monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 1
>>> Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA II.

EPISTULA PRIMA. PETRUS SHOW APPARATUS

1 Ecce rediit rex, Marte succincti duces iam domesticos lares revisunt, apparatus bellicus conquievit, nullus episcopum militare cogit, fervor aestatis qui timebatur fugit, autumni temperies ad procedendum arridet, messes in horreis reconditae sunt, musta iam in doliis fervent, nulla domus necessitas, nulla reipublicae cura, iter amici ad amicum impediunt. Exclusa sunt omnia, quae obtendi solebant, non veniendi argumenta, solum velle aut nolle, absque negotiorum involucris, absque excusationum operculis, iam nude retectum patebit.
2 Ipse insuper dominus Hugo, qui solus exspectabatur comes itineris, vel Vizeliacum, vel Autisiodorum, vel etiam Trecas, si a vobis iussum fuerit, adibit; et si ante praemissus partibus vestris nuntius hoc dixerit, die Nativitatem beatae Virginis subsequente, ad vos iturus iter arripiet, nec quousque vos vestris Cluniacensibus reconsignet, dimittet.
3 Et quia desiderium, imo esuriem vos videndi satis, ut credo, aliae litterae loquuntur, taceant istae, ne forte toties iterata legatio, dum nihil efficit, subtilius inspicientibus videatur aut superflua, aut contempta.