EPISTULA V. INNOCENTIO, PETRUS, SHOW APPARATUS
| 1 | Confisus de benignitate paterna soleo filiali praesumptione etiam remotos et ignotos maiestati apostolicae commendare. In quibus quia me saepe exauditum persensi, de notis et proximis me magis audiendum esse speravi. Unde domnum Heraclium Lugdunensem canonicum, nostrum carne germanum, pietati apostolicae de ea confixus, commendo: cui nulla alia urbem adeundi causa exstitit, quam ut Patrem viseret, eiusque animum multiplicibus filiorum utilitatibus occupatum, sibi arctius conciliaret. |
| 2 | Rogo pro eo, nec rogare erubesco, quoniam testimonium praeteritae iuventutis eius maxime inter saeculares, ut dicitur, clericos, nec in precibus confundit, nec aures vestras ab his exaudiendis avertit. Quaerat hoc, si placet, diligentia pristina, a Lugdunensi, in qua educatus et magis conversatus est, Ecclesia, quaerat et a domino Stephano archidiacono, cui si credi debeat, vos ipsum iudicem facio. |
| 3 | Suscipiatur ergo, obsecro, in affectu vestro, foveatur in gremio vestro, ut cum se a gratia vestra senserit non exclusum, ea instantius agere studeat, pro quibus et Dei et vestram gratiam sibi multiplicius acquirat. |