EPISTULA II. SHOW APPARATUS
| 1 | De paupere vena ingenii nostri vestris litteris respondere parabam. Repressi tamen me, ne eloquentia vestra paupertatem verborum meorum sepeliret. Abbas Claraevallensis praesens erat. Carnotensis episcopus domos nostras obsederat. Nicolaus meus, imo et vester, Roma redibat, comes Theobaldus pro negotiis suis instanter et constanter me perurgebat. |
| 2 | Et ecce litterae amici, manus amici ingrediuntur. Furor me ipsum omnibus, imo et mihi, et gaudentes oculi desiderata pagina perfruuntur. Obstupui, fateor, et dulcedine litterarum, et exstirpatione negotiorum, quae vos ita ore aureo suppressistis. Vere rediit rex, siluit armorum strepitus, aeris aspiravit clementia, sed messes in horreis reconditae non sunt, quia eas messores non invenerunt. Spes fuit in oculis, sed ecce luctus in manibus, quia tempestas a Domino immissa, faciem terrae nostrae vindemiavit. |
| 3 | Musta in doliis non sunt, quia vineae nostrae vix adhuc maturescere coeperunt. Frequens episcopatus nostri necessitas, rei cura familiaris, prohibent ne exeamus. Sed, si negotiis credimus, quando negotia finem habebunt? Eripiam me de corpore mortis huius, et ibo ad illum, quem diligit anima mea, ut videam voluntatem Domini, et visitem templum eius. |
| 4 | Quinta die ante festivitatem sancti Remigii, domnum Hugonem Trecis habere volumus, ut cum illo, et per illum, quos videre desideramus, iam tandem videre possimus. |