutitur. primo obstupescit, et postea, ubi in illo calefactum ipsum virus exarserit, statim hominem exstinguit. Venenum autem dictum eo, quod per venas vadit. Infusa enim pestis per venas vegetatione corporis aucta discurrit, et animam exigit. |
39 | Unde non posse venenum nocere, nisi hominis tetigerit sanguinem. Lucanus: Noxia serpentum est admisto sanguine pestis. Omne autem venenum frigidum est, et ideo anima, quia ignea est, fugit venenum frigidum, in naturalibus bonis, quae nobis et irrationabilibus animantibus videmus esse communia, vivaci quadam sensus subtilitate serpens excellit. |
40 | Unde et legitur in Genesi: Serpens autem erat sapientior omnibus animantibus terrae. Dicit autem Plinius, si creditur, quod serpentis caput, etiam si cum duobus evaserit digitis, nihilominus vivit. Unde et totum corpus obiicit pro capite ferienti. Anguibus universis hebes visus est, raro in adversum contuentur: nec frustra, cum oculos non in fronte habeant, sed in temporibus, adeo ut citius audiant quam aspiciant. |
41 | Nullum autem animal in tanta celeritate linguam movet, ut serpens, adeo ut triplicem linguam habere videatur, cum una sit. Serpentium nuda sunt corpora, adeo ut quacumque eunt via, humore designent vestigia. Serpentium vestigia talia sunt, ut cum pedibus carere videantur, costis tamen et squamarum nisibus repunt, quas a summo gutture usque ad imam alvum parili modo dispositas habent. |
42 | Squamis enim, quasi unguibus, costis, quasi cruribus, innituntur. Unde si in qualibet corporis parte ab alvo usque ad caput ictu aliquo collidatur, debilis reddita cursum habere non potest: quia ubicunque ille ictus inciderit, spinam solvit, per quam costarum pedes et motus corporis agebantur. Serpentes autem diu vivere dicuntur, adeo ut, deposita vetere tunica, senectutem deponere, atque in iuventam redire perhibeantur. |
43 | Tunicae serpentum exuviae nuncupantur, eo quod his, quando senescunt, sese exuunt, quibus exuti in iuventam redeunt. Dicuntur enim exuviae et induviae, quia exuuntur et induuntur. Pythagoras dicit, de medulla hominis mortui, quae in spina est, serpentem creari. Quod etiam Ovidius in Metamorphoseon libris commemorat dicens: Sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro, Mutari credant humanas angue medullas. |
44 | Quod si creditur, merito evenit: ut sicut per serpentem mors hominis: ita et hominis morte serpens. Fertur autem, quod serpens hominem nudum non sit ausus contingere. Prudens lector, cognitis his serpentium generibus atque effectibus, quando de eis in Scripturis legas, non te pigeat tentare, si aliquid possis in spiritalem sensum inde redigere. |
1 | Vermis est animal quod plerumque carne vel de ligno vel de quacunque re terrena sine ullo concubitu gignitur, licet nonnunquam et de ovis nascantur, sicut scorpio. Sunt autem vermes aut terrae, aut aquae, aut aeris, aut carnium, aut frondium, aut lignorum, aut vestimentorum. Aranea, vermis aeris, ab aeris nutrimento cognominata, quia exiguo corpore longa fila deducit, et telae semper intenta, nunquam desinit laborare, perpetuum sustinens in sua arte dispendium. |
2 | Sanguisuga, vermis aquatilis, dicta, quod sanguinem sugit. Potantibus enim insidiatur. Cumque labitur faucibus, vel ubi uspiam adhaerescit, sanguinem haurit, et cum nimio cruore maduerit, evomit, quod hausit: ita ut recentiorem denuo sugat. Cantarida, vermis terrenus, qui cum humano corpori fuerit applicatus, statim sui adustione vesicas facit plenas humore. |
3 | Multipes, vermis terrenus, ex multitudine pedum vocatus, qui contractus in globum complicatur, nascitur sub petris ex humore et terra. Limax, vermis limi, dictus, quod in limo vel de limo nascatur. Unde et sordida semper et immunda habetur. Bombyces, frondium vermes, ex cuius textura bombycinum conficitur. Appellatus autem hoc nomine ab eo, quod evacuetur, fila generat, et aer solus in ea remaneat. Eruca, frondium vermis, in olus vel pampino involuta, ab erodendo dicta. |
4 | De quo meminit Plautus: 'Imitatus nequam bestiam et maleficam involutam in pampino implicat.' Sed idem nec advolat, ut locusta, ut huc illucque discurrens semipasta dimittat: scilicet permanet perituris frugibus, et tardo lapsu pigris morsibus universa consumit. Teredonas Graeci vocant lignorum vermes, quod terendo edant. Hos nos thermites dicimus (ita enim apud Latinos ligni vermes vocantur) quos tempore importuno caesae arbores gignunt. |
5 | Tinea, vestimentorum vermis, dicta, quod teneat et eo usque insideat, quo erodat. Unde pertinax, quod in eamdem rem identidem urgeat. Vermes carnium, hemicraneus, lumbricus, ascaridae costi peduculi, pulices, lendix, tarmus ricinus, usia, cimex. Hemicraneus, vermis capitis vocatur. Lumbricus intestinorum dictus, quasi lumbicus, quia labitur, vel quod in lumbis sit. |
6 | Ascaridae costi peduculi, vermes cutis a pedibus dicti. Unde et peduculosi dicuntur, quibus peduculi in corpore effervescunt. Pulices vero vocati sunt, quod ex pulvere magis nutriantur. Lendix idem, quod tarmus a lende. Tarmus vermis est lardi. Ricinus vermis canis vocatus eo, quod erit in auribus canum. Cenos enim Graece canis est. |
7 | Usia est vermis porci, appellata, quia urit. Nam ubi momorderit, adeo locus adet, ut ibi vesicae fiant. Cimex de similitudine cuiusdam herbae vocatus, cuius foetorem habet. Proprie autem vermis in putredine carnis nascitur. Tinea in vestimentis, eruca in olere, teredo in ligno, tarmus in lardo. |
8 | Vermis non, ut serpens, apertis passibus vel squamarum nisibus repit, quia non est illi spinae rigor, ut colubri, scilicet in directum corculi sui partes gradatim porrigendo, contractas contrahendo, porrectas motum explicat, sicque agitatus perlabitur. Vermis autem mystice Christus pro humilitate assumpti hominis intelligi potest, ut est illud in psalmo: Ego sum vermis et non homo. Aut memoria animi peccatoris in inferni poena constituti, de quo scriptum ost: Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur. Aranea vero humanam fragilitatem significat. Unde est illud in psalmo: Et tabescere fecisti, sicut araneam, animam eius. Aranea vero corpus habet tenue, in terra non habitat, sed per loca altiora telas quasdam tenuissima viscerum digestione contexit: sicut et a quibusdam vermibus sericum dicitur exfiliari. |
9 | Huic ergo exiguo corpusculo recte conversi et afflicti anima comparatur, quae longis observationibus vigiliisque fatigatur, terrena deserens, subtilissimas operationes virtutum divino timore vivificatas efficit. Post haec revertitur ad illud suae propositionis initium, quae licet increpetur, licet tabefiat, tamen fragilitate humanitati scilicet diversarum varietate confunditur adversitatum. |
10 | Item aranea fraudem diaboli designat, ut in Isaia: Telas araneae texuerunt. Sanguisuga vero diabolus est. Unde est illud in Proverbiis: Sanguisugae duae sunt filiae, dicentes: Affer, affer. Diaboli ergo filiae sunt luxuria et avaritia, quibus sanguinolentus hostis humanum genus infestat. Eruca similiter potest significare diabolum, qui germina virtutum in homine crescentia malis suasionibus rodere et vitiis pravis exstirpare non cessat. In Scripturis ergo sacris, ubi de tinea et aerugine mentio fit, mysticus in eis quaerendus est sensus. Nam iuxta allegoriam aerugo potest significare arrogantiam atque iactantiam. |
11 | Quae ubicunque fuerit, omnem decorem et robur virtutum obfuscat, ac thesaurum spiritalium donorum dissipat. Unde propheta dicit: Deus dissipat ossa hominum sibi placentum: et omnis arrogantia abominatio est apud Deum. Tinea autem intestinum vitium animi significat. Unde Dominus ait in Evangelio: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Tinea vero, quae vestes latenter corrodit, designat invidiam, quae studium bonum lacerat, et comparationem unitatis demoliri non cessat. |
12 | Fures namque daemones atque haeretici sunt, de quibus Veritas ait: Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones. |
1 | Pisces inde dicti, unde pecus, a pascendo scilicet. Reptilia dicuntur haec, quae natant eo quod reptandi habeant speciem et naturam: quamvis se in profundum inmergant, tamen in natando repunt. Unde et David ait: Hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia, quorum non est numerus. Anfivia sunt quaedam genera piscium, inde dicta eo quod ambulandi in terris usum, et natandi in aquis officium habeant. |
2 | Anfi enim Graece utrumque dicitur, id est, quia et in aquis et in terris vivunt, ut focae, crocodili, hippopotami hoc est, equi fluviales. Pecoribus autem et bestiis et volatilibus antea homines nomina imposuerunt, quam piscibus, quae prius visa et cognita sunt. Piscium vero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta, aut ex similitudine terrestrium, ut ranae, et vituli, et leones, et nigri meruli, et pavi diverso colore dorso et collo picti, et turdi albi et varii, et caetera quae sibi iuxta species terrestrium animalium nomina vindicaverunt ex moribus terrestrium, ut canes in mari a terrenis canibus nuncupati, quod mordeant: et lupi, quod improba voracitate alios persequantur: a colore, ut umbrae, quia colore umbreae sunt: et auritatae, quia in capite auri colorem habeant: et varii a varietate, quos vulgo tructas vocant: figura ut orbis, qui rotundus est, totusque in capite constat: ut solea, quod sit instar calciamentorum solida: a sexu, ut musculus, quod sit ballenae masculus. Eius enim coitu concipere haec bellua perhibetur. Hinc musculi coclearum, quorum lacte concipiunt ostreae. |
3 | Ballenae autem sunt immensae magnitudinis bestiae, ab emittendo et fundendo aquas vocatae. Caeteris enim bestiis maris altius iaciunt undas. Ballein enim Graece emittere dicitur. Cete dictae, hoc est, ob immanitatem. Sunt enim ingentia genera belluarum, et aequalia montium corpora: qualis cetus excepit Ionam, cuius alvus tantae magnitudinis fuit, ut instar obtineret inferni, dicente propheta: Exaudivit me de ventre inferi. Equi marini, quod prima parte equi sunt, postrema solvuntur in piscem. Bocas discunt esse boves marinos, quasi boacas. Caerulei a colore appellati: nam caeruleum est viride cum nigro, ut est mare. |
4 | Delfines certum habent vocabulum, quod voces hominum sequantur, vel quod ad symphoniam gregatim conveniunt. Nihil in mari velocius istis: nam plerumque salientes naves transvolant. Quando autem praeludunt in fluctibus, et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestates significare videntur. Hi proprie Simones nominantur. |
5 | Est et delfinum genus in Nilo dorso serrato, crocodilorum tenera ventrium secantes interimunt. Porci marini sunt, qui vulgo vocantur, ut suilli. Qui dum escam quaerunt more suis, terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium, et nisi rostrum arenis immergant, pastum non colligunt. Crocodilus a croceo colore dictus. |
6 | Gignitur in Nilo, animal quadrupes in terra et in aquis valens, longitudine plerumque viginti cubitorum, dentium et unguium immanitate armatum, tantaeque cutis duritia, ut quamvis fortium ictus lapidum tergo repercutiat. Nocte in aquis, die humi quiescit. Ova in terra fovet, masculus et femina vices servant. Hunc quidam pisces, serratam habentes cristam, tenera ventrium desecantes, interimunt. |
7 | Solus ex animalibus superiorem maxillam movere dicitur. Hippopotamus vocatus, quod sit equo similis dorso, iuba et hinnitu, rostro resupinato a primis dentibus, cauda tortuosa, die in aquis commoratur, nocte segetes depascitur. Et hunc Nilus gignit. Mullus vocatus, quod mollis sit atque tenerrimus: cuius cibo tradunt libidinem inhiberi, aciem autem oculorum hebetari: homines vero, quibus saepe pastus, piscem olent. |
8 | Mullus in vino necatus: hi, qui inde biberint, taedium vini habent. Mugillus nomen habet, quod sit multum agilis. Nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens, ita transilit rete, ut volare piscem videas. Anguillae similitudo anguis nomen dedit. Origo eius ex limo. Unde et quando capitur, adeo lenis est, ut quanto fortius presseris, tanto citius elabatur. |
9 | Ferunt autem Orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere. Anguillae vino necatae: qui ex eo biberint, taedium vini habent. Draco marinus aculeos in branciis habet ad caudam spectantes, qui dum percusserit, quaqua ferit, venenum fundit: unde et vocatus. Murenam Graeci minanam vocant eo quod complicet se in circulos. Hanc feminini tantum esse sexus tradunt et concipere a serpente. Ob id a piscatoribus, tanquam a serpente, sibilo vocatur et capitur: ictu autem fustis difficulter interimitur. Conchae et cochleae hac ex causa vocatae, quia deficiente luna cavantur, id est, evacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concharum incremento lunae membra turgescunt, defectu evacuantur. |
10 | Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem: cum vero in defectus venerit, humores minuuntur. Hoc enim physici dicunt. Conchae autem primae positionis nomen, cochleae vero per diminutionem quasi conchulae. Concharum multa genera sunt, inter quas et margaritiferae quae cochleae dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. |
11 | De quibus tradunt hi, qui animantium scripsere naturis, eo quod nocturno tempore littora appetunt, et ex coelesti rore margaretum concipiunt. Unde et coeloe nominantur. Murice cochlea est maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine conchylium nominatur. Propter quod circumcisa ferro lacrymas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tinguitur, et inde ostrum appellatum, quod haec tinctura ex testae humore elicitur. |
12 | Canchros vocari, quae conchae sunt, crura habentes, inimica ostreis animalia. Eorum enim carnibus vivunt miro ingenio. Quae cum validam testam eius aperire non potest, explorat, quando ostrea claustra testarum aperiat, tunc cancer latenter lapillum iniicit, atque impedita conclusione ostreae carnes erodit. Tradunt quidam, decem cancris cum ozimi manipulo alligatis, omnes, qui ibi sunt, scorpiones ad eum locum coituros. |
13 | Duo sunt autem genera cancrorum: fluviales et marini. Ostrea dicta est a testa quibus mollities interior carnis munitur. Graeci enim testam ostrea dicunt. Ostrea autem neutro, carnes eius feminino genere dicuntur. Musculi sunt (ut praediximus) cochleae a quorum lacte concipiuntur ostreae, et dicti musculi, quasi masculi. |
14 | Spungia a fingere dicta, id est, nitidare et extergere. Unde Cicero: 'Et fingebatur spungiis sanguis,' id est, extergebatur. Animal autem esse docetur cruore inhaerente petris. Unde et dum absciditur, sanguinem remittit. Spungia enim cava mystice significat dolosam infidelitatem Iudaeorum, de quibus scriptum est in Evangelio: Illi autem spungiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius. Nam de ipsis animantibus alia sunt viventia in aquis et discurrunt, ut pisces: alia, quae stant fixa, ut ostreae, icini, spungiae. |
15 | Ex his alias mares dici eo quod tenues sint fistulae, spissioresque alias feminas, qui maioribus sunt ac perpetuis, alias duriores, quas Graeci appellant tragos, et nos hircos has dicere possumus ob asperitatem sui: mollissimum genus earum penecilli vocantur eo quod aptae sint ad oculorum tumores, et ad extergendas lippitudines utiles. Candidae spungiae cura fiunt. |
16 | Per aestatem enim ad solem sternuntur, et, sicut cera Punica, candorem bibunt. Animalium omnium in aquis viventium nomina centum quadraginta quatuor Plinius ait divisa in belluarum generibus, serpentium communium terrae et aquae, cancrorum, concharum, locustarum, poleridum, polyporum, solearum, lacertorum, ut loligo, et huic similia. |
17 | Ex quibus multa quodam naturae intellectu ordinem temporum suorum agnoscunt: quaedam vero in suis locis sine mutatione vagantur. In piscibus autem feminis aliae commistione masculi concipiunt et pariunt catulos: aliae ponunt ova sine masculi susceptione concepta, quae iterum insequentis sui seminis iactu perfunduntur: et quae hoc munere fuerint afflata, generabilia fiunt: quae vero perfusa non fuerint, sterilia perseverant aut putrescunt. |
18 | Piscium autem vocabulo aliquando boni homines, aliquando vero mali in Scripturis designantur, ut est illud in Evangelio, quo Salvator in parabola de sagena missa in mari narrat, dicens: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset educentes et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa sua: malos autem foras miserunt. Sub qua parabola sancta Ecclesia sagenae comparatur, quae et piscatoribus est commissa, et per eam quisque ad aeternum regnum a praesentis saeculi fluctibus trahitur, ne in aeternae mortis profunda mergatur. |
19 | Quae ex omni genere piscium congregat, quia ad peccatorum veniam sapientes et fatuos, liberos et servos, divites et pauperes, fortes et infirmos vocat. Sed littus hoc finem mundi indicat, sagena sanctam Ecclesiam, quam trahebat. Et quidem boni pisces, hoc est boni homines, tunc recipiuntur in vasa, hoc est, in aeternas ducentur mansiones: mali autem foras mittentur, in caminum, videlicet ignis, ubi erit fletus et stridor dentium. |
20 | Possunt et pisces sapientes istius mundi significare, ut est illud psalterii: Volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitam maris. Volucres coeli, superbi homines, qui inflati vento iactantiae, quasi per inane aeris efferuntur, et humilia despiciunt, cum altius elevantur. Volucres enim a volatu crebro dictae sunt. |
21 | Pisces enim maris philosophos fortasse significant, qui huius mundi naturam erratica curiositate pertractant. Nam sicut illi posita fronte itinera sibi reserant pelagi in undatione confusa: ita et isti capite dimisso venas rerum ratione humana assiduo labore perquirunt. Sed cum sint pisces et fluminum, non vacat, quod hic posuit, maris, propter eos, qui sibi videntur esse sapientes: verum isti tales, eorumque similes Domini pedibus feliciter subiiciuntur, quando ad Christianae venerint religionis affectum. |
22 | Piscatores, Apostoli vel caeteri praedicatores. Unde in Evangelio legitur: Ite post me, et faciam vos piscatores hominum fieri. Et in malam partem per Isaiam: Lugebunt piscatores. Pisces, sancti. In Evangelio: Et traxerunt rete plenum piscibus magnis. Pisces, reprobi. In Evangelio: Malos autem foras miserunt; et in Amos: Sed et pisces maris congregabantur. Piscis, Dominus Iesus Christus tribulationis igne affatus. |
23 | In Evangelio: Posuerunt coram eo partem piscis assi, et favum mellis. Pisces duo coniuncti quinque panibus, duo testamenta legis, vel duo charitatis praecepta, sive duae personae, regia et sacerdotalis. In Evangelio: Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus. Hamus divinitas Filii Dei, quae carne induta latuit hamus in esca. |
24 | De quo hamo Dominus ad Iob loquens ait: Nunquid abstrahere poteris Leviathan hamo tuo? quia idem hostis antiquus humani generis, dum more piscis escam corporis Domini per passionem momordit, enecatus est per patientiam divinitatis. Item in malam partem pro diabolo per Habacuc: Totum in hamo suo levabit. |
1 | Unum nomen avium, sed genus diversum. Nam sicut specie sibi disserunt, ita et naturae diversitate. Nam aliae simplices sunt, ut columbae: aliae astutae, ut perdix: aliae ad manum se subiiciunt, ut accipiter: aliae reformidant, ut garamentes: aliae hominum conversatione delectantur, ut hirundo: aliae in desertis secretam vitam diligunt, ut turtur: aliae solo semine reperto pascuntur, ut anser: aliae carnes edunt et rapinis intendunt, ut milvus: aliae incuriae, quae manent in locis semper. Aliae adventitiae quae propriis temporibus revertuntur, ut ciconiae, hirundines: aliae congregae, id est, gregatim volantes, ut sturni et coturnices: aliae solivagae, id est, solitariae propter insidias depraedandi, ut aquilae, accipitres, et quaecunque ita sunt: aliae vocibus strepunt, ut hirundines: aliae cantus edunt dulcissimos, ut cygnus et merula: aliae verba et voces hominum imitantur, ut psittacus et pica. |
2 | Sunt et alia sicut genere, ita et moribus innumerabilia. Nam volucrum quot genera sint, invenire quemquam posse difficile est. Neque enim omnia Indiae et Aethiopiae aut Scythiae deserta quis penetrare poterit, qui earum genus vel differentias nosset. Aves dictae eo quod vias certas non habeant, scilicet per avia quaeque discurrunt. |
3 | Aliter, quod alis alta intendant, et ad sublimia remigio alarum conscendant. Volucres a volando. Nam unde volare, inde et ambulare dicimus. Vola enim dicitur media pars pedis sive manus, et in avibus vola pars media alarum, quarum motu pinnae agitantur, inde volucres. Pulli dicuntur omnium avium nati, sed et animalium quadrupedum nati, pulli dicuntur, et homo parvus pullus. Recenter igitur nati pulli eo quod polluti. Unde et vestis nigra, pulla dicta est. |
4 | Alae sunt, in quibus pennae per ordinem fixae volandi exhibent usum. Vocatae autem alae, quod his aves complexos alant pullos ac foveant. Pennae a pendendo, id est, volando dictae: unde et pendere. Volucres enim pennarum auxilio moventur, quando se aeri mandant. Pluma, quasi piluma. Nam sicut pili in quadrupedum corpore, ita pluma in avibus. |
5 | Avium autem nomina multa a sono vocis constat esse composita, ut grus, corvus, cygnus, pavo, milvus, ulula, cuculus, graculus, et caetera. Varietas enim vocis eorum docuit homines, quid nominarentur. Volucres angeli sunt, sicut in Iob pro origine sapientiae volucres coeli nidos habere. Volucres homines superbi. |
6 | In psalterio: Oves et boves universas, insuper et pecora campi; volucres coeli, et pisces maris. Volatilia, apostoli, vel omnes sancti. In Evangelio: Tauri mei et volatilia occisa sunt, id est, patres Novi et Veteris Testamenti. Volatus, sanctorum ad Dominum Deum ascensus, vel in Scripturis intellectus. In psalterio: Volabo et requiescam. Aves autem sive volucres diversas significationes habent. Aliquando enim significant Angelos, ut est illud: Aves coeli annuntiant vocem eius; aliquando sanctos homines, ut est illud de grano sinapis testimonium, quod minimum est quidem omnibus seminibus: cum autem creverit, maius omnibus oleribus est: et fit arbor, ita ut veniant volucres et habitent in ramis eius. Praedicatio Evangelii minima est omnibus disciplinis coram oculis sapientium istius mundi: sed crescit in arborem, ita ut volucres coeli, quas vel animas credentium vel fortitudines Dei servitio mancipatas sentire debemus, veniant et habitent in ramis eius. |
7 | Ramos puto evangelicae arboris, quae de grano sinapis creverit, dogmatum esse diversitates, in quibus supradictarum volucrum unaquaeque requiescit. Aves sunt daemones. Unde et in Apocalypsi omnibus avibus dicitur: Aves, quae volatis per medium coelum, venite ad coenam magnam Dei, ut manducetis carnes regum, etc.. Et in Salomone: Qui innititur mendacio, hunc pascit ventus. Idem autem ipse sequitur aves volantes. Avis, Salvator. Unde in Iob de Iudaea, quae in eum creditura non erat, dicitur : Viam ignoravit avis. Avis, plebs Iudaea. |
8 | In propheta: Facta est Sion sicut avis volans. De hac plebe figuraliter in Deuteronomio praecipitur: Si ambulaveris per viam, et in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis, sed abire patieris captos tenens filios. Quod de Apostolis intelligitur, qui ex eadem plebe per Christum Dominum assumpti sunt, illa vero relicta. |
9 | Avis diabolus in Iob: Nunquid illudes ei quasi avi? Aliquando vero volucres significant malignos spiritus, qui tollunt sementem in via positum, iuxta parabolam evangelicam. Via ergo mens est sedulo malarum cogitationum meatu trita atque arefacta, ne verbi semen excipere ac germinare sufficiat: atque ideo quidquid boni seminis vicinia talis viae contigerit, perit, quia improbo pessimae cogitationis transitu conculcatum a daemonibus rapitur. |
10 | Qui recte volucres coeli, sive quod coelestis spiritalisque sunt naturae, sive quod per aera volitant, appellantur. Alae quippe in Scripturis significant duo praecepta charitatis, quibus ad coeleste regnum conscenditur, sive duo testamenta, sicut in duabus alis Cherubin, et in Ezechiele animalium, quae duabus alis velabant corpus suum, ostenditur. |
11 | Alae sex, praedicatio divina per utrumque testamentum in hoc mundo, qui in sex diebus factus est, annuntiata. In Isaia: Sex alae uni, et sex alae alteri. Alae superbia, sicut in Iob pro haeretico dicitur: Cum tempus advenerit, in altum alas erigit. Pennae quoque significant Scripturas sacras, ut est illud in Psalmo: Pennae columbae deargentatae. Pennae, animae sanctorum sunt, vel virtutes eorum. |
12 | In Psalmo: Et volavit super pennas ventorum. Et alibi: Si sumpsero pennas ante lucem. Nidus ergo Ecclesiam aut requiem sanctorum significat in excelso, ut est illud in Psalmo: Passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos, hoc est, filios suos. Aliter nidus bona conscientia, in qua bonarum cogitationum fetus foventur atque in opera pariuntur, ut postea filii appellentur: ut est in Psalterio: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. Aliquando vero pulli in malam partem accipiuntur: ut est illud in Salomone: Et pulli aquilarum devorent eum. Ovum (ut quidam volunt) spem significat. |
13 | Unde legitur in Evangelio: Aut quis ex vobis si petierit patrem ovum, nunquid porriget ei scorpionem? Ova, haereticorum discipuli. In Iob: Relinquet ova sua in terra. Item ova praedicatio haereticorum. In Isaia: Qui comederit de ovis eorum, morietur. Pulli, sancti. In Psalmo: Et turtur nidum, etc.. Et alibi: Et pullis corvorum invocantibus eum, id est fideles de infidelibus gentibus. |
14 | Pulli aquilae, fideles in Ecclesia, ut in Iob: Pulli eius sanguinem lingent, id est, sacramenta passionis Domini. Aquila ab acumine oculorum vocata. Tanti enim contuitus esse dicitur, ut cum super maria immobili penna feratur, nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare videat, ac tormenti instar descendens raptam praedam pennis ad littus pertrahat. Nam et contra radium solis fertur obtutum non flectere. |
15 | Unde et pullos suos ungue suspensos radiis solis obiicit: et quos viderit immobilem tenere aciem, ut dignos genere, conservat: si quos vero inflectere obtutum quasi degeneres abiicit. In Scriptura sacra vocabulo aquilae aliquando maligni spiritus raptores animarum, aliquando praesentis saeculi potestates, aliquando vero subtilissimae sanctorum intelligentiae, vel incarnatus Dominus ima celeriter transvolans, et mox summa repetens designatur. Aquilarum nomine insidiatores spiritus exprimuntur, Ieremia attestante, qui ait: Velociores fuerint persecutores nostri aquilis coeli. Aquilae vocabulo potestas terrena figuratur. |
16 | Unde per Ezechiel prophetam dicitur: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium eius evulsit. Aquilae vocabulo vel subtilis sanctorum intelligentia, vel volatus Dominicae Ascensionis exprimitur. Unde idem propheta cum sub animalium specie Evangelistas quatuor se videre describeret, in eis sibi hominis, leonis, bovis et aquilae faciem apparuisse testatur, quartum procul dubio animal Ioannem per aquilam signans, qui volando terram deseruit: quia per subtilem intelligentiam interna mysteria verborum videndo penetravit. Cunctarum quippe avium visus acies aquilae superat: ita ut solis radiis fixos in nulla se eius oculos lucis suae coruscatione verberans claudat. |
17 | Ad praeceptum ergo Dei elevatur aquila, dum iussionibus divinis obtemperans in supernis suspenditur fidelium vita quae et in arduis nidum ponere dicitur, quia terrena desideria despiciens, spe iam de coelestibus nutritur. In arduis nidum ponit, quia habitationem mentis suae in abiecta et infima conversatione non constravit. Aquila Dominus in Deuteronomio: Sicut aquila protegit nidum suum suscepit eos. Aquila, divinitas Filii Dei. |
18 | In Salomone: Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro, etc.. Aquila sancti in Iob: Nunquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum sibi? Et in Evangelio legitur: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. Aquila diabolus vel Antichristus. In Ezechiel: Et ecce aquila una grandis. Aquila, gens impia, vel civitas in aliorum depraedatione decurrens. Et per Michaeam contra Samariam dicitur: Dilata, sicut aquila, calvitium tuum. Vultur a volatu tardo nominatus putatur. |
19 | Magnitudine quippe praepetes volatus non habet. Harum quasdam dicunt concubitu non misceri, et sine copula concipere et generare, natosque earum pene usque ad centum annos procedere. Vultures autem sicut et aquilae, etiam ultra maria cadavera sentiunt altius quippe volantes, multa quae montium obscuritate celantur, ex alto illae conspiciunt. |
20 | Recte ergo Mediator Dei et hominum, Redemptor noster, vulturis appellatione signatur, qui manens in altitudine divinitatis suae quasi a quodam volatu sublimi cadaver mortalitatis nostrae conspexit in infimis, et sese de coelestibus ad ima submisit. Fieri quippe propter nos homo dignatus est, et dum mortuum animal petiit, mortem apud nos, qui apud se erat immortalis, invenit. Sed huius vulturis oculus fuit ipsa intentio nostrae resurrectionis: quia ipse mortuus ab aeterna nos morte liberavit. |
21 | Ille ergo perfidus Iudaeorum populus mortalem vidit: sed quod morte sua nostram mortem destrueret, minime attendit. Semitam igitur ignoravit avis, nec intuitus est oculos vulturis: quia etsi vidit eum, quem in morte tenuit, videre noluit, quanta vitae nostrae gloria de eius morte sequeretur. Unde ad crudelitatem quoque persecutio exarsit, verba vitae percipere renuit praedicatores regni coelorum, prohibendo, saeviendo, feriendo repulit. Vultur peccator praedam de aliena morte rapiens, ut in Levitico: Vulturem et similem eius ne comedas. Grues de propria voce nomen sumpserunt. Tali enim susurrant sono. Hae autem dum properant, unam sequuntur ordine litterato. |
22 | De quibus Lucanus: Et turbata perit dispersis littera pennis. Excelsa autem petunt, quo facilius videant, quas petunt, terras. Castigat autem voce, quae cogit agmen. At ubi raucessit, succedit alia. Nocte autem excubias dividunt, et ordinem vigiliarum per vices faciunt, tenentes lapillos suspensis digitis, quibus somnos arceant. Quod cavendum erit, clamore indicant. Aetatem in illis color prodit: nam senectute nigrescunt. |
23 | Grues quippe illos significare possunt, qui in coenobiis communiter viventes, unius tamen ductum sequi non spernunt, vigilias exercent, et pro invicem solliciti nocturnos cantus in psalmodiis edere non segnes fiunt. Unde dicitur: Grues una sequuntur et litterato ordine volant. Ciconiae vocatae a sono, quo crepitant, quasi cicaniae, quem sonum oris potius esse quam vocis, quia eum quatiente rostro faciunt. Hae veris nuntiae societatis comites, serpentium hostes maria transvolant, in Asiam collecto agmine pergunt. |
24 | Cornices duces eas praecedunt, et ipse quasi exercitus prosequitur. Eximia illis circa filios pietas. Nam adeo natos impensius fovent, ut assiduo incubitu plumas exuant. Quantum autem tempus impenderint in fetibus educandis, tantum et ipsae invicem a pullis suis aluntur. Ciconia igitur providos homines significat et cautos servos Dei in conversatione sua, qui persequuntur serpentes, et venena eorum pro nihilo ducunt: quia malignos spiritus cum venenosis suggestionibus suis insectantes ad nihilum redigunt. De quibus et Ieremias ait: Turtur et hirundo et ciconia cognoverunt tempus adventus sui, hoc est tempus, quo sancta Ecclesia in adventu Salvatoris congreganda erit in unum. |
25 | Olor avis est, quem Graeci cygnum appellant. Olor autem dictus, quod sit totus plumis albus. Nullus enim meminit cygnum nigrum. Olor enim Graece totum dicitur. Cygnus autem a canendo est appellatus, eo quod carminis dulcedinem modulatis vocibus fundit. Ideo autem suaviter eum canere, quia collum longum et inflexum habet, et necesse est eluctantem vocem per longum et flexuosum iter varias reddere modulationes. Fertur in hyperboreis partibus praecinentibus citharoedis olores plurimos advolare, apteque ad modum concinere. |
26 | Olores autem Latinum nomen est: nam Graece cygni dicuntur. Nautae vero sibi hunc bonam prognosin facere dicunt, sicut Aemilius ait: Cygnus in auspiciis semper laetissimus ales. Hunc optant nautae quia se non mergit in undas. Cygnus cervicis altae, superbia exprimitur. Struthio Graeco nomine dicitur. |
27 | Quod animal in similitudine avis pennas habere videtur, tamen de terra altius non elevatur. Ova sua fovere negligit, sed proiecta tantummodo fotu pulveris animantur. Per struthionem mystice hypocritae significantur. Unde per Prophetam dicitur: Glorificavit me bestia agri, dracones et struthiones. Quid enim draconum nomine, nisi in aperto malitiosae mentes exprimuntur, quae per terram semper infimis cogitationibus repunt? |
28 | Quid vero per struthionis vocabulum, nisi hi, qui se bonos simulant, designantur, qui sanctitatis vitam, quasi volatus pennam, per speciem retinent et per opera non exercent? Glorificari itaque se Dominus a dracone vel struthione asserit, quia et aperte malos et ficte bonos plerumque ad sua obsequia ex intima cogitatione convertit. |
29 | Vel certe agri bestia dominum, id est, dracones struthionesque glorificant, cum fidem, quae in illo est, ea, quae in hoc mundo dudum membrum diaboli fuerat, gentilitas exaltat. Quapropter malitiam draconum nomine exprobrat, et propter hypocrisin vocabulo struthionum notat. Quasi enim pennas accepit gentilitas, sed volare non potuit, quae et naturam rationis habuit, et actionem rationis ignoravit. |
30 | Potest etiam struthio haereticos vel philosophos significare, qui cum pennis sapientiae se exaltare volunt, sed tamen non evolant. Unde in Isaia legitur: Et erit cubile draconum, et pascua struthionum. Ardea vocata, quasi ardua, id est, propter altos volatus. Lucanus: quodque ausu volare ardea; formidat enim imbres, et super nubes evolat, ut procellas nubium sentire non possit: cum autem altius volaverit, significat tempestatem. Hanc multi Tantalum nominant. Haec avis potest significare animas electorum, quae formidantes perturbationem huius saeculi, ne forte procellis persecutionum, instigante diabolo, involvantur, intentionem suam super omnia tempoporalia ad serenitatem patriae coelestis, ubi assidue Dei vultus conspicitur, mentes suas elevant. |
31 | Phoenix Arabiae avis, dicta, quod colorem Phoeniceum habeat: vel quod sit in toto orbe singularis et unica: nam Arabes singularem phoenicem vocant: haec quingentis ultra annis vivens, dum se viderit senuisse, collectis aromatum virgultis rogum sibi instruit, et conversa ad radium solis alarum plausu voluntarium sibi incendium nutrit: sicque iterum de cineribus suis resurgit. |
32 | Haec etiam potest significare resurrectionem iustorum, qui aromatibus virtutum collectis instaurationem prioris vigoris post mortem sibi praeparant. Cinnomolegus et ipsa Arabiae avis; proinde ita vocata, quod in excelsis nemoribus texerit nidos ex fruticibus cinnami: et quoniam non possunt ibi homines conscendere propter ramorum altitudinem et fragilitatem, eosdem nidos plumbatis appetunt iaculis, ac sic cinnama illa deponunt, et pretiis amplioribus vendunt: eo quod cinnamum magis quam alia mercatores probent. |
33 | Psittacus in Indiae littoribus gignitur, colore viridi, torque puniceo, grandi lingua, et caeteris avibus latiore: unde et articulata verba exprimit, ita ut si eum non videris, hominem loqui putes: ex natura autem salutat, dicens: Ave, vel Chaire: caetera nomina institutione discit. Hinc est illud: Psittacus a vobis aliorum nomina discam: Haec per me didici dicere: Caesar, ave. |
34 | Alcyon, pelagi volucris, dicta quasi ales oceanea, eo quod hieme in stagnis oceani nidos facit, pullosque educit, qua excubante fertur extento aequore pelagus silentibus ventis septem dierum tranquillitate mitescere, et eius fetibus educandis obsequium ipsa rerum natura praebere. Onocrotalus avis est rostro longo, quam Graeci onocrocolon vocant. |
35 | Crocodilus genus volatile, dictum, quasi cor edens. Vespertilio ex tempore nomen accepit eo quod lucem fugiens crepusculo vespertino circumvolat, praecipitato motu acta, et tenuissimis brachiorum membris suspensa, animal murium simile, non tam voce resonans quam stridore: specie quoque volatilis simul et quadrupes, quod in aliis avibus reperiri non solet. |
36 | Vespertiliones sunt idolorum monstra tenebris dedita, ut in Isaia legitur: Ut adoretis talpas et vespertiliones. Noctua dicitur pro eo quod nocte volat et per diem non possit videri, nam exorto splendore solis visus illius hebetatur. Hanc autem insula Cretensis non habet, et si veniat aliunde, statim moritur. Noctua a quibusdam dicitur corvus marmus. Noctua autem non est bubo. Nam bubo maior est. Noctua homines, veritatis lucem fugientes, tenebris obligatos significat. |
37 | Unde in Levitico haec avis vesci prohibetur. Bubo a sono vocis compositum nomen habet, avis feralis, onusta quidem plumis, sed gravis semper detenta pigritia in sepulcris die noctuque versatur, et semper commorans in cavernis. De qua Ovidius: Foedaque fit volucris venturi nuntia luctus, Ignavus bubo, dirum mortalibus omen. Denique apud augures malum portendere fertur. Bubo tenebris peccatorum deditos et lucem iustitiae fugientes significat. |
38 | Unde inter immunda animalia in Levitico deputatur. Lucina avis inde nomen sumpsit, quia cantu suo significare solet diei surgentis exortum, quasi lucinia, eadem et acedula. De qua Cicero in Prognosticis: Et matutinos exercet acedula cantus. Haec forsan sanctos praedicatores typice significare potest, qui futurae lucis exortum pronuntiant et ad eius adventum animo vigilanti intendere fideles quosque exhortantur. |
39 | Ulula avis a planctu et luctu nominata. Cum enim clamat, aut fletum imitatur, aut gemitum. Unde et apud augures si lamentetur, tristitiam: tacens ostendere fertur prosperitatem. Quae avis significare potest ululatum peccatorum in inferno. Unde propheta, quando fit mentio Babyloniae vastationis: Ululae in aedibus eius commorari perhibentur, sicut et onocrotalus et ericius. Graculus a garrulitate nuncupatus, non (ut quidam volunt) pro eo quod gregatim volent, cum sit manifestum ex voce eos nuncupari. |
40 | Est enim loquacissimum genus, et vocibus importunum. Quod vel philosophorum vanam loquacitatem, vel haereticorum verbositatem noxiam significare potest. Picae, quasi poetice, quod verba in discrimine vocis exprimant, ut homo. Per ramos enim arborum pendulae importuna garrulitate sonantes. Et si linguas in sermone nequeunt explicare, sonum tamen humanae vocis imitantur. De qua congrue quidam ait : Pica loquax certa dominum te voce saluto, Si me non videas, esse negabis avem. |
41 | Picus a Pico Saturni filio nomen sumpsit, eo quod ea in auspiciis utebatur. Nam fertur hanc avem quoddam habere divinum illo indicio, quod in quacunque arbore nidificaverit, clavum vel quidquid aliud fixum diu haerere non potest, quin statim excidat, ubi ea insederit. Sed de hoc sentiat quisque quod velit. |
42 | Nam sonus vocis eius loquacitatem haereticorum potest significare, vel philosophorum: sicut superius de graculo diximus. Pavo nomen de sono vocis habet. Cuius caro tam dura est, ut putredinem vix sentiat, nec facile coquatur. De quo quidam sic ait Miraris quoties gemmantes explicat alas, Et potes hunc saevo tradere, dura, coquo. Cavo quidem, qui Salomoni a longinquis regionibus ductus est, et diversos colores in pennis habet, significat populum gentilem de longinquis partibus terrae ad Christum venientem, qui etiam eius gratia multarum virtutum ornatu resplendet. |
43 | Gallus a castratione vocatus. Inter caeteras enim aves huic solo testiculi adimuntur. Veteres enim abscisos gallos vocabant. Sicut autem a leone leaena, a dracone dracaena, ita a gallo gallina. Gallus virum sanctum aut doctorem evangelicum significat, qui sub caligine istius mundi positus futuram lucem vitae aeternae pronuntiat. |
44 | De quo per Salomonem dicitur: Gallus accinctus, nec est rex, qui resistat ei. Et in Iob: Quis dedit, inquit, gallo intelligentiam? Item in aliam partem gallus ponitur, ut est illud Isaiae: Asportari te faciam, sicut asportatur gallus gallinaceus. Gallina significat sapientiam, sive sanctam Ecclesiam, seu animal iustum, ut est illud Dominicum testimonium ad Hierusalem: Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti. Anser ab assiduitate natandi aptum nomen sumpsit. |
45 | Ex quo genere quaedam germanae dicuntur, quo plus caeteris nutriant. Anseris nomen anes dedit per derivationem, vel ad similitudinem, vel quod et ipsam natandi frequentiam habeat. Iste vigilias noctis assiduitate clangoris testatur. Nullum autem animal ita odorem hominis sentit, ut anser. Unde et clangore eius gallorum ascensus in Capitolio deprehensus est. |
46 | Haec providos homines et erga custodiam suam bene vigilantes significare potest. Mergus ab assiduitate mergendi nomen hoc est: quia saepe dimisso capite in profundo aurarum signa sub fluctibus colligunt, et praevidentes aequoris tempestatem cum clamore ad littora tendunt. Mergus homo luxuriosus, libidini carnis semper intentus: quod in Levitico demonstratur. |
