monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 15
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XIV. GUARINO , PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XVI. PETRO, BERNARDUS,

EPISTULA XV. SUGERIO, , PETRUS, SHOW APPARATUS

1 O infelix sors hominum, et, si dici fas esset, fortuna miseranda! Video saepe invitis oculis quos videre nollem. Videre non possum saltem per multa saecula semel, quos assidue cernere exoptarem. Ad quid istud? Instant et astant mihi saepe saeculares et duri rerum saecularium exactores, quos, si possem, ut dixi, summo studio evitarem.
2 Dilectum vero meum illum, illum, inquam, meum etiam antequam meum dilectum abbatem Sancti Dionysii, et ante utriusque abbatiam mihi charum, et post de charo charissimum factum, nec post longa tempora videre possum. Retinet eum Francia, nostraeque semper illum Burgundiae invidet, ut nunquam illum apud Cluniacum, nisi semel, videre potuerim. De hoc igitur familiarem querelam depono, gratias quas possum agens, quod licet seipsum nobis subtraxerit, beneficia tamen multimoda exhibere non desinit.
3 Attestantur hoc fratres nostri in vestris partibus commorantes, dicentes in causis et necessitatibus suis non modo Patrem monasterii Sancti Dionysii, sed et suum Cluniacenses in vobis invenisse abbatem. Doleo inde tamen, non quia vos semper nobis gratis gratus, sed quia nos nil invenientes quid respondere possimus, vestris beneficiis semper videmur ingrati.
4 Interim rogo, quantum possum, et supplico ut, vel Dei, vel amicitiae, vel regni vestri, in cuius ultimis partibus constituti sumus, occasione, in Cluniaco vestra ante proxime futuram hiemem vos videamus. Credo et si veneritis, quia, iuxta prophetiam, non tantum in futura vita, de qua hoc dictum est, sed etiam in praesenti gaudium et laetitiam videbitis, et gaudebitis, et laetabitur cor vestrum.