EPISTULA X. INNOCENTIO, PETRUS, SHOW APPARATUS
| 1 | Dominus Hugo Turonensis archiepiscopus festinans adire maiestatis vestrae praesentiam, in ipso devotionis suae itinere apud Charitatem morbo correptus est. Quo ingravescente, cum iam de vita desperare cogeretur, monachicum ibidem indumentum suscepit, et per manum prioris nostri de Charitate, religionis habitu suscepto, Cluniacensis monachus effectus est. |
| 2 | Quod Turonensis Ecclesia audiens, et ne hac occasione pastoralem curam relinquere vellet formidans, domnum P. archidiaconem, domnumque Hugonem Nuceriensem abbatem cum aliis ad eum direxit, et ut ad ovile suum pastor rediret, omni studio, tota diligentia, summis precibus rogare curavit. Noluit ille, nec multorum et magnorum virorum precibus reditum persuadentibus, acquievit. |
| 3 | Instantibus illis, nec a coeptis precibus ullo modo desistere volentibus, et hoc tantum respondit nihil se horum prius facturum, quam res vobis innotesceret, et a paternitate vestra quod sibi faciendum esset audiret. Supplicat ergo, quantum potest, nobilis illa et magna Turonensis Ecclesia; supplicamus et nos. Rogat (quod longe praestantius est) ipsa, ut nobis videtur, iustitia, quatenus Patrem ad filios, pastorem ad oves, praelatum ad subditos, sublimitas vestra, cui omnium Ecclesiarum sollicitudo a Deo commissa est, redire persuadeat, et, si sponte noluerit, etiam invitum compellat. |
| 4 | Etenim; ut publica fama testatur, non mercenarius, qui videns lupum dimittit oves et fugit, sed pastor, qui pro domo Israel sibi commissa, murum se opponere et stare in praelio in die Domini consuevit. Sed unde rogo, unde supplico? Supplico quasi pro reo, cui aliquid indulgendum sit, cui commissum aliquod grave donandum sit. |
| 5 | Sed, si ego vos unquam agnovi, si dulcem affectum vestrum erga religionis professores, et maxime conservatores adverti, qui de bono melior, de clerico monachus, qui de communi schemate cleri ad Martini sui nigrum habitum conversus est, non indignus eius, et maxime prius adepta pontificali sede, iudicabitur. Redisset quidem, si magnos et sapientes viros audire voluisset, non deterior, sed iam melior factus ad sedem propriam; sed sapienti humilitate exspectare inde maluit sententiam apostolicam. |
| 6 | Non obsit ergo ei vel Ecclesiae suae (quod tamen superflue loquor) quod se totum dispositioni apostolicae proprio consilio, non alieno submisit; quod Martini, ut dictum est, habitum induit; quod tandem vester, et, ut sic dicam, magis proprie vester Cluniacensis monachus factus est. Placuit sanctitati vestrae in quibusdam aliis, quos nominare possem, episcopis, quod de communi clericorum vestitu, ad canonicalem habitum transierunt: placeat, et placebit, ut credo, quod magnus Turonensis archiepiscopus ad humilem monachorum habitum se convertit, et sic habitum et vitam in melius commutando, pontificali dignitati nihil melior factus detraxit. |