monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 11
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA X. INNOCENTIO, PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XII. GAUFRIDO , PETRUS,

EPISTULA XI. A. PETRUS, SHOW APPARATUS

1 Audiens a pluribus dignationem vestram propter exile servitium a nostratibus Remensis concilii tempore vobis impensum, supra meritum gratiosam nobis existere, ad referendas benevolentiae vestrae gratias per vos ab Hispanis primo redire disposui. Sed quia multiplex curarum distractio propositum immutavit, per vos, ut proposueram, redire non potui.
2 Quia ergo dilecto mihi praesentare non possum personam meam, dirigo epistulam meam: in qua me praesentem sentiat, et quod a me audiret, ab ipsa audiat. Relatum mihi est ab amicis communibus, reverentiam vestram episcopalibus negotiis iam usque ad senium detritam, magis magisque in dies atteri; et molestiis curarum irruentium oppressam, solito vehementius fatigari.
3 Cumque in Vita magni Martini scriptum legatur: Optata est seni missio post laborem, doleo laborare emeritum, qui iustis sudoribus missionem promeruit, et, ut mihi dictum est, de Marthae laboribus ad Mariae quiescentis transire otium concupiscit. Si tamen (quod salvo amicitiae iure loquor), esset animus victor annorum, et cedere nescius senectuti, vererer pontificalem sublimitatem a summis ad ima retrahere, et, ut de pontificatu ad monasticum ordinem transitum faceret, invitare.
4 Sed, quoniam locus humilior tutior esse solet, altior vero ruinam semper formidat, fugiendus est, ut mihi videtur, mons patens universis aurarum turbinibus, amplectenda est vallis, nullis aerum subiecta proventibus. Vallis haec Cluniacus vobis esse poterit, non solum humilitate, sed et situ ipso eamdem significante: quae multos non tantum inferioris, sed etiam vestri ordinis viros, pro Christo humiliatos suscepit, eosque suo tempore ad coelestem sublimitatem provexit. Non igitur timeat humiliari in terris, a Deo super coelos extollenda anima; nec pudeat eum se submittere hominibus, eum qui tali humiliatione conferri se non dubitat beatis spiritibus.