monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 7
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA VI LIONI STEPHANO PETRUS, <<<     >>> EPISTULA VIII. MILONI , PETRUS,

EPISTULA VII. INNOCENTIO, PETRUS, SHOW APPARATUS

1 Verbosus saepe sum vobis, et sicut timeo, onerosus. Consolatur hunc meum timorem pietas paterna, quae vix filiis solet irasci: et si irascitur, cito solet placari. Clerus Luxoviensis, et populus, et tota simul, ut audivi, Ecclesia destituta morte episcopi sui, domnum Arnulfum Sagiensem archidiaconum, sibi in pontificem et pastorem elegit, et a domno Rothomagensi, ad quem iure canonico consecratio spectabat, consecrari more ecclesiastico fecit.
2 Eum, inquam, elegit, eum consecrari fecit, non solum quia optimi et singularis inter suos testimonii persona est, non solum quia nobilis litteraturae est, non solum quia prudentia et strenuitate vobis, ut credo, non incognitus est; sed quia vester specialis filius, et Romanae Ecclesiae ab ipsa adolescentia familiaris alumnus est.
3 Nam quis eum Romanae Ecclesiae alumnum non agnovit, qui eum audivit? Quis eum non a puero educatum in sinu Romanae Ecclesiae non putavit, quicunque eum de illa loquentem advertit? Quis non eum vere vestrum, quantum ad spiritum spectat, filium iudicavit, qui eius non tantum verba audire, sed, quod nostro tempore perrarum est, scripta legere potuit?
4 Quae, sicut Salomon ait: non agnoscitur in bonis amicus, nec absconditur in malis inimicus, ita eum amicum schismatis tempore prodiderunt, ut pene superfluum sit eum nos de fidelitate et amicitia commendare, quem tanti tempestatum et turbinum tumultus, fidissimum et devotum alumnum noscuntur probasse.
5 Prosit ergo Ecclesiae, quae eum elegit, quae illum sibi hac fiducia pastorem praefecit, quod honestatem in eo, quod scientiam, quod in iuvenili aetate morum maturitatem, quod tandem in eius promotione vestram gratiam concupivit. Prosit, ut eius electio et consecratio a sede apostolica confirmetur, nec contra eum non solum eius, sed et totius Ecclesiae Dei, quae in partibus illis est, hostis, comes Andegavorum aliquatenus audiatur. Quidquid enim dixerit, quidquid sub nomine appellationis a se factae praetenderit, certum est eum appellasse, non ut gravatum, sed ut gravare volentem; non, ut oppressum, sed ut opprimere cupientem; nec ut iustitia pro se faceret, sed ut iniquitas aequitatem, ut falsitas veritatem vinceret, meditantem. Ne enim episcopus Luxoviensis Ecclesiae fieret, voluit nequitiae suae moras lucrari, ut pastore absente, non esset qui lupo resisteret, nec esset qui morsibus belluinis ne gregem Dei pessundarent, vel in modico obviaret.
6 Videat haec omnia sapientia vestra, provideat his omnibus pietas vestra, et, ne tyrannus, ut dicitur, appellatione apostolica non tyrannis, sed indigentibus debita, abutatur, permittat prudentia vestra.