47 | Fulica mansueta avis et nigra est, anati quidem parvior, sed corporis compositione consimilis, quae in stagnis delectabiliter commoratur. Est autem avis stagnensis, habens nidum in medio aquae, vel in petris, quas aquae circumdant, maritimoque semper delectatur profundo, quae dum tempestatem persenserit, fugiens in vado ludit. |
48 | Haec ad baptizandos bene refertur, qui in sacratissimi fontis gratia perseverant. Unde scriptum est: Fulicae domus dux est, eorum scilicet qui omnium Christianorum sacer fons dux est, dum eos ad coelorum regna perducit. Turtur de voce vocatur, avis pudica, et semper in montium iugis et in desertis solitudinibus commorans. |
49 | Tecta enim hominum et conversationem fugit et commoratur in silvis. Cuius e contrario columba hospitia humana diligit, domorum blanda semper habitatrix. Turtur corpus Christi significat, quod Ecclesia est, propter gentium varietatem, de quo scriptum est: Quam pulchrae sunt genae tuae sicut turturis! Et in Psalmo: Turtur nidum, ubi reponat pullos suos. Columbae dictae, quod earum colla ad singulas conversiones colores mutent, aves mansuetae, et hominum multitudine conversantes, ac sine felle: quas antiqui venerias nuncupabant, eo quod nidos frequentant, et osculo amorem concipiunt. Colomba Deus. |
50 | In Ieremia: A facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. Columba Spiritus sanctus. In Evangelio: Et vidit Spiritum Dei descendentem, sicut columbam, super illum. Columba Ecclesia propter simplicitatem cordis. In Canticis canticorum: Columba speciosa, auro gemmisque percincta. Columbae apostoli. |
51 | In Isaia: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? Columba Iudaei. In Sophonia: Vae, provocatrix columba, non audivit vocem. Columba enim simplicitatem mentis significat. Duo pulli columbarum exprimunt duplex poenitentiae lamentum. Unde legitur in Levitico: Si autem non valuerit manus eius offerre pecus, offerat vel duos turtures vel duos pullos columbarum. Palumbes avis casta ex moribus appellatur, quod comes sit castitatis. |
52 | Nam dicitur quod, amisso corporali consortio, solitaria incedat, nec carnalem copulam ultra requirat. Turtur enim typum tenet sanctae Ecclesiae (sicut supra diximus) quoniam praeter Christi Domini alterius nescit habere consortium. Similiter et columba Spiritum sanctum aut Ecclesiam significat, de qua scriptum est: Una est columba mea, una dilecta mea. Et iterum, Pennae, inquit, columbae deargentatae : quia innocentiam habet columba, et divinis eloquiis argenteo candore resplendet. Item in aliam partem columba ponitur, ut est illud Osee: Ephraim columba sine sensu, non habens cor. Rursum turtur Spiritum sanctum, aut virum sanctum, aut intelligentiam spiritalem designat, ut est illud in Canticis canticorum: Vox turturis in terra nostra audita est. Sed tunc columba Spiritus sanctus dicitur, quando Scripturae sacrae manifesta dissertio est: tunc vero turtur Spiritus sanctus intelligitur, cum Scripturae altis atque obscuris mysteriis, elevantur. |
53 | Perdix de voce nomen habet, avis dolosa atque immunda. Nam masculus in masculum insurgit, et obliviscitur sexum libido praeceps. Adeo aut fraudulenta, ut alterius ova diripiens foveat: sed fraus fructum non habet. Denique dum pulli propriae vocem genitricis audierint, naturali quodam instinctu hanc, quae fovet, relinquunt, et ad eamdem, quae genuit, revertuntur. Perdix ergo significat diabolum, de quo in Ieremia scriptum est: Perdix fovet quae non peperit: facit divitias suas non cum iudicio. |
54 | In dimidio dierum suorum derelinquet eas. Sic et diabolus per principes haereticorum congregavit populos, quos non peperit, et deceptorum sibi multitudinem consociavit, quos postea dimisit, et omnium iudicio stultissimus esse comprobatur. Coturnices a sono vocis dictas constat, quas Graeci ortygas vocant, eo quod visae fuerint primum in Ortygia insula. |
55 | Haec adveniendi habent tempora. Nam, aestate depulsa, maria transmeant. Ortygometra dicitur, quae gregem ducit. Eam terrae propinquantem accipiter videns rapit: ac propterea cura est universis, ducem sollicitare generis externi, per quem caveant prima discrimina. Cibos gratissimos habent semina venenorum. Quam ob causam eas veteres vesci interdixerint. |
56 | Solum enim hoc animal, sicut et homo, caducum morbum patitur. Coturnices quae in esu filiorum Israel datae sunt, legis historicae (ut quidam volunt) figuram habent: de quo legitur in Exodo. Passeres sunt volatilia a parvitate vocata: unde et pusilli et parvi. De quo in Psalmo scriptum est: Passer invenit sibi domum. Et alibi: Sicut passer unicus in aedificio. Et in aliam partem in psalmo: Transmigra in montem sicut passer. Item passeres sancti. |
57 | In Psalterio: Illic passeres nidificabunt. Passer est nimia velocitate celerrimus, qui in silvis habitare non patitur: sed domum sibi in parietum foraminibus desideranter exquirit, quam dum invenerit, nimio gaudio laetus exsultat, qui se diversarum adversitatum ulterius patere non credit insidiis. |
58 | Sic anima iucundatur dum in coelorum regno mansionem suam senserit esse praeparatam. Item passeres illi, qui in emundatione leprosi in Levitico offerri iussi sunt, sacramentum passionis Christi in quo a sordibus peccatorum mundamur, designant. Quod ostendit Paulus dicens: Quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus. In hoc enim vivens passer et lignum cedrinum et coccinum tortum et hyssopus tinguitur. |
59 | Omnia enim haec comprehenduntur in virtitute baptismatis, quod diximus Dominicae esse passionis figuram significationemque. Sed vivens passer, quem in unigeniti necessarie divinitate accipimus, in sanguine etiam hic occisi passeris et aqua tinguitur, id est, in gratia baptismatis: quia non in hominis passione, sed Dei et hominis baptizantur. |
60 | Deinde post hoc vivens passer in agrum, ut volet, dimittitur. Ergo impassibilis divinitas, et inseparabilis erat a carne, quae passa est. Unde et inseparabilis in sanguine baptizatur: ut impassibilis viva in agrum avolet: ad latitudinem videlicet contemplationis emittitur, quo illum dimittente nostro videlicet intellectu, sub huius enim contemplatione tenetur. |
61 | Est et alia passeris significatio, ut supra diximus. Unde legitur: Transmigra in montem sicut passer. Passerum quoque plura sunt genera. Alii gaudent ad foramina parietum. Alii valles roscidas requirunt: nonnulli montes appetunt squalentes. Sed de illis nunc dicit, qui ad altissima loca terrarum levissima voluntate rapiuntur, ut his merito similes aestimentur, qui ad nequissimas praedicationes levitate inconstantis animi transferuntur. |
62 | Nam in Psalmo Propheta ita dicit: Similis factus sum pellicano in solitudine: factus sum sicut nycticorax in domicilio. Vigilavi et factus sum sicut passer unicus in aedificio. Per haec nomina volucrum (ut arbitror) diversa nobis poenitentium genera declarantur. Pellicanus enim avis Aegyptia est, ciconiis corporis granditate con similis, quae naturali macie semper affecta est: quoniam (sicut physiologi volunt) tenso intestino per viscera, quidquid escarum accipit, sine aliqua decoctione transmitit. |
63 | Hinc fit, ut adipe proprio minime farciatur, quia parvissimo ciborum succo reficitur: quae non gregatim ut caeterae aves volat, sed delectatione se solitaria consolatur. Eorum unum genus dicitur esse, quod stagnis inhabitat: aliud (sicut dictum est) quod in desertis locis secretisque versatur. Per hoc igitur avium genus pulcherrime significantur eremitae, qui hominum consortio derelicto, timore Domini, remota se afflictione discruciant. Sequitur: Factus sum sicut nycticorax in domicilio. Aliud genus introducitur poenitentis. Nycticorax Graeco vocabulo dicitur noctis corvus, quem quidam bubonem, quidam noctuam esse dixerunt: alii magis corvo magnitudine et colore consimilem, quem specialiter in Asiae partibus inveniri posse testantur. |
64 | Istum sicut diei fulgor abscondit, ita adventus noctis producit: et contra consuetudines avium tunc magis vigilare et escas quaerere incipit, quando se in soporem animantia cuncta componunt. Ita et poenitens iste nocturno tempore escas animae sollicita curiositate perquirit, modo psalmodiae operam dando, modo eleemosynas faciendo, modo carceres occulte visitando solum Deum vult habere testem, cui caligo noctium non tollit aspectum. |
65 | Et nota, quia sicut pellicanus designat eremitam atque solitarium, ita nycticorax illum declarat, qui se domicilio retinens a publica visione remotus est. Potest etiam nycticorax Christum vel virum sanctum significare in fidelibus despicabilem. Passer est avis parva, ut supra diximus: sed nimia sagacitate sollicita quae nec facile laqueis irretitur, nec per ingluviem ventris escarum ambitione decipitur. |
66 | Haec propter infirmitatem suam ne aut ipsa a praedatore capiatur, aut foetus eius serpentinis devorentur insidiis, inter aves unica cautione munita ad domorum fastigia celsa concurrit: ut a suspectis casibus reddatur aliena, quae multis periculis probatur obnoxia. Huic merito comparatur, qui diaboli insidias formidans specialiter ad Ecclesiae septa se conferens, in eius fastigio vigilans tutissime perseverat. Unicum dixit propter charitatem, quae ex multis unum facit: in aedificio propter altitudinem fidei et fortitudinem mentis. |
67 | Considerandum est etiam, quemadmodum iste supplicans a maioribus avibus, pellicano et nycticorace, cepit, et pervenit usque ad passeris minutissimam parvitatem: quoniam gradatim poenitendo descendens primo loco grandis est, secundo mediocris, tertio consuetudine ipsa omnino tolerabilis. Hae autem aves per figuram sunt parabolae hominibus genere discrepantes, sed consuetudinum qualitate consimiles. |
68 | Hirundo dicta, quod cibos non sumat residens, sed in aere capiat escas et edat: garrula avis et per tortuosos orbes et fiexuosos circuitus pervolans, et in nidis construendis educandisque foetibus solertissima, habens etiam quoddam praescium, quod lapsura deserat, nec appetat culmina: ab aliis quoque avibus non impetitur, nec unquam praeda est. |
69 | Maria transvolat, ibique hieme commoratur. Hirundo autem poenitentium pro peccatis suis typum tenet, quae stridore vocis ploratum magis quam melodiam sonat, et pro cantu gemitus edere solet, sicut et columba. Unde Ezechias in oratione sua ait: Sicut pullus hirundinis, sic clamabo: meditabor ut columba. Lacrymis ergo suis poenitens pascitur, et ad superna cor elevans coelestis cibi pabulum sibi quaerit. |
70 | Unde et Propheta ait: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Et iterum, Sicut cinerem, inquiens, manducabam panem meum: et potum cum fletu temperabam a facie irae et indignationis tuae; quia elevans elisisti me. Upupam Graeci appellant, eo quod stercora humana considerat, et fetenti pascatur fumo, avis spurcissima, cristis exstantibus galeata, semper in sepulcris et humano stercore commorans. Haec avis sceleratos et peccatores homines significat, qui sordibus peccatorum immorari assidue delectantur. Corvus sive corax nomen a sono gutturis habet, quod voce crocitet. |
71 | Fertur haec avis, quod editis pullis escam plene non praebeat, priusquam in eis per pennarum nigredinem similitudinem proprii coloris agnoscat. Postquam vero eos tetros plumis aspexerit in toto, agnitos abundantius pascit. Hic prior in cadaveribus oculum petit. Corvus nigredinem peccatorum vel daemonum significat, ut est illud in Salomone. |
72 | Effodiant eam corvi de convallibus. Item corvus gentilem populum significat, ut est illud in Iob: Quis preparat corvo escam suam, quando pulli eius ad Dominum clamant vagantes, eo quod non habeant cibos. Pullis vero corvorum, filiis scilicet gentium, esca datur, cum eorum desiderium nostra conversione reficitur. |
73 | Rursum in bonam partem ponitur, ut est illud in Canticis canticorum de sponso: Crines eius ut abietes, nigri sicut corvi. Corvus Christus est in membris eius, hoc est, sanctis, ut in Canticis canticorum: Comae eius sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus. Corvus nigredo peccati vel infidelitatis, ut in Psalmo: Et pullus corvorum invocantibus eum. Corvus peccatoris tarditas ad poenitentiam, et vana spe de die in diem differens, ut in Sophonia: Vox cantantis in fenestra, corvus in superliminaribus eius. Cornix, annosa avis, apud Latinos Graeco nomine appellatur, quam aiunt augures hominum curas significationibus agere, insidiarum vias monstrare, futura praedicere. |
74 | Magnum ergo nefas est haec credere, ut Deus consilia sua cornicibus mandet. Huic inter multa auspicia tribuunt etiam pluvias portendere vocibus. Unde est illud: Tunc cornix plena pluviam vocat improba voce. |
75 | Sed haec incerta omittentes de certioribus scribere tentemus. Milvus mollis et viribus et volatu, quasi mollis avis. Unde et nuncupatus, rapacissimus tamen, et domesticis semper avibus insidiatur. Milvus significat utpote rapacem vel elatum hominem, ut est illud in Psalmo secundum Hebraeos: Milvi abies domi eius. |
76 | Accipiter avis animo plus armata quam ungulis, virtutem maiorem in minori corpore gestans. Hic ab accipiendo, id est a capiendo, nomen sumpsit. Est enim avis rapiendis aliis avibus avida: ideoque vocatur accipiter, hoc est raptor. Unde et Paulus dicit: Sustinetis enim, si quis accipit. Ut enim dicent, si quis rapit, dixit, si quis accipit. Ferunt autem accipitres circa pullos suos impios esse. |
77 | Nam cum viderint eos posse tentare volatus, nullas eis praebent escas: sed verberant pennis et a nido praecipitant, atque teneros compellunt ad praedam, ne forte adulti pigrescant. Accipiter interdum sanctum virum significat, utpote rapiens regnum Dei. De quo scriptum est in Iob: Nunquid in sapientia tua plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum? id est, nunquid cuilibet electo tu intelligentiam contulisti, ut flante sancto Spiritu cogitationum alas expandat, quatenus pondera vetustae conversationis abiiciat, et virtutum plumas in usum novi volatus sumat. |
78 | Potest etiam per hunc accipitrem renovata gentilitas designari. Capus Italica lingua dicitur a capiendo. Hanc nostri falconem vocant, qui et alio nomine dicitur herodius. Haec avis etiam rapaces homines significare potest. Quod autem in Levitico et in Deuteronomio quaedam aves pro immundis deputantur, ostendit Scriptura dicens: Omnes aves mundas comedite: immundas ne comedatis, aquilam scilicet et gryphen, et haliaeetum, ixion et vulturem, ac milvum iuxta genus suum: et omne corvini generis, struthionem ac noctuam, et larum, atque accipitrem iuxta genus suum, herodium et cygnum et ibin, et mergulum, porphyrionem, et nycticoracem, onacrotalum, et charadrium, singula in genero suo: upupam quoque et vespertilionem, et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit nec comedatur . Inter illicita atque nimis evitanda connumerandum comtemplationi vacantem quempiam tales habentem maculas quales per denumeratas aves legislator significat. |
79 | Ait enim: Aquilam et gryphen et haliaeetum et milvum ac vulturem iuxta genus suum. Rapaces et eibum alienum male sectantes, quaestibusque iniustis gaudentes per praedicta significat. Quia enim quidam inveniuntur in ecclesiis inter eos, qui putantur contemplationi operam dare, qui non quemadmodum debent ad hoc vacant, sed frustra inflantur: audi Paulum dicentem: Si quis alia docet et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae, superbus est nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum, et quia veritate privati sunt, existimantes quaestum esse pietatem. Hos ergo significant ea, quae nunc denumerata sunt, animalia victum ex rapina conquirentia. Quaedam autem ex his alias aves invadunt et ex venationibus earum nutriuntur. |
80 | Alia vero in domos ingredientia diripiunt, quae repererint, ne quidem gerentium se obsoniis parcentia. Quibus sunt similes quidam, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quos Paulus arguit. Vultur rixis et bellis gaudet propter cadavera praeliorum, intantum, ut etiam sequatur exercitum. Non ergo oportet aliorum casibus pasci atque nutriri eum, qui contemplationi dat operam. |
81 | Corvini ergo generis animalia sunt affectionis expertia: quod manifestum est ex eo quod emissus a Noe ex prima eum corvus avolatione transgressus est. Cui similis Iudas circa suum magistrum fuit et Dominum. Struthio avis quidem est, sed volare non potest, totamque vitam suam circa terram occupat: quales sunt quidam Deo militantes et saeculi negotiis se implicantes. |
82 | Noctuam vero, pro qua LXX Glaucum dixerunt, hanc asserunt in nocte acuti esse visus, sole autem apparente minus utilitate oculorum frui. Tales sunt qui legis gloriantur contemplatione et scientia, lucem evangelicae conversationis capere non valentes. Larus est animal in utroque vivens, id est, aqua et terra: quia sicut avis quidem volat, ut aquatile autem natat. |
83 | Cui non male comparantur hi qui simul circumcisionem venerantur et baptisma. Ad quos Paulus dicit: Si circumcidimini, Christus vobis nihil prodest. Accipiter autem inter rapaces aves est. Habet autem quiddam aliud, propter quod a legislatore positus est. Mansuescit quippe et cooperatur ad rapacitatem. Quem imitantur hi qui mansueti quidem videntur esse et sensu tranquilli: sunt autem cum potentibus et avaris atque rapacibus. Nycticorax animal est, quod in nocte tantummodo rapit atque operatur: sicut sunt gentes in intelligibilibus noctis operibus occupatae, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, idolorum cultus et his similia. |
84 | Ibis et porphyrion, et quem LXX nominant pellicanus et cygnus et herodius et charadrius, longi esse colli, trahereque cibum ex altitudine terrae atque aquarum dicuntur. Quae animalia imitari non debemus, nec de inferioribus evellere cibum, sed de coelestibus. Ille siquidem contemplationi vacat, quia ad superiora mente contendit, et non solum intelligibilem, sed et sensibilem cibum a Deo exspectat. Unde ait Dominus: Nolite solliciti esse animae vestrae, quid manducetis, neque corpori vestro, quid induamini. |
85 | Scit enim Pater vester coelestis quia omnibus his necesse habetis. Upupa lugubre animal, amansque luctum est. Saeculi autem tristitia mortem operatur. Propter quod oportet eum qui diligit Deum, semper gaudere, sine intermissione orare, in omnibus gratias agere: quia gaudium spiritus fructus est. Vespertiliones circa terram volant, ita ut pennis pro pedibus utantur, quando ambulant: quod indignum est in eis, qui contemplationi dant operam. |
86 | Quorum enim est volatus circa terram, horum etiam contemplatio procul dubio in terrenis occupatur. Non ergo incredulus sis, nec dubites, quod etiam haec, quae nunc denumerata sunt, animalia ad ostensionem figuramque eorum, a quibus abstinere debent contemplationi vacantes, posuit legislator. Sed inquies: Quomodo horum animalium non cibus, sed imitatio prohibetur, cum pellicano et nycticoraci David propheta semetipsum comparaverit dicens: Similis factus sum pellicano in solitudine, factus sum sicut nycticorax in domicilio. Per aquilam autem Moyses ipsum significat Deum dicentem in Israel: Quomodo portaverim vos super alas aquilarum. Nam et Prophetae leonem Christum appellant. |
87 | Leonem autem e diverso esse Petrus diabolum dicit : nec tamen secundum hoc leo Christus secundum quod diabolus dicitur: absit a nobis, absit ista impietas. Sed quia simul regium, nec non rapax atque immite est animal: cumque dignitatem laudabilem, vituperabilem tamen operationem generat: quod quidem laudabile habet, hoc in Christi regno accipitur: quod autem vituperabile in diabolo, id est rapacitas, immansuetudo. |
88 | Quod et in aquila considerantes, sine aliqua dubietate reperimus. Propter altitudinem enim volatus figuram eius in Deum Moyses sumpsit. Quia vero rapax, a cibo eius abstinendum dixit. Propheta autem David lugens hominem in peccato constitutum, nycticoraci hunc, sicut in nocte viventem, comparavit. Per pellicanum autem, utpote per animal amans solitudinem, figuravit eum, qui forsan amicis desolatus est, aut cognatis aliorumque similium societate destitutus. |
89 | Augures autem dicunt, et in gestu et in motu et in volatu et in voce avium signa esse constituta. Oscines aves vocant, quae ore cantuque auspicium faciunt, ut corvus, cornix, picus. Alites, qua volatu ostendere futura videntur, qua si adversae sunt, inhebae dicuntur, quod inhibeant, id est vetant: si prospere, praepetes: et ideo praepetes, quia omnes aves priora petunt volantes. |
90 | Tertiam faciunt speciem auguriorum in avibus, quam communem vocant, ex utroque permistam, id est, aves quae ex ore et volatu auguria faciunt: sed fides Christi haec non habet. Omnium autem genera volucrum bis nascuntur. Primum enim ova gignuntur. Inde calore materni corporis formantur et animantur. Ova autem dicta ab eo quod sint uvida. Unde et uva eo quod intrinsecus humore sit plena. Nam humidum est, quod exterius humorem habet: uvidum, quod interius. |
91 | Quidam autem putant ovum Graecam habere originem nominis. Illi autem dicunt oa, v littera ablata. Ova autem quaedam inani vento concipiuntur, sed non sunt generabilia, nisi quae fuerint concubitu masculino concepta et seminali spiritu penetrata. Ovorum vim tantam dicunt ut lignum perfusum eo non ardeat: ac ne vestis quidem contincta aduritur, admista quoque calce glutinare fertur vitri fragmenta. |
1 | Apes dictae vel quod se pedibus invicem alligent, vel pro eo quod sine pedibus nascuntur. Nam postea et pedes et pennas accipiunt. Hae solertes in generandi mellis officio assignatas incolunt sedes, domicilia inenarrabili arte componunt: ex variis floribus favum condunt, textisque ceris innumera prole replent: exercitum et reges habent: praelia movent: fumum fugiunt: tumultu exasperant. |
2 | Nam plerique experti sunt de boum cadaveribus nasci. Has pro iis creandis vitulorum occisorum carnes verberantur, ut ex putrefacto cruore vermes creentur, qui postea efficiuntur apes. Proprie tamen apes vocantur ortae de bobus, sicuti scabrones de equis, fuci de mulis, vespae de asinis. Castros Graeci appellant, qui in extremis favorum partibus maiores creantur, quos aliqui reges putant dicti, quod castra ducant. |
3 | Fucus est maior ape, scabrone minor. Dictus autem fucus quod alienos labores edat, quasi fagus. Depascitur enim quod non laboravit. De quo Virgilius: Ignavum fucos pecus a praesepibus arcent. Apes formam virginitatis sive sapientiae tenent, ut est illud in Salomone: Vade ad apem, et disce qualis operatrix sit. |
4 | Aliam autem significationem habet, ubi in Propheta legitur: Sibilavit Dominus muscae, quae est in extremo fluminis Aegypti in deserto, et api, quae est in terra Assur. Ibi enim typice per muscam Pharaonem, et per apem Nabuchodonosor demonstrat: qui populum Iudaeorum peccantem dignis flagellis castigaverunt. Et in psalmo legitur: Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis. Apes enim favum circumdant, quando per domos cereas liquores dulcissimos recondunt: et cum sibi putant victualia reponere, faciunt, unde homines possint sua desideria satiare. Quod Iudaeos implesse manifestum est, quando rem cuncto orbi dulcissimam amaris conatibus affecerunt. |
5 | Spinae saeculi peccata designant, quibus Iudaeorum populus ferociter incitatus in delictis suis, velut ignis concrepans, aestuavit. Sed in eis quoque gratia Domini vindicatum est, quando de illo melle, quod condiderant nescii, conversi ad Dominum suavissime sunt repleti. Fuci enim, qui alienos labores edunt, ignavos et otio torpentes homines significant, qui magis ex aliorum operibus sibi pastum, quam de proprio sudore, exhiberi expetunt. |
6 | De quibus ad Thessalonicenses Paulus scribens ait: Audivimus autem quosdam inter vos ambulantes inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. Iis autem qui eiusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent. Scabrones vocati a cabo, id est caballo, quod ex eis creentur, ut quidam aestimant. Sicut autem scabrones nascuntur de equorum carnibus putridis, ita ex eis iterum saepe nascuntur scarabei, unde et cognominati sunt. |
7 | Tauri sunt scarabei terrestres sive silvestres ricino similes. Vespae autem sive scabrones significant hostes persequentes vel timores hostium, ut est illud Dominicum promissum in lege, quod ad Israel per Moysen ait: Mittet Dominus ante introitum tuum antecessores tuos vespas, qui exterminant Cananaeum, Aevaeum atque Pherezaeum. Non legitur alicubi historia Veteris Testamenti, quod scabrones vel vespas miserit Dominus ante filios Israel in hostes eorum; sed per haec animalia, quae aculeis pugnant, designat timores compunctionis in hostes eorum, quo terebantur atque fugabantur. |
8 | De scarabeo autem in propheta ita scriptum est: Et scarabeus de ligno clamavit: quod putant quidam de Domino dictum, qui in cruce suspensus pro persecutoribus exoravit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quod faciunt; vel de latrone, qui in cruce ad Christum clamavit dicens: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum. Locusta quod pedibus sit longis, velut hasta. |
9 | Unde et eam Graeci tam maritimam quam terrestrem astaco appellant. Locusta aliquando populos significat instabiles et vagos, ut est illud in Evangelio de Ioanne: Esca autem eius erat locusta et mel silvestre; quia de conversione populorum ad fidem. Christi pastus ei fiebat delectabilis atque suavis. |
10 | Item in Exodo octava plaga legitur locusta missa esse in Aegyptum : per quod genus plagae putatur a quibusdam dissidentis a se et discordantis humani generis inconstantia confutari. Locusta populus gentium, ut in Salomone: Locusta regem non habet, et egreditur universa per turmas. Item locustae daemones, ut in Apocalypsi: Et de fumo egressae sunt locustae. Et in libro Iudicum: Cameli eorum ut locustae. Locusta superbia vel vagatio vegatio mentis, ut in Ioel: Residuum erucae comedet locusta. Alio quoque sensu locustae pro mobilitate levitatis accipiendae sunt, tanquam vagae et salientes animae in saeculi voluptates. |
11 | Item per significationem locustae, quae plusquam caetera minuta quaeque animantia humanis frugibus nocent, linguae adulantium exprimuntur, quae terrenorum hominum mentes, si quando bona aliqua proferre conspiciunt, haec immoderatius laudando corrumpunt. Fructus quippe Aegyptiorum est opera cenodoxorum, quam locustae exterminant, dum adulantes linguae ad appetendas laudes transitorias cor operantis inclinant. |
12 | Herbas vero locustae comedunt, quando adulatores quique verba loquentium favoribus extollunt. Poma quoque arborum devorant, quando vanis laudibus quorumdam iam quasi fortium opera enervant. Musca ex Graeco venit, sicut et mus. Hae, sicut et apes, necatae in aqua aliquotiens post unius horae spatium reviviscunt. Cynomya Graece vocatur, id est, musca canina. Nam cino Graece, canis vocatur. Muscae immundos spiritus vel peccatores squalores vitiorum sectantes significant, qui sordibus scelerum oleum misericordiae atque charitatis corrumpunt. |
13 | Unde in Ecclesiaste scriptum est: Muscae morientes exterminant suavitatem unguenti : quia malus mistus bonis contaminat plurimos, quomodo muscae si moriantur in unguento, perdunt odorem et saporem illius: sic et calliditas sapientiam, et prudentiam malitia sordidat. Quarto autem loco Aegyptus muscis percutitur. Musca enim insolens et inquietum animal est. |
14 | In qua quid aliud quam insolentes curae desideriorum carnalium designantur. Aegyptus ergo muscis percutitur, quia eorum corda qui hoc saeculum diligunt, desideriorum suorum inquietudinibus feriuntur. Porro LXX interpretes cynomyam, id est, caninam muscam posuerunt, per quam canini mores significantur: in quibus humanae mentis voluntas et libido carnis arguitur. Potest quidem hoc loco significari etiam per muscam caninam forensis hominum eloquentia, qua velut canes alterutro se lacerant. |
15 | Culex ab aculeo dictus, quo sanguinem sugit. Habet enim in ore fistulam in modum stimuli, qua carnem terebrat, ut sanguinem bibat. Scinifes muscae minutissimae sunt aculeis permolestae: qua tertia plaga superbus Aegyptiorum populus caesus est. Hoc animal pennis quidem suspenditur per aera volitans; sed ita subtile et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat. |
16 | Corpus autem cum insederit, acerbissimo terebrat stimulo, ita ut quem volantem videre quis non valeat, sentiat statim advenientem. Hoc ergo animalis genus subtilitati haereticae comparatur, quae subtilibus verborum stimulis animas terebrat, tantaque calliditate circumvenit, ut deceptus quisque nec videat nec intelligat unde decipiatur: sed in Trinitate blasphemantes totius mundi dissipant fidem. Bruchus ingluvies ventris. |
17 | Unde et supra: Residuum erucae comedet bruchus. Rubigo iracundia cordis; in Ioel: Residuum bruchi comedet rubigo. Eruca prurigo luxuriae, de quo et supra: Residuum erucae comedet locusta. |
1 | Philosophi atomos vocant quasdam in mundo corporum partes tam minutissimas, ut nec visui pateant, nec tomen, id est, sectionem recipiant. Unde et atomi dictae sunt. Hae per mane totius mundi irrequietis motibus volitant, et huc atque illuc ferri dicuntur: sic tenuissimi pulveres quae fusi per fenestras radiis solis videntur. Ex his arbores et herbas et fruges omnes oriri, et ex his ignem et aquam, universa gigni atque constare quidam philosophi gentium pictaverunt. Sunt autem atomi aut in corpore, aut in tempore, aut in numero. In corpore, ut lapis. |
2 | Dividis eum in partes, et partes ipsas dividis in grana, velut sunt arenae: rursumque ipsa arenae grana divide in minutissimum pulverem, donec, si possis, pervenias ad aliquam minutiam, quae non iam dividi potest, vel secari possit. Haec est atomus in corporibus. In tempore vero sic intelligitur atomus. Annum (verbi gratia) dividis in menses, menses in dies, dies in horas: adhuc partes admittunt divisionem, quousque venias ad tantum temporis punctum, et quamdam momenti particulam talem, quae per nullam morulam produci possit, et ideo iam dividi non potest. |
3 | Haec est atomus temporis. In numeris, ut puta octo dividunt in quatuor rursus quatuor in duos, inde duo in unum. Unde autem atomus est, quia insecabilis est, sic et lutum. Nam orationem dividis in verba, verba in syllabas, syllabam in litteras. Littera pars minima atomus est, nec dividi potest. Atomus ergo est, quod dividi non potest, ut in geometria punctus. |
4 | Nam tomus divisio dicitur Graece, atomus indivisio. Nam quantum indivisibilis unitas valeat in rebus ad ostendendam mysticam significationem, manifeste Scriptura designat: quia ipsam omnium rerum initium esse demonstrat, Apostolo dicente: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes et per omnia et in omnibus nobis, qui est benedictus in saecula. Unde idem iubet nos sollicitos servare unitatem Spiritus in vinculo pacis, ut fiat unum corpus et cuius Spiritus, sicut vocati sumus in una spe vocationis nostrae. |
1 | Ylen Graeci rerum quamdam primam materiam dicunt, nullo prorsus modo formatam: sed omnium corporalium formarum capacem, ex qua visibilia haec elementa formata sunt. Unde et ex eius derivatione vocabulum acceperunt. Hanc Ylen Latini materiam appellaverunt: ideo quia omne informe, unde aliquid faciendum est, semper materia nuncupatur. Provide et eam silvam nominaverunt. |
2 | Nec incongrue: quia materiae silvarum sunt. Graeci autem elementa yctoxa nuncupant: eo quod sibi societatis concordia et communione quadam conveniant. Nam sicca inter se naturali quadam ratione iuncta dicuntur, ut intro originem ab igne repetentes usque ad terram, intro a terra usque ad ignem: ut ignis quidem in aera desinat, aer in aquam densetur, aqua in terram crassescat: rursusque terra diluatur in aquam, aqua rarescat in aerem, aer in ignem extenuetur. Quapropter omnia elementa omnibus inesse: sed unumquodque eorum ex eo, quod amplius habet, accepisse vocabulum. |
3 | Sunt autem divina Providentia propriis minutis distributa. Nam coelum angelis, aerem volucribus, mare piscibus, terram hominibus, ecclesiasque animantibus Creator ipse implevit. |
1 | Coelum dictum eo quod, tanquam coelatum vas, impressa lumina habeat stellarum, veluti signa. Coelum autem in Scripturis sanctis ideo firmamentum vocatum, quod sit cursus siderum et ratis legibus fixisque firmatum. Interdum et coelum pro aere accipitur, ubi venti et nubes et procellae et turbines fiunt. |
2 | In Scriptura sacra plerumque et ea, quae accipi secundum historiam possunt, spiritaliter intelligenda sunt: ut et fides habeatur in veritate historiae, et spiritalis intelligentiae capiatur in mysteriis allegoria: sicut hoc quoque novimus, quod Psalmista ait: Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quos tu fundasti. Ecce enim iuxta veritatem historiae stat sermo rationis: quia et coeli opera Dei sunt, et luna ac stellae ab eo creatae atque fundatae sunt. |
3 | Sed si hoc Psalmista iuxta solam historiam et non etiam secundum intellectum mysticum asserit, qui coelos opera Dei esse professus est, dicturus lunam et stellas: cur non etiam solem, quem scimus, quia eius opus est, pariter enumeravit? Si enim iuxta solam historiam loquebatur, dicturus luminare minus: prius luminare maius dicere debuit, ut ante solem et post lunam atque stellas fundatas esse perhiberet. |
4 | Sed quia iuxta intellectum mysticum loquebatur, ut lunam sanctam Ecclesiam, et stellas homines sanctos accipere deberemus, solem nominare noluit: quia videlicet ipsi aeterno soli loquebatur, de quo scriptum est: Vobis autem, qui timetis Dominum, orietur sol iustitiae. Coelum autem iuxta allegoriam aliquando ipsum Dominum Salvatorem significat, ut est illud: Coelum coeli Domino, quia sanctus sanctorum et Deus deorum: ita et iam coelum coelorum recte ipse dicitur, in quo plenitudo divinitatis inhabitat. |
5 | Aliquando vero angelicas potestates significat, ut est illud in Genesi: In principio fecit Deus coelum et terram; quod prius vocavit firmamentum: quia coeli fuerunt hi, qui prius bene conditi sunt, sed postmodum firmamentum appellati sunt: quia omnino iam ne caderent, virtutem incommutabilitatis accipiunt. |
6 | Ad quos per Prophetam alibi dicitur: Audite, coeli, quia Dominus locutus est. Item coeli nomine prophetae et apostoli et sancti viri exprimuntur, ut est huiusmodi: Coeli enarrant gloriam Dei; quia ipsi de adventu Christi disserendo orbem terrarum sanctis admonitionibus impleverunt. De quibus coelis alibi dicitur: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum; quia Christo post ascensionem desuper mittente Spiritum sanctum apostoli in fide et scientia confortati sunt. |
7 | Igitur in principio fecit Deus coelum, id est, spiritales, qui coelestia meditantur et quaerunt in ipso: fecit et carnales, qui terrenum hominem necdum posuerunt. Aliquando etiam contemplationem supernorum coelum significat, ut est illud: Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos. Usque ad coelos quippe ascendimus, cum summa penetramus: sed abyssos usque descendimus, cum repente a contemplationis culmine per turpia tentamenta deiicimur. |
8 | Plerumque ergo in sancto Evangelio regnum coelorum praesens Ecclesia nominatur. Congregatio quippe iustorum regnum coelorum dicitur. Quia enim per prophetam Dominus dicit: Coelum mihi sedes est; terra autem scabellum pedum meorum; et Salomon ait: Anima iusti sedes sapientiae; Paulus etiam dicit Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; liquido comprobatur Deum, etc. |
9 | , hoc est regnare et iudicia sua decernere. Nam coelum et aer iste (ut supra diximus) agnoscitur in quo coelo, hoc est aereo Helias raptus describitur: et quo Apostolus de immundis spiritibus loquitur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra spiritalia nequitiae in coelestibus. Et alius apostolus: Coeli autem qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt igni, servat in diem iudicii. Aliquando ergo in coeli nomine sacra Scriptura designatur de qua dicitur: Extendens coelum sicut pellem; ex qua nobis et sol sapientiae, et luna scientiae, et ex antiquis patribus stellae exemplorum atque virtutes lucent. |
10 | Quod sicut pellis extenditur: quia per scriptores suos carnis lingua formatum ante oculos nostros per verba doctorum exponendo displicatur. Cuius coeli superiora Dominus in aquis tegit: quia alta sacri eloquii, id est, ea quae de natura divinitatis, vel de aeternis gaudiis narrat, nobis adhuc nescientibus, solis angelis in secreto sunt cognita. |
11 | Nam alibi in Psalterio legitur: Laudate eum, coeli coelorum, et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. Quamvis in Genesi unum coelum fabricatum esse legerimus, tamen eos plurali numero et Paulus apostolus appellavit, qui refert in tertium se coelum raptum, ibique talia cognovisse, quae homini non liceat effari: et hic plurali numero nuncupantur. Quod tali forsitan ratione concordat. |
12 | Dicimus unum esse palatium, quod multis membris, multisque spatiis ambiatur: ita forsitan et coeli partes dicimus coelos, dum complexio atque sinus eius unus esse monstretur. Aquas vero super coelos esse Genesis refert. Ait enim: Divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his quae erant super firmamentum. Firmamentum enim in Ecclesia Scripturae divinae intelliguntur: quia coelum plicabitur, sicut liber: discrevitque super hoc firmamento aquas, id est, coelestes populos angelorum, qui non opus habent hoc suscipere firmamentum, ut legem legentes audiant verbum Dei. |
13 | Vident enim eum semper et diligunt: sed superposuit ipsum firmamentum legis suae super infirmitatem inferiorum populorum, ut sibi suscipientes cognoscant, qualiter discernant inter carnalia et spiritalia, quasi inter aquas superiores et inferiores. |
1 | Appellatur autem idem locus aethra, in quo sidera sunt, et significat eum ignem, qui a toto mundo in altum separatus est. Sane aether est ipsum elementum, aethera vero splendor aetheris est. Consistunt enim luminaria in firmamento coeli, hoc est, in firmamento legis Dei infixa, evangelistae videlicet et doctores Scripturae sanctae disputando cohaerentes et omnibus inferioribus lumen sapientiae demonstrantes. Prodiit etiam simul, etc. |
2 | , micantium siderum turba, id est, diversarum virtutum in Ecclesia numerositas, quae in huius vitae obscuritate, tanquam in nocte, refulgentes dividant in hoc firmamento Scripturae sensibilia et intelligibilia, quasi inter lucem perfectorum, et tenebras populorum: et sunt insignia virtutum et miraculorum. |
1 | Ianuae coeli duae sunt: Oriens et Occasus. Nam una porta sol procedit, alia se recipit. Significant autem ianuae coeli testamenta divina. Unde Psalmista ait: Mandavit nubibus desuper, et ianuas coeli aperuit. Mandatum est enim nubibus, id est, praedicatoribus, ut per ianuas coeli, hoc est Scripturas sanctas, praedicatione gloriosa adventum Salvatoris Domini nuntiarent: qui vere manna sumitur, quando adorabili communicatione gustatur. |
1 | Cardines autem mundi duo: Septentrio et Meridies. In ipsis enim volvitur coelum. Significant autem cardines ipsi praesentis Ecclesiae conversationem, quae per totum orbem dilatatur, et in duobus testamentis, sive in duobus praeceptis charitatis conversans, ad futuram patriam tendendo cursum praesentis vitae dirigit. |
2 | Unde scriptum est: Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. |
1 | Lux post creationem coeli et terrae a Creatore primum formata est ad manifestanda et declaranda opera Dei. Lux ipsa substantia est: lumen a luce manat, id est candor lucis: sed hoc confundunt auctores. Lucis ergo nomine diversae significationes exprimuntur. Aliquando enim ipsum Deum, id est, totam simul sanctam Trinitatem ostendit: aliquando Filium Dei: aliquando sanctos viros significat: aliquando Scripturam sacram: aliquando praedicationem Evangelii: aliquando sanctam Ecclesiam. |
2 | Sciendum nobis est, hoc nomen luminis totius Trinitatis esse commune. Legitur enim: Deus lux est, et tenebrae in eo nullae sunt. Ergo quia Pater, et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus, recte animadvertimus de tota Trinitate esse dictum: Deus lux est, et tenebrae in eo nullae sunt. Unde versus iste merito de Salvatore dicit: In lumine tuo videbimus lumen. Quod autem Christus vera lux sit, ostendit ipse in Evangelio dicens: Ego sum lux mundi. Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae. De quo Ioannes evangelista ait: Erat lux vera, quae illuminat omnem venientem in mundum; omnem videlicet, qui illuminatur sive naturali ingenio, seu sapientia divina. |
3 | Sicut enim nemo a se ipso esse, ita etiam nemo a se ipso sapiens esse potest: sed illo illustrante, de quo scriptum est: Omnis sapientia a Domino Deo est (Sir. I). Sancti quidem homines lux sunt recte vocati, dicente ad eos Domino: Vos estis lux mundi. Et apostolo Paulo: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; sed multum distat inter lucem quem mihi luminatur, et lucem, quae illuminat: inter eos, qui participatione verae lucis accipiunt, ut luceant: et ipsam lucem perpetuam, quae non solum lucere in se ipsa, sed et sua praesentia quoscunque attigerit, illustrare sufficit. |
