EPISTULA IV. INNOCENTIO, PETRUS, SHOW APPARATUS
| 1 | Magister Petrus sapientiae vestrae, ut credo, optime notus, nuper a Francia veniens, per Cluniacum transitum fecit. Quaesivimus quo tenderet. Gravatum se vexationibus quorumdam, qui sibi, quod valde abhorrebat, nomen haeretici imponebant, maiestatem apostolicam se appellasse, et ad eam confugere velle respondit. Laudavimus propositum, et, ut ad notum et commune refugium confugeret, admonuimus. |
| 2 | Iustitiam apostolicam, quae nulli unquam etiam extraneo vel peregrino defuit, sibi non defuturam diximus. Misericordiam ipsam, ubi ratio postularet, sibi occursuram promisimus. Venit interim dominus Cisterciensis abbas, et de pace ipsius et Domini Clarevallensis, cuius causa appellaverat, nobiscum et cum ipso pariter egit. |
| 3 | Dedimus et nos operam paci eius, et ut ad illum cum ipso iret, hortati sumus. Addidimus hoc monitis nostris, ut si qua catholicas aures offendentia aut scripsisset aut dixisset, hortatu eius et aliorum bonorum et sapientium, et a verbis suis amoveret, et a libris abraderet. Et factum est ita. Ivit, rediit, cum domino Claraevallensi, mediante Cisterciensi, sopitis prioribus querelis se pacifice convenisse, reversus retulit. |
| 4 | Interim a nobis admonitus, magis autem a Deo, ut credimus, inspiratus, dimissis scholarum et studiorum tumultibus, in Cluniaco vestra sibi perpetuam mansionem elegit. Quod nos senectuti eius, debilitati eius, religioni eius congruere putantes, et scientiam eius vobis ex toto non incognitam, magnae fratrum nostrorum multitudini proficere posse credentes, voluntati eius assensimus, et, si sic benignitati vestrae bene placitum esset, benigne et cum gaudio nobiscum, vestris ut nostis per omnia, remanere concessimus. |
| 5 | Rogo igitur ego qualiscunque tamen vester, rogat devotissimus vobis Cluniacensis conventus, rogat ipse per se, per nos, per praesentium latores filios vestros, per has quas ut scriberem rogavit litteras, ut reliquos dies vitae et senectutis suae, qui fortasse non multi sunt, in Cluniaco vestra eum consummare iubeatis, et ne a domo, quam velut passer, ne a nido, quem velut turtur, invenisse se gaudet, aliquorum instantia aut expelli aut commoveri valeat, more quo omnes bonos colitis, et etiam istum dilexistis scuto defensionis apostolicae protegatis. |