monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 12
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XI. A. PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XIII. PETRUS,

EPISTULA XII. GAUFRIDO , PETRUS, SHOW APPARATUS

1 Inter varias pectoris mei curas, ingessit se aliquando cogitatio de amicitia, et quem cui amicum vel praeponere vel supponere deberem, sollicita perquisivit. Cumque universas animae latebras perscrutans, abdita universa omni discusso nubilo penetrasset, invenit in amicitia nulli supponendum, pene omnibus praeferendum, quantum ad se, illum, illum certe meum Burdegalensem archiepiscopum, quem non dignitas pontificalis, non sublimitas temporalis, mihi in spirituali et vero amico associavit; sed animus terrena spernens, coelestibus inhians, mores compti, prudentia singularis, amicitia constans, et vere Christus ipse ad universa mutui amoris primordia se medium exhibens, indivisibiliter coniunxit. Hoc semper, ex quo Carthusiense iter sanctitatem vestram mihi notam fecit, firmissime cordi meo inhaesit, inhaeret, et per Dei gratiam perpetuo inhaerebit.
2 Haec quia praemittenda erant, praemisi; nunc quae ordine sequi debent, suppono. Ago quas possum gratias, quia non imparem in mutui amoris constantia vos inveni, quem de amici ad remotas Hispaniarum partes, et velut ad peregrina tendentis, mandatis precibus tam devotum conservatorem habui. Commendavi ei monasteria nostra, abbatias, prioratus et cellas: et ecce non eius tantum, sed et omnium nostrum voce attestante, fidissimum etiam in hoc commisso reperi.
3 Redire per provinciam vestram prius quidem disposueram; sed fortuitus rerum eventus, imo (quod verius est) Dei dispositio permutavit. Eapropter nec praesentia vestra mihi, ut nostis, charissima frui licitum fuit, nec de propositis Angeliacensis Ecclesiae, et aliis negotiis vobiscum loqui, vel conferre facultas fuit. Scripsi tamen inde domino papae, et omnia ei per proprios nuntios notificans, ipsi sanctitatis vestrae litteras destinavi.
4 Oportet autem, sicut novit sapientia vestra, et, ut inter nos tunc condictum fuit, rem secretam esse, ne dum corpus peccati in Ecclesia sancti Ioannis destruere quaerimus, re non suo tempore patefacta (quod Deus avertat) augeamus. Esse nostrum, super quo certificari vult sincera, humilis et sublimis benignitas et dignitas vestra, tale esse cognoscite.
5 Illud quidem praeteritum iter nostrum plus honoris quam personam, non dico Ecclesiam decet, habuit, quia, etsi non decuit personam, decuit Ecclesiam; profectus vero temporalis, non quantum cupiditas voluit, sed plus tamen quam meritum exegit. Quod vero ad personam spectat, utinam sospitatem corporis incolumitas spiritus aemularetur!
6 Quod autem ad Ecclesiam respicit, pace super omnia et mutua et generali fruitur, Christoque Domino suo ita ut nunquam, prout videtur, melius humiliter et devote deservit, et pro suo domino et Patre Burdegalensi archiepiscopo, a nobis saepius, ut dignum est, admonita, clementis Domini misericordiam deprecatur. Constantinum, super quo scripsistis, si hoc utile iudicatis, ad quartam leugam revocate, et de universis Cluniacensibus negotiis, non solum ut legatus, sed ut ipse Cluniacensis abbas secure disponite.
7 Nec enim absentem puto ubi vos estis, neque ubi ego sum, vos absens esse potestis. In fine, non tantum pro me et vestra Cluniacensi Ecclesia vos Deum sollicite exorare rogo; sed et bonos illos partiunt vestrarum viros, quos ad Christi militiam et servitutem semper accingitis et fovetis, quatenus ut idipsum faciant deprecemini, magis corde quam verbis imploro.