4 | Aliquando autem Scripturam sacram lucem intelligimus, ut est illud: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. Sciens ergo huius saeculi noctem diversis offensionibus irretitam, ut alibi laqueos, alibi scopulos, alibi contineat profundissimas vastitates, pedibus suis verbum Domini lucere testatur, ne absentia veri luminis incidat ruinam, quam per suam providentiam vitare non poterat. |
5 | Sed hoc verbum illud debet intelligi, quod per Scripturas sacras prophetarum ore seminatum est. Quod verbum bene appellavit lucernam, quae humanis usibus data est ad depellendam noctis profundissimae caecitatem, sicut Petrus apostolus dicit: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, velut lucernae lucenti in obscuro loco. Item lumen illuminatio fidei est, vel donum Spiritus sancti, ut in Psalmo: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Item lux et tenebrae electi et reprobi, ut in Iob: Nunquid nosti, quis locus sit lucis et tenebrarum, ducas unum quodque ad terminos suos. Item lux et tenebrae, iustitia et iniquitas, ut in Apostolo: Qui diligit proximum suum, in lumine est: qui autem odit, in tenebris ambulat. Item praedicationem Evangelii lucerna significat. |
6 | Unde Salvator ait: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibu, qui in domo sunt. Ponere ergo lucernam sub modio, superiora facere corporis commoda, quam praedicationem veritatis: ut ideo quisque veritatem non praedicet, dum timet. ne aliquid in rebus corporalibus et temporalibus molestiae patiatur. |
7 | Potest et lucerna haec super de humanitate Salvatoris interpretari. Ipse quippe lucernam accendit, qui testam humanae naturae flamma suae divinitatis implevit, quam profecto lucernam nec credentibus abscondere, nec modio supponere, hoc est, sub mensura legis includere, vel intra unius Iudaeae gentis terminos voluit cohibere. Candelabrum Ecclesiam dicit, cui lucernam superposuit, quia nostris in frontibus fide suae incarnationis aflixerunt, ut qui Ecclesiam fideliter ingredi voluerint, lumen veritatis palam queant intueri. |
8 | Nam et sancta Ecclesia luminis vocabulo designatur, ut est illud: Amictus lumine sicut vestimento. Lumen enim Ecclesiam significat, de qua scriptum est: Quae est ista, quae ascendit dealbata? Dealbata enim intelligitur illuminata. Quae recte velut vestis advertitur Domini Salvatoris, non habens maculam aut rugam. Ipsa est enim candida, hoc est, dealbata, omni decore virtutum adornata. |
9 | Ad quam dicit Apostolus: Omnes, qui in Christo baptizati estis, Christum induistis : hanc etiam tunica illa significavit, quae non potuit dividi tempore passionis. Haec est, de qua dicitur: Amictus lumine sicut vestimento. |
1 | Luminaria autem, quae in coelo sunt posita, diem noctemque illuminant secundum Creatoris sui dispositionem, et cursus sui officii peragunt, hoc est, sol, luna et stellae iuxta qualitatem suam significationes allegoricas habent, quae ad laudandum Dominum, postquam angelicas virtutes ad laudem Dei Psalmista incitavit, subsequenter provocans ait: Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellae et lumen. |
1 | Sol ergo et luna ac stellae (ut quidam dicunt) etsi aliquo proprio regantur, tamen quia carnalibus oculis patescunt, inferiores esse virtutibus, quae non videntur, non absurda aestimatione colligitur, quamvis coeli speciem decoro lumine ornare videantur. Nam illa, ad quae pervenit noster aspectus, licet sint lucida atque subtilia, tamen corpora esse manifestum est; et necesse est ut illis cedant, quae invisibili virtute subsistunt. |
2 | Quapropter solem, lunam et stellas sive per propriam rationem, sive per alias sensibiles et iudicabiles substantias Propheta laudare praecepit Dominum, quia Creatoris beneficio existere meruerunt. Considerata enim tot lumina ingentes admirationes possunt commovere, quando et mortales oculos videre faciunt, et ipsa vitam splendida claritate constituunt. |
3 | Igitur sol in Scriptura sacra aliquando significat Dominum Salvatorem, aliquando sanctorum suorum claritatem, aliquando sapientiae fulgorem, aliquando decorem virtutum, et e contrario aliquando aestum persecutionis et tribulationem praesentis vitae. Nam sol Salvatorem in eo exprimit, quod sicut ipse sine aliorum adminiculo caeteris sideribus, hoc est, lunae et stellis (ut quidam ferunt) fulgorem praestat, ita et Christus propria virtute splendens et nullius ope indigens, sanctae Ecclesiae quibusque sanctis splendorem sapientiae et virtutum tribuit. |
4 | Unde in Propheta scriptum est: Orietur vobis timentibus Dominum Sol iustitiae, et sanitas in pennis eius. Et alibi ex persona peccatorum dicitur: Sol iustitiae non est ortus nobis. Quod autem splendore claritatis sanctorum resurrectionem sol significat, ostendit ipsa Veritas, in Evangelio dicens: Tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum. Nam solem sapientiam significare testatur Psalmista dicens: Solem in potestatem diei, quoniam in saecula misericordia eius. Quod spiritaliter ita intelligi potest, ut solem sapientiae Dominus sanctis suis miseratus infundat, quatenus illa videant, quae ad ipsius certum est pertinere iussionem. |
5 | Decorem autem virtutum et bonorum operum solem significare illa Domini sententia demonstrat, qua ad Apostolos loquens ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Sol significat acumen sapientiae, sicut in Iob quibusdam sapientibus, sed reprobis, pro diabolo dicitur: Radii solis sub ipso erunt, subauditur Ecclesiae fides, de quo per Ioel Prophetam dicitur: Sol convertetur in tenebras; quia fides Ecclesiae novissima persecutione in reproborum cordibus per infidelitatem obscurabitur. |
6 | Sol manifesta operatio est, sicut in Psalterio dicitur pro corpore assumpto: In sole posuit tabernaculum suum. Denique in contrariam partem solis significationem prolatam ostendit illa Evangelica parabola, quam de sementis diversitate Dominus protulit dicens: Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae: sole autem orto aestuaverunt: et quia non habebant radicem, aruerunt. Petrosa vero loca, quae tenui cespite contecta susceptum semen cito germinare queunt, sed vim radicis figendae non habent, illa nimirum sunt praecordia, quae nullis disciplinae studiis erudita nullas tentationum probationibus emollita, dulcedine tantum auditi sermonis, ac promissis coelestibus ad horam delectantur, sed in tempore tentationis recedunt. Sol prosperitas est, et luna adversitas mundi. Ut in Psalterio: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. |
1 | PROLOGUS. De mundo et quatuor plagis eius. |
1 | Luna autem, quae menstruis temporibus crescit et decrescit, et non proprio lumine lucet, sed solis mutuato splendore illustratur, aliquando in Scripturis significat hanc mortalem vitam et miseram, aliquando praesentem Ecclesiam. Unde in evangelica parabola legitur, quod homo ab Ierusalem descendens in Iericho incidisset in latrones, qui etiam dispoliaverunt eum, plagis impositis, abierunt semivivo relicto. |
2 | Hic ergo homo Adam intelligitur cum omni genere humano. Ierusalem autem civitas illa coelestis accipitur, a cuius beatitudine Adam lapsus per privationem, et eiectus in hanc mortalem vitam et miseram, quam bene Iericho, quae luna interpretatur, significat, variis videlicet defectuum laboribus instabilis semper et caduca. Latrones autem daemones intelligere possumus, qui seducendo Adam dispoliaverunt eum gloria beatae immortalitatis, et innocentiae veste privarunt. |
3 | Lunam autem figurare Ecclesiam ostendit ille versus: Fecit lunam in tempore, sol cognovit occasum suum. Luna Ecclesia est, quam in temporibus factam aliquando minui contingit, aliquando crescere, quae tamen sic minuitur, ut semper redeunte integritate reparetur. Solem vero in hoc loco merito accipimus Dominum Salvatorem. |
4 | Iste ergo cognovit occasum suum, id est, gloriam suae passionis agnovit, cum discipulis suis diceret: Venit hora, et filius hominis tradetur in manus peccatorum. Item luna significat martyrum passionem, ut per Iohel prophetam dicitur: Et luna vertetur in sanguinem, hoc est, martyrum suorum cruore perfusa. Item luna praesens saeculum significat, eo quod semper mutetur. |
5 | De quo in Apocalypsi dicitur de Ecclesia: Et luna sub pedibus suis. Aliquando autem luna instabilem mentis humanae qualitatem in Scripturis reprehendit, ut est illud Sapientiae: Stultus ut luna mutatur, quia vir duplici animo inconstans est in omnibus viis suis (Sir. XXVII). Sed et hoc notandum, quod luna tempus paschalis festivitatis maxima ex parte ordinat, quae solemnitas tunc maxime celebratur, cum solis lumen animis proficiens incremento primam sumit de noctis umbra victoriam. |
6 | Deinde mensem primum anni, qui et novarum vocatur, in quo Pascha celebremus, attendimus. Ipse autem est mensis, in quo mundus iste formatus, et homo est primus in paradisi sede locatus: quia per huius mysteria solemnitatis primam nos stolam recepturos, primum supernae beatitudinis regnum, a quo in longinquam regionem discessimus, nos recepturos esse speramus. |
7 | De cuius gloria regni beatus Apostolus Petrus, coelos autem novos, inquit, et terram novam et promissa ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat. Sed et Ioannes in Apocalypsi sua: Et dixit, qui sedebat in throno: Ecce facio omnia nova. Deinde etiam tertiam mensis eiusdem septimanam in pascha observamus, quod resurrectionis Dominicae gaudiis aptissime congruit: quia et eodem sacrosancta eius resurrectio tertia die facta est, et tertio tempore saeculi, id est, cum gratiae coelestis adventu tota eius in carne dispensatio, quae per resurrectionis consummata est gloriam, mundo apparuit. |
8 | Prima namque saeculi tempora lege naturali per Patres, media lege litterali per Prophetas, extrema charismate spiritali per se ipsum veniens illustrare dignatus est. Sed et ipsa tunc lunae conversio pulcherrimum nobis sacramenti coelestis spectaculum praebet. Namque luna, quae rotundi facta stemmatis, a sole lumen (ut supra diximus) accipit, ideoque semper ex dimidio orbe, quem ad solem habet, lucida est: ex altero autem dimidio semper obscura. |
9 | A prima usque ad quintam decimam lucis crementum ad terras, defectum vero habet ad coelos, a quintadecima autem usque ad novissimam crementum eiusdem suae lucis a terrenis aversum paulatim ad coelestia revertit. Quae nimirum eius conversio recte paschalis gaudii mysteria signat, quibus omnem mentis nostrae gloriam a visibilibus avertere deliciis caducisque favoribus, atque ad solam coelestis gratiae lucem suspendere contemplando docemur. |
10 | Vel si utramque eius conversionem in bonum delectat interpretari, possumus intelligere quod crescens ad oculos humanos lumen lunae virtutum gratiam, quibus apparens in carne Dominus mundo illuxit, insinuet, de quibus dicitur: Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines; recrescens vero ad coelos resurrectionis ascensionisque illius gloriam designet, quae in se quidem ipsa mox perfecta provenit, sed in animo fidelium, quibusdam lucis suae profectibus usque ad finem saeculi crescere non desinit. |
11 | Resurgens enim Dominus a mortuis, primo singulis ac binis, ac deinde pluribus, modo septem, modo undecim, et plusquam quingentis fratribus simul, ad ultimum discipulis omnibus apparuit, quibus videntibus ascensurus in coelum, praecepit eos suae dispensationis esse testes in Ierusalem, et in omni Samaria, et usque ad ultimum terrae. |
12 | Et bene luna cum nostros crescit ad oculos, paulatim a sole recedit: cum vero ad coelos, paribus ad eum spatiis redit. Hoc est enim quod ipse dicit: Exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Et quod de illo Psalmus ait: A summo coelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius. Quia ergo luna eo suae lucis incremento, quod exiens a sole ad nostros evolvit obtutus, Domini Salvatoris in carne, usque ad tempora passionis, doctrinam virtutesque significat: eo autem, quo ad solem rediens, paulatim ad invisibilem nobis coeli faciem recolligit, resurrectionis illius ac posterioris gloriae miracula demonstrat: merito a quinta decima paschalis non gaudiis apta praedicatur. |
13 | His quidem paschalis temporis a legis observatione sumptis indiciis haeredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam, quam Scriptura unam sive primam Sabbati cognominat, annectimus. Nec immerito, quae et conditione primitivae lucis excellens, et triumpho Dominicae resurrectionis insignis, et nostra quoque nobis resurrectione manet semper exoptabilis. |
14 | Septem quoque dies lunae, id est, a quinta decima usque ad vicesimam primam, per quos ea Dominica naturali ordine discurrit, universitatem Ecclesiae, quae per totum mundum paschalibus est redempta mysteriis, a parte denuntiant. Nam et septenario saepe numero universitatem designare Scriptura consuevit. Unde quod ait Propheta: Septies in die laudem dixi tibi, nil melius intelligitur, quam quod alibi ait: Semper laus eius in ore meo. Et specialiter totam catholicae Ecclesiae perfectionem eo figurari Ioannes testatur, qui ad septem Asiae scribens ecclesias, universalis per orbem Ecclesiae mysteria patefacit. |
15 | Unde et per omnia, quae singulis septem scribit, hortamenta hunc versiculum intexere curavit: Qui habet aures audiendi, audiat, quid Spiritus dicat Ecclesiis. Quod unicuilibet dixerat, hoc omnibus se dixisse probat Ecclesiis. Nec minus etiam moralem nobis commendant paschalia tempora sensum: in nomine quidem paschae, ut de vitis ad virtutes transitum quotidie faciamus spiritalem. |
16 | In mense autem novarum, in quo adulti fructus adventu suo pronuntiant veterum cessationem, ut exuentes veterem hominem cum actibus eius, renovemur spiritu mentis nostrae, et induamus novum hominem, qui secundum Dominum creatus est in iustitia et sanctitate et veritate : et ut vegetati diversarum varietate virtutum, earumque foliis, veluti amoenae arboris adumbratione, velati, tanquam laetae atque fructiferae segetes pullulemus in plenilunio, ut perfectum splendorem fidei et sensus gerentes, a peccati tenebris segregemur: in reversa eadem luce lunari ad coelos quod a quinta decima luna fieri incipit, ut quanto magni sumus, humiliemur in omnibus, dicentes cum Apostolo singuli: Gratia autem Dei sum id quod sum. Quae profecto gratia muneris superni, quia tertio tempore saeculi manifestius effusa est: pulcherrima figurarum consequentia tertia lunae hebdomade lumen ipsius, quod eatenus ad terras creverat, ad coelestia iam crescere inchoat: pulchre hanc in pascha observare praecipimur: ut gratiae quam accipimus nunquam obliti, per singulos gradus spiritalis transitus largitori illius obediendo vicem rependere meminerimus. |
17 | Vel certe in crescente ad homines luna vitae nobis activae, in reversa vero ad coelos speculativae typus ostenditur. Vel in hac nobis conversione dilectio proximi, in illa nostri signatur auctoris: aut huc conversus lucis eius profectus, ut bona foras operemur, admonet: porro illuc, ut eadem bona opera solo supernae mercedis intuitu geramus: huc, ut luceat lux nostra coram hominibus, ut videant bona nostra opera: illuc, ut glorificent Patrem nostrum, qui in coelis est. |
1 | Siderum et astrorum haec distantia est. Stellae ergo et sidera et astra ita inter se differunt. Nam stella est quaelibet singularis: sidera vero sunt stellis plurimis facta, ut Hyades, Pleiades; astra autem stellae grandes, ut Orion, Bootes. Sed haec nomina scriptores confundunt, et astra pro stellis, et stellas pro sideribus ponunt. |
2 | Et stellae non habere proprium lumen, sed a sole illuminari dicuntur, sicut et luna. Sidera vero aliquando in bonam partem, aliquando in contrariam accipiuntur. In bonam ergo partem accipiuntur, quando sanctos et electos Dei significant, qui sunt in Ecclesia. Unde est illud, quod ad Abraham Dominus ait: Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli. Et Apostolus: Stella, inquit, ab stella differt in claritate: sic erit et resurrectio mortuorum. Stella Christus est, ut in Apocalypsi: Ego sum stella splendida et matutina. Et alibi: Orietur stella ex Iacob. Et in Apocalypsi: Septem, inquit, stellae angeli sunt septem ecclesiarum. Nam et apostolus Paulus septem scribit ecclesiis, non tamen hisdem, quibus Ioannes, et septem loca figura sunt totius Ecclesiae, quae septiformis Spiritus sancti gratiam habet. |
3 | Hinc et Psalmista de Creatoris opere ait: Lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in saeculum misericordia eius. Lunam (ut iam diximus) Ecclesiam debemus accipere; stellas, diversos eius ordines sanctitate pollentes, ut sunt episcopi, presbyteri, diaconi, et caeteri, qui, velut stellae, coelesti noscuntur conversatione radiare. |
4 | Haec omnia in potestate noctis, id est, in saeculi istius tenebris data sunt, ut per eos caliginosa reluceant corda mortalium. Item stellae sunt sancti sive docti eo, quod virtutum operibus in hoc mundo resplendent, ut in Psalterio: Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. Astra sunt sancti angeli, ut in Iob: Cum me laudarent astra matutina. In contrariam ergo significationem ponuntur sidera, quando aut perversos angelos significant, aut haereticos, sive hypocritas. |
5 | Perversos ergo angelos de coelo cecidisse testatur Apocalypsis, dum dicit draconem tertiam partem siderum secum traxisse in terram. Haereticos autem sub siderum nomine denotat Iudas apostolus in Epistola sua, dicens: Sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est. Hypocritae autem, qui per fictas species virtutum sanctos imitari videntur, tamen ipsi velut stellae de coelo in terram cadunt, dum a sanctorum consortio sequestrati inter peccatores ascribuntur. |
1 | Pleiades autem et Arcturus quid significent, in sententia qua Dominus ad beatum Iob locutus est, animadverti potest. Ait enim: Nunquid iungere valebis micantes stellas pleiades? aut gyrum arcturi poteris dissipare?. Pleiades stellae apo tou pleioteta, id est, a pluralitate vocatae sunt: ita autem vicinae sibi et divisae sunt conditae, ut et simul sint, et tamen coniungi nequaquam possint, quatenus in civitate quidem coniunctae sint, sed tactu disiunctae. |
1 | Arcturus vero ita nocturna tempora illustrat, ut in coeli axe positus per diversa se vertat, nec tamen occidat. Neque enim extra currens volvitur, sed in loco situs n cunctis mundi partibus nequaquam casurus inclinatur. Quid enim micantes Pleiades quae et septem aliud quam sanctos omnes denuntiant, qui inter praesentis vitae tenebras Spiritus septiformis gratiae nos lumine illustrant? |
2 | quia ab ipsa mundi origine usque ad eius terminum diversis temporibus ad prophetandum missi, iuxta aliquid sibi coniuncti sunt, et iuxta aliquid non coniuncti. Stellae enim Pleiades (sicut supra dictum est) in civitate sibi coniunctae sunt, tactu disiunctae: simul quidem sitae sunt, et tamen lucis suae vicinitatis radios fundunt. |
3 | Ita sancti omnes aliis atque aliis ad praedicandum temporibus apparentes: et disiuncti sunt per visionem suae magnus, et coniuncti per intentionem mentis. Simul micant, quia unum praedicant: sed non semetipsos tangunt, quia diversis temporibus patiuntur. Quam diversis temporibus Abel, Isaias, et Ioannes apparuerunt! |
4 | Divisi quidem tempore fuerunt, sed non praedicatione. In Arcturo autem, qui per gyrum suum nocturna spatia non occasurus illustrat, nequaquam particulatim edita vita sanctorum, sed tota simul Ecclesia designatur, quae fatigationes quidem patitur, nec tamen ad defectum proprii status inclinatur. Gyrum laborum tolerat, sed ad occasum cum temporibus non festinat. |
5 | Neque enim ad ima poli Arcturus cum nocturno tempore ducitur, sed dum ipse volvitur, nox finitur: quia nimirum dum sancta Ecclesia innumeris tribulationibus quatitur, praesentis vitae umbra terminatur, eaque stante nox praeterit; quia, illa in sua incolumitate perdurante, mortalitas huius vitae percurrit. Potest ergo per Arcturum, qui a plagis frigoris nascitur, lex; per Pleiades vero, quae ab Oriente surgunt, testamenti novi gratia designari. |
6 | Quasi enim ab Aquilone lex venerat, quae tanta subditos rigiditatis asperitate terrebat, dum pro culpis suis alios praeciperet lapidibus obrui, alios gladii morte multari: Pleiades vero, quae ipsae quoque (sicut superius diximus) septem sunt, testamenti novi gratiam tanto apertius indicant, quanto cuncti liquido cernimus, quod per illud fideles suos sanctus Spiritus septiformis muneris lumine illustrat. |
7 | Quaqua ergo se Arcturus vertit, Pleiades ostendit; quia per omne, quod Testamentum Vetus loquitur, Testamenti Novi opera nuntiantur: sub textu enim litterae tegitur mysterium prophetiae. |
1 | De Orione autem et Hyadibus similiter beatus Iob significationem mysticam expressit, dicens: Qui fecit Arcturum et Orionas et Hyades et interiora Austri. Oriones quippe in ipso pondere temporis hiemalis oriuntur, suoque ortu tempestates excitant et maria terrasque perturbant. Quid ergo post Arcturum per Orionas nisi martyres designantur; qui dum sancta Ecclesia ad statum praedicationis erigitur, pondus persequentium, molestiasque passuri ad coeli faciem quasi in hieme venerunt. |
2 | Bene autem subdidit protinus Hyades, quae iuvenescente verno ad coeli faciem prodeunt, et cum sol iam caloris sui vires exerit, extenduntur. Illius quippe signi vitiis inhaerent, quod sapientes saeculi taurum vocant, ex quo augeri sol incipit, atque ad extendenda diei spatia ferventior exsurgit. Qui itaque post Orion Hyadum nomine, nisi doctores sanctae Ecclesiae designantur? qui subductis martyribus eo iam tempore ad mundi notitiam venerunt, quo fides clarius elucet et, repressa infidelitatis hieme, altius praecordia fidelium sol veritatis calet, qui remota tempestate persecutionis, expletis longis noctibus infidelitatis, tunc sanctae Ecclesiae orti sunt, cum ei iam per credulitatis vernum lucidior annus aperiretur. Nec immerito sancti doctores Hyadum nuncupatione signantur. |
3 | Graeco quippe eloquio Hyadas pluvia vocatur, et Hyades nomen a pluviis acceperunt, quia ortae procul dubio imbres ferunt. Bene ergo Hyadum appellatione expressi sunt, quia ad statum universalis Ecclesiae quasi in coeli faciem deducti, super arentem terram humani pectoris sanctae praedicationis imbres fuderunt. |
4 | Cum enim dixisset: Qui fecit Arcturum et Oriona et Hyades, protinus addidit: et interiora Austri. Quid namque hoc in loco Austri nomine, nisi fervor sancti Spiritus, designatur? Quo dum repletus quisque fuerit, ad amorem patriae spiritalis ignescit. Interiora ergo Austri sunt occulti illi angelorum ordines, et sacratissimi patriae coelestis sinus, quos implet calor Spiritus sancti. |
5 | Illuc quippe sanctorum animae et nunc corporibus exutae et post corporibus restitutae perveniunt, et quasi in Austri abditis occultantur. |
1 | Lucifer ergo aliquando in bonam partem significationem trahit, aliquando in contrariam. Tunc enim in bonam partem ponitur, quando aut Dominum Salvatorem aut lumen sapientiae significat. Nam Dominum Salvatorem illa sententia libri Iob denotat, qua dicitur: Nunquid producis luciferum in tempore suo? Luciferum ergo se Christus innotuit, quia diluculo a morte resurrexit, et fulgore sui luminis mortalitatis nostrae caliginem pressit. |
2 | Cui bene per Ioannem dicitur: Stella splendida et matutina. Vivus quippe apparendo post mortem matutina nobis stella factus est; quia dum in semetipso exemplum nobis resurrectionis praebuit, quae lux sequatur indicavit. Lucem ergo sapientiae et boni intellectus illa sententia beati Petri ostendit, qua ait: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, donec dies lucescat et Lucifer oriatur in cordibus vestris. Lucifer ipse clarus intellectus noster est, qui illustrabitur lumine verae sapientiae perfectae charitatis. In contrariam vero ponitur Lucifer, ubi per Isaiam Prophetam in onere Babylonis sub typo regis Babyloniae ad apostatam angelum dicitur: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? etc.. Nam ibi ruina eius de claritate aeterna in infernales tenebras ostenditur. |
1 | Vespere vero aut finem mundi et adventum Antichristi significat, aut occubitum mortis Redemptoris nostri; adventum Antichristi vesper significat in illa superiore sententia Iob, qua post productionem luciferi subsequenter legitur: Et vesperum super filios terrae consurgere facis. Vesperum vero super terrae filios Dominus consurgere facit, quia infidelibus Iudaeorum cordibus dominari Antichristum, eorum merito exigente, permittit. |
2 | Qui idcirco a Domino huic vesperi iuste subduntur, quia ipsi sponte sua filii terrae esse voluerunt. Terrena quippe et non coelestia requirentes, a perspiciendo Luciferi nostri claritatem caecati sunt: et dum praeesse sibi vesperum expetunt, subsequentes damnationis poena merguntur. |
1 | Aer est inanitas lumen plurimum habens admistum raritatis quam caetera elementa. De quo Virgilius: Longum per inane secutus. Aer dictus ab eo quod ferat terram, vel quod ab ea feratur. Hic autem partim ad terrenam, partim ad coelestem materiam pertinet. Nam ille subtilis, ubi ventosi ac procellosi motus non possunt existere, ad coelestem pertinet partem: iste vero turbulentior, qui exaltationibus humilis corporescit, terrae deputatur, quique ex se multas species reddit. |
2 | Nam commotus ventos facit, vehementius concitatus ignes et tonitrua, contractus nubila, cum spissatus pluviam, congelantibus nebulis nivem. Turbulentus congelantibus densioribus nubibus grandinem: distemus serenum efficit. Nam aerem densum nubem esse constat, nubem rarefactam et solutum aerem. Aer autem significat inanitatem cuiuslibet rei. |
3 | Unde Apostolus ait: Sic pugno, non quasi aerem verberans, id est, non inania consectans. Item aer significat tenuitatem mentium saecularium, ut est illud in Iob: Subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas. Quid ergo per aerem, nisi mentes saecularium designantur, quae innumeris huius vitae desideriis deditae, huc illucque more aeris fluide disperguntur. |
4 | Sed aer in nubes cogitur, cum flexuae mentes per superni spectus gratiam virtutis soliditate roborantur: ventus ergo transiens nubes fugat, quia mortalis vita percurrens praedicatores sanctos a nostris oculis corporaliter occultat. Aliquando autem praedicatores divini verbi aer significat, ut est illud Psalmistae: Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Idem in prophetis praedicatoribus verbi, quia quamvis se aliquis putet dicta eorum intelligere, ad ipsam, sicuti est, virtutem dictorum in totum vix pervenire potest, sicuti dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; quando ipsum videt, quod credidit: ipsum cognoscitur respicere, quod speravit. |
1 | Nubes dictae ab nubendo, id est, operiendo coelum: unde et nuptae, quod vultus suos velent; unde et Neptunus, quod nubat, id est, mare et terram tegat. Nubes autem aeris densitas facit. Venti enim aerem conglobant, nubesque faciunt; unde est illud: Atque in nubem cogitur aer. Nubes autem mystice aliquando incarnationem Christi significant, nullo peccati pondere gravatam, sive virginem Mariam, aliquando protectionem Spiritus sancti, aliquando prophetas et praedicatores sanctos. |
2 | Nam incarnationem Christi significat illud Isaiae: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et descendet in Aegyptum. Et illud in Exodo: Dominus, inquit, praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis. Nubes enim ista praecedens Christus, idem etiam columna, quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram: per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident, caeci fiant. |
3 | Potest et sic non incongrue accipi, quod Christi sacramentum, tanquam in die, manifestum est in carne, velut in nube; in iudicio vero, tanquam in terrore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio saeculi, tanquam ignis, et lucebit iustis, et ardebit iniustis. Illud autem, quod in Evangelio legitur, ubi Dominus coram tribus discipulis transfiguratus est in monte, Et ecce nubes lucida obumbravit eos; quia materiale tabernaculum Petrus quaesivit, nubis accipit umbraculum, ut discat, in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos. Et notandum quod sicut Domino in Iordane baptizato, sic et in monte clarificato, totius sanctae Trinitatis mysterium declaratur. |
4 | Nam ibi Pater in voce, Filius in baptismate, et Spiritus sanctus in columba ostensus est: hic vero Pater in voce, Filius in clarificatione, Spiritus sanctus in nube demonstratus est: quia nimirum gloriam eius, quam in baptismo credentes confitemur, in resurrectione videntes eum laudabimus. Quod autem nubes prophetas sive praedicatores divini eloquii significent, ostendit illud in Psalmo: Multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes: quasi mare confragosum; ita in sanctis Ecclesiis resonant diversa vota populorum. |
5 | Sed quare sit sonitus factus multitudinis aquarum, pulchre subiicit, quia vocem dederunt nubes. Nubes praedicatores significari, saepe iam diximus, de quibus scriptum est: Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem. Qui vocem suam magnam dederunt, cum praecepta Domini vulgaverunt in toto orbe terrarum, sicut et alius psalmus ante praedicavit: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines terrae verba eorum. Nubes est protectio divina, sicut in Exodo legitur tabernaculum foederis nubes obumbrasse. |
6 | Nubes obscuritas est Scripturarum, ut in Psalterio: Qui operit coelum nubibus. |
1 | Tonitruum dictum, quod sonus eius terreat. Nam tonus sonus, qui ideo interdum tam graviter concutit omnia, ita ut coelum discidisse videatur, quia cum procellae vehementissimi venti nubibus se repente inmiserint, turbine invalescente, exitumque quaerente nubem quam excavavit, impetu magno rescindit ac sic cum horrendo labore defertur ad aures. Tonitruum aliquando in Scripturis divinam vocem significat, ut est illud: Intonuit de coelo Dominus, et Akissimus dedit vocem suam, quippe qui erat ingentia sacramenta locuturus; ait enim in Evangelio vox omnipotens Patris: Et clarificavi, et iterum clarificabo; unde multi (sicut ibi legitur) tonitruum fuisse crediderunt. Altissimus autem dedit vocem suam, quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Aliquando vero praedicationem designat Evangelii, ut est illud: Vox tonitrui in rota. In rota ergo, id est, mundo vox tonitrui eius egressa est, quando praedicatores Christi circulum totius orbis verbis tonantibus impleverunt. Cum tonitruo autem simul et fulgur exprimitur, sed illud celerius videtur, quia clarum est: hoc autem, id est, tonitruum ad aures tardius pervenit. |
2 | Fulgur et fulmen ictus coelestis iaculi a feriendo dicti, fulgere enim ferire est atque percutere, fulmina autem collisa nubila faciunt. Nam omnium rerum collisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus, vel attritu rotarum, simili modo in nubibus ignis, unde et prius nubila sunt, deinde ignes; ex vento autem et igne fulmina (certum est) in nubibus fieri et impulsu ventorum emitti; ideo autem fulminis ignem vim habere maiorem, quia subtilioribus elementis factus est quam noster, id est, qui nobis in usu est. |
3 | Tria sunt autem eius nomina: fulgur quia tangit; fulgor quia incendit et urit; fulmen quia findit: ideo et cum ternis radiis pingitur. |
4 | Fulgura autem sive coruscationes mystice divinos in Scripturis exprimunt terrores, qui in miraculo coruscantibus fiunt: vel communicationes, quae scriptae sunt in lege divina, ut est illud: Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae: vidit et commota est terra. Coruscationes divina praecepta dicit veritatis lumine radiantia, quae tenebras hominum per totum mundum solutari illuminatione fugaverunt. Et alibuta dicitur: Fulgura multiplicavit, et conturbavit eos; id est, miracula multa fecit, quae sic corda intuentium permoverunt, quemadmodum crebra solent fulgura visa terrere. |
5 | Conturbavit eos: de his dicit, qui tunc conturbati sunt, quando eum resurrexisse manifestis probationibus agnoverunt. |
2 | In sacro ergo eloquio intelligentiae magnae discretio est. Saepe enim in quibusdam locis illius et historia servanda est et allegoria: et saepe in quibusdam sola exquirenda est allegoria, aliquando vero sola necesse est ut teneatur historia. Nam in quibusdam locis, sicut diximus, historia simul tenenda et allegoria, ut et tardiores pascantur per historiam, et velociores ingenio per allegoriam. |
1 | Arcus coelestis dictus a similitudine curvati aureus. Iris huic nomen proprium est, et dicitur iris, quasi aeris, id est, quod per aerem ad terram descendat. Hic autem a sole resplendet, dum cavae nubes ex adverso radium solis accipiunt, et arcus speciem fingunt. Cui varius color est: quia aqua tenuis, aer lucidus, et nubes caligantes irradiatae illi varios creant colores. |
2 | Arcus autem coelestis est signum testamenti, quod posuit Deus inter se et homines atque omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio. Nam quod ille apparet in nubibus, et nunquam nisi de sole resplendet, significat, quia illi non pereunt diluvio, qui in prophetis et omnibus Scripturis divinis, tanquam Dei nubibus, virtutem agnoscunt Christi. |
3 | Nam quod in eodem arcu color aquae et ignis simul ostenditur, quia ex parte caeruleus est et ex parte rubicundus, apparet, quod utriusque iudicii testis sit: unius videlicet faciendi, et alterius facti, id est, quia mundus iudicii igne cremabitur, non aqua diluvii ultra delebitur. Iris, id est, arcus, duorum iudiciorum Dei figuram habere dicitur: hoc est, primi, quod per diluvium; secundi, quod per ignem, ut est illud in Apocalypsi: Et iris in circuitu eius. Serenitas est indulgentia delictorum per sanguinem Iesu Christi post tenebras peccatorum data, ut est illud in Evangelio: Facta vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim coelum. |
1 | Ignis ergo, qui quartum mundi est elementum, aliquando exprimit zelum Dei, aliquando Spiritum sanctum, aliquando charitatem, aliquando cupiditatem, aliquando malitiam, aliquando intellectum, aliquando tribulationem, aliquando iram, aliquando voluptatem. Zelum enim Dei sententia notat, qua dicitur: Deus noster ignis consumens est. Nam Spiritum sanctum demonstrat, qui in die Pentecostes in linguis igneis super apostolos apparuit, ubi eos luce sapientiae illuminavit et zelo iustitiae corda eorum accendit. |
2 | Charitatem autem significat, ubi fervorem dilectionis exprimit, ut est illud in Evangelio: Ignem veni mittere in terra: et quid volo, nisi ut ardeat? Cupiditatem autem significat, quando ambitionem nimiam terrenarum rerum denotat. Unde in Exodo Dominus praecipit de observatione Sabbati: Non succendetis, inquit, ignem in omnibus habitaculis vestris per diem Sabbati. Ignem cupiditatis tam in corporibus humanis, quam etiam in conventiculis universis vetat incendere. Malitiam autem significat ignis, quando cor malum ad inferiora semper incurvatum demonstrat. De quo igne dicitur: Hunc ignis adversarium consumet, quia pessimum cor ex sua malitia tabescit. Sicut autem ignis amoris mentem erigit, ita ignis malitiae involvit. |
3 | Tribulationem autem ignis significat, ut est illud in psalmo: Igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum. Tunc autem iram significat, quando vindictam coelestem ostendit, ut est illud: Consumam eos igne irae meae ait Dominus; et alibi: Quia ignis, inquit, exarsit ab ira mea et ardebit usque ad inferos deorsum. Tunc autem voluptatem ignis significat, quando libidinis ardorem ostendit, ut est illud: Omnes adulterantes sicut carbo ignis ardens corda eorum. Quibus nisi subvenerit poenitentiae remedium, lignis poenae perpetuae subsequetur, ubi erit fletus et stridor dentium, et cruciatus sempiternus. |
4 | De quo in Isaia scriptum est: Ecce omnes vos accensi igne, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri. Habent enim peccatores in se fenum, ligna, stipulam, spinas et tribulos, foliumque, quae aeterno traduntur incendio. Hi tamen provocantur ad salutem, diciturque eis: Ambulate in lumine ignis vestri et flammis, et reliqua; ut in poenis et suppliciis distant Dei potentiam, et redeant ad salutem. |
5 | Item ignis intellectus in sacris eloquiis accipitur bonus vel malus, sicut in Levitico de filiis Aaron dicitur, qui ignem alienum in conspectu Domini obtulerunt, et ibi consumpti sunt. Fumus autem aliquando in bonam partem, aliquando in contrariam ponitur. Nam quod dicit Psalmista: Ascendit fumus in ira eius, et ignis a facie eius exardescit, fumus hic in bono positus est, quia sicut iste terrenus inutiles lacrymas movet, ita et ille poenitentiae calore succensus fructuose profundit fluentia lacrymarum in ira eius, hoc est, tempore, quo hic peccatores futuri iudicii timore conturbat, ut eos ad remedium conversionis adducat. |
6 | Ignis autem est charitas Dei, virtutum progressionibus crescens, quae quanto magis concupiscitur, tanto efficacius ampliatur. Bene autem dixit: A facie eius, quoniam ipsius illuminatione charitas conceditur eis, qui peccata relinquunt. Quod autem alibi de peccatoribus dicitur: Sicut defecit fumus, deficient, hic peccatorum poena praedicitur. Fumus enim est ex flamma ista corruptibili surgens tenebrosa conglobatio, quae quantum plus extollitur, tantum per inania tenuatur. |
7 | Huic peccatores merito comparantur, quoniam ex flamma nequitiae suae producunt fumiferas actiones, quae licet ad altiora, superbia faciente, consurgant, necesse est, ut sua magis, velut fumus, elatione deficiant. |
1 | Prunae autem significant illicitas concupiscentias animae, quae polluunt gressus operum humanorum. Unde est illud: Dum ambulat super prunas, plantae eius non comburentur. Hinc in Iob de Leviathan scriptum est: Halitus eius prunas ardere facit. Quid prunas, nisi succensas internis concupiscentiis reproborum mentes, appellat? |
2 | toties enim Leviathan halitus prunas accendit, quoties occulta suggestio humanas mentes ad delectationes illicitas pertrahit; et flamma de ore eius egreditur, quia quidquid per se, quidquid per praedicatores suos loquitur, ignis est, quo non aurum neque argentum, sed lignum, fenum, stipula concrematur. |
1 | Carbones autem significant nigredinem peccatorum. Unde est illud: Carbones succensi sunt ab eo. Carbones vero succensos, peccatores dicit, qui velut carbones mortui in mundi istius caecitate tenebrantur, sed iterum poenitentia inflammante reviviscunt, et ex mortuis prunis vivi incipiunt esse carbones. |
2 | Similiter et illud, quod in Psalmo legitur: Sagittae potentis acutae cum carbonibus. Carbones autem desolatorios nonnulli peccatores teterrimos atque malis actibus exstinctos intelligere voluerunt, quorum formido et recordatio nostra vitia desolare noscuntur, dum metuimus talia committere, quae illos cognovimus pertulisse. Potest autem et illud intelligi, ut carbones desolatorios orationes accipiamus charitatis igne succensas, quae nos vitiis ita mundant atque purificant, ut quod in nobis diabolus constrinxerat, desolatum atque eversum divino beneficio sentiatur. |
3 | Sive magis illud est, quod Isaias ait: Et volavit ad me unus de seraphin, et in manu habebat carbonem ignis quem forcipe acceperat de altari, et tetigit os meum et dixit: Ecce tetigit hoe labia tua, et ait: Ecce abstuli iniquitates tuas, et peccata tua circumpurgavi. Quod nunc beneficio sanctae crucis efficitur, quando labia nostra Domini recordatione signamus. |
4 | Nec immerito forsitan signum crucis desolatorium dicimus esse carbonem, quando fugat peccata credentium, cum tamen perfidis videatur exstinctum. Item illud ubi scriptum est: Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, ita piger his qui miserunt illum. Hic fumus vanitatem exprimit eorum qui cupiditatem istius mundi magis sequuntur quam studium verbi Dei. |
1 | Cinis autem humanae fragilitatis inanitatem significat. Unde in Salomone scriptum est: Quid superbit terra et cinis? Similiter et favilla: Unde in Iob dicit: Ago poenitentiam in favilla et cinere. In favilla etenim et cinere poenitentiam agere est, contemplata summa essentia, nil aliud, quam favillam se cineremque cognoscere. |
2 | Unde et civitati reprobae in Evangelio Dominus dicit: Si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. In cilicio quippe asperitas et compunctio peccatorum: in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum, et idcirco utrumque hoc adhiberi ad poenitentiam solet, ut in punctione cilicii cognoscamus, quid per culpam fecimus, et in favilla cineris perpendamus, quid per iudicium facti sumus. |
3 | Torris et titio humanum genus significat per Dominum Iesum Christum a perpetua combustione se in iustum abstractum, ut in Zacharia: Nunquid non iste torris erutus est de igne? Titiones duo potestates saeculi huius atque haeretici ex uno consensu ecclesiam persequentes, ut in Isaia: Noli timere a duabus caudis titionum fumigantium istorum. |
