EPISTULA XVII. BERNARDO PETRUS, SHOW APPARATUS
| 1 | Quoniam tam dulcibus et iucundis amici litteris, quibus et ipse iucundus et citus occurrere debuissem, tardus rescriptor occurro, mirabitur fortassis solers sanctitas vestra, et segnitiei vel contemptui, ut timeo, deputabit. Sed absit utrumque, nec absit tantum, sed prorsus utrumque abest, cum fere nihil unquam, quantum ad litteras pertinet, vel libentius susceperim, vel studiosius legerim. |
| 2 | Tarditatis causa ex parte exstitit lator earum, qui Cluniacum veniens, nec me ibi inveniens, cum ipse non valde remotus, hoc est Marciani essem, litteras quas ferebat mihi nec detulit, nec misit, sed Cluniaci dimisit. Et ne velut accusare bonum virum videar, credo eum aut quibuslibet negotiis retractum, aut acerrimae, quae tunc incumbebat, hiemis austeritate, ne me conaretur adire, deterritum. |
| 3 | Moratus sum et ego ibidem, tam nivibus quam negotiis detentus per mensem, et vix in initio Quadragesimae domum redii. Suscepi tandem a subpriore, cui traditae fuerant, litteras illas vestras. Tractus est statim animus, et cum in affectum vestri multum ante caleret, longe amplius per easdem litteras flatu pectoris vestri succensus, nihil ultra frigidum tepidumve sibi inesse permisit. |
| 4 | Tractus, inquam, sicque tractus est, ut quod nunquam, nisi sacrorum reverentia librorum me fecisse memini, perlectam epistulam mox exosculatus sim. Et, ut eos quos poteram, quia tunc non omnes poteram, in vestrae charitatis affectum, more mihi solito excitarem, circumpositis quibusque, quod mihi soli legeram relegi, eosque erga vos in maiorem dilectionis affectum pro viribus commovi. |
| 5 | Recondi statim eas, et argenteis sive aureis, quos pro more mihi a patribus relicto, ad opus eleemosynae mecum ferre soleo, adiunxi. Nec incongrue. Nam super omne aurum et argentum vestra mihi gratia bona, vestra charitas est pretiosa. Rescribere quod animo insederat sequenti die statim volui; sed a quotidiano, imo pene continuo exactore alia reposcente prohibitus, conticui. |
| 6 | Imperavi mihi plane silentium, cui resistere non poteram, durissimus imperator, et cura multiplex infinitarum causarum, non uno tantum, sed multis me diebus silere coegit. Transibant quandoque quindecim dies, quandoque integer mensis, quandoque continui menses, quibus scribere semper nitebar, nec imperatore iam dicto permittebar. Rupi tandem importunum vinculum, et, licet aegre, iugum oneris et sceptrum exactoris furtim scriptitando superavi. |
| 7 | Ac ne superfluus videar, tantopere excusans tarditatem rescribendi, ipse excusare coegistis, dum dixistis: Non multum temporis est, ex quo scribens ad vos, coronam vestram debita veneratione salutavi, et non responditis mihi verbum; nec multo ante rursum ex urbe Roma vobis scripseram, et nec tunc quidem vel unum iota recepi. |
| 8 | Modo miramini quod revertenti nuper de Hispaniis nugas meas denuo vobis ingerere non praesumpsi? Quod si culpa est quacunque ex causa non scripsisse, sine culpa profecto non erit noluisse, ne dicam contempsisse, rescribere. Hoc quidem vos. Sed quid ego? Istud plane. Negare, inquam, culpam quam imponitis nullo modo possem, si tanto amico primo scribenti rescribere contempsissem. Fateor enim quod primum scribenti vero rescribere debuissem; sed, prout recolere possum, dum in urbe moraremini, scripsi ego prior, rescripsistis posterior vos. |
