monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 9
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA VIII. MILONI , PETRUS, <<<     >>> EPISTULA X. INNOCENTIO, PETRUS,

EPISTULA IX. INNOCENTIO, PETRUS, SHOW APPARATUS

1 Imperator Hispanus, magnus Christiani populi princeps, devotus maiestati vestrae filius, licet apud pietatem vestram multum possit et posse debeat, tamen, quia inter modernos reges praecipuus amicus et benefactor Cluniacensis Ecclesiae est, me ad praesens mediatorem et apud vos intercessorem elegit.
2 Pro quo ut exaudiri merear, quod facerem, si praesens essem, nunc absens facio; et me cum omnibus fratribus meis, filiis vestris, qui hoc audire potuerunt, ad pedes pietatis vestrae, non tantum corde, sed etiam corpore ipso prosterno. Oro, ut quorum preces tam paterne, tam benigne, toties et toties vestri gratia admisistis, hac saltem vice nequaquam benignitate solita repellatis.
3 Largitas enim paternae gratiae, qua nos pene semper audire soletis, ubique diffusa, ab omnibus audita, trahit multos ad nos, et frequentatis precibus compellit nos fatigare vos. Sed non ego pro rege Hispano, non pro Romano, non pro quolibet mortalium preces funderem, si id iustitiae repugnare cognoscerem. Unde licet earum rerum, quibus non interfui, testis esse non possim, sapientum tamen multorum, magnorum, probatorum etiam virorum testimonio, non minus quam oculis meis vel auribus credere compellor. Horum itaque omnium attestatione, ex quibus multi clerici, quidam monachi, nonnulli episcopi sunt, electionem Domini Salamantini episcopi in archiepiscopum Sancti Iacobi, ab omni clero, ab omni populo, canonice, pacifice, communiter factam, praedictus imperator per humilitatem meam maiestati apostolicae repraesentat.
4 Et quia illa Ecclesia, ad quam electus est, tanti apostoli corpore gloriosa, tot sedis apostolicae privilegiis sublimata, inter omnes Hispanas Ecclesias caput extulit, nobilem, prudentem, honestam, probatam personam, prae aliis terrae illius Ecclesiis requirebat. Quam se invenisse tandem in isto laetata, eum sibi, ut dictum est, concorditer in pastorem elegit.
5 Unde, si quis post illam communem et solemnem electionem, alicui proprio commodo inservire volens, ab illo descivit, provideat sollicitudo paterna, ne illi liceat ob privatum lucrum bona publica impedire, vel ea de causa pacem tantae Ecclesiae perturbare. Astat igitur, et ad fores vestrae misericordiae manu nostra pulsat imperator Hispanus, Sancti Iacobi clerus et populus, ut electum suum non sublimiter, non superbe, sed humiliter et mansuete ad vos venientem, suscipiatis, vinculum apostolicae severitatis, quod modeste pertulit, resolvatis, et, quod potestatis vestrae solius est, translationem eius de Salamanca ad urbem Sancti Iacobi apostoli concedatis.
6 Et ut apud pium Patrem legati contemplatione, ipsa possit iuvari legatio, vobis cognitum et dilectum venerabilem fratrem nostrum Natalem, nuper Resbaci abbatem, paternitati vestrae direximus. Quem quia a Mariae otio, quod apud nos elegit, invitum et reclamantem nostris viribus non potuimus, ad hoc suscipiendum negotium, cui resistere non potuit, obedientiae virtute compulimus.
7 Unde, si placet, quem nos exasperavimus mittendo, vos laetificate effectum precibus annuendo.