1 | Ventus est aer commotus et agitatus, pro diversis partibus coeli nomina diversa sortitus. Dictus autem ventus, quod sit vehemens et violentus. Vis enim eius tanta est, ut non solum saxa et arbores evellat: sed etiam coelum terramque conturbet, maria commoveat. Ventorum quatuor principales sunt spiritus, quorum primus ab Oriente subsolanus, a Meridie auster, ab Occidente favonius, a septentrione eiusdem nominis ventus aspirat: habentes geminos hinc inde ventorum spiritus. |
2 | Subsolanus a latere dextro Vulturnum habet, laevo Eurum: Auster a dextris Euroaustrum, a sinistris Austroafricum: Favonius a parte dextera Africum, a laeva Corum: porro septentrio a dextris Circium, a sinistris Aquilonem. Hi 12 venti mundi globum flatibus circumagunt, quorum nomina propriis ex causis signata sunt, sicut illi ostendunt, qui de etymologiis nominum ipsorum scripserunt: sed nos de his solummodo narrare disponimus, quos celebriores in Scripturis invenimus. |
3 | Ventus autem aliquando in bonam partem, aliquando in contrariam ponitur. In bonam ergo partem ventus ponitur, ut est illud: Qui producit ventos de thesauris suis. Ubi non improbe sentimus Apostolos expressos, quorum praedicatio totum mundum, tanquam ventus celerrimus percurrit, sicut et illud, quod alibi scriptum est: Ascendit super cherubin, et volavit super pennas ventorum; ubi exprimitur ascensio Domini super coelos coelorumque virtutes, ubi nunc ad dexteram Patris collocatus, cum Patre regnat et Spiritu sancto. |
4 | Quod autem dicitur volare super pennas ventorum, celeritatem nimiam decenter ostendit, quando fama nativitatis eius, passionis et resurrectionis per totum mundum discurrit. Quid enim dici potest velocius, quando, ipso in cunabulis iacente, magis eum claritas stellae nuntiavit, et mox, ut natus, in alia mundi parte est conspectus. Item venti animas significant. |
5 | Unde scriptum est: Qui fecit ventis pondus. Velocitate ac sublimitate ventorum solent animae designari. Pondus ergo accipiunt animae, ut ab intentione Dei non iam levi motu desiliant, sed in eum fixa constantiae gravitate consistant. Vel certe ventis pondus facere est, concessam hic electis de virtutibus gloriam permista infirmitate temperare. |
6 | In contrariam vero partem ventus ponitur, ut est illud in Evangelio: Descendit pluvia, et venerunt flumina, flaverunt venti, et irruerunt in domum illam. Hic per pluviam multimodas diaboli tentationes, per flumina apertas manifestasque persecutiones, per ventos malignos spiritus intelligi volunt. Similiter illud, quod in Iob legitur, in contrariam partem intelligendum est: Tulit eum ventus urens. Ventus urens malignus Spiritus vocatur, qui desideriorum flammas in corde excitat, ut ad aeternitatem suppliciorum trahat. |
7 | Item venti superbiae spiritus intelliguntur, velut in Osee de haereticis dicitur: Ligavit eum spiritus in alis suis. Item ibi: Omnes pastores tuos pascet ventus; et alibi: Qui nititur mendaciis, hic pascitur ventis. Orientalis autem ventus subsolanus vocatur, quia sub solis ortu oritur: significat praedicationem Evangelii, quae a sole vero processit, et totum mundum luce fidei atque sapientiae illuminavit. |
8 | Unde scriptum est: Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pennis eius. Auster ab hauriendo aquas vocatus. Unde et crassum aerem facit, et nubila nutrit: hic Graece Nothus appellatur, propter quod interdum corrumpat aerem. Nam pestilentiam, quae ex corrupto aere nascitur, Auster flans in reliquas regiones transmittit. |
9 | Sed sicut Auster pestilentiam gignit, sic Aquilo repellit. Significat Auster aliquando calorem fidei, ut in psalmo: Sicut torrens in austro; aliquando gratiam Spiritus sancti, ut in Cantico canticorum dicitur: Surge Aquilo, et veni Auster, perfla hortum meum. Aliquando fervorem dilectionis, ut in Psalterio dicitur: Excitavit Austrum de coelo, et induxit in virtute sua Africum. Item in partem contrariam ponitur, quando ardorem cupiditatis significat, qui peste vitiorum corripit hominum mentes, et aegritudinem peccatorum in humanum genus introducit. |
10 | Occidentalis autem ventus, Zephyrus Graeco nomine appellatur eo quod flores et germina eius flatu vivificentur. Hic Latine favonius dicitur, propter quod foveat quae nascuntur. Tunc autem hic ventus in bonam partem positus reperitur, cum mortis Christi et veri solis occubitum significat, unde omnium germina virtutum et bonorum operum in mundo nascuntur. |
11 | Tunc autem in contrariam partem ponitur, cum melioris vitae defectum significat. Unde in propheta peccatoribus dicitur: Occidet vobis sol meridie. Aquilo dictus eo quod aquas stringat et nubes dissipet: gelidus est enim ventus et siccus. Significat autem vel diabolum vel homines infideles, ut iniquitatis abundantiam et defectum charitatis. |
12 | Unde scriptum est in propheta: Ab aquilone exardescent mala super terram. |
1 | Aura ab aere dicta, quasi aeria, quod levis sit motus aeris. Agitatus autem aer auram facit. Unde et Lucretius dicit aerias auras. Altanus qui in pelago est, per derivationem ab alto, id est mari, vocatur. Nam alter est flatus in ripis, quem diximus auram: nam aura in terra est. Aura significat tranquillitatem bonae mentis contemplantis Deum. |
2 | Unde Elias stans in monte coram Domino, cum videret ventum grandem subvertentem montes, ait: Non in spiritu Dominus; et post commotionem ignis dixit: Non in igne Dominus: et post ignem sibilus aurae tenuis. Quod cum vidisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncae. Sed in spiritu commotionis et ignis non esse Dominus dicitur: esse vero in sibilo aurae tenuis non negatur: quia nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid perfecte conspicere praevalet, Deus non est: cum vero subtile aliquid conspicit, hoc est, quod de incomprehensibili substantia aeternitatis audit. |
3 | Quasi enim sibilum tenuis aurae percipimus, cum saporem incircumscriptae veritatis contemplatione subita degustamus. Tranquillitas autem pelagi, quam altanum vocant, pacem Ecclesiae significat in mundo: quae, aura Spiritus sancti flante, prospero cursu post tempestatem in mundo factam ad optatum aeternae quietis portum studet secura pervenire: sicut in illa navigatione Domini cum discipulis in nave, cum navicula operiretur fluctibus, surgens Dominus imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Tropologice autem et nos singuli catholica fide instructi, et signo Dominicae crucis imbuti dum saeculum relinquere disponimus, navem profecto cum Iesu conscendimus, mare transire conamur: sed qui non dormitavit neque obdormiet Israel custodiens semper, nobis tamen saepe navigantibus, quasi inter aequoris fremitus obdormit, quando, crebrescente inter medios virtutum nisus vel immundorum spirituum vel hominum pravorum vel ipso nostrarum cogitationum impetu, fidei splendor obtenebrescit, spei celsitudo contabescit, amoris flamma refrigescit. Verum inter huiusmodi procellas ad illum necesse est gubernatorem curramus, illum sedulo excitemus, qui non serviat sed imperet ventis. |
4 | Mox tempestates compescet, refundet tranquillitatem, portum salutis indulgebit. |
1 | Turbo est volubilitas ventorum, et turbo dictus a terra, quoties ventus consurgit et terram in circuitum mittit. Turbo persecutionum vel tribulationum impetus significat, ut in Isaia: Factus est fortitudo pauperis, spes a turbine. Tempestas aut pro tempore dicitur, sicut ubique historiographi loqui solent, dum dicunt ea tempestate, aut ab statu coeli, quia magnitudine sua multis diebus oritur. Turbo enim aut flagellum Domini in hominem missum designat, aut pravorum hominum persecutiones. Nam in Iob legitur: Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit. Notandum video, quia si sano atque incolumi loqueretur ex tranquillitate Dominica locutio facta diceretur: scilicet quia fracto flatu loquitur, de turbine locutus fuisse describitur. Aliter enim Dominus servis suis loquitur, cum eos intrinsecus per compunctionem provehit: aliter, cum per districtionem, ne extollantur, premit. |
2 | Per blandam locutionem Domini amanda dulcedo eius ostenditur: per terribilem vero potestas eius metuenda monstratur. In illa persuadetur animae, ut proficiat: in ista reprimitur, quae proficit. In illa discit, quod appetat: in ista, quod metuat. Per illam dicit: Gaude et laetare, filia Sion, quia ecce venio et habitabo in medio tui (Nah. I); per istam dicitur: Dominus in tempestate et in turbine viae eius. |
3 | Blandus quippe est, qui, ut in medio inhabitem, venit: cum vero se per tempestatem et turbinem insinuat, nimirum quae tangit corda, perturbat atque ad edomandam elationem se exerit, quando potens et terribilis innotescit. Hinc in psalmo scriptum est: Persequeris eos in tempestate tua, et in ira tua conturbabis eos. In tempestate dicit, hoc est, iudicii tempore. Item tempestas examen iudicii significat, ut in psalmo: In circuitu eius tempestas valida; quod tempestati merito comparatur: primum quia improvisum est: deinde quod subito fragore conturbat: et locum tollit consilio repentina periculi magnitudo. Tempestas enim imbrium aeris est quaedam concitata seditio, in qua vehementer terminatur, dum aquarum nimietate vexamur. |
4 | Sequitur: Et in ira tua conturbabis eos. Saepe iam dixi iram Divinitati non posse congruere: sed ab hominibus tractum est, qui quando sceleratos iudicant, fervore animi commoventur: nec aliter ad damnandum hominem veniunt, nisi de commissis eorum criminibus excitentur. Persecutionem autem pravorum ille versus significat ex persona Domini prolatus: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Ille, qui super maria fixis gressibus ambulavit, qui Petro dexteram, ne mergeretur, extendit, quemadmodum se tempestate dicit esse demersum? |
5 | Hic altitudo maris copiosa populi significatur insania. Item tempestas est seditio concitata dementium. Ipsa enim demersit Dominum Salvatorem, quando eum pervenire fecit ad crucem. |
1 | Procellae enim aut de fluminibus aut de ventis fiunt. Nihil autem velocius ventis. Unde et propter celeritatem tam ventos quam flumina alata fingunt poetae, ut alata vis Austri. Procella enim significat tempestuosos persecutorum furores, qui Ecclesiam Christi partim minis, partim flagris atque tormentis afficiunt. Sed aliquando ipsas persecutorum mentes Dominus in melius convertit, ut per poenitentiam a pristinis sceleribus se mundantes ad bonos actus convertantur. |
2 | Nam in psalmo scriptum est: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius. Ignis, grando, nix, glacies per allegoriam (sicut dictum est) homines significat, qui in hoc saeculo ex turbulentis et pessimis ad devotionis tranquillissima studia pervenerunt. Qui faciunt verbum eius: nisi qui ex tempestuosis et improbis ad confessionis ipsius gratiam venire meruerunt? |
3 | Aliquando vero dum in pravis actibus perseverant, aeterna eos poena cruciabit. Unde scriptum est: Pluit super peccatores laqueos ignis, sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Ignis est, quando eos flammea cura consumit; sulphur, quia cogitationes eorum detestabili fetore sordescunt: spiritus procellarum, dum se tumultuosa mente confundunt: pars calicis eorum, id est, mensura, qua pollutis actibus ebriantur. |
3 | Unde cum loquente Deo populis lampades et sonitum buccinae et montem fumigantem cerneret, perterritus petiit ut eis per Moysen Dominus loqueretur. Unde scriptum est: Stetit populus de longe, Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Turba quippe populi allegoriarum caliginem non valet penetrare: quia valde paucorum est spiritalem intellectum rimari. |
4 | Quia enim mentes carnalium sola saepe historia pascuntur, loquente Deo stetit populus a longe: quia vero spiritales quique allegoriarum nubem penetrant, ut spiritaliter Dei verba cognoscant, Moyses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Idcirco nos in hoc opere, ubi de rerum varietate varia significatione scribere disposuimus, res ipsas primum notamus: deinde significationem earum breviter disseremus, ita ut a mundo incipientes, patres eius subsequenter disserendo ponamus. Mundus est coelum et terra, mare et quae in eis opera Dei sunt. |
5 | De quo dicitur: Et mundus per eum factus est. Mundus Latine a philosophis dictus, quod in sempiterno motu sit, ut coelum, sol, luna, aer, maria. Nulla enim requies eius elementis concessa est, ideoque semper in motu est. Graeci vero nomen mundo de ornamento accommodaverunt propter diversitatem elementorum, et pulchritudinem siderum. Appellatur enim apud eos cosmos, quod significat ornamentum. |
6 | Nihil enim mundo pulchrius oculis carnis aspicimus. Mundus enim aliquando historialiter, id est, universorum elementorum compactio accipitur: aliquando vero iuxta allegoriam in bonam partem, et aliquando in contrariam ponitur. Nam mundus historialiter in eo intelligitur, ubi Evangelista dicit: In mundo erat, et mundus per eum factus est. Et illud ubi Dominus ait: Ego lux in hunc mundum veni. In mundo quippe erat, et mundus per ipsum factus est: quia Deus erat, totus ubique, quia suae praesentia maiestatis sine labore regens, sine onere continens, quod fecit. |
7 | In quo etiam mundo, quem prius per divinitatem creavit, postmodum homo natus apparuit. Quod autem sequitur: Et mundus eum non cognovit, significat homines mundi amore deceptos atque inhaerendo creaturae ab agnoscenda Creatoris sui maiestate reflexos. Duobus autem modis, ut diximus, mundus intelligitur: aliter in peccatoribus, aliter in sanctis. |
8 | Quod autem Dominus dicit ad Patrem: Ut mundus credat, quia tu me misisti; et alibi. Ut cognoscat mundus quia diligo Patrem; hic nominat mundum eos qui credituri erant, vel quia tunc credebant Christum Filium Dei esse ad salutem humani generis missum a Patre in mundum. Quod autem ait: Pater iuste, mundus te non cognovit, ego autem cognovi te; ideo non cognovit, quia damnatus est per iustitiam: ille vero qui salvandus erat, mundus per misericordiam te cognovit: utique ipse Christus reconciliavit, Pater non merito, sed gratia. |
9 | Hinc dicitur Iesus salvator mundi, hoc est, Ecclesiae catholicae, quia ipse salvator omnium, et maxime fidelium. Quod enim legitur Dominus dixisse: Venit enim princeps huius mundi, et in me non invenit quidquam; hic ostendit diabolum principem esse peccatorum hominum, non creaturarum Dei: et quotiescunque mundi figura in mala significatione ponitur, nihil ostendit, nisi mundi illius amatores, et non Dei. |
10 | Absit enim ut credamus illum principem esse coeli et terrae, et creaturarum omnium, quae generaliter mundi nomine appellantur: totus itaque suo servit Creatori, non deceptori, Redemptori, non interemptori, et regitur dispensatione divina, non inimici versutia subvertitur, praeter homines partis illius qui propria voluntate, non necessitate aliqua, se subiiciunt diabolo. Aliquando etiam ipsa ambitio terrenarum rerum mundi nomine designatur. |
11 | Unde dicit Ioannes apostolus: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo, quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, concupiscentia oculorum et superbia vitae. Omne quod in mundo, dicit omnes, qui mente inhabitant mundum, qui amore incolunt mundum; sicut coelum inhabitant, quorum cor sursum est, quamvis carne ambulent in terra. |
12 | Omne quod in mundo est, id est, mundi amatores non habent nisi concupiscentiam carnis et oculorum, et superbiam vitae. Quibus vitiorum vocabulis omnia vitiorum genera comprehendit. Concupiscentia carnis est, omne quod ad voluptatem et delicias corporis pertinet, in quibus sunt maxima, cibus et potus, et concubitus: quae tria Salomon sanguisugis comparat. |
13 | Concupiscentia oculorum, quae fit in discendis artibus nefariis, in contemplandis spectaculis turpibus vel supervacuis, in acquirendis rebus temporalibus, in dignoscendis et carpendis proximorum vitiis. Superbia vitae est, cum se quis iactat in honoribus. Per haec tria cupiditas humana tentatur: per haec Adam et Dominus ipse tentatus est. |
14 | Quatuor autem esse climata mundi aiunt, id est, plagas: orientem et occidentem, septentrionem et meridiem. Oriens ab exortu solis est nuncupatus. Occidens, quod diem faciat occidere atque interire. Absconditi enim lumen mundo et tenebras superinducit. Septentrio autem a septem stellis axis vocatur, quae in ipso revolutae rotantur. |
15 | Hic proprie vertex dicitur eo quod vertitur, sicut poeta ait: Vertitur interea coelum . . . . . . Meridies, vel quia ibi sol faciat medium diem, quasi medidies: vel quia tunc purius micat aether. Merum enim purum dicitur. Mystice autem Oriens Dominum significat Salvatorem, de quo in Luca scriptum est: Visitavit nos Oriens ex alto. Et in Zacharia propheta: Ecce vir, Oriens nomen eius. Oriens, populus Iudaeorum, sive illuminatio fidei sicut in Isaia Ecclesia dicitur: Ab Oriente adducam semen tuum. Occidens, populus gentium. Ubi et supra: Et ab Occidente congregabo te. Occidens autem significat vitae melioris defectum, vel occasum mortis. |
16 | Unde peccatoribus in Propheta scriptum est: Occidet vobis sol in meridie. Et Psalmista: Tunc, inquit, facite ei qui ascendit super occasum, Dominus nomen est ei. Item occasus significat post tentationis ardores incentivae libidinis refrigerationem: sicut in Deuteronomio pro eo, qui nocturno polluitur somno, hoc est, occulta cogitatione, ut non revertatur prius in castra, quam lavet vestimenta sua, et occidat sol. Rursum Oriens designat initium bonae vitae nostrae: Occasus malae conversationis affectus, ut est illud in Psalmo: Quantum distat Oriens ab Occasu, elongabit a nobis iniquitates nostras. In Occasu enim eramus, cum peccati vinculo tenebamur astricti: in Oriente autem sumus, quando per aquam regenerationis nos verus Sol invisitat et tenebras facit nostrorum discedere peccatorum. |
17 | Tantum ergo iniquitates nostrae longae sunt cum nobis peccata nostra denotantur, quantum potest clara dies a tenebrosa nocte distare. Sive per Orientem significat regnum Dei, per Occasum vero gehennam, quae tantum a beatorum sede dissociata est, quantum dicit Abraham, loquens ad divitem, Inter nos et vos chaos magnum firmatum est. Septentrionalis autem pars mundi, unde gelu et siccitas procedunt, per figuram ostendit diabolum vel frigus infidelitatis, de quo scriptum est: Aquilonem et mare tu creasti. |
18 | Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt, tuum brachium cum potentia; per aquilonem designans diabolum, qui dixit: Ponam sedem meam in aquilone, et ero similis Altissimo. Unde alibi legitur: Aquilo durus est ventus, qui alio nomine dexter vocatur, eo quod diabolus nomen sibi dextri praesumat, tanquam boni: sive quod Occidentem, id est, peccatum respicientibus dextra fiat. |
19 | Aquilo significat populum gentium, ut in Isaia: Dicam aquiloni: Da. Et in Psalterio: Latera aquilonis civitas regis magni. Et in Iob: Ab aquilone aurum venit. Meridiana autem plaga mundique et australis ab austro vento vocatur, calore suo frigus dissipat et glaciem solvit: significans gratiam Spiritus sancti, qui charitatis ardore frigus infidelitatis expellit, et peccatorum duritiam dissolvit. Unde scriptum est: Converte, Domine, captivitatem nostram sicut torrens in austro. Qui etiam ventus significat populum Iudaicum lumen scientiae in Scripturis legisque prophetarum habentem, sicut aquilo gentilem in tenebris infidelitatis et stultitia erroris degentem. |
20 | Has quoque ambas gentes Christi gratia per Evangelium ad se convocavit. Item in aquilone adversa mundi in austro blandimenta designantur. Qua gemina expugnatione probatur Ecclesia et per constantiam fidei mirum odorem virtutum dispergit. Unde sponsa in Cantico canticorum dicit: Surge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Consurge, permittentis vox est, non imperantis. |
21 | Item in contrariam partem meridies accipitur, ut est illud in Psalmo: A ruina et daemonio meridiano. Daemonium meridianum est immane periculum fervore persecutionis accensum, ubi ruina plerumque metuitur. Auster, Ecclesia, quae ex Iudaeis prior in Christo edidit, ut in Propheta: Qui habitatis in terra austri, ferte aquam sitienti, id est, baptismum credentibus. |
22 | Et in Iob: Ab aquilone aurum venit, ab austro formidolosa laudatio. Auster sancta Ecclesia est fidei calore accensa. |
1 | Tempora igitur a temperamento nomen accipiunt: sive quod unumquodque illorum spatium separatim temperatum sit: seu quod momentis, horis, diebus, mensibus, annis, lustris, saeculisque et aetatibus omnia mortalis vitae curricula temperentur. Constat ergo trimoda ratione computum temporis esse discretum. Aut enim natura, aut consuetudine, aut certe auctoritate decurrit. |
2 | Et ipsa quidem auctoritate bifarie divisa, humana videlicet, ut olympiades quatuor annorum, nundinas octo dierum, indictiones 14 annorum ambitu celebrari. Diem quoque qui ex quadrantibus conficitur, mense Februario vel Augusto intercalari Graeci, Aegyptii, Romani pro suo quique captu iusserunt. Divina autem, ut septima die Sabbatum agi, septimo anno a rurali opere vacari, quinquagesimum iubilaeum vocari Dominus in lege praecepit. |
3 | Porro natura duce repertum est, solis annum trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante confici, lunae vero annum, si communis sit, trecentis quinquaginta quatuor, si embolismus, 384 diebus terminari, totumque lunae cursum decennovali circulo comprehendi. Sed et errantia sidera suisque spatiis zodiaco circumferri, quae natura non iuxta ethnicorum dementiam dea creatrix, una de pluribus, sed ab uno vero Deo creata est, quando sideribus coelo inditis praecepit ut sint in signa et tempora et dies et annos. |
4 | Tempus autem, quod Graece chronos dicitur, ab initio mundi usque ad finem saeculi decurrit: ita ut momentis, horis, diebus, mensibus, annis, lustris, saeculis, aetatibus (ut supra diximus) dividatur. Significat autem opportunam distributionem divinae voluntatis. Unde est illud: Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illis in tempore opportuno, nec non et illud: Tempus faciendi, Domine, dissipaverunt iniqui legem tuam. Sprevit ergo populus devotus temporibus Antiochi a plebe Iudaica legem Domini cultu daemonum polluendam: velut ad medicum clamat aegrotus, tempus esse subveniendi, ne, morbis ingravantibus, salus populi potuisset adsumi: tempus est faciendi, non differendi, quod expedit. |
5 | Iusserat enim per legem et prophetas, ut verus Dominus, quatenus eum homo reverentissima devotione coleret, sed quoniam hoc in suam perniciem contempsit obstinatio Iudaeorum, clamat populus fidelis tempus faciendi, id est, ut mundo salutaris appareas, peccata dissolvas, mortem vincas, ipsumque diabolum cum sua cohorte prosternas. |
6 | Hoc est enim Domini facere, praedictis temporibus advenire. Unde et per prophetam dictum est: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adiuvi te. Et Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Omnia enim, quae Dominus facit, aptissima dispositione complentur: ut ante fieri non debeant, nisi quando ille miserator indulserit. |
7 | Hinc est, quod nobis semper expedit habere patientiam, exspectare quae iussa sunt, rogare quae prosunt: tempus autem faciendi novit ille, qui rector est. |
1 | Momentum est minimum atque angustissimum tempus a motu siderum dictum. Est enim extremitas horae in brevibus intervallis, cum aliquid sibi cedit atque succedit. Momentum ergo significat brevissimum temporis decursum, ut est illud Apostoli: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, in momento, in ictu oculi. Per ictum oculi nimiam brevitatem vult significare momenti: ut quanta sit Dei potentia, ex resurrectionis celeritate cognoscas. |
2 | De quo alia editio habet: in atomo et in ictu oculi. Minimum autem omnium, et quod nulla ratione dividi queat, tempus atomum Graece, hoc est, indivisibile sive insectibile nominant, quod ob sui pusillitatem grammaticis potius quam calculatoribus visibile est, quibus cum versum per verba, verbum per pedes, pedes per syllabas, syllabas per tempora dividant, et longae quidem duo tempora, unum brevi tribuant, ultra in quod dividant, non habentibus, hanc atomum nuncupari complacuit. |
1 | Hora Graecum nomen est et tamen Latinum sonat. Hora enim finis est temporis, sicut et horae sunt fines maris, fluviorum, vestimentorum. Hora, duodecima pars diei est, scilicet articularis, hoc est, a solis ortu usque ad occasum: non naturalis, qui constat a solis ortu usque ad alium solis ortum, et viginti quatuor horis completur. |
2 | Siquidem duodecim horae diem complent, Domino attestante, qui ait: Nonne duodecim horae sunt diei? si quis ambulaverit in die, non offendit. Ubi quamvis allegorice se diem, discipulos vero, qui a se illustrandi fuerant, horas appellaverit: solito tamen humanae computationis ordine numerum definivit horarum. Scilicet sciendum, quod hora aliquando pro tempore, pro aetate saeculi ponitur. |
3 | Nam pro tempore posita est hora in illa Pauli sententia, qua dicit: Hora est iam nos de somno surgere. Quod ad illud spectat, ubi dictum est: Ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis. Tempus enim Evangelii in hoc significatur, quod ad meritum proficere debeamus, hoc est, de somno surgere, operari bonum, quasi in die, hoc est, palam, et dari operam, ut pure viventes ad promissum praemium veniamus excusso somno ignorantiae sive negligentiae. Hora ergo pro aetate saeculi posita est in epistola Ioannis, ubi ait: Filioli, novissima hora est. Novissimam horam novissimum saeculi tempus quod nunc agitur dicit iuxta illam parabolam Domini, ubi operarios in vineam conductos narrat. Prima hora est usque ad tempora Noe, a temporibus Noe hora tertia, a temporibus Abraham hora sexta, a data lege hora nona, a Christo in finem saeculi hora undecima, in qua Antichristus futurus est prophetatus. Item hora prima infantia sive pueritia, hora tertia adolescentia, hora sexta iuventus, hora nona senectus, hora undecima extremum senium: unde et supra exemplum datum est. |
1 | Dies est aer sole illustratus, nomen inde sumens, quod tenebras disiungat ac dividat. Nam cum in primordio creaturarum tenebrae essent super faciem abyssi: Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Et vocavit Deus lucem diem; quae definitio bifarie dividitur, hoc est, vulgariter et proprie. Vulgus enim omnem diem solis praesentiam supra terras appellat: proprie autem dies viginti quatuor horis, id est, circuitu solis totum orbem lustrantis impletur, qui secum semper et ubique lumen diurnum circumferens non minore aerum spatio noctu sub terras quam supra terras interdiu creditur exaltari. Ante vero solis creationem, primitivae lucis circuitu, quod nunc per solem fit, agebatur, primo quidem secundoque die aquas abyssi, quae omnem terram texerant, tertia vero aera vacuum sua circumvagatione lustrantis. |
2 | Quantum ergo nobis vestigia patrum sequentibus coniicere datur, cum diceret Deus: Fiat lux: mox tenebrae, quae abyssum texerant, abierunt; et lux ab Oriente medias inter undas emergens, cunctam terrae superficiem operuit latitudine sui fulgoris, boreales simul australesque, nec non et occiduas oras attingens paulatimque se completo diei unius spatio subducens, inferiora terrae gyrando subiit, atque aurora praecedente diem secundum tertiumque simili ordine complevit: hoc tantum a solari luce differens, quod caloris fotu carebat, et quia sidera nondum erant, priscis adhuc tenebris noctes illas relinquebat obscuras. |
3 | Dies autem iuxta allegoriam plures significationes habet. Aliquando significat Dominum Salvatorem, aliquando sanctos eius, aliquando scientiam sanctarum Scripturarum, aliquando charitatem, aliquando virtutum fulgorem, aliquando prosperitatem temporalem, aliquando diem iudicii, aliquando aeternam beatitudinem. Dies autem Dominum significat in illa sententia Evangelii: Qui ambulat in die, non offendit; quia quisquis doctrinam sequitur Salvatoris, peccatorum offendicula non timebit. |
4 | Item dies Dominum Iesum Christum significat, ut est illud Psalmi: Haec est dies, quam fecit Dominus. Item dies Apostolos et sanctos Dei significare in illo Psalmistae versu intelligitur: Dies eructat verbum, id est, Dominus apostolis divina claritate irradians verba coelestis luminis intimabat; sicut e contrario in illo, quod sequitur: Nox nocti indicat scientiam, Iudas Iudaeis Christum prodidisse cognoscitur. |
5 | Item diem scientiam sanctarum Scripturarum in hoc intelligi possumus, quia ibi lumen iustitiae et verae sapientiae bene intelligentibus lucet. Unde Apostolus admonet, ut intenti simus ad meditandam legem Dei, donec dies illucescat, et lucifer in cordibus nostris oriatur. Quod autem lux diurna charitatem significet, ostendit Ioannes in Epistola sua dicens: Qui diligit fratrem suum, in lumine manet. Item et dies Evangelium demonstrat: ut est illud in Cantico canticorum: Donec aspiret dies et amoveantur umbrae. Item dies vita praesens, ut est illud Evangelii: Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est. Rursum dies futura vita iustis, ut in Isaia: Non est tibi amplius sol ad lucendum per diem. Dies et nox iusti et peccatores, iustitia et iniquitas in Apostolo: Non sumus noctis neque tenebrarum. |
6 | Omnes enim vos filii lucis estis et filii Dei. Dies et nox prosperitas est et adversitas, ut in psalmo: In die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte declaravit. Item ibi: Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. Nam virtutum fulgorem et honestatem conversationis bonae dies significat in illa Pauli sententia, ubi ait: Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus; quia si ignorantias nostras scientiae ratio fugat, et indignos actus declinantes pia quaeque et honesta sectemur, in luce sumus positi, et quasi in die honeste ambulamus. |
7 | In eo ergo, quod scriptum est: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit; diem otium debemus accipere, in quo Domini praecepta discuntur. Nam lex eius in spatio tranquillitatis ebibitur. Tunc enim vacat discere, quando non est, quod debeat impedire. Sequitur: Et nocte declaravit: illud utique, quod dicitur in nocte, in tribulatione declaratur, prius enim otioso tempore legis verba discuntur: sed eorum fructus in afflictione monstratur. Quod autem diei vocabulum tempus iudicii significet, ostendit illa sententia Evangelii, qua dicitur: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita venit; et illud Apostoli: Dies, inquit, Domini declarabit. Diem autem pro aeternitate positum ostendit Propheta, ad Dominum dicens: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia; ita sunt atria Domini, in quibus superius concupisse se et defecisse testatus est. |
8 | In quibus una dies iuste desideratur: quia semper aeterna, quae solis adventu non oritur, nec eius finitur occasu, quam non sequitur crastina, nec praecedit hesterna: sed immutabilis manens, constat unitate perpetua. Super millia mundum istum significat, ubi millia dierum sustinent finem. Dies unus mille anni, ut in psalmo: Quomodo mille anni ante oculos tuos tanquam dies una. Dies duo Vetus et Novum Testamentum quibusdam figurare videntur, ut in psalmo: Bene nuntiare de die in diem salutare eius. Dies cognitio Trinitatis, ut in Exodo: Ibimus viam trium dierum, et sacrificemus Domino Deo nostro. Item dies tres passionis sepulturae et resurrectionis Salvatoris typum continent, ut in Osee: Vivificabit nos Dominus post duos dies, die tertio suscitabit nos, et vivemus. Dies sextus, praesens mundus, qui in his sex diebus factus perhibetur. |
9 | Unde dies sex, sex millium annorum figuram habere dicuntur, sicut est illud in Apostolo: Quoniam dies unus apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies una. Septimus vero dies, qui in requiem Dei sanctificatus scribitur, requiem significat omnium sanctorum post excursum vitae praesentis. Dies septem omne tempus et opus vitae praesentis, quod in his septem diebus volvitur, continentque sacramentum, in quibus praecipitur pascha celebrari, id est, de peioribus ad meliora per emendationem vitae transire, et fermentum, quod est corruptio peccati, non comedere, sed in azymis sinceritatis et veritatis ambulare. Dies octava resurrectionis Dominicae obtinet sacramentum. |
10 | Item dies octava futuram omnium resurrectionem et diem iudicii, cuius mysterio sexta psalmi titulatio praesignatur, hoc est, Pro octava. Hodie aeternitas divinitatis intelligitur, nec initio coepta, nec fine claudenda. Unde in psalmo Pater ad Filium loquitur dicens: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Apud Dominum enim nec heri nec cras, sed semper est hodie. |
11 | Hodie omne praesens tempus significat, ut in psalmo: Hodie si vocem eius audieritis; velut si dicatur: Quocunque in tempore. Cras futurum tempus, ut in Evangelio: Nolite cogitare de crastino, quid manducetis aut quid bibatis. Item ibi: Si enim fenum, id est, peccatores, quod hodie in agro est, et cras in clibanum, hoc est in combustionem perpetuam mittitur, Deus sic vestit; et alibi: ne forte dicant filii vestri filiis nostris cras: Non est vobis pars in Israele. |
1 | Partes diei tres sunt: mane, meridies, suprema. Mane, lux matura et plena, nec iam crepusculum: et dictum mane a manu. Manu enim antiqui bonum dixerunt. Quid enim melius luce? Mane autem significat tempus regenerationis in baptismate, quo incipit homo esse filius lucis; vel lumen bonorum actuum, vel tempus resurrectionis. |
2 | Unde est illud: Quoniam ad te orabo, Domine, mane, et exaudies vocem meam. Ecclesia enim, quae se cognoscit habuisse tenebras peccatorum, et de nocte mundi istius congregata, tunc se merito exaudiri credit, cum in lucem verae resurrectionis erumpit. Tempus autem resurrectionis significat, ut est illud, quod sequitur: Mane astabo tibi, et videbo quoniam non volens Deus iniquitatem tu es. In die iudicii quando resurgunt omnes homines a sopore mortis, tunc apparebit aequitas iudicii Dei, quando unicuique reddet secundum opera sua. |
3 | Meridies dicta, quasi medidies, hoc est, medius dies: vel quia tunc purior dies est. Merum enim purum dicitur. Significat autem planam doctrinam cum claritate bonorum actuum, ut est illud in Cantico canticorum, ubi sponsa dicit ad sponsum: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Et alibi meridies in contrariam ponitur, ut est illud in psalmo: A ruina et daemonio meridiano. Daemonium meridianum est immane periculum fervore persecutionis accensum, ubi ruina plerumque metuitur, quando infirmitas humana superatur. Item a daemonio meridiano accipitur pro manifesto, non occulto. |
4 | Suprema est postrema pars diei, quando sol cursum suum in occasum vertit, dicta, quod superest ad partem ultimam diei, quod declinat ad vesperum. Vespera ergo vel finem vitae humanae vel saeculi terminum vel poenitentiam futuram significat. Nam quod vespera significet occubitum mortis Christi, illud Psalmista declarat: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Fletus demoratus est vespere quando Christus Dominus noster peremptus est: tunc enim vere demoratus est fletus, dum per triduum fidelium turba congemuit, et mundi per ipsius occubitum natura concussa est. |
5 | In matutino quoque orta est laetitia, quando tempore matutino resurrectio Domini, Evangelio testante, vulgata est, et discipuli praesentia Domini sui immortalitatem cernere meruerunt. Vespere ergo finem mundi significat, quando iam tempus operandi finitum est. Unde dicitur: Venit nox, quando iam nemini licet operari. Poenitentiam futuram significat, ubi peccatores in tenebras exteriores proiiciendi describuntur. |
6 | Haec tria tempora in uno versu Psalmista comprehendit, dicens: Vespere, mane et meridie narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Haec verba magna nobis Sacramenta denuntiant. Vespere significat tempus traditionis, quando eum Iudas cohortibus noscitur prodidisse se quaerentibus. Mane, cum ad Pontium Pilatum productus est audiendus. |
7 | Meridie, quia hora sexta, ut Evangelista dicit, in cruce suspensus est. Narrabo, pertinet ad vesperam, quia tunc omnia locuta esse constat, quae Iudas nequissimus facere disponebat. Annuntiabo ad mane respondit, quando, dicente Pilato, Tu es rex Iudaeorum, annuntiavit: In hoc natus sum, et caetera, quae ibi dicuntur a Domino. |
8 | Iunxit etiam, et exaudiet vocem meam. Ad meridiem pertinet, quando in cruce dixit, Consummatum est, et emisit spiritum. Item vespere passionem significat, mane resurrectionem, meridies ascensionem eius in coelum. |
1 | Nox dicta, quod noceat aspectibus vel negotiis humanis: sive quod in ea fures latronesque nocendi aliis occasionem nanciscantur. Est autem nox solis absentia terrarum umbra condita, donec ab occasu redeat ad exortum: iuxta quod naturam eius et poeta describens innuit, inquiens, Oceano nox Involvens umbra magna terramque polumque. |
2 | Et Salomon sacris litteris expressit: Qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies et inclinentur umbrae; eleganti utique sensu decessionem noctis, inclinationem appellans umbrarum. Nam quoniam pro conditionibus plagarum, quibus solis cursus intenditur, et splendorem eius a nobis obiectio terrenae molis excludit, inumbratio illa, quae noctis natura est, ita erigitur, ut ad sidera usque videatur extendi: merito contraria vicissitudine, id est, lucis exortu umbras inclinari, noctem videlicet deprimi pellique signavit. |
3 | Quam videlicet umbram noctis ad aeris usque et aetheris confinium philosophi dicunt exaltari, et acuminatis instar pyramidum tenebris lunam, quae infima planetarum currit, aliquando contingi atque obscurari, nullumque aliud sidus taliter eclipsin, hoc est, defectum sui luminis pati, eo quod circa fines telluris solis splendor utique diffusus ea libere, quae telluri procul absunt, aspiciat: ideoque aetheris quae ultra lunam sunt spatia, diurnae lucis plena semper efficiat, vel suo videlicet, vel siderum radiata fulgore. |
4 | Est autem noctis umbra mortalibus ad requiem corporis data, ne operis avida continuato labore deficeret ac periret humanitas: et ut animantibus quibusdam, quae lucem solis ferre nequeunt, ipsis etiam bestiis, quae praesentiam verentur humanam, discurrendique ubi ac victum quaeritandi copia suppeteretur, iuxta quod in Dei laudibus Psalmista decantat: Sol cognovit occasum suum: posuisti tenebras, et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvarum, etc.. Sicut enim dies lucem fidei et iustitiae aequitatem et prospera atque felicia in Scripturis mystice significat, ita et nox iniustitiam et infidelitatem atque adversa quaeque designat. |
5 | Nam nox infidelitatem significat in illo Apostoli testimonio, quo ait: Non sumus noctis filii neque tenebrarum. Iniquitas autem in noctis significatione exprimitur in illa sententia beati Iob: Pereat dies, in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. Unde Psalmista in iniquitatibus conceptum se esse et in delictis natum testatur. Perire ergo optat beatus Iob spem ab apostata angelo illatam, qui diem simulans et promissione divinitatis emicuit, sed noctem se exhibens lucem nobis nostrae immortalitatis obscuravit. |
6 | Pereat antiquus hostis, qui lucem promissionis ostendit: sed peccati tenebras contulit, qui quasi diem subblandiendo innotuit, sed usque ad tenebrosam noctem ex impressa commodis caecitate perduxit. Adversa ergo in noctis nomine exprimuntur, ubi Psalmista se in nocte clamare testatur, hoc est, in tribulatione, nec tamen exauditum esse. |
7 | Item Psalmista dicit: In die tribulationis meae Dominum exquisivi manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus. In noctis nomine mundi istius significat vitam, quae quamvis lucem habere videatur, peccatorum tamen obscuritate fuscata est. Item per noctem significavit inferni claustrum, cum dicit: Forsitan tenebrae conculcabunt me, et nox illuminatio mea in deliciis meis. Quomodo ergo poterat a tenebris conculcari, cui erat nox illuminatio in deliciis suis? ostendit enim tunc inferni claustrum revera illuminatum, quando potestatem diaboli contrivit, et hominem sua miseratione liberavit. |
8 | Nox vita praesens, ut in psalmo: In noctibus extollite manus vestras in sancta. Item ibi: Nocte coram eo, et non sum deceptus. Nox futurum saeculum de peccatoribus significat, ut in Evangelio: Veniet nox, quando nemo potest operari. Nox est vita peccatorum, ut in Apostolo: Qui dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii. Nox caecitas cordis, vel vana securitas, est sicut in Iob pro impio dicitur: Nocte opprimet eum tempestas. Et in Evangelio: Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te, quae autem parasti, cuius erunt? Nox futura tribulatio, ut in Evangelio: In illa nocte duo erunt in agro; unus assumetur, et unus relinquetur. Nox tribulatio vitae praesentis in tempore, ut in Evangelio: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, dicit illi: Amice, commoda mihi tres panes, hoc est, scientiam Trinitatis. Media nox occultum Domini iudicium significat, ut in Evangelio: Media nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit. Media nox mors ex improviso adveniens, sicut in Iob de reprobis: Et in media nocte auferentur. Prima vigilia, prima hominum aetas, id est, infantia sive pueritia; secunda vigilia adolescentia et iuventus; tertia vigilia senectus, ut in Evangelio: Et si in tertia vigilia venerit et ita eos invenerit, beati sunt servi illi. |