| 9 | Non ergo ad me pertinuit rescribere, qui prior scripseram; sed vestrum fuit rescribere, quia prior scripseram. Et potuissem quidem rescribere etiam rescribenti, sed plena scriptoque meo ad unguem satisfaciens responsio vestra silentium mihi imposuit respondendi. Quod si ita est, culpa mihi imposita me deserens, vos incipit intueri quia inculpabilem culpare, et sarcina aliena, ne dicam vestra, aggravare humeros fratris innocentis voluistis. |
| 10 | Quod vero vice alia idem a me factum dicitis, quia rei memoria menti non inest, responsio deest. Quae si forte adesse potuerit, aut probabilis excusatio, aut humilis satisfactio deesse non poterit. Sed addidistis: En in quo pro me faceret iustitia. Et ego: Interim iuxta causas praemissas pro me facit iustitia, quia apud me non invenitur culpa. |
| 11 | Iam non, si non parcerem, et laesum, quod de vobis dixistis, amicum me vocare potuissem et laesionis vel iniuriarum poenam merito exigerem. Sed parco more meo, sed cuncta etiam non rogatus remitto. Nullarum, ut dixistis, memor sum iniuriarum. Nam et hoc ad sequentem materiam pertinet, ut qui notas simultates de multorum cordibus non ludo, sed serio excludere satago, et ad excludendum vos incitare intendo, prior ipse omnibus indulgeam, et quod ut alii faciant laboro, ante ipse faciam. |
| 12 | Sed rursum forte dicetis: Itane iocari libet? Libet equidem, sed vobiscum. Vobiscum certe, sed non ita cum aliis. Nam, cum quibusdam aliis gravitatem excedere, vanitatem incurrere formidarem. At vobiscum vanitatem non vereor, charitatem, ne labatur, persequor. Unde dulce mihi est semper vobiscum loqui, et melleam inter nos charitatis dulcedinem iucundis sermonibus conservare. |
| 13 | Caveo enim, quantum possum de illorum fratrum numero esse, qui oderant Ioseph in corde suo, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. Utinam et sic (quod non glorians dico) omnes nostri vestrique fratres facerent, et a linea charitatis, qua sola post fidem, et baptismatis sacramentum fratres dicuntur, et qua speciali consanguinitate sibi iunguntur, non degenerarent, metuerentque, quod ait Apostolus, Periculum in falsis fratribus. Utinam plane hoc omnes facerent, et cor a cogitatu doloso, linguam iuxta psalmum quem frequentant, a verbo aspero custodirent. Videntur ista quae praemisi magna promittere, et velut ad peragenda maxima se praeparare. |
| 14 | Sed ne de his illud usitatum dicatur: Quid tanto dignum feret hic promissor hiatu? (HORAT., De art. poet., vers. 138.) fateor me non tantum maximam, sed nec magnam, nec modicam habere causam vobis scribendi: earum tamen rerum, quas magnas vel maximas saeculares aestimant, et de quibus se magnos vel maximos fieri posse filii saeculi sperant. |
| 16 | Est tamen magna, et in tantum causas omnes praecellens, ut excellentior omnibus ab Apostolo dicatur. Et si eius nomen quaeritur, ab eo charitas nominatur. Haec mihi tota, et sola causa scribendi fuit, quam me personae vestrae integram servare confido, quamque nostros vestrosque sibi ad invicem melius solito servaturos, vestro maxime studio non despero. |
| 17 | Nam, quantum ad eam charitatem spectat, quam vobis in abdito cordis mei iam ab antiquo reservo, videtur mihi quod aquae multae, ut scriptum est, non poterunt eam exstinguere, nec flumina obruere. Hoc in quibusdam casibus mihi saepe expertus videor, quod aquae multae non poterunt eam exstinguere, nec flumina obruere. Quando enim exstingui vel obrui poterit sincerus erga vos et ignitus mei pectoris affectus quibuslibet sinistri rumoris rivulis, cum nec aquae multae decimarum potuerint eum exstinguere, nec impetus Lingonensium fluminum obruere? |
