EPISTULA VI LIONI STEPHANO PETRUS, SHOW APPARATUS
| 1 | Praeceptum Apostoli est: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Item eiusdem mandatum est: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Haec ego et similia sacrae legis iussa attendens, fraternae charitati et paci, sicut mihi conscientia attestatur, omnem iam ab antiquo operam dare disposui. |
| 2 | Nec istud dilectionem vestram ex toto latere arbitror, cum excepto praeteriti anni discidio, iam per viginti fere annos nulla inter Lugdunensem et Cluniacensem Ecclesiam lis, nullum iurgium, nulla vel parva amicitiae laesio Christo corda nostra ad invicem uniente, contigerit. Hanc unitatem temporibus reverendae memoriae Hubaldi, Rainaldi, Petri, archiepiscoporum, devote conservare studui, et ut a nostris integre conservaretur, pro posse semper effeci. |
| 3 | Servavi igitur, et semper, ut dictum est, servare proposui, inter nostros et vestros pacis et concordiae bonum: nec quosdam etiam antecessorum in saepe commovendo animos vestros secutus sum, et ut vinculum huius charitatis indissolubile maneret, assidue facere nisus sum. Admiror ergo, et adhuc familiarem coram vobis querelam depono, quod pactum pacis, in quod per manus sapientium et religiosarum personarum nondum finito anno convenimus, non quidem omnes, sed quidam vestrum ut mihi relatum est, dissolverunt, et ne apud Villamfrancam domnus Lugdunensis archiepiscopus secundum placiti tenorem, coemeterium dedicaret, etiam publice prohibuerunt. |
| 4 | Quod utrum fieri debuisset, ipsi videte. Ut tamen quidquid ad nos pertinet, verbo et opere impleatur, moneo reverentiam vestram, et ne fastu aliquo me hoc dimittere putetis, etiam rogo, ut morbum discordiae nuper sanatum nequaquam rursus serpere permittatis, et iam pacem, quam nos vobis non ficte servare volumus, vos quoque nobis ex corde servetis. |
| 5 | Et ne in quemlibet vel parvum obicem, pes inter nos mutuae pacis offendat; si quid forte de tenore pacti, quod tamen nescimus, restat implendum, parati sumus implere, et omnem, quantum in nobis est, materiam discidii vel scandali amputare. Non solum enim vobiscum, quos sicut viros ecclesiasticos decet, pacem diligere credimus; sed etiam cum his, qui oderunt pacem si fieri posset, pacifici semper esse vellemus. |