1 | Noctis autem partes septem sunt: crepusculum, conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, diluculum. Crepusculum est dubia lux. Nam creperum dubium dicimus, hoc est, inter lucem et tenebras. Vesperum a stella occidentali vocatum, quae solem occiduum sequitur, et tenebras sequentes praecedit. De qua Virgilius: Ante diem clauso componet vesper Olympo. |
2 | Conticinium est, quando omnes silent. Conticescere enim silere est. Intempestum est medium et inactuosum noctis tempus quando agi nihil potest, et omnia sopore quieta sunt. Nam tempus per se non intelligitur, nisi per actus humanos. Medium autem noctis actu caret: ergo tempestas inactuosa, quasi sine tempore, hoc est, sine actu, per quem dignoscitur. Unde est: intempestive venisti: ergo intempesta dicitur, quia caret tempore, id est, actu. |
3 | Gallicinium propter gallos lucis praenuntios dictum. Matutinum est, inter abscessum tenebrarum et aurorae adventum: et dictum matutinum, quod hoc tempore inchoante mane sit. Diluculum, quasi iam incipiens parva diei lux: haec et aurora, quae solem praecedit. Est autem aurora diei clarescentis exordium, et primus splendor aeris, qui Graece eos dicitur, quam nos per derivationem auroram vocamus, quasi euroram. |
4 | Unde est illud: . . . . Laetus Eois Eurus equis. . . . Et: Eoasque acies. . . . Vespera ergo et initium noctis significat vel initium tribulationis quae post prosperitatem saeculi sequitur: vel exordium aversionis iniquorum, qui aversi a luce vera mandatorum Dei, incidunt in tenebras peccatorum. |
5 | Quando enim quis a veritate et iustitia recedit, et in tenebras errorum atque peccatorum corruit, merito vesperi nomine vocatur, quia Antichristi, qui Vesper in Scripturis appellatur, consors efficitur. Intempestum autem, hoc est medium noctis vel profunditatem peccatorum significat, vel recessum a mundanis et ad laudandum Dominum bonorum hominum studium. |
6 | Unde Propheta ait in psalmo: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae. Non vacat quod dicitur: media nocte surgebam. Scit enim hoc tempore primogenita Aegyptiorum fuisse percussa: scit etiam ea tempestate, Petri, Paul et Silae in carcere positorum vincula resoluta; scit quoque sponsum media nocte esse venturum, ideoque eodem tempore surgit ad laudes, ne inter fatuas virgines ianua clausa remaneat. |
7 | Nec vacat, quod dicit: surgebam: quia semper surgitur, cum ad Domini praeconia festinatur. Ad confitendum, hic significat ad laudandum, quia sequitur: super iudicia iustitiae tuae. Nam si poenitentiae confessionem voluisset intelligi, super misericordiam tuam, diceret: non, super iudicia iustitiae tuae. Gallicinium autem conversionem peccatorum significat. |
8 | Unde eodem tempore Petrus, qui Dominum negando in tenebris oblivionis erravit, et speratae iam lucis rememoratione correxit, et eiusdem verae lucis adepta praesentia plene totum, quidquid mutaverat, erexit. Hunc opinor gallum aliquem doctorum intelligendum, qui vos iacentes excitans et somnolentos increpat, dicens: Evigilate, iusti, et nolite peccare. |
9 | Matutinum ergo sive diluculum resurrectionis Dominicae tempus significat, vel hominis a peccatis ad iustitiae plenam conversionem. Unde Psalmista ad Dominum ait: Ad te de luce vigilo: et in matutinis meditabor in te, quia factus es adiutor meus. Ad ipsum vigilatur, quoties in mundi ambitione dormitur. Nam illa sic consequimur, si ista deserere festinemus. Bene autem adiecit: In matutinis meditabor in te; et alibi: Exsurgam diluculo; quando tempus Dominicae resurrectionis eluxit, et tunc eius laudes cerneret, quando genus humanum exemplo suae resurrectionis animavit. |
10 | Matutinum iudicii dies sive resurrectio mortuorum, ut in psalmo: In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. Aurora est Ecclesia, eo quod post tenebras peccatorum luce fidei illustrata sit, ut in Iob: Et ostendisti aurorae locum suum. |
1 | Tenebras autem dictas, quod teneant umbras. Tenebrae autem significant aliquando profunditatem Scripturarum divinarum: aliquando ignorantiam: aliquando infidelitatem peccatorum: et aliquando poenam gehennae. Profunditatem ergo Scripturarum illud significat propheticum testimonium, quo ait: Posuit tenebras latibulum suum; et alibi: Tenebrae non obscurabuntur abs te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae eius, ita et lumen eius. Tenebras enim dicit mystica quaeque et profunda Scripturarum divinarum iuxta illud quod legimus in Proverbiis: Intelligit quoque parabolam et tenebrosum sermonem. Sic et in alio psalmo legimus: Tenebrosa aqua in nubibus aeris; ergo istae tenebrae non obscurabuntur, sed potius illuminantur a Domino, quoniam praedicatio prophetarum ipso veniente completa est. Ignorantiam autem significant tenebrae in illa apostolica sententia, qua dicit de peccatoribus: Tenebris obscuratum habentes cor. Infidelitatem autem iniquorum illa evangelica sententia denotat, ubi dicitur: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Lux quippe est hominum Christus, quae omnia qui illuminari merentur corda hominum suae praesentia cognitionis illustrat; tenebrae autem stulti sunt et iniqui, quorum caeca praecordia lux et erue sapientiae, qualia sint, manifeste cognoscit: quamvis ipsi radios eiusdem lucis nequaquam capere per intelligentiam possint: veluti si quilibet caecus iubare solis obfundatur, nec tamen ipse solem, cuius lumine perfunditur, aspiciat. Tenebrae, diabolus vel daemones, ut in Propheta: Inimicos eius, id est, Dominum, persequuntur tenebrae (Nah. I). Poena autem gehennae in tenebris significatur in illa Evangelii sententia, ubi de peccatore ita legitur: Ligatis manibus et pedibus eius mittite eum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium. Quicunque ergo in praesenti vita infidelitatis et peccatorum interioribus tenebris obscuratur, necesse est, si ei condigna poenitentia non subvenerit, ut in exteriores tenebras post exitum praesentis vitae mittatur, ubi est poena mortis et sempiternus horror inhabitat. |
2 | Umbra ergo aliquando in bono, aliquando in malo ponitur. Tunc vero in bono, quando custodiam Dei et protectionem Spiritus sancti significat, ut est illud in psalmo: Sub umbra alarum tuarum spero, donec transeat iniquitas. Et alibi: Custodi me, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege me. Aptissime itaque petit custodiri se, ut pupillam oculi, quando et per ipsam res visuales discernimus, et in nostro corpore nihil praestantius invenitur. |
3 | Sequitur: Sub umbra alarum tuarum protege me. Hic aliud introducitur scena, quod Graece parabola, Latine comparatio dicitur, quando sibigenus dissimile in aliqua commonitione sociatur. Paternis enim protectionibus alae sunt comparatae. Misericordia quippe et charitas quasi alae sunt Patris, quibus se protegi congruenter expostulat. |
4 | Et in Evangelio: Et ecce nubes lucida obumbravit eos; et alibi: Sub umbra eius vivemus in gentibus (Thr. IV). Umbra Testamentum Vetus, ut in Salomone: Donec aspiceret dies et amoveantur umbrae. Umbra vita hominis, ut in Iob: Fugit velut umbra. Umbra mors carnis, ut in psalmo: Operuit nos umbra mortis. Tunc autem in malo umbra ponitur, quando vel corporis mortem significat, vel poenam gehennae, ut est illud: Si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala, quoniam tu mecum es. Et alibi: Posuerunt me in lacu inferiori in tenebris et in umbra mortis; peccatorum indicat locum, quia mors delinquentium umbrosas ac tenebrosas patitur manes, dum eis gaudium non relucet, qui perpetua tristitiae suae obscuritate demersi sunt: et ideo pro locorum qualitate verbum hoc multifaria significatione variatur. |
5 | Caligo umbra est de spissitudine aeris effecta: et dicta caligo, quod maxime aeris calore gignatur. Iuxta allegoriam vero significat caligo divinorum secretorum operimentum. Unde legitur in Exodo: Stetit populus de longe, Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Turba quippe populi allegoriarum caliginem non valet penetrare: quia valde paucorum est spiritalem intellectum rimari. |
6 | Quia enim mentes carnalium sola saepe historia pascuntur: loquente Deo stetit populus de longe: quia vero spiritales quique allegoriarum nubem penetrant et spiritaliter Dei verba cognoscunt: Moyses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Hinc et in psalmo dicitur: Caligo sub pedibus eius; quia non ea claritate Deus ab inferioribus cernitur, qua in superioribus dominatur. |
7 | Quae sententia et aliter intelligi potest: caligo vero hic Diabolus est, qui hominum mentes innubilat, dum veritatis splendorem non facit videre, quas possidet. Sub pedibus eius: quia sine dubio maiestate Domini Salvatoris conculcatur daemoniorum exsecranda nequitia, sicut in nonagesimo psalmo dictum est: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem; item caligo significat caecitatem cordis persecutorum. |
8 | Hinc Dominus ad Iob ait: Quis clausit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens, cum ponerem nubem vestimentum eius, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem. Mare saeviens nube induitur, quia crudelitas persequentium stultitiae suae velamento vestitur: et perspicuam veritatis lucem videre non sufficit, et id, quod agitur per crudelitatem, per caecitatem non agnoscit. |
9 | Quia ergo persecutores Ecclesiae instabilitate cordis inquieti atque huic saeculo dediti non grandia, sed puerilia sapiunt, superno iudicio constringuntur, ne tantum persequi valeant, quantum volunt. Item umbra et caligo aliquando peccata significat, unde dicitur: Sedentes in tenebris et in umbra mortis; aliquando delectationem peccatorum, ut est illud in Iob de diabolo dictum: Sub umbra in secreto calami et iunci et locis virentibus. Et quia umbra non longe est ab aere, cuius est umbra: ita et mors non longe est a poena. |
10 | Hinc et in Iob dicitur: Ubi umbra mortis, et nullus est ordo, et sempiternus horror inhabitat. |
1 | Hebdomada Graece a septenario numero nomen accepit, humana quidem consuetudine septenis solum acta diebus: sed Scripturae sacrae auctoritate multis speciebus insignis, quae tamen cunctae (ni fallor) ad unum finem spectant, nos scilicet admonentes post operum bonorum perfectionem in Spiritus sancti gratia perpetuam sperare quietem. |
2 | Prima ergo singularis illa hebdomada, et a qua caeterae formam capessunt, divina est operatione sublimis: quia Dominus sex diebus mundi ornatum complens, septima requievit ab operibus suis: ubi notandum, quod non ideo senarius numerus est perfectus, quia Dominus in eo mundi opera perfecerit: sed (sicut Augustinus ait) ideo Dominus, qui omnia simul creare valebat, in eo dignatus est operari: quia numerus est ille perfectus, ut etiam per hunc opera sua probaret esse perfecta, qui suis partibus primus impletur, id est, sexta et tertia et dimidia, quae sunt unum, duo et tria, et simul sex fiunt. |
3 | Ad huius exemplum divinae hebdomadis secunda hominibus observanda mandatur, dicente Domino: sex diebus operaberis et facies omnia opera tua: septimo autem die Sabbati Domini Dei tui non facies omne opus. Sex enim diebus fecit Dominus coelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt: et requievit in septimo; quae a populo Dei hebdomada ita computabatur antiquitus: prima sabbati vel una sabbati sive sabbatorum, secunda sabbati, tertia sabbati, quarta sabbati, quinta sabbati, sexta sabbati, septima sabbati, vel sabbatum: non quod omnes sabbatorum, hoc est, requietionum dies, quae suo nomine et cultu singularis excellebat, prima vel secunda vel tertia, vel caeterae suo quaeque censerentur ex ordine. |
4 | Tertia species hebdomadis in celebratione Pentecostes agitur, septem videlicet septimanis dierum, et monade, hoc est, quinquaginta diebus impleta: qua die et Moyses ardentem conscendens in montem, legem de coelo accepit, et Christus in linguis igneis Spiritus sancti gratiam de coelo misit. Quarta septimi mensis erat hebdomada, qui solemnitatibus praeclaris pene totus expendebatur, inter quas praecipue dies propitiationis eminebat, qua sola per annum pontifex, derelicto foris populo, sancta sanctorum intrabat, annuis antea fructibus, hoc est, frumenti, vini et olei ex ordine collectis: significans Iesum pontificem magnum impleta dispensatione carnis per proprium sanguinem coelestis regni ianuas ingressurum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis qui foris adhuc positi praestolamur et diligimus adventum eius: ubi notandum, quia sicut quidam immundi per legem prima tertia et septima die videbantur lustrari: sic et primus, tertius ac septimus mensis suis quique caeremoniis extitere solemnes. |
5 | Quinta hebdomada septimi anni, quo toto populos ab agricolandi opere legis imperio vacabat, dicente Domino: Sex annis seres agrum tuum, septimo cessabis. Sexta anni iubilaei, hoc est, remissionis hebdomada est, quae septem hebdomadibus annorum, hoc est, XLIX annis texitur: qua expleta, hoc est, quinquagesimo demum anno incipiente, tubae clarius resonabant, et ad omnes iuxta legem possessio revertebatur antiqua. |
6 | Septima species hebdomadis est, qua propheta Daniel utitur, more quidem legis, septenis annis singulas complectens hebdomadas, sed nova ratione ipsos annos abbrevians, duodenis videlicet mensibus lunae singulos determinans, embolismos vero menses, qui de annuis undecim epactarum diebus accrescere solent, in lege patria tertio vel altero anno singulos adiiciens: sed ubi ad duodecimum numerum augescendo pervenirent, pro integro anno pariter inserens. Hoc autem fecit non veritatis cognitionem quaerentibus invidendo: sed prophetiae more ipsum quaerentium exercendo ingenium, malens utique suas margaritas a filiis clausas fructuoso sudore investigari, quam profusas a porcis fastidiosa despectione calcari. |
7 | Verum ut haec apertius elucescant, ipsa iam angeli ad prophetam edicta videamus: Septuaginta, inquit, hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia et ungatur sanctus sanctorum. Nulli dubium, quin haec verba Christi incarnationem designent, qui tulit peccata mundi, legem et prophetas implevit, unctus est oleo laetitiae prae participibus suis: et quod hebdomades LXX per septenos annos distinctae, quadringentos et nonaginta annos insinuent. |
8 | Sed notandum, quod easdem hebdomadas non simpliciter annotatas sive computatas, sed abbreviatas asserit, occulte videlicet lectorem commonens, ut breviores solito annos noverit indicatos. Scito ergo, inquit, et animadverte ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Ierusalem usque ad Christum ducem hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae erunt: et rursus aedificabitur platea et muri in angustia temporis. Esdra narrante didicimus, quod Neemias cum esset pincerna regis Artaxerxis vicesimo anno regni eius, mense Nisan, impetravit ab eo restaurari muros Ierusalem, templo multo ante, Cyro permittente, constructo, ipsumque opus (ut dictum est) in angustia temporis perfecerit: adeo scilicet a finitimis gentibus impugnatus, ut structores singuli gladio renes accincti una manu pugnasse, altera murum recuperasse narrentur. Ab hoc ergo tempore usque ad Christum ducem hebdomades LXX computa, hoc est, annos duodenorum mensium lunarium quadringentos nonaginta: qui sunt anni solares quadringenti septuaginta quinque: siquidem Persae a praefato vicesimo anno regis Artaxerxis usque ad mortem Darii regnaverunt annis CXVI. Ex hinc Macedones usque ad interitum Cleopatrae annis trecentis: inde Romani usque ad septimum decimum Tiberii Caesaris annum monarchiam tenuerunt annis LIX, qui sunt simul (ut diximus) anni CCCCLXXV, et continentur circulis decennovenalibus XXV. Decies novies enim viceni et quini fiunt CCCCLXXV. Et quia singulis circulis embolismi VII accrescunt, multiplica XXV per VII, fiunt CLXXV qui sunt embolismi menses quadringentorum LXXV annorum. Si ergo vis scire quot annos lunares facere possint, partire CLXXV per XII, duodecies deni et quaterni CLXVIII XIV ergo annos faciunt, et remanent menses VII. Hos iunge ad suprascriptos CCCCLXXV, fiunt simul CCCCLXXIXX; adde et menses superfluos VII partemque octavi decimi anni imperii Tiberii, quo Dominus passus est, et invenies a tempore praefinito ad eius usque passionem hebdomadas LXX abbreviatas, hoc est, annos lunares CCCCXC; ad eius vero baptismum, quando unctus est sanctus sanctorum, descendente super eum Spiritu sancto sicut columba, non solum hebdomadas VII et LX duas fuisse completas, sed et partem iam septuagesimae hebdomadis inchoatam: Et post hebdomadas, inquit, LX duas occidetur Christus et non erit eius populus qui eum negaturus est. |
9 | Non statim post LX duas hebdomadas, sed in fine septuagesimae hebdomadis occisus est Christus: quam ideo (quantum coniicere possumus) segregavit a caeteris: quia de hac erat plura relaturus: nam et Christus in illa crucifixus, et a populo perfido non modo in passione, verum continuo ex quo a Ioanne praedicari coepit, negatus est. |
10 | Quod autem sequitur: Et civitatem et sanctuarium dissipabit populis cum duce venturo, et finis eius vastitas et post finem belli statuta desolatio; non ad LXX hebdomadas pertinet. Praedictum enim fuerat, quod ipsae hebdomades ad Christi usque ducatum pertingerent: sed scriptura, praedicto adventu et passione ipsius, quid etiam post hanc populo, qui eum recipere nollet, esset eventurum, ostendit. |
11 | Ducem enim venturum Titum dicit, qui quadragesimo anno Dominicae passionis ita cum populo Romano civitatem et sanctuarium dissipavit, ut non remaneret lapis super lapidem. Verum, his per anticipationem praelibatis, mox ad exponendum hebdomadae, quam omiserat, redit eventum. Confirmabit autem pactum multis hebdomada una, hoc est, ipsa novissima, in qua vel Ioannes Baptista, vel Dominus, et apostoli in praedicando multos ad fidem converterunt. |
12 | Et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium. Dimidium hebdomadis huius quintus decimus annus Tiberii Caesaris erat, quando, inchoato Christi baptismate, hostiarum purificatio fidelibus paulatim vilescere coepit. Item quod sequitur: Et in templo erit abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio, ad sequentia tempora respicit: cuius prophetiae veritatem et historia veterum, et nostrorum hodieque temporum testatur eventus. |
13 | Octava species hebdomadis uniformis, et sola sine circuitu revolutionis extans, ad figuram per omnia primae hebdomadis labentibus huius saeculi conficitur aetatibus. Prima enim die facta est lux, et prima aetate homo in Paradisi amoenitate locatur: divisa luce a tenebris factum est vesperum, et separatis Dei filiis a semine nequam, non longe post natis gigantibus, corrupta est omnis terra, donec Creator poenitens se hominem fecisse, mundum diluvio perdere disponeret. Secunda die firmamentum in medio libratur aquarum: secunda aetate arca in medio fertur aquarum, hinc fonte abyssi supportata, illinc coeli cataractis compluta: quae habuit vesperam, quando filii Adam pedes ab Oriente moventes, qui in construenda superbiae turre convenerunt, linguarum divisione mulctati, et ab invicem sunt dispersi. |
14 | Tertia die aquis in congregationem unam coactis, apparuit arida, silvis herbisque decora: et tertia aetate, firmitatis in cultu denium nationibus. Abraham patriarcha cognationem patriamque deserens sanctorum semine fecundatur. Advenit et vespera, quando gens Hebraea malis coacta prementibus contra Dei voluntatem regem sibi petiit: qui mox ordinatus primo Domini sacerdotes prophetasque trucidat: postmodum ipse cum tota gente gladio periit allophylorum. |
15 | Quarta die coelum luminaribus ornatur: quarta aetate gens illa coelesti fide inclyta, regno David et Salomonis gloriosa, Templi etiam sanctissimi altitudine totum nobilitatur in orbem: sed accepit et vesperam, quando, crebrescentibus peccatis, regnum illud a Chaldaeis dissipatum, templum dirutum, et tota gens est Babyloniam translata. |
16 | Quinta die pisces avesque aquis eductae: hi in patriis manent undis, illae aera terramque pervolant: quinta aetate multiplicatis in Chaldaea populis Israel, pars coelestium desideriorum pennis fulta, Hierosolymam petiit: pars volatu destituta virtutum, inter Babyloniae fluenta resedit. Successit et vespera, quando, imminente iam Salvatoris adventu, gens Iudaea propter scelerum magnitudinem Romanis tributaria facta, insuper et alienigenis est subacta regibus. |
17 | Sexta die terra suis animantibus impletur, et homo primus ad imaginem Dei creatur; moxque ex eius latere dormientis sumpta costa, femina fabricatur: sexta aetate praeconantibus prophetis Filius Dei in carne, qui hominem ad imaginem Dei crearat, apparuit: qui dormiens in cruce sanguinem et aquam de latere, unde sibi Ecclesiam consecraret, emanavit: huius aetatis vespera caeteris obscurior in Antichristi est persecutione ventura. |
18 | Septima die, consummatis operibus suis, Deus requievit: eamque sanctificans, Sabbatum nuncupari praecepit, quae vesperam habuisse non legitur: septima enim aetate iustorum animae post optimos huius vitae labores in alia vita perpetuo requiescunt, quae nulla nunquam tristitia maculabitur, sed maiori insuper resurrectionis gloria cumulabitur. Haec aetas hominibus tunc coepit, quando primus martyr Abel corpore quidem tumulum, spiritu autem sabbatum perpetuae quietis intravit: perficietur autem, quando receptis sanctis corporibus in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis: et ipsa est octava, pro qua sextus psalmus inscribitur: credo, quia in sex huius saeculi aetatibus pro septima vel octava illius saeculi est aetate supplicandum, in qua quia iusti gaudia, sed reprobi sunt supplicia percepturi, Psalmus hinc ingenti pavore incipit, currit, finitur: Domine, ne in ira tua arguas me, etc.. |
1 | Menses dicti a mensura, qua quisque eorum mensuratur: sed melius a luna, quae graeco sermone mene vocatur. Nam et apud Hebraeos, Hieronymo teste, luna, quam iare nominant, mensibus nomen dedit. Unde et Iesus filius Sirach, qui utique Hebraice scripsit, de luna loquens ait: Mensis secundum nomen est eius (Sir. XLIII). Antiqui enim menses suos non a solis sed a lunae cursu computare solebant. Unde quoties in Scriptura sacra, sive in lege, seu ante legem, quota die mensis quid factum dictumve sit, indicatur, non aliud quam lunae aetas significatur, a qua semper Hebraei, quibus credita sunt eloquia Dei, antiquo patrum more menses observare non cessarunt: primum mensem novorum, qui paschae caeremoniis sacratus est, Nisan appellantes, qui propter multivagum lunae discursum, nunc in Martium mensem, nunc incidit in Aprilem, nunc aliquot dies Maii mensis occupat. |
2 | Sed rectius Aprili deputatur: quia semper in ipso vel incipit vel desinit vel totus includitur, ea duntaxat regula, cuius et supra meminimus, observata, ut quae quintadecima post aequinoctium luna exstiterit, primum sequentis anni mensem faciat: quae vero antea, novissimum praecedentis: sicque per ordinem. Secundus eorum mensis Iar Maio, tertius Sivan Iunio, quartus Thamul Iulio, quintus Aab Augusto, sextus Elul Septembri, septimus Theseri Octobri, quem propter collectionem frugum et celeberrimas in ipso festivitates novum annum appellant: octavus Maresuan Novembri: nonus Casseu Decembri: decimus Tebeth Ianuario: undecimus Sabat Februario: duodecimus Adar Martio simili ratione comparatur. |
3 | Quos videlicet menses propter lunae circulum, qui XXIX et semis diebus constat, tricenis undetricenisque diebus alternantes, secundo demum vel tertio anno exacto, mensem superfluum, qui ex annuis undecim epactarum diebus confici solet, intercalant. Unde nonnullo moveor scrupulo, quomodo maiores nostri diem, qua lex data est, quae est tertia mensis tertii, quinquagesimam ab agni occisione computent, ponentes videlicet primi mensis residuos dies numero decem et septem: quia tredecim priores fuerant ante pascha transacti, secundi XXX, tertii tres, qui fiunt simul dies quinquaginta: cum constet duos menses lunares non LX, sed quinquaginta novem diebus terminari: ideoque si paschalis mensis XXX diebus computatus XVII sui cursus dies post Pascha retinuerit, secundum iam mensem non triginta, sed undetriginta diebus debere concludi: ac per hoc in summa temporis memorati non plusquam undequinquaginta dies inveniri: nisi forte putandum est synecdochicos (quae est regula sanctae Scripturae frequentissima) a parte totum computari. |
4 | Verum haec utcunque acta vel computata fuerint, claret tamen Hebraeos ad lunae cursum suos menses observare consuesse. Nec aliter in Genesi recte sentiendum, ubi Noe cum suis septimo decimo die secundi mensis arcam ingressus, et vicesima septima eiusdem mensis die post diluvium egressus asseritur: quam annum solis integrum, hoc est, trecentorum sexaginta quinque dierum esse descriptum: quia videlicet luna, quae praesenti anno, verbi gratia, per Nonas Maias septima decima existit, anno sequenti vicesima VII pridie Nonas Maias occurret. |
5 | Notandum sane, quod nimium fallantur, qui mensem definiendum vel ab antiquis definitum autumant, quandiu luna Zodiacum circulum peragit, quae nimirum (sicut diligentior inquisitio naturarum edocuit) Zodiacum quidem septem viginti diebus, et octo horis, sui vero cursus ordinem viginti novem diebus et duodecim horis salva sui saltus ratione conficit: ideoque rectius ita definiendum, quod mensis lunae sit luminis lunaris circuitus ac redintegratio de nova ad novam; solaris autem mensis digressio sit solis per duodecimam partem Zodiaci, id est, signiferi circuli, quae triginta diebus et decem semis horis impletur: viginti duabus videlicet horis, ac dimidia, lunari mense productior, e quibus undecim epactarum dies et quadrans annuatim succrescere solent. |
6 | Duodecies enim viceni et bini ducentos sexaginta quatuor faciunt, quas esse horas undecim dierum hinc facile patet: quia undecies viceni et quaterni eamdem summam conficiunt. Porro duodecies semis sex faciunt, quae annuae sunt horae quadrans. Siquidem luna duodecim suos menses undecim diebus (ut dictum est) et quadrante breviores totidem solis mensibus agens, in iisdem peragendis tredecies Zodiaci ambitum lustrat. |
7 | Iuxta allegoriam vero mensis, qui a luna nomen et ordinem accepit, significat sanctae Ecclesiae coadunationem sive profectum. Unde Iob ait: Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos? Quid nomine signat mensium, nisi collectiones animarum, sive aliquando mensis pro perfectione? Reminiscatur ergo per vocem Iob Ecclesia perfectionis pristinae, et reducat ad memoriam, quanta perfectio praedicationis suae collectis animabus reportabat lucra. |
8 | Menses duodecim eiusdem numeri sunt Apostoli, ut in Apocalysi: Per singulos menses reddentia fructum suum. Item mensis, sicut et sabbatum, pro requie sempiterna posita inveniuntur, ut est illud Isaiae: Et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato, ut de carnalibus sabbatis mensibusque fiant spiritalia sabbata delicata. |
9 | Qui sabbatismus Dei populo reservatur, et mensis spiritalis, quando a puncto usque ad punctum luna complebitur, et suo currit ordine, ut efficiat mensem integrum calendarium. Quod autem luna, quae a sole illuminatur, significet Ecclesiam a Christo illuminatam: non indiget explanari, et sabbatum requiem significat. Veniunt ex neomeniis et sabbatis, qui sex diebus, in quibus factus est mundus, transcensis festinant ad septimum diem, id est, sabbatum, in quo vera est requies. |
10 | Veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea,, dicit Dominus, non populus Iudaeorum tantum, nec in sola Hierusalem, sed omne humanum genus ubique in toto orbe adoret Patrem in Spiritu et veritate. |
1 | Temporum autem vicissitudines quatuor sunt: ver, aestas, autumnus et hiems. Dicta sunt autem tempora a communionis temperamento, quod invicem se humore, siccitate, calore et frigore temperent. Haec et curricula dicuntur, quia non stant, sed currunt. Constat autem, post factum mundum ex qualitate cursus solis tempora in ternos menses fuisse divisa, quorum temporum talem veteres discretionem faciunt, ut primus mensis ver novum dicatur, secundus adultus, tertius praeceps. |
2 | Sic et aestas in suis tribus mensibus: nova, adulta et praeceps. Sic et autumnus: novus, adultus et praeceps. Item hiems: nova, adulta et praeceps sive extrema. Unde est illud: Extremae sub casum hiemis. Ver autem dictum, quod viret: tunc enim post hiemem vestitur tellus herbis, et in florem cuncta rumpuntur. Aestas dicitur, quasi usta, id est, exusta et arida: nam calor aridus est. |
3 | Autumnus a tempestate vocatus, quando et folia arborum cadunt, et omnia maturescunt. Hiemem ratio hemispherii nuncupavit, quia tunc breviori sol volvitur circulo. Unde et hoc tempus bruma dicitur, quasi braxin, id est, brevis: vel a cibo, quod maior sit tunc vescendi appetitus. Edacitas enim Graece broma appellatur. Unde et imbrumati dicuntur, quibus fastidium est ciborum. Hibernus autem inter hiemem et vernum est, quasi hievernus, qui plerumque a parte totam hiemen significat. Haec tempora singulis etiam coeli partibus ascribuntur. |
4 | Ver quippe Orienti datur, quia tunc ex terris omnia oriuntur. Aestas vero Meridiano eo quod pars eius calore flagrantior sit. Hiems Septentrioni, quod frigoribus et perpetuo gelu torpeat. Autumnus Occiduo propter graves morbos, quos habet: unde et tunc omnium folia arborum defluunt. Ut autem autumnus abundet morbis, facit hoc confinium frigoris et caloris, et compugnantia intra se contrariarum rerum. |
5 | Mystice autem ver Baptismi novitatem significat, aut renovationem vitae post frigus infidelitatis, et pigritiae torporem: sive resurrectionem corporum post mortis occubitum. Unde Dominus praecepit in lege mensem novarum observare et verni principium, quando eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per mare Rubrum, in quo et celebrare pascha iussit; quo etiam tempore Salvator post passionem a morte surrexit, et spem nobis resurrectionis tribuit. |
6 | Aestas autem venturae iucunditatis praefiguratio est, et fervorem charitatis exprimit. Unde est illud in psalmo: Aestatem et ver tu fecisti ea. Et in Salomone: Iam enim hiems transiit et recessit: flores apparuerunt in terra. Aestas futura beatitudo, ut in Salomone: Propter frigus piger arare noluit: mendicavit aestate, et non dabitur ei. Per haec duo tempora significat fideles diversa morum qualitate pollentes. |
7 | Alii enim sunt tanquam aestas, fidei calore ferventes ad martyrium usque perducti: alii mansuetudine temperati, tanquam ver, aequabili Domino devotione famulantes. Omnia enim et ista et alia ipse fecit, cuius gratia conceditur, quod in hominum bona voluntate monstratur. Autumnus etiam, in quo colliguntur fruges, tempus est messis atque vindemiae, tempus universalis iudicii significat, quando unusquisque operis mercedem recipiet, et metet fructum laboris sui, iuxta illud Apostoli: Omnes nos oportet stare ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum: quoniam qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam . Sic enim Dominus in Evangelio ait: Messis vero consummatio saeculi est, messores autem angeli Dei. Et alibi: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spicam. |
8 | Et cum se produxerit fructus, statim mittat falcem, quoniam adest tempus messis. Tunc enim mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala, alligantque zizania fasciculis ad comburendum: triticum autem congregant in horrea sua. Item autumnus aliquando transacta salutis tempora significat, ut in Michea: Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit racemos in autumno. Hiems vero tribulationem significat vel terminum mortalis vitae. |
9 | Unde Dominus praecepit in Evangelio discipulis, dicens: Orate, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato. Si de captivitate Hierusalem hanc sententiam voluerimus accipere, quando a Tito et Vespasiano capta est, orare debent, ne fuga eorum hieme vel sabbato fiat: quia in altero duritia frigoris prohibet ad solitudinem pergere, et in montibus desertisque latitare: in altero autem transgressio legis est, si fugere voluerint, aut mors imminens, si remanserint. |
10 | Si autem de consummatione mundi intelligitur, hoc praecepit, ut non refrigescat fides nostra, et in Christum caritas: neque ut otiosi in opere Dei torpeamus virtutum sabbato. |
1 | Annus vel ab innovando cuncta, quae naturali ordine transierant, vel a circuitu temporis nomen accepit: quia veteres annum per circum ponere solebant, ut Cato dicit in Originalibus oratorum. Annum, id est, circum, terminum: et ambire dicitur pro circumire. Est autem annus lunaris, est et solaris, est et errantium discretus stellarum: est et omnium planetarum unus, quem magnum specialiter nuncupant. Sed lunaris annus quadrifarie accipitur. |
2 | Primus est namque, cum luna XXVII diebus et octo horis Zodiacum percurrens, ad id signum, ex quo egressa est, revertitur. Secundus duobus diebus et quatuor horis prolixior, qui consuete mensis appellatur, cum solem a quo nova digressa est, XXIX diebus et duodecim horis exactis, iam defecta repetit. Tertius, qui XII mensibus huiusmodi, id est, diebus CCCLIV expletur, et vocatur communis, eo quod duo saepissime tales pariter currant. |
3 | Quartus qui embolismus Graece dicitur, id est, superaugmentum, et habet XIII menses, id est, dies CCCXXXIV. Qui uterque apud Hebraeos a principio mensis paschalis incipit, ibidemque finitur: apud Romanos vero ab incipiente luna mensis Ianuarii sumit initium, ibique terminatur. Item solis est annus, cum ad eadem loca siderum redit peractis trecentis sexaginta quinque diebus et sex horis, id est, quadrante totius diei: quae pars quater ducta cogit interponi unum diem: quem Romani bissextum vocant, ut ad eumdem circuitum redeatur. |
4 | Quartus solaris gyri annus bissextilis est, caeteris tribus uno die prolixior, quo confecto sol ad cuncta signorum loca eisdem dierum noctiumque, quibus ante quadriennium, revertitur horis. Annus errantium stellarum est, quo illarum quaeque Zodiaci ambitum perlustrat, de quo supra diximus. Annus magnus est, cum omnia simul errantia sidera ad sua quaeque loca habuere recurrunt, quem etiam circulus magnus paschae ostendit. |
5 | Circulus paschae magnus est, qui multiplicato per invicem solari ac lunari cyclo quingentis triginta duobus conficitur annis. Sive enim decies novies viceni et octoni, seu vicies octies deni ac noveni multiplicentur: quingentorum XXXII numerum complent, unde fit, ut idem circulus magnus decennovennalis lunae circulus viginti octo, solis autem, qui vicenis octonisque consummari solet annis, decem et novem habeat circulus bissextos decies nonies septenos, id est, centum triginta tres menses solares vicies octies ducentos viginti et octo, id est, octo millia ducentos octoginta quatuor. |
6 | Menses autem lunares vicies octies CCXXXV, id est, sex millia DLXXX dies, exceptis bissextis, vicies octies VM, DCCCCXXV, id est, CXCIVM, CLXXX. Appositis autem bissextis CXCIVM, CCCXIII, qui ubi memoratam ex ordine mensium dierumque summam compleverit, mox in se ipsum revolutus cuncta, quae ad solis vel lunae cursum pertinent, eodem, quo praeterierant, semper tenore restaurat. |
7 | Tantum anni Dominicae Incarnationis suo certo tramite proficiunt in maius: et indictiones, quoquo ferantur in ordine nil siderum cursum, atque ideo nil paschalis calculi ordinem movent. Anni enim iuxta allegoriam aliquando aeternitatem, aliquando brevitatem humanae vitae significant: in illo enim prophetico, ubi ad Deum dicitur: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient, natura eius sub brevitate declaratur: quia ipse solus novit esse, qui ut sit, alio non egeret adiutore. Alibi autem, ubi scriptum est: Anni nostri, sicut aranea, meditabuntur; malignitatem vitae nostrae posita similitudo declarat. |
8 | Aranea est enim animal debile ac tenuissimum, quod transeuntibus muscis ad escam sibi procurandam quaedam retia dolosa contexit. Sic anni eorum, qui sceleratis operibus dediti sunt, in artibus et subdolis machinationibus occupantur. Quod autem subsequenter dicitur: Dies annorum nostrorum in ipsis LXX anni: si autem in potentatibus, LXXX anni et caetera: si annos istos ad litteram velimus advertere, multos hominum et nonagenarios bene viventes invenies, et iterum necdum septuagenarios debilitate confectos: ut, quod hic dicitur, constare minime posse videatur: sed numerum septuagenarium legi potius decenter aptamus, quo sabbati diem observandum esse praecepit: octogenarium vero populo Christiano aptissime deputamus, qui octavum diem resurrectionis Dominicae sancta festivitate veneratur. |
9 | Octogenarium vero addidit in potentatibus: quia tunc revera coepimus habere potentiam, quando nobis Dominus Salvator apparuit. Isti ergo sunt dies annorum, qui nobis probabilis vitae conferunt claritatem. Annus Dominus Iesus Christus a quibusdam putatur, ut in psalmo: Benedices coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. Annus, praesens tempus ab adventu Domini usque in finem mundi, in quo poenitentia et remissio peccatorum praedicatur, ut est illud in Isaia, Praedicare annum placabilem Domino, et diem retributionis. Hinc et in Evangelio agricola ad Dominum suum ait: Dimitte illam et hoc anno usquedum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris. Anni sex, de quibus in lege praecipitur, ut si puer Hebraeus emptus pretio fuerit domino suo serviat, et in septimo ad libertatem exeat, praesens significant tempus: quia mundus sex diebus factus est. |
10 | Iubilaeus interpretatur remissionis annus, est enim Hebraicus sermo, et numerus, qui septenis annorum hebdomadibus, id est XLIX annis texitur, in quo clangebantur tubae, et ad omnes revertebatur antiqua possessio, debita absolvebantur, confirmabantur libertates. Hunc numerum etiam in diebus Pentecostes et ipsi celebramus post Domini resurrectionem, remissa culpa, et totius debiti chirographo evacuato, ab omni nexu liberi, suscipientes advenientem in nos gratiam Spiritus sancti. |
1 | Saecula generationibus constant, et inde saecula, quod se sequantur. Abeuntibus enim aliis alii succedunt. Hinc quidam quinquagesimum annum saeculum dicunt, quem Hebraei Iubilaeum vocant. Ob hanc causam et ille Hebraeus, qui propter uxorem et liberos amans dominum suum, aure pertusa servitio subiugatur, servire iubetur in saeculum, hoc est, usque ad annum quinquagesimum. Aliquando pro praesenti vita positum est, ut est illud: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Saeculum, huius vitae significat cursum, ubi miseri sunt quicunque delinquunt: ubi fas est corda nostra converti, et misericordiam postulari. |
2 | Ibi enim damnatio est confiteri peccatum, ubi constat esse iudicium. Aliquando pro aeternitate ponitur, ut est illud: Memor fuit in saeculum Testamenti sui; quia quidquid Dominus promisit, per eum firmitate mansurum est. Aliquando praeteritum tempus significat, ut est illud: Misericordia Domini a saeculo, hoc est, a primordio mundi declarata est in fidelibus suis: Et usque in saeculum saeculi, hoc est, in praesenti et in futuro saeculo. |
3 | Sic ergo ter hic positum saeculum aeternitatem Domini absolute designat: quoniam et ille ante saeculum, et in saeculo, et post istud saeculum misericors esse monstratur. Aetas plerumque dicitur et pro uno anno ut in annalibus: et pro septem, ut hominis: pro centum, ut pro quovis tempore. Unde et aetas tempus, quod de multis saeculis instruitur: et dicta aetas, quasi aevitas, id est, similitudo aevi. Nam aevum est aetas perpetua, cuius neque initium neque extremum noscitur: quod Graeci vocant eonas: quod aliquando apud eos pro saeculo, aliquando pro aeterno ponitur. Unde et apud latinos est derivatum. Aetas autem prope duobus modis dicitur. |
4 | Aut est enim hominis, sicut infantia, iuventus, senectus: aut mundi, cuius prima aetas est ab Adam usque ad Noe: secunda a Noe usque ad Abraham: tertia ab Abraham usque ad David: quarta a David usque ad migrationem Iuda in Babyloniam: quinta deinde usque ad adventum Salvatoris in carne: sexta, quae nunc agitur, usque quo mundus iste finiatur. Sic ergo potest mundi aetas ad similitudinem aevi hominis comparari. |