| 18 | Nostis quod dico, nec ob aliud dico, nisi ut constantis in amoris proposito erga vos animi mei insignia recolens, stabilem de caetero me esse posse prudentia vestra praesumat. Praesumo et ego hoc idem de vobis, nec a cordis vestri penetralibus me cuiuslibet impulsu posse excludi confido. Sed, cum uterque nostrum pastor dicatur, cum ovilia nostra non parva ovium Christi multitudine sint referta, cum utrique praecipiatur: Diligenter agnosce vultum pecoris tui, videndum est si pecus nostrum nobis notum est, si valet, si languet, si debile, si robustum, si mortuum certe vel vivum. |
| 19 | Nam, cum dilectus ille discipulus dicat: Qui non diligit, manet in morte, quid ego de languore pecudis meae sollicitor, cum eam iam mortuam esse cognoscam? Si enim in morte manet qui non diligit, in qua morte manet qui odit? Si in morte manet qui non diligit, in qua morte manet qui detrahit? Ad quid hoc dico? |
| 20 | Cerno aliquos, tam de nostris ovilibus quam de vestris, adversum se invicem iurata bella suscepisse, et eos, qui in Domini habitare unanimes debuerant, a charitate mutila descivisse. Video eos de eiusdem Domini esse familia, de eiusdem Regis esse militia, eodem nomine Christianos, eodem et monachos nuncupari. Intueor non solum communis fidei vinculo, sed insuper eiusdem monasticae regulae iugo submissos: Dominicum agrum multis, sed diversis sudoribus excolere. |
| 21 | Et cum eos, ut dixi, Christianum nomen coniungat, cum monastica professio uniat; sola eos mentium nescio quae occulta, et nefanda varietas separat, et ab illa sincera cordium unitate, in quam videntur congregati, disgregat. Et, o res plena lamentis, nec ullis lacrymarum fontibus digne deflenda! superbum archangelum de coelis proiectum rursum coelestia occupasse, et qui in aquilone sedem suam stabilire non potuit, in meridiana, hoc est in splendidiore coeli parte, eam firmasse. |
| 22 | Vere ita plane, ita se fecisse gloriatur, quando, expulso eo qui habitat in coelis, et cuius locus non in mutuo rancore, sed in fraterna pace factus est, mentibus hominum professione coelestium, exemplo splendentium, iure tyrannico principatur. Cumque fortem illum, atrium suum diuturna pace custodientem, fortior superveniens vicerit, cum mundi principem foras eiecerit, cum solium eius, qui rex est filiorum superbiae, etiam in laicis Christianis everterit, quibus putas planctibus erit dolendum, si eversum in aliis nequitiae suae thronum Satan in monachorum cordibus erexerit? |
| 23 | Absit, absit ut ille qui sic a Salvatore enervatus dicitur, ut ipsius etiam ancillis ligetur, ut ipsi a servis eius velut avi illudatur, in tantum ipse servis eius et ancillis illudat, eisque ut vilibus mancipiis dominetur. Sed cur sibi adversantur? cur sibi detrahunt? cur ab invicem consumuntur? Veniat, rogo, veniat materies litis in medium; et si quid iustae querelae adversum se invicem afferre potuerint, aequis decernentibus arbitris terminetur. |
| 24 | Quid exigis, quaeso, frater a fratre? et, ut in duobus nominatis omnium dissidentium varietas comprehendatur, quid exigis, inquam, frater Cluniacensis, a fratre Cisterciensi, vel econverso? Si urbes sunt, si castra, si villae, si fundus, si possessio aliqua terrena vel parva, vel magna, si denique aurum, si argentum, si quaelibet quantitas vel qualitas pecuniae, dic, age, propone. |
| 25 | Adsunt iudices non iniquitatis, sed aequitatis, omnes huiusmodi lites statim dirimere praeparati. Facile pax reformabitur, laesa charitas curabitur, postquam pro talibus vel similibus ortum fuisse tantum cordium discidium cognoscetur. Sed video utrumque vestrum omnia ista abiecisse, nihil vobis in terris residui fecisse, pauperem Christum beata paupertate ditatos vos sequi proposuisse. Non est ergo hic materies quam quaerebam. Sed non desistam, non fatigabor, non quiescam, donec ad fundum inquisitae veritatis perveniam. |
