EPISTULA III. INNOCENTIO, PETRUS, SHOW APPARATUS
| 1 | Si quid minus sapienter dixero, rogo ut pietas paterna supportet. Nam fortassis ineptum esse poterit, sed indevotum erga vos esse non poterit. Pro domino rege Franciae, magno, nobili et speciali filio vestro, benignitatem apostolicam deprecor, ut quia non solum rex est, non solum magnificus rector Christiani populi est, sed etiam quia opus manuum vestrarum est, quem ad regnum provexistis, quem sacris manibus vestris inunxistis, quem Gallis nostris potentiorem patribus regem designastis, si quid forte adhuc ut aetate iuvenis inconsulte egit, ei condescendatis, et eius forte errorem sapientiae vestrae velamine contegatis. |
| 2 | Est enim patris, ut filii, et maxime tanti, et errorem emendet, et honorem conservet. Hoc pro dissidio, quod inter ipsum et dominum Bituricensem archiepiscopum est, dico. Est enim, sicut sensi, res non levis, et, ne de gravi incepto graviorem vergat in exitum, multum cavenda. Spiritus autem consilii, qui spirat ubi vult, qui per vos Ecclesiae suae per totum orbem diffusae assidue consulit, etiam nunc per vos regno Franciae non vili portioni Ecclesiae suae consulat, et tam de his quam de omnibus, unctio eius cor vestrum edoceat. |
| 3 | Nam non est meum ultra procedere, vel sapientiam vestram, cui per Dei gratiam utile consilium non deerit, quid in isto negotio agendum sit, edocere. Praeterea notum facio, Luxoviense monasterium, cui anno praeterito per fratres nostros Cluniacenses providere voluistis, et vere, sed brevi tempore providistis, in deteriorem statum quam prius fuerat relapsum, omni pene monastica religione et observantia destitutum, parum a saecularibus differre, in tantum ut quod priscis temporibus cuncta Galliarum monasteria anteibat, nunc pene universa vix a longe sequi videatur. Additur ad hoc malum hebetudo, ne dicam stultitia pastoris, qui ita gregi proprio praeest, ut iam fere de abbate nihil ei nisi nomen supersit. |
| 4 | Quid plura dicerem? Omne caput languidum, et omne cor moerens. A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas. Provideat Pater filiis. |