1 | De sex huius mundi aetatibus a septima vel octava quietis vitaeque coelestis et supra in comparatione primae hebdomadis, in qua mundus ornatus est, aliquanta perstrinximus: et nunc in comparatione aevi unius hominis, qui microcosmos Graece a philosophis, hoc est, minor mundus solet nuncupari, de eisdem aliquanto latius exponemus. Prima est ergo mundi huius aetas ab Adam usque ad Noe, continens annos, iuxta Hebraicam veritatem, mille sexcentos quinquaginta VII, iuxta LXX interpretes, IIMCC, et XLII, generationes, iuxta utramque editionem, numero decem: quae universali est deleta diluvio, sicut primam cuiusque hominis oblivio demergere consuevit aetatem. |
2 | Quotus enim quisque est, qui suam recordetur infantiam? Secunda aetas a Noe usque ad Abraham, generationes iuxta Hebraicam auctoritatem complexa decem, annos autem CCXXII, porro iuxta interpretes anni mille LXXII, generationes vero XI. Haec quasi pueritia fuit generis populi Dei, et ideo in lingua inventa est, id est, Hebraea. A pueritia namque homo incipit nosse loqui post infantiam, quae hinc appellata est, quod fari non potest. |
3 | Tertia ab Abraham usque ad David, generationes iuxta utramque auctoritatem XIV, annos vero DCCCCXLII complectens. Haec quaedam velut adolescentia fuit populi Dei, a qua aetate quia incipit homo posse generare, propterea Matthaeus evangelista generationum ex Abraham sumpsit exordium, qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit. Quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, annos habens, iuxta Hebraicam veritatem, CCCCLXXIII; iuxta LXX translationem duodecim amplius: generationes iuxta utrosque codices XVIII, quas tamen evangelista Matthaeus certi mysterii gratia XIV ponit, a qua, velut iuvenili aetate, in populo Dei regum tempora coeperunt. |
4 | Haec namque in hominibus aetas apta gubernando solet existere regno. Quinta, quasi senilis aetas, a transmigrari Babylonis usque ad adventum Domini Salvatoris in carne, generationibus et ipsa XXIV, porro annis DLXXXIX extenta. In qua, ut gravi senectute fessa, malis crebrioribus plebs Hebraea quassatur. |
5 | Sexta, quae nunc agitur, aetas nulla generationum vel temporum serie certa: sed, ut aetas decrepita ipsa, totius saeculi morte consumenda. Has aerumnosas, plenasque laboribus, mundi aetates quique felici morte vicerunt, septima iam sabbati perennis aetate suscepti octavam beatae resurrectionis aetatem, in qua semper cum Domino regnent, exspectant. |
1 | Festivitas dicta a festis diebus, quasi festiditas, eo quod in eis sola res divina fit, quibus contrarii sunt fasti, in quibus ius fatur, id est, dicitur. Solemnitas a sacris dicitur, ita suscepta, ut mutari ob religionem Christi non debeat, a solo, id est, firmo atque solido nominata. Celebritas autem vocatur, quod non ibi terrena, sed coelestia tantum aguntur. Paschae festivitatum omnium prima est, de cuius vocabulo iam superius dictum est. |
2 | Pentecosten, sicut et pascha, apud Hebraeos celebris dies erat, quod post quinque decadas paschae celebratur, unde et vocabulum sumpsit. Pente enim Graece quinque. In quo die secundum legem panes propositionis de novis frugibus offerebantur: cuius figuram annus iubilaeus in Testamento Veteri gessit, quae nunc iterum per figuram repromissionis aeternam requiem praefigurat. Epiphania Graece, Latine apparitio sive manifestatio vocatur. |
3 | Eo enim die Christus sideris indicio magis apparuit adorandus: quod fuit figura primitiae credentium gentium. Quo die Dominicum Baptismatis Sacramentum et permutatae aquae in vinum factorum per Dominum signorum principia extiterunt. Duae sunt autem Epiphaniae: prima, in qua natus Christus pastoribus Hebraeorum, angelo nuntiante, apparuit: secunda, in qua ex gentium populo, stella indice, ad praesepis cunabula magos adoraturos exhibuit. |
4 | Scenopegia solemnitas Hebraeorum de Graeco in Latinum tabernaculorum dedicatio interpretatur, quae celebrabatur a Iudaeis in memoriam expeditionis, cum ab Aegypto promoti in tabernaculis agebant, et ex eo Scenopegia. Scena enim Graece tabernaculum dicitur: quae solemnitas apud Hebraeos Septembri mense celebratur. Neomenia apud nos Calendae, apud Hebraeos autem quia secundum lunarem cursum menses supputantur, et Graece mene luna appellatur: inde neomenia, id est, nova luna. |
5 | Erant enim apud Hebraeos ipsi dies calendarum ex legali institutione solemnes, de quibus in psalterio dicitur: Canite in initio mensis tuba, in die insignis solemnitatis vestrae. Encaenia, nova templi dedicatio. Graece enim kainon dicitur novum. Quando enim aliquid novum dedicatur, encaenia dicitur. Hanc dedicationis templi solemnitatem Iudaei Octobri mense colebant. |
6 | Dies palmarum ideo dicitur, eo quod in eo Dominus et Salvator noster, sicut propheta cecinit, Hierusalem tendens, asellum sedisse perhibetur: tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei clamaverunt: Hosanna, benedictus, qui venit in nomine Domini, rex Israel. Vulgus autem ideo hunc diem capitilavium vocat, quia tunc moris est lavandi capita infantium, qui ungendi sunt, ne observatione quadragesimae sordidata ad unctionem accederent. |
7 | Hoc autem die symbolum competentibus traditur, propter confinem Dominicae paschae solemnitatem, ut qui iam ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem, quam confiteantur, agnoscant. Coena dominica dicta est eo quod in eo die Salvator pascha cum suis discipulis fecerit. Quod et hodieque, sicut est traditum, celebratur, sanctumque in eo die chrisma conficitur, atque initium Novi Testamenti, et Veteris Testamenti cessatio declaratur. |
1 | Sabbatum ab Hebraeis ex interpretatione vocabuli sui requies nominatur: quod Deus in ipso, perfecto mundo, requievisset. Siquidem in eo die requievit Dominus in sepulcro, ut quietis illius mysterium confirmaret, quod Iudaeis observandum in umbra futuri praeceptum est: sed postquam Christus in sepulcro suo eius figuram adimplevit, observatio eius quievit. |
1 | Dominicus dies proinde vocatur, quia in eo resurrectio Domini nostri declarata est. Qui dies non Iudaeis, sed Christianis in resurrectione Domini declaratus est, et ex illa habere coepit festivitatem suam. Illis enim solum celebrandum sabbatum traditum est: quia erat antea requies mortuorum: resurrectio autem nullius erat, qui resurgens a mortuis non moreretur. |
2 | Postquam autem facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut praeiret in capite, quod corpus Ecclesiae speraret in fine: iam dies Dominicus, id est, octavus, qui et primus, celebrari coepit. |
1 | Aquarum naturae diversitas multa est. Aliae enim salis, aliae nitri, aliae aluminis, aliae sulphuris, aliae bituminis, aliae curam morborum adhibentes: de quo historici plura narrasse reperiuntur. Nam (fertur) iuxta Romam Albulae aquae vulneribus medentur. In Italia fons Ciceronis oculorum vulnera curat. |
2 | In Aethiopia locus est, quo perfusa corpora velut oleo nitescunt. Zamae fons in Africa canoras voces facit. Ex Clitorio, lacu Italiae, qui biberint, vini taedium habent. In Chio insula fontem esse, quo hebetes fiant. In Boeotia duo fontes, alter memoriam, alter oblivionem affert. Cyzici fons amorem Veneris tollit. Boeotiae lacus furialis est; de quo qui biberit, ardore libidinis exardescit. |
3 | In Campania sunt aquae, quae sterilitatem feminarum, et virorum insaniam abolere dicuntur. In Aethiopiae fonte rubro qui biberit, lymphaticus fit. Lechnus fons Arcadiae abortus fieri non patitur. In Sicilia fontes sunt duo, quorum unus sterilem fecundat, alter fecundam sterilem facit. In Thessalia duo flumina, ex uno bibentes oves nigras fieri ferunt, ex altera albas, ex utroque varias. |
4 | Clitumnus lacus in Umbria maximos boves gignit. Reatinis paludibus iumentorum ungulas indurari dicunt. In Asphaltide lacu Iudaeae nihil mergi potest, quidquid animam habet. In Indiis Siden vocatur stagnum, in quo nihil innatat, sed omnia merguntur. At contra in Africae lacu Apuscidamo omnia fluitant, nihil mergitur. Marsidae fons in Phrygia saxa egerit, in Achaia aqua profluit e saxis. |
5 | Styx appellata, quod illico potata interficit. Gelonium stagnum Siciliae tetro odore abigit proximantes. Fons est in Africa circa templum Ammonis, qui humoris nexibus humum stringit: favillas etiam in cespitem solidat. Fons Iob in Idumaea quater in anno colorem mutare dicitur, id est, pulverulentum, sanguineum, viridem, limpidum, ternis mensibus in anno tenens ex his unum colorem In Troglodytis lacus est, ter in die fit amarus, et deinde toties dulcis. |
6 | Fons Siloa ad radicem montis Sion non iugibus aquis, sed in certis horis diebusque ebullit. In Iudaea quondam rivus sabbatis omnibus siccabatur. In Sardinia fontes calidi oculis medentur, fures arguunt: nam caecitate detegitur eorum facinus. In Epiro esse (ferunt) fontem, in quo faces extinguuntur accensae, accenduntur extinctae. Apud Garamantas fontem esse (aiunt), ita algentem die, ut non bibatur; ita ardentem nocte, ut non tangatur. |
7 | Iam vero in multis locis aquae manant perpetim, ferventes tantum ut balnea calefaciant. Quaedam terrae sunt, quae multum sulphuris et aluminis habent. Itaque cum per venas calentes aqua frigida venit, vicino sulphuris calore contacta excandescit: nec talis ab origine effluit, sed permutatur, dum venit. Sulphurem alumenque secum ferunt aquae utramque materiem igne plenam, minimisque motibus incalescentem. Diversae enim species aquarum diversos effectus habentes, congruas significationes in Scripturis, ubi necesse est, exprimere possunt. |
8 | Illarum enim rerum, quae in Scripturis inveniuntur, convenit, ut significationes diligenter exquirantur: quae autem alias, non est necesse exponi. Aquae in Scriptura sacra aliquando Spiritum sanctum, aliquando scientiam sacram, aliquando scientiam pravam, aliquando tribulationem, aliquando defluentes populos, aliquando mentes fidem sequentium demonstrare solent. Per aquam quippe sancti Spiritus infusio designatur, sicut in Evangelio dicitur: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre fluent aquae vivae. |
9 | Ubi Evangelista secus adiunxit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Rursum per aquam sancta scientia designatur, sicut dicitur: Aqua sapientiae salutaris potavit eos (Sir. XV). Per aquam quoque prava scientia appellari solet, sicut apud Salomonem mulier, quae typum haereseos tenet, callidis suasionibus blanditur, dicens: Aquae furtivae dulciores sunt. Aquarum ergo nomine non nunquam solent tribulationes intelligi, sicut per Psalmistam dicitur: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Per aquam populi designantur, sicut per Ioannem dicitur: Aquae vero sunt populi. Per aquam quoque non solum fluxus decurrentium populorum, sed etiam bonorum mentes fidei praedicamenta sequentium designantur, sicut propheta ait: Beati qui seminatis super omnes aquas. Et per Psalmistam dicitur: Vox Domini super aquas. Aquae sunt angeli, ut quidam volunt, ut est illud psalmi: Et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. Aquae gentes sunt, ut in Apocalypsi: Aquae, quas vidisti, populi sunt et gentes. Aqua, Dominus Iesus Christus eo quod sordida abluat, et reficiat sitientes, ut in Ieremia: Me dereliquerunt fontem aquae vivae. Et in psalmo: Sicut aqua, effusus sum. Aqua, fluenta divinae praedicationis, ut in Isaia: Dedit in deserto aquas, id est, in populo. Aqua, sanctorum obscura praedicatio, ut in Psalmo: Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Et alibi: A multitudine sonitus aquarum vocem dederunt nubes. Aqua baptismus, ut in Isaia: Omnes sitientes venite ad aquas. Et in Ezechiele: Effundam super vos aquam mundam. Item ibi: Et ecce aqua de latere dextro egrediebatur, id est, Domini Iesu Christi. Aqua effusio lacrymarum, ut quidam volunt: Si lotus fuero quasi aquis nivis. Aqua doctrina iusti, ut in Salomone: Aqua profunda verba ex ore viri. Item ibi: Bibe aquam de tua cisterna. Aqua charitas a quibusdam putatur, ut in psalmo: Qui tegit in aquis superiora eiusdem, coelum divinae Scripturae, quia secundum Evangelium in duobus praeceptis charitatis tota lex pendet et Prophetae. |
10 | Aquae persecutiones huius mundi, ut in Iob: Nunquid elevabis in nebula vocem, et impetus aquarum operiet te. Aquae, temptationes diaboli, ut in Psalmo: Probavi te ad aquas contradictionis. Aquae baptismum haereticorum, ut in Psalterio: Libera me de aquis multis. Aquae multiplicatio peccatorum, ut in Psalterio: Misit ex alto, et accepit me, et assumpsit me de multitudine aquarum. Aqua, dogma haereticorum, ut in Salomone: Aquae furtivae dulciores sunt. Et in Isaia: Caupones tui miscent aquam vino. Aqua, immoderata locutio, ut in Salomone: Qui dimittit aquam, id est, linguam, caput est iurgiorum. Aqua luxuria carnis, ut in Salomone: Terra, quae non satiabitur aqua, id est, caro hominis, quae non expletur luxuria. |
11 | Et in Evangelio pro quodam lunatico dicitur: Saepe cadit in ignem, crebro autem in aquam. |
1 | Mare est aquarum generalis collectio: omnis enim congregatio aquarum, sive salsae, sive dulces, abusive maria nuncupantur, iuxta illud: Et congregationes aquarum vocavit maria. Proprie autem mare appellatum eo quod aquae eius amarae sint. Ideo autem mare incrementum non capere, cum omnia flumina, omnes fontes recipiat, haec causa est, parum quod influentes undas ipsa magnitudo eius non sentiat: deinde, quia amara aqua dulce fluentum consummat: vel quod ipsae nubes multum aquarum ad se trahant: sive quod illam partim auferant venti, partim sol exsiccet: postremum, quod per occulta quaedam terrae foramina percolatur, et ad caput omnium fontesque revolutum recurrat. Hinc et in ecclesia scriptum est: Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant. Ubi metaphorice aquae nomine et flumina homines intelliguntur, qui in terram, unde sumpti sunt, revertuntur: sed terra eorum multitudine non impletur. |
1 | Oceanum Graeci et Latini ideo nominant eo quod in circuli modo ambiat orbem. Item quia ut coelum purpureo colore nitet: Oceanus, quasi cyaneos. Iste est, qui oras terrarum amplectitur, alternisque aestibus accedit atque recedit. Respirantibus enim in profundum ventis, aut removet maria, aut resorbet. |
1 | Mare Magnum est, quod ab occasu ex Oceano fluit; et in meridiem vergit, deinde ad septentrionem tendit. Quod inde Magnum appellatur, quia caetera maria in comparatione eius minora sunt. Istud et Mediterraneum, quia per mediam terram usque ad Orientem profunditur, Europam et Africam Asiamque disterminans. |
1 | Rubrum autem mare vocatum eo quod sit roseis undis infectum. Non tamen talem naturam habet, qualem videtur ostendere: sed vicinis littoribus vitiatur gurges atque inficitur; quia omnis terra, quae circumstat pelago, rubra est, et sanguineo colori proxima: ideoque inde minium acutissimum cernitur, et alii colores, quibus pictura variatur. Ergo cum terra habeat naturam, fluctibus subinde diluitur, et quidquid adhesum est, in colorem cadit. Ob hoc etiam in his littoribus gemmae rubrae inveniuntur. Lapillus enim eiusmodi humo involutus, cum inter arenas attritus est, et terrae colorem habet, et maris. |
2 | Hoc mare in duos sinus scinditur: et is, qui ab Oriente est, Persicus appellatur, quia oram illius Persae inhabitant; alter vero Arabicus dicitur, quod sit circa Arabiam. Mare autem iuxta allegoriam aut baptismum significat, aut mundanam sapientiam, aut saeculum praesens aestuans undis persecutionum, aut peccatores fluctibus vitiorum tumultuantes. |
3 | Nam mare Baptismum significat, ut est illud Apostoli: Omnes baptizati sunt in nube et in mari; ubi verus Pharao cum exercitu suo submergitur, et verus Israelita a persequente hoste liberatur. Item mare baptismum significat in Apocalypsi: Et ante sedem tanquam mare vitreum. Huius baptismi mare illud aereum figuram habuit. Quod Salomon in templo Domini fecit. Item mare Scriptura divina est propter inaestimabilem eius scientiam, ut in Ezechiele: Et visio earum, id est, rotarum, sicut visio maris. Item mare Orientale, populus Iudaeorum: mare novissimum, populus gentium. |
4 | Unde legitur in Zacharia, quod propter aquam baptismi dicitur: Medium earum ad mare novissimum. Nam mare mundanam sapientiam designat, ut est illud in Psalmo: Volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Pisces vero maris philosophos fortasse significant, qui huius mundi naturam erratica curiositate pertractant. |
5 | Nam sicut illi, posita fronte, itinera sibi reserant, pelagi inundatione confusa: ita et isti capiunt, rete misso, venas rerum ratione humana assiduo labore perquirendo. Sed cum sint pisces et fluminum, non vacat, quod hic posuit, maris, propter eos qui sibi videntur esse sapientes. Item mare praesens saeculum significat, ut est illud in Evangelio: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare; in Habacuc: Misisti equos tuos in mare, id est, apostolos, turbantes aquas multas, id est, gentes. Item mare desertum, praesens mundus est. |
6 | In Isaia: Onus maris deserti. Rursum mare gentium populus est, ut in Psalterio: Propterea non timebimus, dum turbabitur terra, et transferentur montes, id est, apostoli, in cor maris. Et in Evangelio: Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: Eradicare et transplantare, in mare et obediet vobis. In hoc etiam mare diabolicae sine numero serpere probantur insidiae malitiaeque daemonum, velut quibusdam fluctibus animarum voluntas instabilis commovetur, ut est illud Psalmistae: Hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia, quorum non est numerus. |
7 | Animalia pusilla et magna, illic naves pertransibunt. Draco iste, quem formasti ad illudendum ei. Mare enim spatiosum ipsae reddunt, dum naufragare compellunt: quia dubium non est illum undas immanissimas pati, qui mergitur gurgite peccatorum. Mare quippe a meando dictum est, quod semper eat ac redeat. |
8 | Sed isti spiritus innumerabiles nobis a Deo comprehensi sunt, qui arenam maris et pluviarum guttas enumerat. Et ne omnino incomprehensibiles linquerentur, quantitate non qualitate ea diffinivit. Denique de eis dicitur: Animalia pusilla et magna: quoniam inter ipsos et maiores esse nequitiae probantur omnimodis, et minores. Illic, immundo scilicet, quem superius dixit mare. |
9 | Naves autem merito significantur Ecclesiae, quae periculosos fluctus mundi per lignum gloriosae crucis evadunt, portantes populos, qui signo fidei crediderunt. Ubi et draco malignus et pestifer inhabitat, qui illuditur ab angelis Dei per iustissimas increpationes, vel etiam et a fidelibus viris, dum incentiva vitiorum eius detestabili errore refugiunt. |
10 | Nam quod mare peccatores significet, ostendit Psalmista dicens: Mare vidit et fugit: Iordanis conversus est retrorsum. Mare frequenter diximus peccatores istius saeculi debere suscipi, qui more undarum tumidis cogitationibus fluctuant. Iordanem vero pro quolibet flumine debemus accipere: qui variis desideriis homines rapiunt et in mare illud magnum nefanda praecipitatione deducunt. |
11 | Ista enim duo, quae genus humanum diversa delectatione rapiebant, adventus Domini respectu, a suis consuetudinibus retrorsum praecipitata redierunt. Cor maris, hominum corda, ut in Psalterio: Transferentur montes in cor maris. Cor maris, Iudaea, eo quod in medio mundo sita esse dicatur. Unde in libro Esdrae pro Salvatore dicitur: Vidi virum ascendentem de corde maris (IV Esdr. XIII). Et in Ezechiele: O Tyre, quae sita es in corde maris. Profundum maris sempiterna damnatio, ut in Evangelio: Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo et eius, demergatur in profundum maris. Lingua maris Aegypti, philosophia huius mundi, ut in Isaia: Et siccavit Dominus linguam maris Aegypti. Littus maris finis mundi, ut in Evangelio: Et secus littus sedentes elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Oceanum autem, qui circuivit orbem terrae, maris nomine vocatum illa sententia beati Iob denotat, qua ait: Nunquid mare ego sum, aut cetus? quia circumdedisti me carcere. Cetum ergo cosmographi maxime in Oceani profunditate conversari dicunt: cuius sententiae talis esse potest sensus, quod mare allegorice mundum dixerit, et cetum diabolum, qui intra mundi istius claustra tenetur: in illius etiam conclusione ipse damnandus sit. |
12 | Carcerem ergo pro cruciatibus poni saepe legimus: quia ad carcerem omnes pertinent poenae. Pro omnibus ergo malis, quae patiebatur beatus Iob, ipsa domum tormentorum nominavit, veluti si eadem domo fuisset inclusus. Mare ergo Rubrum sive Baptismi significat sacramentum, seu etiam saeculi istius fluentum ac turbidum statum, per quem sancti transeunt illaesi, et peccatores obruuntur examine divini iudicii. |
13 | De quo legitur in Psalmo: Qui divisit mare Rubrum in divisiones, et eduxit Israel per medium eius, excussit Pharaonem et exercitum eius in mare Rubrum. Priscae auctoritatis viri mare Rubrum in duodecim divisiones dixerunt esse partitum, quantas tribus fuisse Iudaeorum: ideoque hic plurali numero positum est, in divisiones, ne putaremur mare Rubrum uno itinere fuisse transmissum. Sed potest hoc et spiritaliter congruenter adverti. |
14 | Rubrum mare est saeculi istius permixta profunditas, quam multis divisionibus transimus, quando conversi ad terram viventium Domini munere festinamus. Aliter enim per eleemosynas, aliter per assiduam supplicationem, aliter per virginitatem, aliter per excellentissimam charitatem: sic multis divisionibus per saeculi huius mare transitur ad Dominum, qui diabolum cum ministris suis in fonte salutis excutit: quando eum a nobis potentiae suae virtute removet. |
15 | Excutit autem, dixit, tanquam mulierem proiicit: ut de hac celeritate et virtutem divinitatis ostenderet, et illos terrenas sordes esse monstraret. |
1 | Abyssus profunditas est aquarum impenetrabilis, sive speluncae aquarum latentium, quibus fontes et flumina procedunt, vel qui et occulte subtereunt. Unde et abyssus dictus. Nam omnes aquae torrentes per occultas venas ad matricem abyssum revertuntur. Abyssus intelligitur profunditas Scripturarum, ut est illud in psalmo: Abyssus abyssum invocat; id est, Vetus Testamentum Novum annuntiat, et Novum Vetus in testimonium vocat: In voce cataractarum tuarum. hoc est, in praedicatione sanctorum. |
2 | Item abyssus aquae immensitas est, ut in Genesi legitur: Et rupti sunt fontes abyssi magnae. Item abyssus ineffabilia iudicia Dei designat, ut est hoc: Iudicia tua abyssus multa. Item abyssus infernum significat, ut Apostolus ait: Aut quis descendit in abyssum? id est, Christum a mortuis reducere. Item abyssus corda hominum denotat facinoribus tenebrosa, ut est illud beati Iob: Abyssus dicet: Non est in me, et mare loquetur: Non est mecum. Nec non et abyssus superstitiosis atque persecutoribus ecclesiae comparatur: quia sicut pallium subiecta cooperit, ita illi mundum foedissima superstitione texerunt: ut non solum mediocres homines, sed in perniciem suam ipsos quoque sanctos viros atque eminentissimos tormentis corporum obruere viderentur, ut est illud in Psalmo Abyssus sicut pallium amictus eius; et sicut montes stabunt aquae. Item abyssus corda hominum facinoribus tenebrosa, ut in Amos: Vocavit iudicium Dominus, et devoravit abyssum multam. Abyssus damnatio peccatorum sempiterna, ut in Iob: Aestimavit abyssum quasi senescentem; id est, diabolus per ministros suos putabit quod poena impiorum finem habitura sit. Abyssus infernus, ut in Evangelio: Et deprecabantur eum spiritus, id est, daemones, ne in abyssum eos mitteret. |
1 | Aestus ad Oceanum pertinet, fretum ad utrumque mare. Nam aestus est maris accessus vel secessus, id est, inquietudo: unde aestuaria dicuntur, per quae mare vicissim tam accedit quam recedit. Fretum autem appellatum, quod ibi semper mare ferveat. Nam fretum est angustum et quasi fervens mare, ab undarum fervore nominatum. Iuxta allegoriam aestuat mundus undis persecutionum, et per varia loca aut accedit aut recedit, fervet etiam odiis, et tumultus excitat, nec unquam perfectae tranquillitatis in altero valet habere statum. Unde et in Evangelio legitur, misisse Dominum ascendere discipulos suos in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas, ipsosque remigando laborare propter contrarium ventum. Quod mystice labores varios Ecclesiae sanctae designat, quae inter undas saeculi adversantes et immundorum flatus spirituum ad quietem patriae coelestis, quasi ad fidam littoris stationem, pervenire conatur. |
2 | Sed prius non cessat ventus, quam Salvator ascendit in navem: quia in quocunque corde Deus per gratiam sui adest amoris, mox immensa vitiorum et adversantis mundi sive spirituum malignorum bella compressa quiescunt. |
1 | Sunt autem et quaedam maria, quae non miscentur Oceani fluctibus aut mari Magno, et dicuntur lacus et stagna. Lacus est receptaculum, in quo aqua retinetur nec miscetur fluctibus, ut lacus Asphalti, ut lacus Benacus, et caeteri, quos Graeci limenas, id est, stagna vocant. Nam fontes labuntur in fluvios, flumina in freta discurrunt. |
2 | Lacus stat in loco, nec profluit, et dictus lacus, quasi aquae locus. Lacus autem idem et stagnum, ubi immensa aqua convenit. Nam dictum est stagnum ab eo quod illic aqua stet, nec decurrat. Lacus Asfalti, idem et mare Mortuum vocatum, propter quod nihil vivum gignit, nihil recipit ex genere viventium. Nam neque pisces habet, neque assuetas aquis et laetas mergendi usu patitur aves: sed et quaecunque viventia mergenda temptaveris, quacunque arte demersa, statim resiliunt; et quamvis vehementer illisa, confestim excutiuntur; sed neque ventis movetur, resistente turbinibus bitumine, quo aqua omnis stagnatur: neque navigationis patiens est, quia omnia vita carentia in profundum merguntur: nec materiem ullam sustinet, nisi quae bitumine illustratur: lucernam accensam ferunt supernatare, extincto demergi lumine. |
3 | Hoc et mare Salinarum dicitur, sive lacus Asphalti, id est, bituminis; et est in Iudaea inter Hiericho et Zoaran: longitudo eius usque ad Zoaras Arabiae dirigitur stadiis quingentis octoginta, latitudo stadiis centum quinquaginta usque ad viciniam Sodomorum. Stagna philosophiam huius mundi significant, ut in Isaia: Ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam. Mystice autem mare Mortuum, quod nihil gignit vivum, nihil recipit ex genere viventium: sed omnia vita carentia in profundum mergit, et terrae Sodomorum atque Gomorrhae imminet (quas civitates, ignem et sulphur de coelo pluens, Dominus subvertit) significat praesentis saeculi perversitatem ubi diabolus in perditis regnat, et cum his, qui in Deo vita vivunt, nullo consortio iungitur: sed vera vita carentes in profundum mergit inferni. |
4 | In sulphure fetor carnis, et per ignem ardor desiderii carnalis exprimitur. Sulphur quippe fetorem habet, ignis ardorem. Qui itaque ad perversa desideria ex carnis fetore arserant, dignum fuit, ut simul sulphure perirent et igne, quatenus ex iusta poena discerent iniusto desiderio quid fecissent. Lacus Tiberiadis ab oppido Tiberiade vocatus, quod quondam Herodes in honorem Tiberii Caesaris condidit. |
5 | Est autem in Iudaea omnibus lacis salubrior et ad sanitatem corporum quodam modo efficacior. Genesar lacus amplissimus in Iudaea, longitudine centum quadraginta extenditur stadiis, latitudine quadraginta diffunditur, crispantibus aquis auram non ventis, sed de se ipso sibi excreans Unde et Genesar dicitur graeco vocabulo, quasi generans sibi auram. |
6 | Denique per diffusiora spatia lacus frequentibus auris spirantibus agitatur, unde et purior haustus eius, et ad potandum dulcis et habilis. Denique, si sciremus quid in Latina lingua resonet Genesar, intelligeremus quomodo Iesus per typum Apostolorum et navis Ecclesiam de persecutionis naufragio liberatam transducat ad littus, et in tranquillissimo portu requiescere faciat. |
7 | Interpretatur autem Genesar, ortus principium, ut in libro de nominibus Hebraicis invenimus. Tunc enim plena nobis tribuetur tranquillitas, quando Paradisi per Christum nobis restituetur haereditas, ac primae stolae reddetur iucunditas. Lacus enim generali vocabulo aut pro inferno ponitur, aut pro sepultura foveali, aut istius mundi profundissima calamitate. |
8 | Dicitur enim inde lacus, quod sub ipsa terra lateat. Nam lacus pro inferno notatur, ut est illud Psalmistae: Posuerunt me in lacum inferiorem, in tenebras et umbra mortis : Sic et in illo testimonio Zachariae Prophetae, quo ad ipsum Dominum ait: In sanguine testamenti tui eduxit vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Quod ita intelligitur: In sanguine passionis tuae, o Salvator, eos qui vincti in carcere tenebantur inferni, in quo non est ulla misericordia, tua clementia liberasti. |
9 | Item lacus pro sepultura ponitur, ut est illud Psalmistae: Aestimatus sum cum descendentibus in lacum. Culpat eos, qui putabant Dominum Salvatorem mortuum fuisse communiter, et illam singularem et mirabilem passionem morientibus reliquis hominibus comparem. Rursum in laci nomine profundissima calamitas istius mundi exprimitur, ut est illud: Ad te, Domine, clamavi: Deus meus, ne sileas a me, et ero similis descendentibus in lacum. Lacus enim hoc saeculum est, quod quasi delectabile ac tranquillum creditur; sed quas profunditates et mensuras habeat, ignoratur. |
10 | Lacus dolor vel lapsus in mortem, ut in Psalterio: Lacum aperuit et effodit eum. Et alibi: Laqueos paraverunt pedibus meis. Lacuna, haeretici, ut in propheta: Qui faciebant lacunas ad capiendos pisces. |
1 | Vascho nomen est fontis in tribu Beniamin, et interpretatur, conversio generationis. Rogel nomen est fontis in tribu Beniamin: et interpretatur, deorsum ferens. Sames fons est in tribu Beniamin, et interpretatur, sol. Areth fons, apud quem Gedeon castrametatus est interpretatur, artifex: et merito, quia ibi Domini mandato probabatur populus, iuxta aquas, qui cum Gedeone pugnaturus erat. Fons quoque aut Dominum Christum mystice significat, aut gratiam Spiritus sancti, aut Baptismi lavacrum, aut originem virtutum Nam Christum significat in eo, quod in Genesi legitur (Cen. II), fontem esse in medio Paradisi, unde quatuor flumina procedebant, hoc est, quatuor Evangelia de fonte salutaris procedentia ad irrigationem generis humani. Item fons Spiritus sancti gratiam designat in eo, quod Dominus dicit in Evangelio: Qui biberit aquam, quam ego do, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Baptismi vero sacramentum ostendit illud Zachariae Prophetae, quo ait: In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Ierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae. Hic fons de domo Dei egrediens fertur ad Ecclesiam, et ad scientiam Scripturarum, ut omnes renascamur in Christo, et in aqua Baptismatis, nostra nobis peccata donentur. |
2 | Nihil immundius menstruata, quae quicquid attigerit, immundum facit: et iniustorum sordes Christi abluuntur Baptismate. Fons Salvator, ut in Ieremia: Me dereliquerunt fontem aquae vivae. Fons baptismus in Ioel: Et fons de domo Domini egredietur et irrigabit omnem terram. Et in aliam partem, ut in propheta: Dessiccabitur fluvius a fonte suo. Fontes, sancti praedicatores, ut in Isaia: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Et in aliam partem per Ioel: Sed et bestiae suspexerunt ad te, exsiccati sunt fontes aquarum. Fontes, haeretici in Epistola Petri: Hi sunt fontes sine aqua. Fons origo generis humani in Salomone: Antequam rumpatur funis argenteus, et recurrat iuxta aurea, et conteratur hydria super fontem, id est, caro hominis per mortem. |
3 | Fons ergo originem virtutum significat in illo Psalmistae: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Christo Domino dicit: quoniam apud te est fons vitae, id est, initium omnium bonorum, et origo virtutum; unde perfectissime complemur, quando aliquod munus ab eius pietate suscepimus. |
4 | Similiter et illud intelligendum est: Qui emittit fontes in convallibus, intermedium montium pertransibunt aquae : quia omnipotens Deus dona spiritalis gratiae humilibus praestat, quo loco hic convalles ponuntur, et aquae divinae ibi semper exaestuant: quae intermedium montium, hoc est, superborum haereticorum sine aliquo fructu pertransibunt. |
1 | Fluvius est perennis aquarum decursus, a fluendo perpetim dictus. Proprie autem flumen aqua ipsa: fluvius, cursus aquae. Prius autem flumen quam fluvius, id est, prior aqua quam decursus. Duo sunt autem fluminum genera, unum torrens, alterum vivum. De quo Virgilius: Donec me flumine vivo abluero. Torrens est aqua veniens cum impetu. Dictus autem torrens, quia pluvia crescit, siccitate torrescit, id est, arescit. |
2 | Allegoria fluvii seu fluminis aliquando in bonam partem, aliquando in contrariam vertitur. In bonam partem flumina accipiuntur, ubi Salvator dicit: Qui in me credit, flumina de ventre eius fluent aquae vivae, id est, gratiae spiritales de cordis secreto emanant. Sic etiam in Psalterio: Fluminis, inquit, impetus, hoc est, gratia Spiritus sancti, laetificat civitatem Dei, id est, Ecclesiam Dei. Et alibi: Flumen Dei repletum est aqua. Similiter et illud Psalmistae, ubi ait: Excelsa tua et fluctus tui super me transierunt. Excelsa vero et fluctus ad Scripturas sacras competenter aptamus. |
3 | Ipsae sunt enim, quas superius abyssos vocavit, ubi et parabolarum quidem fluctus alludit, et altitudo sensuum pia perscrutatione grandescat. Haec ergo supra se dicit transisse iustus, quia in eorum notitia avidus se perscrutator immiserat. Aliquando autem flumina significant apostolorum et evangelistarum doctrinam cum bonis operibus, ut est illud: Elevaverunt flumina voces suas; et: Flumina plaudent manibus in idipsum. Item Isaias: Ponam flumina in insulas. In contrariam vero partem flumina ponuntur, quando saeculi istius turbidum cursum et peccatorum inundationem significant, ut est illud: Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus. Contemplandum autem, quod non dicit, in fluminibus, sed, super flumina. |
4 | Nam qui adhuc in fluminibus istis sunt, peccatorum inundatione rapiuntur; qui vero super ripas salvi sedent, iam ab illis fluctibus divino munere sunt liberati. Unde de Sanctis alibi dicit: Flumina pertransibunt pede, hoc est, mundi huius turbida fluenta per gratiam Christi securo virtutum transibunt gressu ad futuram patriam, ubi gaudii nostri est et salutis aeternae origo praeparata. |
5 | Flumina impetus persecutionis in Canticis canticorum: Aquae multae non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Flumen philosophia huius mundi vel dogma haereticorum in Psalterio: Tu exsiccasti flumina Ethan, qui interpretatur, fortis, id est, diabolus, de quo in Evangelio dicitur: Cum fortis armatus custodit atrium suum, etc.. Item alio modo in Iob: Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habebit fiduciam, quod influat Iordanis in os eius. Fluvii nomine humani generis decursio signatur, quae velut a fontis sui origine nascendo surgit, et ad ima defluens moriendo pertransit. |
6 | Iordanis autem appellatione baptizati designantur. Quasi ergo diceret: Ante mundi Redemptorem mundum Vehemoth non miratus absorbuit: sed (quod est acrius) etiam post Redemptoris adventum, quosdam, qui baptizati sunt, deglutire se posse confidit. Quidam autem fluviorum propriis ex causis nomina acceperunt. Ex quibus nonnulli notandi sunt, qui in historiis celebres memorantur. |
7 | Geon fluvius de Paradiso exiens, atque universam Aethiopiam cingens, vocatus hoc nomine, quod incremento suae exundationis terram Aegypti irriget. Ge enim terram significat Graecis. Porro apud Aegyptios Nilus vocatur propter limum, quem trahit, qui efficit fecunditatem. Unde et Nilus dictus est, quasi nean y len trahens. Nam antea Nilus Latine Melo dicebatur. |
8 | Apparet autem in Nilide lacu, de quo in meridiem versus excipitur Aegypto, ubi aquilonis flatibus repercussus aquis retro luctantibus intumescit et inundationem Aegypti facit. Ganges fluvius, quem Phison sancta Scriptura cognominat, exiens de Paradiso, pergit ad Indiae regiones. Dictus autem Phison, id est, caterva; quia quindecim fluminibus magnis sibi adiunctis impletur et efficitur unus. |
9 | Ganges autem vocatus a Gange rege Indiae; fertur autem Nili modo exaltari, et super Orientis terras erumpere. Tigris fluvius Mesopotamiae de Paradiso exoriens, et pergens contra Assyrios, et post multos circuitus in mare Mortuum influens. Vocatus autem hoc nomine propter velocitatem, instar bestiae tigridis nimia pernicitate currentis. Euphrates fluvius Mesopotamiae, de Paradiso exoriens, copiosissimus gemmis, qui per mediam Babyloniam influit. |
10 | Hic a frugibus vel ab ubertate nomen accepit. Nam Hebraice euphrata, fertilitas interpretatur. Mystice autem hi quatuor fluvii (ut supra dictum est) quatuor Evangelia significant, quae quatuor Evangelistae conscripserunt. Nam Geon fluvius, qui interpretatur pectus, sive praeruptum, significat Evangelium Matthei, quod primum conscriptum est ab ipso auctore Hebraica lingua, et a genealogiis Salvatoris incipiens, breviter nativitatem Domini notat, magnorumque adventum ad ipsum Salvatorem, et parvulorum ab Herode occisionem, postea baptismum eius commemorans, et in deserto ieiunium atque tentationes, quibus a diabolo tentatus est, mox ad praedicationem Evangelii, et miraculorum facturam transit; sicque ad passionem eius perveniens, resurrexisse eum a mortuis ostendit, et discipulis in Galilaea apparuisse, et ad praedicationem Evangelii eos misisse: et terram Aethiopiae et spiritales Aegypti quatuor fluentis dogmatum irrigat, qua fructum fidei et bonorum operum proferat. Unde et ipse Evangelista in ecclesiastica historia describitur in Aethiopiae partibus ipsum Evangelium praedicasse et martyrio consummatus esse. |
11 | Ganges vero, hoc est Phison, qui interpretatur caterva, sive oris mutatio significat Evangelium Marci, quod de genealogia Salvatoris secundum carnem parum narrat: de praedicatione autem eius, et de miraculis catervatim, quae caeteri Evangelistae plenius narrant, in unum codicem colligit: et sic ad passionem Christi perveniens, resurrectionemque a mortuis, in coelum eum ascendisse, et apostolos post ascensionem eius mundo praedicasse demonstrat. |
12 | Tigris quoque bene potest convenire Evangelio Lucae, qui primum a sacerdotio Zachariae, et de nativitate Ioannis incipiens, annuntiationem angeli ad Mariam virginem, et nativitatem Salvatoris consequenter enuntiat; sicque genealogiam eius circa baptismatis narrationem commemorans transit ad exponendum praedicationem eius, et miraculorum facturam: et velociter transcurrens omnia, atque passionem Domini et resurrectionem describens, eum ascendisse ad coelos, discipulosque Dominum collaudasse in templo, breviter et succincte omnia comprehendit. |
13 | Euphrates enim fluvius qui interpretatur frugifer, sive crescens, optime convenit Evangelio Ioannis, qui de divina generatione Salvatoris inchoans, maxime, quae ad divinam eius naturam exponendam pertinebant, descripsit, et sic terram Ecclesiae ad germen spiritale et fructum virtutum proferendum irrigavit, scientiaeque spiritalis illi opes contulit. |
14 | Iordanisque fluvius a duobus fontibus nominatur, quorum alter vocatur Ior, alter Dan. His igitur procul a se distantibus in unum alveum foederatis, Iordanis deinceps appellatur. Nascitur autem sub Libano monte, et dividit Iudaeam et Arabiam: qui per multos circuitus iuxta Hiericho in mare Mortuum influit. Mystice autem Iordanis, qui interpretatur, descensio eorum, et in quo Salvator baptizatus est, baptismi gratiam significat, ubi deponere debemus veterem hominem cum actibus suis, et induere novum, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis; ubi et descendere de superbia diabolica debemus, et humilitatis ac mansuetudinis Christi participes esse. |
15 | Triplicem ergo ob causam Salvator ab Ioanne accepit baptismum; primum, ut quia homo natus erat, omnem iustitiam et humilitatem legis impleret; secundo, ut baptismate suo Ioannis baptisma comprobaret; tertio, ut Iordanis aquas sanctificans per descensionem columbae, Spiritus sancti in lavacro credentium monstraret adventum. |
16 | Quod autem in Iesu Nave scriptum est, ubi de transitu filiorum Israel per Iordanis alveum commemoratur, quod sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, cum posuerunt vestigia pedum suorum in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt decurrerent, atque deficerent; quae autem desuper venerunt, in multa mole consisterent; illa pars hominum qui postquam sanctum baptisma consequuntur, se ipsos rursus ad negotia saeculi, et illecebras libidinum tradunt, et cum avaritia salsum poculum bibunt, in ea parte aquarum designatur, quae in mare profluit atque in salsis fluctibus deperiit: pars vero illa, quae cum stabilitate permanet et dulcedinem suam servat, designat eos, qui acceptum Dei munus indeclinabiliter tenent. |
17 | Iaboc fluvius est et interpretatur arena, vel luctamen: quo transmisso, luctatus Iacob adversus eum, qui sibi apparuerat, vocatus est Israel. Fuit autem inter Amman, hoc est, Philadelphiam et Garasan in quarto eius milliario, et ultra procedens Iordani fluvio commiscetur. Luctamen viri, qui cum Iacob luctabatur, iuxta allegoriam significat passionem Christi: ubi visus est Iacob in Iudaeorum typo, hoc est, in corporis sui sobole praevaluisse Deo, et quasi cum infirmo, ita cum carne eius luctamen inire et invalescere in passione eius, sicut scriptum est, cum dicerent: Crucifige. Iuxta tropologiam vero Iacob, qui cum angelo contendit, uniuscuiusque perfecti viri et in contemplatione positi animam exprimit: quia videlicet anima cum contemplari Dominum nititur velut in quodam certamine posita, modo quasi exsuperat, quia intelligendo et sentiendo de incircumscripto lumine aliquid degustat. |