| 27 | Est fortasse inter vos litis huius causa diversa consuetudo, varia monastici ordinis observatio. Sed si haec, charissimi, tanti mali causa est, valde irrationabilis, et (quod salva utriusque vestrum gratia loquor), valde puerilis et stulta est. An non videtur vobis irrationabilis, puerilis, et stulta, quam omnis ratio destituit, et cui omnis sanum sapiens contradicit? Nam, si varia consuetudo, si multiplex rerum infinitarum varietas, Christi servos a mutua charitate divellere debet, quid iam pacis, quid concordiae, quid unitatis, quid tandem de lege Christi non solum monachis, sed et omnibus Christianis residuum erit, de qua a magno Apostolo dictum est: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi? Si, inquam, lex Christi, id est charitas, ab omnibus diversos usus sequentibus relinquenda est, nusquam plane ultra quaerenda est. |
| 28 | Nusquam enim inveniri poterit, postquam ab omnibus morem diversum sequentibus exclusa fuerit. Nonne, charissimi, totus orbis terrarum Christi Ecclesiis iam ab antiquo refertus est? Cumque omnem pene numerum excedat multiplicitas Ecclesiarum sub una fide, et eadem charitate Deo famulantium, tanta pene apud eas invenitur varietas usuum, quanta infinitas est locorum. |
| 29 | Hoc in cantibus, hoc in lectionibus, hoc in omnibus ecclesiasticis officiis, hoc in vestitu vario, hoc praeter authentica, quae mutari non possunt, ieiunia, in ieiuniis diversis. Hoc in universis similibus, quae pro temporum, locorum, gentium, regionum varietatibus, a praelatis Ecclesiarum, quibus, secundum Apostolum, quantum ad talia pertinet, in suo sensu licet abundare, instituta sunt. Relinquent ergo omnes istae Ecclesiae charitatem, quia mutaverunt consuetudinem? |
| 30 | Cessabunt esse Christiani, quia videntur in diversis usibus varii? Peribit ab his omnibus summum pacis bonum, quia unusquisque modo vario operatur bonum? Non ita sensit vita et verbo doctor Ecclesiae Ambrosius, qui de ieiunio Sabbati loquens, quod Romae servari viderat, et Mediolani episcopus factus servari non invenerat, ait: Quando Romae sum, ieiunium a Romana Ecclesia servatum custodio. |
| 31 | Quando Mediolani, morem eiusdem Ecclesiae sequens non ieiuno. Hinc et Pater Augustinus bonae matris suae devotionem describens, narrat eam, iuxta morem quem apud Africanas Ecclesias teneri viderat, oblationes suas contra Ecclesiarum Italiae observantiam Mediolani voluisse offerre, sed ab Ambrosio prohibitam fuisse. |
| 33 | Sed quid in istis laboro? Frustra rem patentem multiplicibus testimoniis vel exemplis cingerem, maxime cum nec apud antiquos ipsius Paschalis temporis dissonantia, nec apud modernos ipsius sacrificii Christiani inter Graecos et Latinos nota varietas, charitatem laedere, vel schisma aliquod unitatis gignere potuerit. Testes sunt praecedentis rei Patres sancti, et eorum, quos Ecclesiae reliquerunt, approbati libri, quod alio tempore Oriens, alio Occidens, alio in eadem Britanniae insula Angli, alio Scoti Christiani, scilicet antiquiores, Pascha Domini celebrabant. Testes sumus et nos temporis nostri, qui Romanam Ecclesiam, et totam Latinam linguam offerre Deo salutare sacrificium azymi panis videmus, cum Graeca Ecclesia, et maxima Orientis pars ac Barbarae, sed Christianae gentes, sacrificare de fermentato dicantur. |