18 | Ella, Aber, Gozam nomina fluminum in terra Medorum, ad quorum montes captivus ductus est Israel. Ella interpretatur infirmitas: et Aber interpretatur livor, aut vultus: et Gozan, tonsio eorum interpretatur: quod significare potest eorum laesionem, qui de terra Ecclesiae educti in voluptatibus saeculi vivunt, ubi diversa vulnera vitiorum patiuntur. |
19 | Abana fluvius Damasci, et interpretatur, lapides eius, designans duritiam sterilitatis pravorum, qui virtutum gignere nesciunt fructum. Chobar fluvius, iuxta quem Ezechiel propheta positus visionem vidit, interpretatur, gravitudo: Ezechiel vero, fortitudo Dei. Venit ergo Ezechiel iuxta fluvium Chobar; quia fortitudo Dei per incarnationis suae mysterium propinquare dignata est peccatorum suorum pondera portanti generi humano, quod ab ortu suo quotidie defluit ad mortem. |
20 | Fons autem sive natatoria Siloe ad radicem montis Sion (ut supra dictum est) et iugibus aquis sed incertis horis diebusque ebullit, significat Baptismi sacramentum: unde Dominus caeci nati oculos sputo cum luto mixto desuper liniens dicit ei: Vade, et lava te in natatoria Siloe, quod interpretatur, missus. Quod fecit Dominus, perspicuum est. |
21 | Illuminatio enim facta est in caeco, sed magnum mysterium commendatur in humano genere: expuit in terram, de saliva lutum fecit: quia Verbum caro factum est; et unxit oculos caeci. Inunctus erat et nondum videbat: mittit illum ad piscinam, quae vocatur Siloe. Pertinuit autem ad Evangelistam, commendare nobis nomen huius piscinae, et ait, quod interpretatur, missus. |
22 | Iam, quis est missus, agnoscitis. Nisi enim ille fuisset missus: nemo nostrum fuisset ab iniquitate dimissus: lavit ergo oculos in ea piscina, quae interpretatur, missus, baptizatus est in Christo. Sic ergo quando eum in se ipso quodammodo baptizavit, tunc illuminavit, quando inunxit, fortasse catechumenum fecit. |
1 | Torrens est (ut supra diximus) aqua veniens cum impetu. Sunt autem quaedam nomina propria torrentium, quae iuxta interpretationem suam, mysticam significationem habent: ut est torrens Cison, qui interpretatur duritia eorum, et est iuxta montem Thabor, ubi contra Sisaram dimicatum est, et significat contumaciam superborum, quae Domini virtute conteritur. |
2 | Cademi torrens est, iuxta quem Debbora bellum gessit. Interpretatur autem, resurrectio inutilis: quod significat peccatorum resurrectionem, qui non ad vitam, sed ad poenam perpetuam resurrecturi erunt. Corathi torrens est trans Iordanem, in quo absconditus est Elias e regione eiusdem fluminis: interpretatur autem divisio, vel cognitio. |
3 | Chimarus, id est, torrens Cedron inter montem est Oliveti, et Ierusalem, ubi Dominum Salvatorem Ioannes evangelista narrat traditum: interpretatur autem Cedron, tenebrae vel dolor: et significat caecitatem Iudaeorum, qui cum tumultu venerunt comprehendere Iesum. Nam torrens fluvius hibernis imbribus concitatur subito: qui et rapidus cognoscitur et coenosus, quia non puro fonte profunditur, sed terrenis infectionibus sordidatur. Huic merito comparatur saeculi istius turbidus cursus, qui nullo veritatis fonte defluit, sed malorum omnium tempestate coalescit. |
4 | Unde dicitur: Torrentem pertransivit anima nostra. Et item: De torrente in via bibit, propterea exaltavit caput. Merito ergo et Israel ipsum pertransisse se perhibet: unde caput eius potasse praedicatum est. Sed in his omnibus una est vera confessio, quoniam de tantis periculis sola Domini miseratione liberamur. |
5 | Item torrens, doctrina pravorum in Psalterio: Tu disrupisti fontes et torrentes. Rursum torrens, tentationis impetus in Psalterio: Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Invenitur et torrens positus in bonam partem, ut est illud: Torrente voluptatis tuae potabis eos. Torrentem vero diximus esse fluvium velocem, qui subita pluviarum inundatione descendit, cui bene comparatur sapientia Christi: quia et subita est, et ita rapida, ut ad finem, quem vult, sine aliqua tarditate perveniat. |
6 | Rivi dicti, quod deriventur ad irrigandum, id est, ad inducendum aquas in agris. Nam rigare inducere est. Significat autem fluentum atque irrigationem coelestis gratiae: quia corda humana ad proferendum fructum doctrinae et bonorum operum irrigantur. Unde et illud: Petra profudit mihi rivos olei, hoc est, Christus dona Spiritus sancti. |
7 | In Psalmo: Rivos eius inebria, multiplica generationes eius, in stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur. Rivos etiam hic dicit apostolos, vel alios fideles, qui de illo Dei repleto semper flumine biberunt. Sed ne potum ipsum crederes esse tenutissimum, dicit rivos ipsos inebriandos, ut ad tantam satietatem perveniant, quanta et ipsis abunde sufficiat, et aliis pro futura concedat. |
8 | Redit igitur ad singularem numerum, quem ecclesiasticae unitati diximus convenire. Dixit enim, multiplica generationes eius, illius scilicet rivi, qui de flumine sancto profluxit, ut per generationes succedentes praedicatio beata non deficiat, sed multiplicet, unde catholica semper crescat Ecclesia, ut qui modo imbuuntur sacro dogmate, post alios docere videantur. |
9 | Stillicidia enim sunt guttae quae de tectis cadunt, non pondere, sed assiduitate penetrantia quae quantum distent a rivis etiam visualis nobis ratio patefecit. Ergo in primordiis suis laetabitur omnis fidelis, cum exorietur: et aqua et Spiritu sancto vere renascimur, et gloria Domini ipsius dignatione praeparamur. Est enim nobis tunc magna laetitia, quando antiqui hominis vetustate deposita, in novae regenerationis gaudia committamur. |
10 | Rivi, praedicatio sanctorum in Isaia: Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum. |
1 | Puteus est lacus defossus, ex quo hauritur aqua, a potatione dictus: qui et in bonam significationem positus intelligi potest, et in contrariam. Puteus iuramenti, quem fodit Abraham, id est, Bersabee in regione Geraritica. Puteus visionis est in deserto apud quem habitavit Isaac. Puteus iudicii est usque in praesentem diem in regione Geraritica. Rursum puteus iuramenti, ubi iuraverunt Isaac et Abimelech, vocaturque oppidum Isaac. |
2 | Sunt et alii plures putei in sanctis Scripturis, qui in regione Geraritica, et iuxta Ascalonem demonstrantur. In bonam ergo significationem illud accipi potest, quod in Genesi legitur Isaac fodere puteos, quos foderunt pueri patris eius Abraham: sed invidentes ei Palaestini obstruxerunt eos implentes humo, et reliqua. |
3 | Quis est iste Isaac, nisi Salvator noster? Qui dum descendisset in istum torrentem Gerara, primo omnium illos puteos fodere voluit, quos foderant pueri patris sui, id est, Moyses puteum legis foderat, David, Salomon et prophetae libros scripserunt Veteris Testamenti: quos tamen terrena et sordida repleverat intelligentia Iudaeorum. Et eorum os cum vellet purgare Isaac ut ostenderet, quia quaecunque lex et prophetae dixerunt, de ipso dixerunt: rixati sunt cum eo Palaestini, id est, Iudaei a regno Dei alieni: sed descendit et discedit ab eis, et non potest esse cum his qui in puteis aquam nolunt habere, sed terram, et dicit eis: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Fodit ergo Isaac novum puteum, imo pueri Isaac fodiunt. Pueri sunt Isaac, Matthaeus, Marcus, Lucas, et Ioannes, Petrus et Iacobus, Iudas et apostolus Paulus, qui omnes Testamenti Novi puteum foderunt, et invenerunt aquam vivam, quae fit aquae fons salientis in vitam aeternam. Pro his adhuc altercantur illi, qui terrena sapiunt, nec nova condi patiuntur, nec vetera purgari, evangelicis puteis contradicunt, apostolis adversantur: et quoniam in omnibus contradicunt litigantes, dicitur ad eos: Quoniam indignos vos fecistis gratiae Dei, ex hoc iam ad gentes ibimus. Post haec fodit tertium puteum Isaac, et appellavit nomen loci illius latitudo dicens: Nunc dilatuvit nos Dominus, et fecit crescere super terram. Vere dilatatus est Isaac, et implevit omnem terram scientia Trinitatis, et in toto orbe latitudinem Ecclesiae collocavit. Prius tantum in Iudaea notus erat Deus, in Israel nominabatur : nunc autem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. In contrariam vero significationem positus est puteus ille, super quem legitur Salvator fatigatus ex itinere sedisse, et mulier Samaritana cum hydria aquam haurire velle. Hydria enim fortasse amorem saeculi huius significat, id est, cupiditatem, quam ibi homines de tenebrosa profunditate, cuius imaginem puteus gerit, hoc est, de terrena conversatione hauriunt, et voluptatem, qua percepta iterum in eius appetitum inardescunt, sicut de aqua illa qui biberit, sitiet iterum. |
4 | Oportebat autem ut Christo credens saeculo renuntiaret, et, relicta hydria, cupiditatem saecularem se reliquisse monstraret, non solum credens corde ad iustitiam, sed etiam ad salutem ore confitens praedicaret, quod credidit. Item puteus vel diabolum significat, vel infernum, ut est illud: Neque urgeat super me puteus os suum. Urgent quoque peccatores os suum concludere, cum usque ad mortis suae tempus in pessima voluntate persistunt. Cisterna, recta intelligentia, ut est in Salomone: Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui. Cisterna haeretici vel prava intelligentia, ut in Ieremia: Foderunt sibi cisternas dissipatas. |
1 | Gurges est proprie lacus altus in flumine, significat allegorice turbines persecutionum, quae adversantur electis in hoc mundo. Unde in Iona scriptum est: Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. Quod super Ionam tumentes fluctus maris transierunt, et detonuerit saeva tempestas, nulli dubium est, mysterium esse Christi. Nullus enim est hominum, qui cunctas sustinere queat tentationes absque Christo. |
2 | Et quomodo omnes persecutiones, et universa quae accidunt, absque Dei non ingeruntur voluntate: idcirco Dei gurgites dicuntur, et fluctus, qui non oppresserunt Iesum, sed transierunt per eum, minantes tamen naufragium, non inferentes. Universae ergo persecutiones et turbines, quibus vexatur humanum genus, et cunctae naviculae eorum quae frangebantur, super meum (inquit) detonuere caput. Ergo sustinui tempestates, et fregi turbines saevientes, ut securius navigarent. |
1 | Pluviae dictae eo quod fluant quasi fluvii. Nascuntur enim de terrae et maris anhelitu. Quae cum altius elevatae fuerunt, aut solis calore resolutae, aut vi ventorum compressae stillantur in terris. Imbres autem et ad nubes et ad pluvias pertinent, dictae graeco vocabulo, quod terram inebrient ad germinandum. Ex his enim cuncta creantur. |
2 | Significant autem pluviae vel imbres dona coelestia et praecepta vel mandata Dei, quae terram, hoc est, homines irrigant et excitant ad proferendum germen bonorum operum. Unde est illud in Psalmo: Pluviam voluntariam segregabit Deus, haereditati tuae. Exponit illud, quod superius dixit: Coeli distillaverunt. Ipsa enim pluvia voluntaria, quam tunc comedendi avida gens Iudaea promeruit, manna. Nam ut voluntati eius satisfieret, inexpertum miraculum mundus accepit. |
3 | Pluvia siquidem illa voluntaria fuit, non ista quae generaliter ubique diffunditur. Et alibi: Mandabo, inquit, nubibus meis ne pluant super illum imbrem; non istis visibilibus, quae aut aquas depluunt, aut corpulenta qualitate densantur: sed aliquas potestates Domini dicit quae intellectuali conditione famulentur. Multis enim significationibus sermo iste repletus est; quod etiam respicit ad apostolos et prophetas. |
4 | Imber matutinus et serotinus Vetus Testamentum et Novum intelligitur, ut in Ioel propheta: Descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio, hoc est, in Christo. Aliquando vero pluvia in malam partem posita reperitur, ut est illud quod Salvator dicit, pluviam super domum in arena fundatam descendisse et eam subvertisse. Pluvia ista, diabolus; flumina, omnes antichristi, qui contra Christum sapiunt: venti spiritales nequitiae quotidie hominum perditionem moliuntur. |
1 | Gutta, quae stat: stilla, quae cadit. Hinc est stillicidium, quasi stilla cadens. Stiria enim graecum est, id est, gutta: inde fit diminutivum, ut dicamus, stilla. Nam gutta significat doctrinam spiritalem: unde est illud sponsi in Cantino canticorum, quod ad sponsam dicit: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea; quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. Caput Christus Deus, cincinni sunt fidelium collectiones. |
2 | In rore et guttis noctium frigens charitas in multis ostenditur, quam in Deum et proximos habere debuerunt. Ideo necessarie excitat Dominus fideles quosque ad praedicationis studium. Stillicidia autem significant levia documenta, de quibus dicitur: In stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur. Quae ad inchoantes respiciunt Christianos, quando angusta primordia latissima non potest introire doctrina. |
3 | De quibus dicit Apostolus: Non potui vobis loqui, quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; primum enim ariditas fidei quibusdam stillicidiis animatur, post rivis affluentibus irrigatur. Deinde, sicut dicit versus superior, ad fluminis illius plenitudinem, iuvante Domino, pervenimus: et sic per haec tria divini muneris ordo declaratur. |
1 | Nix a nube, unde venit, dicitur, et significat aliquando candorem iustitiae, ut est illud in psalmo: Lavabis me, et super nivem dealbabor. Et item: Dum discernit coelestes reges super terram, nive dealbabuntur in Selmon. Reges sunt apostoli, sanctique pontifices, caeterique fideles, qui probabiliter regere corpora sua divino munere meruerunt. |
2 | Hi super nivem dealbabuntur in Selmon, id est, super candorem nivis elucescunt: quia Ecclesiam regere fideliter atque ordinarie noscuntur in Selmon, qui interpretatur umbra, hoc est, sub protectione divina. Dealbabuntur autem aliquando ponitur in malo, sicut et in Actibus apostolorum: Percutiet te Dominus, paries dealbate. Hoc et in Evangelio testatur: Similes estis monumentis dealbatis, quae plena sunt ossibus mortuorum. Nives Baptismi profusionem significant, ut in Iob: Qui timet pruinam, irruet super eum nix : pruinam vero in loco praesentem tribulationem intellexerunt. |
3 | Item in Iob ita legitur: Nunquid ingressus est thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti?. In frigore nivis, vel in duritia grandinis quid aliud accipitur, quam vita pravorum, quae et torpore frigescit, et per duritiam malitiae percutit? Quae praeparavi (inquit) in tempus hostis, in diem pugnae et belli : ut cum adversarius noster diabolus tentare nos nititur, eorum moribus, quasi suis contra nos armis, nititur. Sive in nive vel grandine thesauri habentur: quia plerique iniquitatis torpore frigidi ad supernam gratiam assumpti in sancta Ecclesia fulgescunt luce, et pravam scientiam doctrinae suae ictibus cudunt. Unde aperte sequitur: Quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli. |
4 | Saulus quippe nix et grando contra adversariorum pectora factus est vel candore iustitiae, vel districti eloquii correptione. Sed et hoc notandum, quod in nive aliquando blandimentum candoris exprimitur, sicut in fulgore terror. Unde et angelus, qui gloriam resurrectionis Dominicae nuntiabat, et terribilis ad damnandum improbos, et benignus erat ac blandus ad consolandum electos. |
5 | Nam idem angelus, qui apparuit, ut custodes sepulcri impios timore perterreret, ac mortuorum instar terrae prosterneret: is visitatrices eiusdem sepulcri purissimas benigna consolatione refovet. |
1 | Glacies a gelu et aqua, quasi gelacies, id est, gelata aqua: gelus autem, quod eo stringatur tellus. Ge quippe terra dicitur. Tunc autem maiori gelu stringitur terra, cum fuerit nox serena. Nam glacies duritiam peccatorum significat, ut est illud in Salomone: Sicut in sereno glacies, ita solventur peccata tua (Sir. XXXIII). Et in psalmo: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius. Quibus rebus per allegoriam homines significat, qui in hoc saeculo ex turbulentis et pessimis ad devotionis tranquillissima studia pervenerunt. Qui faciunt verbum eius, nisi qui ex tempestuosis et improbis ad confessionis ipsius gratiam venire meruerunt? |
2 | Nam Dominus ad Iob ita loquitur: De cuius utero egressa est glacies, et gelu de coelo quis genuit? In gelu vel glacie, frigida et perfidiae torpore constricta accipimus corda Iudaeorum, qui per mysteria legis et prophetiae sic intra sinum gratiae quasi intra uterum creatoris, habebantur. Sed quia, veniente Domino, constricti frigore perfidiae fervorem charitatis amiserunt, quasi glacies de utero creatoris egressi sunt. |
3 | Et gelu, inquit, de coelo quis genuit? quasi de coelo gelu exiit: quia de sublimi prole sanctorum processit frigida plebs infidelium: idcirco autem Dominus genuisse dicit, quia frigidos se exire permisit. |
1 | Pruina est matutini temporis frigus, qui inde pruine nomen accepit, quia sicut ignis urit. Pyr enim ignis Graece dicitur. Vere enim et ad frigus et ad solem pertinet. Nam uno sermone duo diversa significantur, pro eo, quod unum effectum habent. Similis enim vis est et caloris et frigoris: unde et utraque saxa rumpunt. Nam et calor urit, ut est illud. Uritur infelix Dido. |
2 | Item frigus urit, ut est illud; Aut Boreae penetrabile frigus adurat. |
3 | Iuxta allegoriam significat abstinentiam eo, quod per hoc frigescat calor corporis. De quo in Psalmo: Factus sum sicut uter in pruina. Pruina vero significat malitiam perversorum. Unde legitur in psalmo: Occidit in grandine vineas eorum, et muros eorum in pruina. Item pruina est praecurrens anticipansque malitia, quae alienos labores pervenire non permittit ad fructus. Grando comminatio Dei, qua contumaces verberat, ut in psalmo: Grando et carbones ignis. Et in aliam partem: Occidit in grandine vineas eorum. Grando futura percussio est, ut in Isaia: Allidet in turbine et in lapide grandinis. Et alibi: Dabo lapides praegrandes desuper irruentes. |
1 | Ros Graecum est, quod illi drosos dicunt: alii putant ros dictum quia rarus est et non spissus, ut pluvia. Ros significat verbum Domini: ideo quod madida faciat corda hominum terrenorum ad proferendum fructum, ut est illud in Psalmo: Sicut ros Hermon, quod descendit in montem Sion. Ros est tenuis ac levis pluvia non per guttas veniens, sed per quasdam minutissimas partes duritiam terrenae ariditatis infundens. |
2 | Per hunc cuncta germinantia coalescunt, et in varios foetus temperationis munere perducuntur. Hermon Hebraeum nomen est montis ultra Iordanem fluvium constituti: interpretatus, sicut a patribus traditum est, significat anathema. Ros ergo montis istius nutriens peccatores, qui sub anathematis execratione latuerunt, descendit in montem Sion, quando ad conversationis remedium, Domino largiente, pervenerint. |
3 | Sion enim significat Ecclesiam Catholicam, quae recipit gentes, quae erant sub anathematis periculo constitutae. Item ros praedicatorum doctrinam, ut est illud in libro Iob: Quis est pluviae pater? vel quis genuit stillas roris? ac si diceret: nisi ego, qui siccam terram humani cordis guttis scientiae gratuito aspergo rore. Stillae autem roris Christi sancti praedicatores sunt, qui arva pectoris nostri inter mala vitae praesentis, quasi inter tenebras siccae noctis arentia, gratia supernae largitatis perfundunt. |
1 | Nebula inde dicta, unde et nubila, ab obnubendo scilicet, hoc est, operiendo terram; sive quod nubes volare faciat. Exhalant enim valles humidae nebulas, et fiunt nubes, inde nubilum, inde nives. Nebulae autem ima petunt, cum serenitas est: summa, cum nubilum. Mystice nebula significat aut obscuritatem Scripturarum aut erroris caliginem. Unde in dedicatione Templi cum nebula implevit domum Domini, non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam. Haec sententia superbos Iudaeorum pontifices ac doctores insinuat, qui dum nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei sui ministerium per erroris nebulam perdiderunt. |
2 | Nebula ergo synagogam, id est, domum Domini implevit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant: quia dum in testamento veteri sensus mysticos litterae velamine coopertos inter obscuras allegoriarum caligines investigare despiciunt, debitum fidei sive ministerium propter nebulam perdiderunt. Unde ad Iob Dominus ait: Nunquid elevabis in nebula vocem tuam? In nebula ergo Iudaeis vocem doctrinae suae Dominus protulit, cum de se etiam aperta narravit. |
3 | Quid est enim apertius quam: Ego et Pater unum sumus? Quid apertius quam: Ante Abraham ego sum? Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo compleverat: quasi emissum solis radium nebula interiacens abscondebat. Nebula velamentum mysteriorum Dei, quod doctores sancti meditando scrutantur. Unde legitur in Propheta: Nebula pulvis pedum eius (Nah. I). Item nebulae, haeretici, de quibus Petrus Apostolus: Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus agitatae. |
1 | Diluvium dictum, quod aquarum clade omnia, quae inundaverit, deleat. Primum diluvium exstitit sub Noe, hominum sceleribus offensus Omnipotens, toto orbe contecto, deletis cunctis, unum spatium coeli fuit ac pelagi; cuius indicium hactenus videmus in lapidibus, quos in remotis montibus, conchis et ostreis concretos, saepe etiam cavatos aquis videre solemus. |
2 | Secundum diluvium fuit in Achaia, Iacob Patriarchae et Ogygi temporibus qui Eleusinae conditor et rex fuit, nomenque loco et tempore dedit. Tertium diluvium in Thessalia Moysi vel Amphyctionis temporibus fuit, qui tertius post Cecropem regnavit. Cuius temporibus aquarum illuvies maiorem partem populorum Thessaliae absumpsit, paucis per refugia montium liberatis, maxime in monte Parnassio, in cuius circuitu Deucalion tunc regno potiebatur, qui tunc ad se ratibus confugientes susceptos per gemina Parnassi iuga fovit et aluit. |
3 | A quo propterea genus hominum Graecorum fabulae ex lapidibus reparatum ferunt propter hominum insitam cordis duritiam. Sed et flumina cum insolitis aucta imbribus ultra consuetudinem vel diuturnitate vel magnitudine redundant, multaque prosternunt, et ipsa diluvium dicuntur. Sciendum autem, flumina cum supra modum crescunt, non tantum ad praesens inferre damna, sed etiam et aliqua significare futura. |
4 | Mystice diluvium, quando in bonam partem accipitur, Baptismum significat: quando vero in contrariam, errorem haereticorum. Nam in illa sententia Psalmistae, qua dicit: Dominus diluvium inhabitat, et sedebit Dominus rex in aeternum : primus venit virtutibus spiritus septiformis, in tertio vero ordine ad Trinitatis complexionem mirabili dispositione pervenit. |
5 | Dicendo enim in his duobus versiculis tertio, Dominus, ostendit sanctam Trinitatem diluvio, id est, aquis Baptismatis inhabitare, sicut in Evangelio dictum est: Euntes baptizate omnes gentes, in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti. Sed quaeramus, cur hic diluvium pro sacris fontibus positum est? |
6 | Merito; quoniam illud quod factum est sub Noe, baptismatis sacri gerebat imaginem. Nam sicut istud purgat animas peccatorum sordibus, ita et illud diluvium mundi crimina probrosa delevit. Merito ergo pro baptismate diluvium positum est, ad cuius similitudinem constat effectum. Nam quod tertio, Dominus repetiit sine distinctione personarum licet intelligi primum dictum de Spiritu sancto: Dominus diluvium inhabitat. |
7 | Sequitur: Et sedebit Dominus rex in aeternum. Hoc autem de filio recte intelligimus. Dominus virtutem populo suo dabit: de Patre competenter advertimus. Populo suo significat Christiano, quem de sacri baptismatis munere conquisivit. Subiunxit etiam: Et benedicet populum suum in pace. Non dixit, benedicent, sed: benedicet: quia unus est Dominus Deus noster: in pace, propter illud Evangelium: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquam vobis. Una est enim pax Patris et Filii, et Spiritus sancti. |
8 | Item in contrariam partem ponitur diluvium in illo versu, quo Propheta ait: In diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. Diluvium enim aquarum multarum est error hominum pessimorum, qui variis pravitatibus fluctuantes, multiplices sibi doctrinas constituunt, quas a vero magistro nullatenus acceperunt. Quae sententia maxime haereticos arguit, qui in diluvio perversitatis suae tempestuosas et naufragas excitant quaestiones. |
1 | Terra est in media mundi regione posita, omnibus partibus coeli in modum centri aequali intervallo consistens: quae singulari numero totum orbem significat, plurali vero singulas partes. Cuius nomina diversa dat ratio. Nam terra dicta a superiori parte, qua teritur: humus ab inferiore: vel humida terra, ut sub mare: tellus autem, quia fructus eius tollimus. Eadem et arva ab arando et colendo vocata. Proprie autem terra ad distinctionem aquae arida nuncupatur. Sicut Scriptura ait, quod vocaverit Deus terram, aridam. |
2 | Naturalis enim proprietas siccitas est terrae. Nam ut humida sit, hoc aquarum affinitate sortitur. Cuius motum alii dicunt ventum esse in concavis eius, qui motus eam movet. Sallustius: Venti per cava terrae praecipitati, rupti aliquot montes tumulique sedere. Alii aquam dicunt genitalem in terris moveri, et eas simul concutere, sicut vas, ut dicit Lucretius. |
3 | Alii fungum eamdem terram vocant, cuius plerumque latentes ruinae superposita cuncta concutiunt. Terrae quoque hiatus aut motu aquae inferioris fit, aut crebris tonitruis, aut de concavis terrae erumpentibus ventis. Terra enim mystice plures significationes habet. Aliquando significat patriam coelestem, ut est illud: Credo videre bona Domini in terra viventium. Et illud evangelicum: Beati mites, inquit, quoniam ipsi possidebunt terram. Aliquando carnem Domini Salvatoris significat, ut est illud: Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob. Iacob enim patriarcha significat populum fidelem, qui liberatus est a captivitate diaboli per incarnationem Salvatoris. |
4 | Item terra significat sanctam Mariam virginem, de qua Dominus nasci dignatus est. Unde est illud: Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit. Potest et aliter hic sensus intelligi. Veritas de terra oritur, quando confessio peccatorum offertur; iustitia de coelo prospexit, quantum fit remissio peccatorum: quod in Publicani illius oratione provenit. Veritas enim de terra orta est, quando ima respiciens, confitendo peccata sua, Dominum rogavit; iustitia vero de coelo prospexit, cum descendit iustificatus Publicanus, magis quam ille Pharisaeus. |
5 | Item terra Ecclesiam significat, ut est illud: Domini est terra. Quamvis terram et in bono et malo poni saepe noverimus; hic tamen Ecclesiam debemus advertere, quae Domino specialiter pura mente famulatur. Nam licet omnia ab ipso sint condita, tamen illud ipsius esse proprie dicimus, quod eum veneratur auctorem: et ideo Ecclesia non immerito fructifera bonorum terra suscipitur, quia nutrit et continet populum. |
6 | Sequitur: Et plenitudo eius, id est, multitudo sancta, qua repletur Ecclesia. Sed ne terram, quam superius dixit, angustam putares aliquando fortasse regionem, nunc dicit: orbis terrarum, hoc est, universalem Ecclesiam, quae totius mundi ambitu continetur. Intende vero, quod dicit: Qui habitant in ea, id est, non qui veniunt et recedunt: sed qui fixa mentis stabilitate perdurant. |
7 | Habitare enim manere dicimus, quod errantium non est; quod mutabilitati non convenit; sed ille solus Ecclesiam inhabitat, qui usque ad obitum suum in fide rectissima perseverat, sicut et alius psalmus dicit: Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Terra homo ipse, ut in Evangelio: Aliud cecidit in terram bonam. Item in Genesi, arida, terra nominatur, ut est illud: Et vocavit aridam terram, populum scilicet fontem fidei sitientem, et bonorum operum germen proferentem. Terra vero in malum posita est, ubi corruptionem humanae naturae, vel peccatores, vel perditos homines significat. |
8 | Corruptionem autem naturae illa Domini sententia demonstrat, qua ad hominem peccantem ait: Terra es, et in terram ibis. Peccatores quoque terrae nomine ibi notantur, ubi Dominus ad serpentem ait: Terram comedes cunctis diebus, hoc est, peccatores in sortem tuam et perditionem trahes, et eorum iniquitatibus pasceris. Similiter et illud, quod alibi legitur: Recedentes a te in terra scribentur, id est, qui per apostasiam a te avertentur, inter peccatores connumerabuntur. Terra, carnalis potentia, ut in Ecclesiastico: Quid superbit terra et cinis? (Sir. X). Terra deserta populus Iudaeorum, sive omnes peccatores, ut in Ieremia: Terra deserta et inhabitabilis, in qua nullus habitat, nec pertranseat per eam filius hominis, id est, Dominus Iesus Christus. Pulvis peccatores sunt, sicut in Isaia dicitur pro diabolo: Et serpenti pulvis panis eius. Et alibi: Non sic impii, non sic: sed tanquam pulvis. Lutum medicinae coelestis glutinum, ut in Evangelio: Lutum fecit, et linivit oculos meos. Aliter peccatorum glutinum, ut in Psalmo: Eripe me de luto, ut non inhaeream. Lutum adulatio deceptoris, sive haereticorum falsa delinitio, ut in Ezechiele: Ipsi aedificabant parietem: illi autem liniebant eum luto absque temperamento. |
1 | Orbis a rotunditate circuli dictus, quia sicut rota est. Inde brevis etiam rotella orbiculus appellatur. Undique enim circumfluens Oceanus eius in circuitu ambit fines. Significat ergo aut totum mundum iuxta historiam, aut, iuxta allegoriam, universalem Ecclesiam, aut in contrariam partem impios, qui frequenter terrae appellatione declarantur. De quibus Psalmista ait: Iudicabit orbem terrae in iustitia. A Domino iudicandi sunt, qui pertinacia sua nulla remissione liberantur. Populus autem significat eos, qui ex Hebraeis fideles probati sunt, et qui devoti ex gentibus advenerunt. |
2 | Requirendum est sane, quod et hic orbem terrarum dicat, et in Psalmo ponat: illuxerunt fulgura eius orbi terrae, et in aliis plurimis locis ipso schemate terram perhibeat esse conclusam; iterumque centesimus sextus Psalmus quatuor cardinibus terrae spatia comprehendit, dicens: A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari; cuius rei evidentissimum quoque Evangelii exstat exemplum, ubi dicit: Emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabit a quatuor angulis terrae. Unde merito aestimo perquirendum, quemadmodum terrae possit et quadratio et circulus convenire, dum schemata ipsa (sicut geometrici dicunt) iudicantur esse diversa. |
3 | Formam terrae ideo Scriptura orbem vocat, eo quod respicientibus extremitatem eius circulus semper apparet, quem circulum Graeci horizonta vocant. Quatuor autem cardinibus eam formari dicit; quia quatuor cardines quatuor angulos quadrati significant, qui intra praedictum terrae circulum continentur. Nam si ab Orientis cardine in Austrum et in Aquilonem singulas rectas lineas ducas: similiter quoque et si ab Occidentis cardine ad praedictos cardines, id est Austrum et Aquilonem, singulas rectas lineas tendas: facis quadratum terrae intra orbem praedictum. |
4 | Sed quomodo quadratus iste demonstrativus inter circulum scribi debeat, Euclides in quarto libro Elementorum evidenter insinuat: quapropter recte Scriptura sancta faciem terrae et orbem vocat, et quatuor eam dicit cardinibus contineri. Divisus est autem trifarie, a quibus una pars Asia, altera Europa, tertia Africa nuncupatur: quas tres partes orbis veteres non aequaliter diviserunt. |
5 | Nam Asia a meridie per Orientem usque Septentrionem pervenit: Europa vero a Septentrione usque Occidentem: atque Africa ab Occidente usque ad Meridiem. Unde evidenter orbem dimidium duae tenent, Europa et Africa: alium vero dimidium sola Asia. Sed istae duae ideo partes factae sunt, quia inter utrasque ab Oceano mare Magnum ingreditur, quod eas intersecat. |
6 | Quapropter si in duas partes Orientis et Occidentis orbem dividas, Asia erit in una, in altera Europa et Africa. Istae tres partes totum humanum genus cum insulis, quae his adiacent, continent. Et bene tribus partibus distinctus est orbis, qui sanctae Trinitatis fide imbuendus erat, et Evangelico documento instruendus. Unde legitur in parabola Salvatoris, quod mulier acceptum fermentum abscondit in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum, id est, sancta Ecclesia humano generi, quod ex tribus filiis Noe seminatum fuit in mundo, fermentum Evangelicae doctrinae in cordibus fidelium abscondit, donec nativum saporem totum per rectam fidem et scientiam spiritalem converteret in cultum et servitium Dei. |
1 | Paradisus est locus in Orientis partibus constitutus, cuius vocabulum ex Graeco in Latinum vertitur, hortus. Porro Hebraice Eden dicitur, quod in lingua nostra deliciae, interpretatur: quod utrumque iunctum facit hortum deliciarum. Est enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus, habens etiam et lignum vitae: non frigus, non aestus, sed perpetua veris temperies, ex cuius medio fons prorumpens, totum nemus irrigat, dividiturque in quatuor nascentia flumina. |
2 | Cuius post peccatum hominis aditus interclusus est. Septus est enim undique romphaea flammea, id est, muro igneo accinctus: ita ut eius coelo pene iungat incendium. Cherubim quoque, id est, angelorum praesidium arcendis spiritibus malis super romphaea flagranti ordinatum est: ut homines flammae, angelos vero malos angeli submoveant, ne cui carni vel spiritui transgressionis aditus paradisi pateat. |
3 | Paradisus, id est hortus deliciarum, mystice aut Ecclesiam praesentem significat, aut terram viventium, ubi illi qui merentur per fidem rectam et bona opera victuri sunt in perpetuum. De quo Dominus ad latronem in cruce confitentem ait: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Aliter autem paradisus (ut diximus) significat sanctam Ecclesiam, de qua in Genesi scriptum est: Plantaverat Dominus Deus paradisum voluptatis a principio. Paradisus Ecclesia est: sic de illa legitur in Canticis canticorum: Hortus conclusus soror mea sponsa. A principio autem plantatur paradisus: quia Ecclesia Catholica a Christo, qui est principium omnium, condita esse cognoscitur. |
4 | Fluvius de paradiso exiens imaginem portat Christi de paterno fonte fluminis, qui irrigat Ecclesiam suam verbo praedicationis, et dono baptismi. De quo bene per Prophetam dicitur: Dominus Deus noster fluvius gloriosus exsiliens in terram sitientem. Quod quatuor fluminibus de paradiso egredientibus terra rigatur: solidum mentis nostrae aedificium prudentia, temperantia, fortitudo, iustitia continet: quia quatuor virtutibus tota boni operis structura consurgit. |
5 | Quatuor ergo paradisi flumina terram irrigant; quia dum in his quatuor virtutibus cor infunditur, ab omni desideriorum carnalium aestu temperatur. Item allegorice quatuor paradisi flumina quatuor sunt Evangelia ad praedicationem in cunctis gentibus missa. Ligna fructifera omnes sancti sunt: fructus eorum, opera eorum. |
6 | Lignum vitae, sanctus sanctorum utique Christus, ad quem quisque si porrexerit manum, vivet in aeternum. Lignum autem scientiae boni et mali, proprium est voluntatis arbitrium; quod in medio nostri est positum ad dignoscendum bonum vel malum. De quo qui, relicta gratia Dei, gustaverit, morte morietur. |
1 | India vocata ab Indo flumine, quo ex parte Occidentali clauditur. Haec a Meridiano mari porrecta usque ad Ortum solis, et a Septentrione, usque ad montem Caucasum pervenit, habens gentes multas et oppida: insulam quoque Taprobane gemmis et elephantis refertam, Chrysam et Argyrem auro argentoque fecundas, Tylem quoque arborum foliis nunquam carentem. |
2 | Habet et flavios Gangen et Indum et Hypasin illustrantes Indos. Terra Indiae Favonii spiritu saluberrima; in anno bis metit fruges, vice hiemis Etesiis potitur; gignit autem tincti coloris homines, elephantes ingentes, monoceron bestiam, psittacum avem, ebenum quoque lignum et cinnamum, et piper, calamum aromaticum, mittit et ebur, lapides quoque pretiosos, berillos, chrysoprasos, et adamantem, carbunculos, lychnites, margaritas et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio. Ibi sunt et montes aurei, quos adire propter dracones et gryphes, et immensorum hominum monstra impossibile est. |
3 | Parthia ab Indiae finibus usque ad Mesopotamiam generaliter nominatur; propter invictam enim virtutem Parthorum et Assyria, et reliquae proximae regiones eius nomen traxerunt. Sunt enim in ea Aracusia, Parthia, Assyria, Media et Persida, quae regiones invicem sibi coniunctae initium ab Indo flumine sumunt, Tigri clauduntur, locis montuosis et asperioribus sitae, habentes fluvios Idaspem et Arbem. Sunt enim inter se finibus suis discretae, nomina a propriis auctoribus trahentes. |
4 | India enim, quae in Orientali parte consistit, et solis ortum prima suscipit, primitivam potest designare ecclesiam in gente Iudaea constitutam; quae adventum solis iustitiae prima aspexit, et lumen verum huic orbi exortum per doctores suos in toto orbe praedicavit: ipsa etiam aurum sapientiae et argentum eloquentiae gemmasque omnium virtutum sufficienter habuit, arboresque semper virentes, hoc est, homines rectae fidei viriditate pollentes non paucos habuit; sed tamen bestiarum multitudine non caruit omnino, quia persecutores Christianitatis nominis plures invenit, et haereticorum venenosa documenta exoriri praesensit: sed omnia figmenta diaboli, Christi virtute superavit. Assur interpretatur deprimens, id est, diabolus humanum genus deprimens in psalmo: Etenim, inquit, Assur simul venit cum illis. Item Assur diabolum vel potestates huius saeculi significat, ut est illud Isaiae: Vae, Assur virga furoris mei. Item ibi: noli timere popule meus habitator Sion ab Assur. In virga enim percutiet te, et baculum suum levabit super te in via Aegypti. |
5 | Rursum Assur Antichristum significat, ut est illud Micheae prophetae: Tunc erit pax terrae nostrae, cum surrexerint in ea pastores septem et octo primates hominum, id est, praedicatores legis et Evangelii: et indagabunt Assur, hoc est, Antichristum, in fossa Vembroth, hoc est, in damnatione diaboli. Assyria vocata ab Assur, filio Sem, qui eam regionem post diluvium primus incoluit. |
6 | Haec ab ortu Indiam a meridie Mediam tangit, ab occiduo Tigrim, a septentrione montem Caucasum, ubi portae Caspiae sunt. In hac regione primus usus inventus est purpurae. Unde primum crinium et corporum unguenta venerunt, et odores, quibus Romanorum atque Graecorum effluxit luxuria. Assyria, quae ab Assur, qui interpretatur, ut quidam volunt, dirigens, vel gradiens, denominata est, quae etiam primum principatum per insolentiam in mundo arripuit, significat fastum imperii mundani. |
7 | De quo etiam in Genesi scriptum est: De terra illa exivit Assur, et aedificavit Ninivem et Roboch civitatem. De hac terra Assyriorum pullulavit imperium, qui ex nomine Niniveli filii Nini condiderunt urbem magnam, quam Hebraei appellant Niniven, ad cuius vel ruinam, vel poenitentiam tota Ionae pertinet prophetia. |
8 | Assyrii interpretantur, deprimentes, id est, impii vel daemones, ut est illud Hieremiae: Quid tibi cum illa Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? Et in bonam partem intelliguntur Assyrii, ut dicit Isaias: Erit Israel tertius Aegyptio, et Assyrio benedictio in medio terrae. Cedar Hebraeum nomen est, quod nostra lingua interpretatur, tenebrae. |
9 | Hoc ad saeculi huius pertinet amatores, qui tenebrosis actibus involuti, illa magis diligunt, unde perire noscuntur. Sed ut verbi huius breviter noscamus originem, Cedar Ismael filius fuit, qui genti suae nomen dedit, cuius fines usque ad Medos Persasque prolati sunt: hi nunc Sarraceni appellantur. Quo vocabulo competenter significantur peccatores, inter quos se adhuc habitare Ecclesia suspirat. |
10 | Media et Persida a regibus Medo et Perso cognominatae, qui eas provincias bellando aggressi sunt, ex quibus Media ab Occasu transversa Parthia regna amplectitur, a Septentrione Armenia circumdatur, ab Ortu Caspios videt, a Meridie Persidem. Huius terra medicam arborem gignit, quam alia regio minime parturit. Sunt autem Mediae duae: maior et minor. |
11 | Persida tendens ab ortu ad Indos ab occasu Rubrum mare habet, ab Aquilone vero Mediam tangit, ab Austro Carmaniam, quae Persidae adnectitur, quibus est Susa oppidum nobilissimum: in Perside primum orta est ars magica, ad quam Nembroth gigas post confusionem linguarum abiit, ibique Persas ignem colere docuit. Nam omnes in illis partibus solem colunt, qui ipsorum lingua el dicitur. |