| 34 | Cum hoc ita sit, nec antiqui, nec moderni propter tam celebres et famosas usuum dissonantias a charitate mutua desciverunt, quia nihil quod fidem vel charitatem laederet, in his omnibus invenerunt: Ad quid istud? Ut si propter varios usus vestri, o fratres, animi variati sunt, si propter diversitatem consuetudinum diversificati sunt, si propter alium, et alium morem ab Ecclesiarum institutoribus vobis traditum, a pacis vel unitatis charitate languerunt, tantorum Patrum tam venerandis exemplis in unum redeant, et more sanctorum, qui convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, a charitatis super omnem morbum formidando languore, convalescant. |
| 36 | Sed dicetis: Aliter usuum varietas accipienda est in diversis Ecclesiis, aliter in eiusdem ordinis viris. Si Ecclesiarum multarum usus, salva fide et charitate, variantur, mirum non est; sed, si eiusdem propositi et professionis homines non eumdem institutionum morem servaverint, mirum est. Estne, inquam, hoc totum quod vos, charissimi, ab invicem dividit? |
| 37 | Est hoc totum quod charitatem in vobis laedit? Est hoc totum quod filios pacis inter se pacificos esse non sinit? Si laicus homo cum his qui oderant pacem pacificus erat, monachus homo cum monacho homine nefando duello certabit? Filius lucis filios tenebrarum, ne pacis bonum turbetur, diligit; filius lucis, filium lucis, (quod ad propositum non ad monachum refero), impugnabit? Si haec certe tota est animorum vestrorum indignatio, si haec tota charitatis laesio, facile curabitur, sed, si abfuerit obstinatio. Attendite ergo ne lucem sensuum vestrorum propriae sententiae amor obnubilet, quia unitatem assequi non meretur quisquis non ipsam, sed quod vult ipse tuetur. |
| 38 | Unde rogo ut, absque studio partium et propriae sententiae defensandae, utrum haec iusta discidii causa sit discutiatis, et, cum iniustam esse cognoveritis, discissos animos uniatis. Nam ecce sub eadem regula uterque vestrum militat, qua speciali militia salutem aeternam se quisque vestrum posse consequi sperat. Quod si neuter vestrum spe sua frustratur, nescio quis locus discordiae, quis discidio, quis oblocutioni superesse iam possit. |
| 39 | Dixistis enim mirum esse si eiusdem propositi et professionis homines non eumdem institutionum servaverint morem. Ad quod ego: Si eiusdem propositi et professionis homines, non eumdem institutionum morem servaverint, et tamen observationibus diversis ad eamdem salutem et aeternam vitam pervenerint, quid refert? |
| 40 | Quid plane refert, quid obest, si vario tramite ad eamdem regionem, si multiplici via ad eamdem vitam, si multiplici itinere ad eamdem, quae sursum est, Ierusalem pervenitur, quae est mater nostra? Si enim tu, o Cluniacensis, Cisterciensem, aut tu, Cisterciensis, Cluniacensem in assumpto proposito errare cognosceres, et iuxta Scripturam, per viam, quae videtur hominibus recta, ad interitum tendere provideres, iusta, fateor, tibi esset causa fratrem corrigendi, revocandi, aut, si audire te nollet, obiurgandi et detestandi. |
| 41 | Tunc certe si obloquereris, si contradiceres, si et odires, te iuste iudicare, te recte agere confiterer, maxime cum de talibus audiam magnum Prophetam Deo dicentem: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi. Gratularer insuper te non surdum esse auditorem Scripturae dicentis: Discurre, festina, suscita amicum tuum; ne des somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae : et illius: Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. Tunc iustas plane odiorum tibi causas esse faterer, et ad debellandos hostes Dei, et eos qui, secundum Apostolum, in hypocrisi faciunt mendacium, gressus tuos, et ego accinctus zeli gladio comes individuus comitarer. At nunc cum sub eadem variis, sed sacris, institutis utrumque vestrum de terris ad coelos tendere videam, et per diversas semitas ad idem bravium tendentes sic currere ut comprehendatis, non superest tibi, ut mihi videtur, causa aliqua indignandi, non odiendi, non obloquendi. |