12 | Persae et Medi, qui regnum post Assyrios tenuerunt, significant principatum gentium, quae aliquando solatiis fovent populum Dei. Unde legitur in historiis veterum, quod Cyrus rex Persarum atque Medorum, qui in Isaiae vaticinio praedictus fuerat, solverit captivitatem Iudaicam, et Templum Dei construi iuberet. Ob hoc etiam servus Dei nuncupatus est, ob quod etiam auxilium Domini illi promissum est, ut subiiciat coram eo gentes et dorsa regum vertat: et merito. |
13 | Nam Medi et Persae, mensurantes, sive mensurati, interpretantur. Mensura, qua mensi sunt, remetiebatur eis. Mesopotamia Graecam etymologiam possidet, quod duobus fluviis ambiatur. Nam ab oriente Tigrim habet, ab occiduo Euphraten. Incipit autem a Septentrione inter montem Taurum et Caucasum, cuius a meridie sequitur Babylonia, deinde Chaldaea, novissime Arabia Eudaemon. |
14 | Mesopotamia, quae interpretatur elevata, unde Iacob duxit uxorem, significat gentilitatem, unde Christus exquisivit sibi Ecclesiam sponsam, non habentem maculam ac rugam. Nam sicut Iacob, relicta domo, patria vel parentibus, perrexit in regionem longinquam, ut acciperet sibi uxorem, non aliter Christus reliquit parentes secundum carnem, id est, populum Israeliticum, et patriam, id est, Hierosolymam et omnes regiones Iudaeae, et abiit in gentes, accepitque sibi inde Ecclesiam, ut impleretur quod dictum est: Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non dilectam, dilectam. Babyloniae regionis caput Babylon urbs est, a qua etiam nuncupata est, tam nobilis, ut Chaldaea et Assyria et Mesopotamia in eius nomen aliquando transierint. |
15 | Hanc urbem primum Nembroth gigas fundavit. Hanc Semiramis regina Assyriorum ampliavit murumque urbis bitumine et cocto latere fecit. Vocabulum autem sumpsit a confusione, eo quod ibi confusae sint atque permixtae linguae aedificantium turrim. Babylonia, quae interpretatur confusio, in qua principatus erat Chaldaeorum, qui interpretantur quasi daemonia, vel quasi feroces, significat civitatem diaboli, in qua sempiterna confusio est, et ubi daemoniorum ferocitas in subversione hominum apparet. |
16 | In qua regnavit Nabuchodonosor, qui interpretatur prophetia lagunculae angustae, et significat diabolum. Ipse enim vastavit civitatem Dei, et templum incendit: quia sanctam Ecclesiam insectatur odiis, et homines, qui templum Dei fuerunt, incendio mundanae concupiscentiae subvertere cupit. Nam ita de eo legitur: Venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, Hierusalem, et succendit domum Domini, et domum regis, et domos Hierusalem, omnemque domum combussit igni, et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnes exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum: reliquam autem populi partem, qui remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae, et reliqua. Venit Nabuzardan, qui interpretatur ventilabrum, sive prophetia alieni iudicii, et significat Antichristum, iusto Dei iudicio super peccatores, princeps utique exercitus regis Babylonis Hierusalem intelligibilem, et succendit domum Domini, cum antiquus hostis, qui et rex confusionis, et princeps omnium iniquorum est, tam malignorum spirituum, quam etiam impiorum hominum, plebem invadit fidelium, et domum regis, et domos Hierusalem, id est, rectores, et eos qui videbantur in visione pacis manere, inflammatos cupiditate subvertit, omnemque domum combussit igni, cum uniuscuiusque conscientiam per flammam illiciti amoris perturbavit; et muros Hierusalem in circuitu destruxit, cum intentionem orationis et virtutum studia, quae contra se valere novit, in desperantibus dissolvit, ne per spem veniae ad divina recurrant auxilia, et correctioris vitae apprehendant munimina: populumque in captivitate ducens, de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas, quia eos, qui utiles verbo et exemplo esse poterant, per vitia captivans, stultis et hebetibus commendat agriculturam, quatenus non vinum gratiae spiritalis et frumentum sanae doctrinae in vineis et agris populorum fructificet, sed spinae magis et tribuli vitiorum excrescant. |
17 | Babylon quoque mundus aut Roma est, ut in Apocalypsi legitur: Et Babylon magna venit in memoriam ante Dominum, dare calicem vini indignationis irae eius. Et in Isaia: Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, non habitabitur usque in finem. Et in Ieremia: Calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram, subito cecidit Babylon, et contrita est. Arabia appellata, id est, sacra. Hoc enim significat interpretata, eo quod sit regio thuriferos odores creans: hinc enim Graeci eudaemon, nostri beatam nominaverunt, in cuius saltibus et myrrha et cinnamum provenit. |
18 | Ibi nascitur avis phoenix, sardonyx gemma, et iris, malochites et paederotes ibi inveniuntur. Ipsa est Saba appellata a filio Chus, qui nuncupatus est Saba. Haec autem angusto terrae tractu ad Orientem versus Persicum sinum extenditur, cuius septentrionalia Chaldaea claudit, Occasum sinus Arabicus. Arabia, quae interpretatur humilis, sive campestris, terrenam significat delectationem. Unde scriptum est in psalmo: Reges Arabum et Saba dona adducent. Arabum ponitur pro hominibus suavi et terrena se delectatione tractantibus. Nam sicut illa patria diversis aromatibus sensum varium mulcet, ita isti ad delectationes mollissimas illecebris saecularibus invitantur. |
19 | Reges ergo Arabiae sunt, qui blandimenta corporum rigidae subiiciunt disciplinae. Similiter Saba, unde Sabaei dicti sunt, quamvis corporali delectatione praevaleat, et iucundis odoribus sit referta: suaviora tamen conversi eius populi offerunt dona virtutum. Syriam Syrus quidam perhibetur indigena suo vocabulo nuncupasse. Haec ab oriente fluvio Euphrate, ab occasu mari nostro et Aegypto terminatur, habens a Septentrione Armeniam, et Cappadociam; a meridie sinum Arabicum; situs eius porrectus in immensam longitudinem, in lato angustior. |
20 | Syria enim significat superbiam gentium, quae saepius affligebat populum Dei. Unde scriptum est, quod Benadab rex Syriae congregaverit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus, et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam, et reliqua. Mystice Benadab, hostis Israel, significat diabolum, omnium bonorum inimicum, qui diversos exercitus malignorum spirituum ad subvertendum populum Dei contrahit. |
21 | Sed per pueros principum Israel vincitur, cum per bonos auditores sanctorum doctorum, qui id, quod aure audiunt, factis implere nituntur, iniquus hostis in fugam vertitur: omnisque suus exercitus a militibus Christi turbatur. Fugit quoque Benedab rex Syriae in equo cum equitibus: nec non egressus rex Israel percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna. |
22 | Quid est, quod Benadab rex Syriae in equo cum equitibus fugere describitur, nisi quod princeps omnium iniquorum, diabolus quorum oculi sublimes sunt, Syria enim interpretatur sublimis, in equo suae superbiae confidens cum equitibus suis, scilicet omnibus superbis, quia est caput super omnes filios superbiae, ab exercitu Christi, hoc est humilibus et Deum timentibus superatus in fugam vertitur. |
23 | Habet autem Syria in se provincias: Commagenam, Phoeniciam, et Palaestinam, cuius pars est Iudaea absque Sarracenis et Nabathenis. Commagena prima provincia Syriae, a vocabulo Commagenae urbis nuncupata, quae quondam ibi metropolis habebatur: huius est a Septentrione Armenia, ab ortu Mesopotamia, a meridie Syria, ab Occasu mare Magnum. |
24 | Phoenix Cadmi frater de Thebis Aegyptiorum in Syriam profectus apud Sigonem regnavit, eamque provinciam ex suo nomine Phoeniciam appellavit. Ipsa est ubi est Tyrus, ad quam Esaias loquitur. Habet autem ab oriente Arabiam, a meridie mare Rubrum. Palaestinae provincia Philistim urbem metropolim habuit, quae nunc dicitur Ascalon, ex qua civitate omnis circa eam regio Palaestina est nuncupata. |
25 | Huius ab oriente mare Rubrum occurrit, a meridiano latere Iudaea excipitur, a septentrionali plaga Tyriorum finibus dividitur, ac occasu Aegyptio limite terminatur. Iudaea regio Palaestinae ex nomine Iudae appellata, ex cuius tribu reges habuit. Haec prius Chanaan dicta a filio Cham, sive a decem Chananaeorum gentibus, quibus expulsis eamdem terram Iudaei possederunt. |
26 | Initium longitudinis eius a vico Arfa usque ad vicum Iuliadem porrigitur; in quo Iudaeorum pariter ac Tyriorum communis habitatio est. Latitudo autem eius a monte Libani usque ad Tiberiadis lacum extenditur. In medio autem Iudaeae civitas Hierosolyma est, quasi umbilicus regionis et totius terrae, variarum opum dives, frugibus fertilis, aquis illustris, opima balsamis. Unde secundum elementorum gratiam existimaverunt Iudaei eam promissam patribus terram fluentem melle et lacte, cum hinc illis Deus resurrectionis praerogativam polliceretur. |
27 | Iudaei, confessores, interpretantur: et Iudaea interpretatur confessio. Mystice sanctam Ecclesiam significat: in qua Dominus recta fide, pia confessione et bonis operibus semper laudatur. Cuius etiam typum Hierusalem, quae interpretatur visio pacis, tenet: quia ille inde conspicitur, qui est pax nostra et fecit utraque unum. Sed et hoc notandum, quod et Hierusalem secundum historiam ipsa est urbs, in qua Dominus crucifixus est et sepultus, et resurrexit a mortuis, ad quam Salvator in Evangelio ait: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, etc., ipsam gentem exprimens, quae in Hierusalem, et in confinibus eius habitat. |
28 | Allegorice autem significat praesentem Ecclesiam, de qua scriptum est: Hierusalem, quae aedificatur ut civitas. Tropologice autem significat fidelem animam, quae pura mente Dominum contemplatur: iuxta anagogen ergo coelestem patriam, et sanctorum angelorum atque hominum habitationem in coelis, de qua dicit Apostolus: Hierusalem quae sursum est, quae est mater nostra. De qua Ioannes Apostolus in Apocalypsi sua sufficienter narrat, et structuram eius de lapidibus pretiosis, hoc est hominibus sanctis, mystice describit. Samaria regio Palaestinae ab oppido quodam nomen accepit quae vocabatur Samaria, civitas quondam regalis in Israel, quae nunc ab Augusti nomine Sebastia nuncupatur. |
29 | Haec regio inter Iudaeam et Galilaeam media iacet, incipiens a vico, cui nomen est Eleas, deficiens in terra Ararath: situs eius natura consimili, nec ullo differens a Iudaea. Samaria enim, custodia interpretatur: inde nuncupata, quod translatis decem tribubus a Chaldaeis aliae gentes ab eis substitutae sunt, quae terram custodirent. Solent autem Samaritani idololatriae imaginem sustinere. |
30 | Ipsi enim separati a populo Iudaeorum simulacris multorum animalium, id est, vaccis aureis animarum suarum decus addixerant. Possunt etiam in Samaritanis et haeretici accipi, qui videntur legis Dei notitiam habere, sed errorum suorum simulacra non cessant colore, et ideo separati a populo Dei nullam possunt communionem habere. |
31 | Ituraea et Traconitis regio, cuius tetrarcha fuit Philippus, sicut in Evangelio legimus. Traconitis autem dicitur terra iuxta desertum Arabiae, quod Bostrae iungitur. Ituraea Syrum est, et interpretatur montana. Galilaea regio Palaestinae, vocata, quod gignat candidiores homines, quam Palaestina. Haec autem duplex est: superior et inferior, sibi tamen connexae, Syriae et Phoeniciae adhaerentes. |
32 | Terra earum opima et ferax et fructibus satis fecunda. Interpretatur autem Galilaea, rota, sive transmigratio facta revelatio: quae aliquando significat praesentis vitae cursum, ut est illud in Evangelio, ubi de Salvatore dictum est: Reliquit Iudaeam, et iterum venit in Galilaeam. Quid est, reliquit Iudaeam, nisi reliquit infidelitatem illorum qui eum recipere noluerunt, et lapidem, quem aedificare debuerunt, reprobaverunt: et abiit per apostolos in Galilaeam, id est, in volubilitatem huius mundi, praecipiens apostolis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quod autem Galilaea in transmigratione significet, ostendit illud, quod angelus ad monumentum Domini post resurrectionem eius mulieribus ait: Praecedet vos in Galilaeam; ibi eum videbitis, ecce dixi vobis. Iam quippe Redemptor noster a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem transmigraverat. |
33 | Prius post resurrectionem in Galilaea a discipulis videtur, quia resurrectionis eius gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigramus. Qui ergo nuntiatur in sepulcro, in transmigratione ostenditur; quia is, qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur. Secundum illud autem, quod Galilaea interpretatur revelatio, non iam in forma servi intelligendum est, sed illa, in qua aequalis est Patri, quam promisit apud Ioannem dilectoribus suis, cum diceret: Et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi, non utique secundum id, quod iam videbant, et quod iam resurgens cum cicatricibus non solum videndum, sed etiam tangendum postmodum ostendit; sed secundum illam ineffabilem lucem quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. |
34 | Illuc nos praecessit, unde ad nos veniens non recessit, et quo nos praecedens non deseruit. Illa erit revelatio, tanquam vera in Galilaea, cum similes ei erimus. Ibi eum videbimus sicuti est. Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si eius praecepta sic amplectamur, ut ad eius dexteram segregari mereamur. |
35 | Pentapolis regio in confinio Arabiae et Palaestinae sita, dicta a quinque civitatibus impiorum, quae coelesti igne consumptae sunt: terra amplius ab Hierusalem olim uberrima, nunc autem deserta atque exusta. Nam pro scelere incolarum de coelo descendit ignis, qui regionem illam in cineres aeternos dissolvit; illic umbra quaedam et species in favillis et arboribus ipsis etiam adhuc videtur. |
36 | Naseuntur enim ibi poma virentia sub tanta specie maturitatis, ut edendi desiderium gignant; si carpas, fatiscunt, ac resolvuntur in cinerem, fumumque exhalant, quasi adhuc ardeant. Nam Pentapolis a numero derivatum nomen, quasi quinque civitatum regio. Quinque hae vero civitates in ea consitae sunt, hoc est, Sodoma, quae interpretatur pecus silens; Gomorra, quae interpretatur populi timor, vel seditio; Adama, quae interpretatur humus, sive terra, sive terrena: Seboim, quae interpretatur caprearum, vel damularum, sive statio eius mare, vel statio maris: Segor, quae interpretatur parva. |
37 | Haec autem regio quia divino iudicio propter scelera sua exusta est, significat eos, qui quinque sensibus corporis suis abutuntur in luxuria et voluptate terrenarum rerum, rei sunt aeterni incendii, si non eis poenitentia et correctio perversorum morum ante subvenerit. Aegyptus, quae prius Aeria dicebatur, ab Aegypto Danai fratre postea ibi regnante nomen accepit. |
38 | Haec ab oriente Syriae ac Rubro mari coniuncta, ab occasu Libyam habet, a septentrione mare Magnum, a meridie vero introrsus recedit, pertendens usque ad Aethiopes: regio coeli imbribus insueta, et pluviarum ignara. Nilus solus eam circumfluens irrigat, et inundatione fecundat: unde et ferax frugibus multam partem terrarum frumento alit, caeterorum quoque negotiorum adeo copiosa, ut impleat necessariis mercibus etiam Orbem terrarum. |
39 | Interpretatur autem Aegyptus, tribulatio coangustans: et significat vanum laborem, quem iniqui exercent in hoc mundo aestuantes per avaritiam, lucra saeculi sectando, et negotia mundi exercendo: ubi nunquam animabus suis requiem invenient, sed de tribulatione huius vitae in angustiam pervenient sempiternam. Potest autem Aegyptus mundum significare ad Deum conversum, ut in psalmo: Venient legati ex Aegypto. Et in Isaia: In die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti. |
40 | Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis, et mittet eis Salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. Item in malam partem intelligitur, ut est illud Ezechiel: Cum dedero terram Aegypti desolatam. Deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores eius. Item Amos dicit: Aegyptus in desolatione erit et Idumaea in desertum perditionis. Scythia, sicut et Gothia a Magog, filio Iaphet, fertur cognominata: cuius terra olim ingens fuit. |
41 | Nam ab oriente India, a septentrione per paludes Metocides inter Danubium et Oceanum usque Germaniae fines porrigebatur. Postea vero minor effecta a dextra orientis parte, qua oceanus Syricus tenditur usque ad mare Caspium, quod est ad occasum: dehinc a meridie usque ad Caucasi iugum deducta est: cui subiacet Hyrcania ab occasu habens pariter multas gentes propter terrarum infecunditatem late vagantes, ex quibus quaedam agros incolunt, quaedam portentosae ac truces carnibus humanis et eorum sanguine vivunt. |
42 | Scythiae plures terrae sunt locupletes, inhabitabiles tamen plures. Nam dum in plerisque locis auro et gemmis affluant, gryphorum immanitate accessus hominum rarus est: smaragdis autem optimis haec patria est. Cyaneus quoque lapis et crystallus purissimus Scythiae est. Habet et flumina magna Oscorum, Fasiden atque Araxen. |
43 | Scythia enim, quae calore caret, et frigore semper durescit, illos significare potest, qui a calore Spiritus sancti extranei sunt, et sub illius regno consistunt, qui dixit: Ponam thronum meum ad aquilonem, et ero similis Altissimo; de quibus Christus ait: Abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum; quorum truculentia carnibus humanis vescitur, et eorum sanguine vivit, dum innocentes laedere non desistunt, et per avaritiam eorum necessarios sumptus in proprium quaestum convertunt. Illi autem, qui ex his in locuplete terra et habitabili degent, eos significant, qui de errore gentilium et idololatria conversi ad terram Ecclesiae veniunt, ibique sincera fide lucidi, et pretiosarum virtutum gemmis semper virentes, coelesti conversatione futurae patriae vivunt. |
44 | Quorum, iuxta Apostolum, conversatio semper in coelis est: et in carne ambulantes non secundum carnem militant, sed ea, quae sursum sunt, quaerunt, ubi et Christus est, in dextera Dei sedens: et quae sursum sunt sapiunt, non quae super terram. Armenia nuncupata ab Armeno Iasonis Thessali comite, qui amisso rege Iasone et collecta multitudine eius, quae passim vagabatur, Armeniam condidit et ex suo nomine nuncupavit. Sita est autem inter Taurum et Caucasum, a Cappadocia usque ad Caspium mare protensa: habens a septentrione Ceraunios montes, e quibus Tigris fluvius nascitur, et in cuius montibus arca post diluvium sedisse perhibetur. |
45 | Interpretatur autem Ararath, Armenia, sive mons bellicatus. Ararath ipsa est Armenia. Siquidem in montibus Ararath arca post diluvium sedisse perhibetur, et dicuntur ibidem usque hodie eius manere vestigia. Meminit horum montium et Hieremias in visione contra Babylonem: Iosephus quoque in primo Antiquitatum Iudaicarum libro, saecularium litterarum historiam proferens: 'Animadvertens, inquit, Noe terram diluvio liberatam, septem alios dies abire permisit; et universa animalia bestiasque patentibus claustris emittens, ipse cum sua prole egressus est, immolans Deo hostias gandensque cum liberis. |
46 | Hunc locum Armeni exitum vel egressum vocant. Siquidem ibi cultores illarum regionum arcam primum sedisse testantur, et lignorum quaedam superesse monumenta arcae huius et diluvii omnes, qui barbaras scripsere historias, recordantur, quorum est Berosus Chaldaeus, qui super diluvio referens haec locutus est: 'Dicitur huius navis in Armenia propter montem Carduenorum pars aliqua permanere, et quosdam bitumen ex ea avellentes circumferre, quo utuntur vel maxime hi qui lustrantur et se expiant. |
47 | ' Sed et Hieronymus Aegyptius, qui antiquitates Phoenicum pulchro sermone conscripsit, et Naseas et multi alii, Nicolaus quoque Damascenus in XXVII libro refert. Est in Armenia super Immadem mons nomine Beris, ad quem multos in diluvio confugisse autumant, ibique esse salvatos; alios vero in arcae alveo supernatantes, ad eius verticem pervenisse, et usque ad multas aetates ligna arcae monstrari solita: quos quidem ego puto non esse alios, nisi eos, quos Moyses legifer Iudaeorum in suis voluminibus edidit. |
48 | Mystice autem Ararath sive Armenia mundi istius principatum vel populum gentium significare potest. Qui bene mons bellicatus dicitur, quia ab altitudine superbiae et idololatriae errore avulsus, sanctae se subdit Ecclesiae, quae est arca Dei vivi: et omnium animantium, hoc est, hominum continet in se genera: et in celsitudine virtutum consistens devotionem futuram exspectat in regno coelesti. Cappadociam urbs propria nominavit. Haec in capite Syriae sita ab oriente Armeniam tangit: ab occasu Asiam minorem: ab aquilone mare Cimericum et Themiscirios campos, quos habuere Amazones: a meridie Taurum montem, cui subiacet Cilicia et Isauria usque ad Cilicum sinum, qui spectat contra insulam Cyprum. |
49 | Terra eius ante alias nutrix equorum. Halys amnis per eam fluit, qui quondam Lydiae regna disiunxit a Persis. Cappadocia autem interpretatur, manu redempta. Haec quoque typice significare potest sanctam Ecclesiam, quae Christi Domini nostri operatione a potestate diaboli redempta est. Asia minor ab oriente Cappadocia cingitur: ab aliis partibus undique mari circumdatur. |
50 | Nam a septentrione pontum Euxinum habet, ab occasu Propontidem, a meridie Aegyptium mare. Habet provincias: Bithyniam, Phrygiam, Galatiam, Lydiam, Cariam, Pamphiliam, Isauriam, Lyciam. Habet autem haec in se VII civitates istas, hoc est, Ephesum, Smyrnam, Pergamum, Thiatiram, Sardis, Philadelphiam, Laodiciam. |
51 | Interpretatur vero Asia elevata sive gradiens, Ecclesiam significans ad superna virtutum gradibus proficientem: unde Ioannes in Apocalypsi praenominatis septem Ecclesiis, quae sunt in Asia. Nam Ephesus interpretatur voluntas sive consilium meum: quod est Ecclesia voluntate et consilio Dei electa. Smyrna interpretatur canticum eorum, hoc est, fidelium confessio. |
52 | Pergamus interpretatur dividens cornua eorum, id est, Ecclesia haereticorum timores vel aeriarum potestatum tentamenta dissecans. Thiatira interpretatur illuminata, Ecclesia videlicet sole iustitiae illuminata. Sardis interpretatur principium pulchritudinis, hoc est, Ecclesia Domini nostri Iesu Christi, qui est principium pulchritudinis. |
53 | Sed Philadelphia interpretatur salvans, id est, Ecclesia proprios salvans populos. Laodicia, quae interpretatur tribus amabilis, significat Ecclesiam, quae est amabilis Deo. Galatia dicta a priscis Gallorum gentibus, a quibus exstitit occupata. Nam Galli in auxilium a rege Bithyniae evocati regnum cum eo parta victoria diviserunt, sicque deinde Graecis admixti, primum Gallograeci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae dicuntur, et eorum regio Galatia nuncupatur. |
54 | Interpretatur autem Galatia, magnifica, sive translata: et merito, quia ab errore translata, in fidei virtute facta est magnifica. Phrygia dicta a Phrygia Aesopi filia. Haec et Dardania a Dardano Iovis filio dicta, de quo Homerus ait: Quem primum genuit coelesti Iupiter arce. Hic enim profectus de Corito civitate primus venit in Phrygiam. |
55 | Est autem regio Troadi superiecta, ab aquilonis parte Galatiae, a meridiana vicina est Lycaoniae, ab oriente Lydiae adhaeret, ab occidente Hellesponto mari terminatur. Huius regio Troia est, quam ex suo nomine appellavit Tros Troianorum Rex, Ganymedis Pater. Duae sunt autem Phrygiae, maior et minor. Maior Phrygia Smyrnam habet; minor Phrygia Ilium. Lycaonia . . . . . Interpretatur autem Phrygia scissio pectorum; Lycaonia vero interpretatur ad suscitandum. |
56 | Lydia autem a Lydo regis fratre, qui in provincia remanserat, cognominata est. Coniungitur autem ab occidente minori Phrygiae, ab ortu Smyrnam urbem habet, quam Meles fluvius cingit, cuius campos Pactolus et Hermus circumfluunt, arenis aureis ditissimi. Lydia autem interpretatur, defecata. Isauria ex situ loci perhibetur cognominata, quod undique aperta aurarum flatibus pateat. |
57 | Metropolim urbem Seleuciam habet. Cilicia a cilice quodam nomen traxit, quem ortum Phoenice dicunt, antiquioremque Iove fuisse asserunt. Plurima iacet campis, recipiens ab occiduo Lyciam, a meridie mare Issicum, a tergo montis Tauri iuga. Hanc Cydnus intersecat, matrem urbium habet Tharsum. In ea et Corycus oppidum est, unde crocum plurimum et optimum venit spiramine flagrantior, et colore plus aureo. |
58 | Interpretatur autem Cilicia coetus aut luctus, vel assumptio, vel sonitus eius. Haec typice personam poenitentium gerit, qui peccata sua quotidie in ieiunio et oratione deplorant, et a Domino veniam deprecantur. Lycia nuncupata, quod ab oriente adiuncta Ciliae sit. Nam habet ab ortu Ciliciam, ab occasu et meridie mare, a septentrione Cariam. |
59 | Ibi est mons Chimaera, qui nocturnis aestibus ignem exhalat, sicut in Sicilia Aetna, et Vesuvius in Campania. Interpretatur autem Lycia, lacrymans. Albus regio Idumaeorum, quae nunc Gabalene dicitur, vicina Petrae civitati. Amalechites regio in deserto ad meridiem Iudaeae, tenens urbem Petram euntibus Ailam, cuius et Scriptura recordatur, dicens: Amalech habitat in terra ad austrum; sed et iuxta eum alius Chananaeus habitavit, qui et dimicavit contra filios Israel in deserto, de quibus ita scribitur: Amelech autem et Chananaeus habitant in valle. Argob regio regis Basan supra Iordanen in sorte dimidiae tribus Manasse, et est usque hodie vicus circa Gerasa urbem Arabiae XV ab ea millibus distans contra occidentem, qui Arga appellatur, quod interpretatur Symmachus, mensuram. |
60 | Interpretatur autem Argob maledicta sublimitas. Et quae est maledicta sublimitas, nisi fastus superbiae, quae interpretatur anathema tristitiae? Ermon regio Hebraeorum est, quam obtinuit Iesus. Hebraeus vero, quo praelegente Scripturas didici, affirmat montem Hermon Paneade imminere, quam quondam tenuerunt Evaei et Amorraei, de quo nunc aestivae nives Tyrum ob delicias deferuntur. Cene regio principum Idumaeorum interpretatur, possessio: Evila, ubi aurum purissimum, quod Hebraice dicitur Zaab, et gemmae pretiosissimae, carbunculus smaragdusque nascuntur. |
61 | Est autem regio ad orientem vergens, quam circuit de Paradiso Phison egrediens, quem nostri mutato nomine Gangen vocant. Sed et unus de minoribus Noe Evila dictus est, quem Iosephus refert cum fratribus suis a flumine Cofene et regione Indiae usque ad eum locum, qui appellatur Hicira, possedisse. Sed et Ismael in solitudine Evila habitasse scribitur, quam sancta Scriptura ait esse in deserto Sur contra faciem Aegypti, et tendere usque ad terram Assyriorum. |
62 | Interpretatur autem Evila dolens, sive parturiens. Ephratha regio Bethlehem, civitas David, in qua natus est Christus. Est autem in tribu Iuda, licet plerique male aestiment in tribu Beniamin iuxta viam, ubi sepulta est Rachel, quinto milliario ab Hierusalem, in eo loco, qui a LXX vocatur Hippodromus, sicut legimus in libro Paralipomenon. |
63 | Interpretatur autem Ephratha, ubertas, sive pulverulenta. Elath regio principum Edom, et civitas Esau in decimo a Petra milliario contra orientem. Interpretatur enim Elath ad solum, vel solitarius, aut unum. Philistim, quae nunc dicitur Ascalon, et circa eam regio est Palaestinae. Philistim enim interpretatur ruina duplex. Gerara, ex cuius nomine Geratinea, vocatur regio transdoromam procul ab Eleuteropoli, millibus XXV ad meridiem. |
64 | Erat autem olim terminus Chananaeorum ad australem partem, et civitas metropolis Palaestinae. Scriptura commemorat fuisse eam interCades et Sur, hoc est, inter duas solitudines, quarum una Aegypto iungitur, ad quam populus trans fretum Rubri maris pervenit. Altera vero Cades usque ad Sarracenorum eremum extenditur. Interpretatur autem Gerara ruminationem vidit, sive macherias. Gesse regio Aegypti, in qua habitavit Iacob cum liberis suis. |
65 | Gesse interpretatur, appropinquans adpalpationi eorum, sive vicinitas. Idumaea regio Esau, quae ex eo, quod ille Edom vocabatur, nomen accepit. Est autem circa urbem Petram, quae nunc dicitur Gabalene. Iotheth regio principum Edom in cadem, de qua et supra diximus, Gabalene. Messe regio Indiae, in qua habitaverunt filii Iectan filii Eber. Messe quippe interpretatur aqua rara, vel elatio. Theman regio principum Edom in terra Gebaletica, Theman filio Elipham Esau sortita vocabulum, sed usque hodie est villa, Theman nomine, distans ab urbe Petra V millibus, ubi et Romanorum militum praesidium. |
66 | Sed de quo loco Eliphas rex Themanorum, unusquisque filiorum Ismael appellabatur Theman. Sciendum autem, quod omnis australis regio Hebraice Theman dicitur. Interpretatur autem Theman, auster, vel Africus. Cedar, de quo in Ezechiele principes Cedar leguntur: sed et Hieremias et Isaias in visione Arabiae, huius vocabuli recordantur. Est autem regio in eremo Sarracenorum, a filio Ismaelis Cedar ita cognominata. |
67 | Cedar autem interpretatur tenebrae, vel maeror. Gotha regio Assyriorum; Gotha interpretatur principium. Decapolis, sicut in Evangelio legimus, decem urbium regio est trans Iordanem circa Hippum et Pellam et Gadaram. Fathures regio Aegypti iuxta Ezechielem et Hieremiam, in qua profugi habitavere Iudaei. Fathures vero interpretatur oris exploratio, sive buccella luminis, vel os turturis. |
68 | Gellam Sur regio allophylorum; porro Gella interpretatur migra vel transmigranti. Gessur regio alienigenarum in Syria: nam Gessur interpretatur iuxta lumen meum, vel applicans se lumini meo. Galilaea dicitur regio. Nam duae sunt Galileae, e quibus una Galilaea gentium vocatur, vicina finibus Tyrorum, ubi et Salomon XXV civitates donavit Hiram regi Tyri in sorte tribus Nephthalim: altera Galilaea dicitur circa Tiberiadem, et stagnum Genesareth in tribu Zabulon. |
69 | Interpretatur autem Galilaea volutabilis, aut transmigratio perpetrata, vel rota. Gamela regio Idumaeorum, pro qua Aquila et Symmachus interpretantur vallem salis. Macha regio regis Gessur, interpretatur Macha mollitus, sive confractus. Masagam regio Moabitarum, ut scribit Hieremias. Masaga interpretatur requirentem sive retinentem. |
70 | Misor regio Moab iuxta Hieremiam, interpretatur directa sive campestris vel tribulatio. Masfath regio Moabitarum, sicut in Hieremia legimus. Posita est autem et supra in Isaia. Interpretatur autem Masfath aquarum impetus habens tempora. Maon regio Moabitarum iuxta Hieremiam. Maon interpretatur habitaculum. |
71 | Magedan, ad cuius fines Matthaeus evangelista scribit Dominum pervenisse: sed et Marcus eiusdem nominis recordatur, nunc autem regio dicitur Magedana circa Gerasan. Magedon enim interpretatur pomorum eius, sive coenacula eius. Nebeoth regio, de qua scribit Isaias. Nam Nebeoth interpretatur prophetans. Ofyr est locus, unde (sicut in Regnorum libris legimus) aurum afferebatur Salomoni: fuit autem unus de posteris Eber, nomine Ofyr, ex cuius stirpe venientes a fluvio Cofene usque ad regionem Indiae, quae vocatur Hieria, habitasse refert Iosephus, a quo puto et regionem vocabulum consecutam. |
72 | Ofyr autem interpretatur ignominia. Reblatha regio est Babyloniorum, sive urbs, quam nunc Antiochiam vocant. Reblatha vero interpretatur multa ista, sive multitudo. Saron, cuius et Isaias meminit, dicens: In paludes versus est Saron. Usque ad praesentem autem diem regio inter montem Thabor et stagnum Tiberiadis appellatur: sed et Caesaria Palaestinae usque ad oppidum Ioppe, omnis terra, quae cernitur, dicitur Saronas. Interpretatur vero Saron princeps moeroris. Sefela, sicut scribit Isaias, pro qua Aquila campestrem, Symmachus vallem interpretantur, usque hodie omnis regio iuxta Eleutheropolim campestris et plana, quae vergit ad aquilonem et occidentem, Sefela dicitur. |
73 | Thalassar regio est Syriae; Thalassar autem interpretatur appensus princeps; Aethiopum regio ab Indo flumine consurgens iuxta Aegyptum in Nilum et Oceanum in meridie sub ipsa solis vicinitate iacet. Chanaan, filius Cham, obtinuit terram a Sidone usque ad Gazam, quam Iudaei deinceps possederunt, eiectis Chananaeis. Interpretatur autem Chanaan motus eorum, vel negotiator, aut humilis. |
74 | Significat autem Chanaan cupidos et avaros infirmarum rerum et sectatores saecularium negotiorum, quos amovendos a suis sedibus constat, quia mundus transit et concupiscentia eius. Pontus regio multarum gentium iuxta mare Ponticum, quod Asiam, Europamque disterminat. Pontus vero interpretatur inclinans. Saronas, quae interpretatur campestris, regio est Palaestinae usque ad oppidum Ioppe pertingens. |
75 | Sarona quoque interpretatur cantans tristitiam. Post Asiam ad Europam stylum vertimus. Europa quippe (ut gentiles ferunt) Agenoris regis Libyae filia fuit quam Iupiter ab Africa raptam Cretam advexit, et partem tertiam orbis ex eius nomine appellavit. Iste est autem Agenor Libyae filius, ex qua Libya, id est Africa fertur cognominata. |
76 | Unde apparet prius Libyam accepisse vocabulum, postea Europam. Europa autem in tertiam partem orbis divisa incipit a flumine Tanai, descendens ad occasum per septentrionalem Oceanum usque in fines Hispaniae: cuius pars orientalis et meridiana a Ponto consurgens, tota mari magno coniungitur, et in insulis Gadis finitur. Prima Europae regio Scythia inferior, quae a Maeotidis paludibus incipiens, inter Danubium et Oceanum septentrionalem usque ad Germaniam porrigitur, quae terra generaliter propter barbaras gentes, quibus inhabitatur, barbarica dicitur. |
77 | Huius pars una Alania est, quae ad Maeotidas paludes pertingit: post hanc Dacia, ubi et Gothia; deinde Germania, ubi plurimam partem Suevi incoluerunt. Germania post Scythiam inferiorem a Danubio inter Rhenum fluvium Oceanumque conclusa, cingitur a septentrione et occasu Oceano, ab ortu vero Danubio, a meridie Rheno flumine dirimitur; terra dives virium, ac populis numerosis et immanibus. |
78 | Unde et propter fecunditatem gignendorum populorum Germania est dicta. Gignit aves Hyrcanias, quarum pennae nocte perlucent. Bisontes quoque feras et uros atque alces parturit. Nutrit et gemmas, crystallum et succinum. Callaicum quoque viridem, et ceraunium candidum. Duae sunt autem Germaniae, superior iuxta septentrionalem Oceanum, inferior circa Rhenum. Provincias autem, quas Danubius a barbarico ad Mediterraneum mare secludit, prima est Moesia, a messium proventu vocata. |
79 | Unde et eam veteres Cereris horreum nuncupabant. Haec autem ab Oriente ostiis Danubii iungitur, ab Euro vero Thraciae, a meridie Macedoniae, ab occasu Istriae copulatur. Post Moesiam autem Pannonia est, inde Noricus ager frigidus et parcius fructuosus, post quem Rheticus frugibus ferax, qui excipit Galliam Bellicam. Thraciae Thiras Iaphet filius veniens nomen dedisse perhibetur: alii a saevitia incolarum Thraciam appellatam dixerunt. Huic ab oriente Propontis et urbs Constantinopolis opposita est. |
80 | A septentrione vero Ister obtenditur, a meridie vero Aegaeo mari adhaeret, ab occasu Macedonia illi subiacet, cuius regionem olim diversi populi, Massagetae, Sarmatae, Scythae et aliae plurimae nationes incoluerunt. Ampla est enim, ideoque plurimas continuit gentes. Ebrum fluvium Thracia fundit, qui etiam gentes barbarorum plurimas tangit. Graecia a Graeco rege vocata, qui cunctam eam regionem incoluit. |
81 | Andromacha de Pyrrho Molossum genuit, a quo pars Epiri Molossia dicta est. Sunt autem provinciae Graeciae septem, quarum prima ab occidente Dalmatia, inde Epirus, inde Hellas, inde Thessalia, inde Macedonia, inde Achaia, et duae in mari, Creta et Cyclades. Illyricus autem generaliter omnis Graecia est. |
82 | Dalmatiam a Delmi, maxima eiusdem provinciae civitate, traxisse nomen perhibetur; adhaeret autem ab oriente Macedoniae, a septentrione Moesiae, ab occasu Histria terminatur, a meridie vero Adriatico sinu clauditur. Epirus a Pyrrho Achillis filio cognominata, cuius pars Chaonia, quae ante Molosia dicta est a Molosso filio Pyrrhi, quem de Andromacha habuit; sed postquam occisus est Pyrrhus Orestis insidiis, Andromacham Helenus suscepit, tenuitque regnum privigni, qui successerat patri, a quo Molossia dicta est pars Epiri, quam Helenus postea a fratre Chaone, quem in venatu per ignorantiam dicitur occidisse, Chaoniam nominavit, quasi ad solatium fratris exstincti. |
83 | Hellas dicta a rege Hellene Deucalionis et Pyrrhae filio a quo et prius Graeci Hellenes nuncupati sunt. Ipsa est Attica terra, Acte prius dicta. Nam Cranous quidam Graeciae indigena fuit, ex cuius filia, Attis nomine, Attica terra est vocata: haec inter Macedoniam et Achaiam media iacet, Arcadiae a septentrionali parte coniuncta. |
84 | Ipsa est vera Graecia, ubi fuit Athenae civitas, mater liberalium litterarum, et philosophorum nutrix, qua nihil habuit Graecia clarius atque nobilius. In ea est et Marathonius campus, opinione quondam praelii cruentissimus. Helladis autem duae sunt provinciae, Boeotia et Peloponnesus. Boeotia autem dicta hac ex causa. |
85 | Dum Cadmus Agenoris filius Europam sororem a Iove raptam ex praecepto genitoris quaereret, nec reperiret, patris iram formidans, confirmato animo elegit exsilium. Nam bovis forte conspectae secutus vestigia, amplexus est sedem, ubi illa recubuerat: sicque locum de nomine bovis Boeotiam, ubi et Thebas urbem construxit, in qua olim civilia bella detonuerunt, et ubi nati sunt Apollo et Hercules maior ille Thebanus. |
86 | Eadem est Aonia vocata a fonte quodam Apollini et musis consecrato, qui in eadem Boeotia est. Peloponnesus vero secunda pars Helladis a Pelope regnata atque vocata. Thessalia a Thessalo rege cognominata, quae ad meridianam plagam Macedoniae coniuncta est, cuius a tergo Pieria est. Multa in Thessalia flumina et oppida, inter quae praecipue Thessalonica; ibi est et mons Parnassus quondam Apollini consecratus. |
87 | Thessalia patria Achillis, et origo Lapitharum fuit, de quibus fertur, quod hi primo equos frenis domuerint. Unde centauri dicti sunt. In Thessalia primum solidi aurei facti sunt, domandorum quoque equorum usus repertus est. Macedoniae in exordio ab Emutio rege Emathiae nomen erat, sed Macedo, Deucalionis maternus nepos, postquam ibi accepit principatum, mutavit vocabulum Macedoniamque a suo nomine dixit. |
88 | Est autem confinis ab oriente Aegeo mari, a meridie Achaiae, ab occasu Dalmatiae, a septentrione Moesiae. Patria Alexandri Magni, et regio aureis venis argenteisque opima, lapidem quem paeantidem vocant, ista gignit; mons Olympus in ea est, qui excellenti vertice tantus attollitur, ut in cacumine eius nec nubes nec venti sentiantur. |
89 | Achaia ab Achaeo rege et urbs et provincia appellata est. Haec pene insula est. Nam absque septentrionali parte, qua Macedoniae iungitur, undique septa est mari. Ab oriente enim habet Mirtheum mare, ab euro Creticum, a meridie Ionium, ab Africo et occasu Cassiopas insulas, a sola septentrionali parte Macedoniae vel Atticae terrae adiungitur. Huius caput est urbs Corinthus, Graeciae decus. Inachus est Achaiae fluvius. |
90 | Arcadia sinus Achaiae est, ut platani folium, inter Ionium et Aegaeum mare exposita, quam Arcas Iovis et Calistae filius, Pelasgis in ditionem redactis, ex suo nomine Arcadiam nuncupavit. Ipsa est Sicyonia a Sicyone rege, a quo et regnum Sicyoniorum est dictum. Habet autem Arcadia fluxium magnum Erimantum, asbeston quoque lapidem, qui semel accensus nunquam exstinguitur; candidissimae etiam merulae ibi nascuntur. |
91 | Pannonia ab Alpibus Apenninis est nuncupata, quibus ab Italia secernitur: regio vero fortis et solo laeta, duobus satis acribus fluviis, Drabo Saboque vallata. Coniungitur autem cum Norico et Retia, habentibus ab oriente Moesiam, ab euro Istriam, ab Africo vero Alpes Apenninas. Habet ab occasu Galliam Belgicam, a septentrione Danubii fontem vel limitem, qui Germaniam Galliamque secernit. |
92 | Italia olim a Graecis populis occupata, magna Graecia appellata, deinde a regis nomine Saturnia, mox et Latium dicta, eo quod idem Saturnus, a Iove sedibus suis pulsus, ibi latuerit. Postmodum ab Italo rege ibi regnante nuncupata est. Cuius situs longitudine amplius quam latitudine a Circio in Eurum extenditur, a meridie Tyrrheno mari, ab aquilone Adriatico clauditur, ab occiduo Alpium iugis finitur: terra omnibus in rebus pulcherrima, soli fertilitate, pabuli ubertate gratissima. Habet lacus, Benacum atque Lucrinum: fluvios, Eridanum et Tiberim, et tepentes fontibus Baias; gignit gemmas, syrtitem, lyncurium et corallium. Boam quoque serpentem, lyncem feram et Diomedeas aves. |
93 | Italia autem et Hispania idcirco Hesperiae dictae, quod Graeci Hespero stella navigent et in Italiam et in Hispaniam. Quae hac ratione discernuntur. Aut enim Hesperiam solam dicis, et significas Italiam: aut addis ultimam, et significas Hispaniam, quia in occidentis est fine. Tuscia pars Italiae, Umbriam vero (historiae narrant) eo quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerit, ob hoc Umbriam Graece cognominatam. |
94 | Est enim in iugis Apennini montis sita, in parte Italiae iuxta meridiem. Etruria pars Italiae dicta, quod eius fines tendebantur usque ad ripam Tiberis quasi eteros oros. |
95 | Nam eteros alter, oros finis vocatur. Romae enim finis antea unam tantum Tiberis ripam tenebat. Alii Etruriam dictam ab Etrusco principe putant. Item et Tyrrhema a Tyr |