| 43 | Sed exigis adhuc ut quod dixi probem, et quomodo sub eadem regula vel eiusdem regulae professione, per diversos tramites tuto monachus incedere possit, ostendam. Ad quod mihi perfacilis patet responsio, et auctoritas iuncta rationi non deest, posse et te Cluniacensem tuo usu, et te Cisterciensem tuo more, et feliciter per viam mandatorum Dei currere, et felicius ad finem cursui debitum pervenire. |
| 44 | Et quia cam, quae semper in talibus praemittenda est auctoritatem praemisi, praemittatur et in hac serie ipsa, nec ratio modico saltem intervallo disiungatur ab ipsa. Sed quid obiicis, frater? Dico eiusdem regulae professos, eiusdem regulae mandata non similiter observare. Verum est, inquam, quod dicis, eiusdem regulae mandata in quibusdam capitulis ab eiusdem regulae professis dissimiliter observari. |
| 45 | Sed, ne huiusmodi monachos propter ista reos existimes, ne hac de causa praevaricationis arguere audeas, audi coelestem, imo Regis coelorum auctoritatem: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Audi et Apostolum: Omnia vestra in charitate fiant. Audi et patrem Augustinum: Habe charitatem, et fac quidquid vis. |
| 46 | Audi et ipsum regulae scriptorem, imo ipsius regulae dictatorem Spiritum sanctum: Sic, inquit, abbas omnia temperet atque disponat, ut animae salventur; et quod faciunt fratres, absque murmuratione faciant. Et quid clarius, quid apertius, quid lucidius? Nonne ipsa verborum serenitas absque omni prorsus nubilo se esse ostendit, et clarissimam veritatis lucem, remoto omnium nubium velamine mortalibus manifestat? |
| 47 | Ecce magister coelestis totum corpus tuum, o frater, simplicitate oculi, hoc est universa opera tua, puritatis intentione, lucida esse docet. Ecce post ipsum summus Ecclesiae doctor omnia tua in charitate fieri praecipit, ecce maximus post apostolos Ecclesiarum instructor, omnem tibi quae volueris faciendi potestatem, charitate manente concedit. |
| 48 | Ecce ipse, cui inniteris, Benedictus Pater, abbatem sic omnia temperare iubet, ut animae salventur, et murmur absit: et saluti sub eadem Regula diversa sequentium metuis? Nonne cernis tutissimos ab omni periculo, quorum et quod maius est praecepta a qualibet varietatis mobilitate vel culpa, intentio salvandi animas iuxta ipsam Regulam, excusat? |
| 49 | Sed iam, ut et ipsa ratio auctoritatibus praemissis in omnibus famulari intelligatur, eique indivisibiliter cohaerere, subiungantur aliqua de instanti quaestione capitula, in quibus simplici oculo, sincera charitate, salvandarum animarum intentione, quaedam mutata monstrentur. Nam his demonstratis, nihil, ut arbitror, quantum ad praesens negotium pertinet, tibi quaerendum relinquam. |
| 50 | Simplici namque oculo tu uteris, qui non nisi post annum novitio aditum claustri aperis, quia, iuxta Apostolum et regulae verba, Spiritum noviter venientis, utrum ex Deo sit, per totius anni spatium perscrutaris. Simplici oculo et tu uteris, qui advenientem infra eiusdem anni metam suscipis, quia eum per tantum temporis dilatum, ad pristinas faeces, et ad prioris vitae detestanda mala redire formidas. |
| 51 | Simplici oculo tu uteris, qui duabus tunicis, et duabus cucullis, vel eiusdem generis paucis additis vestibus contentus es, quia, et si non praeceptum, consilium tamen vel existimationem scriptoris regulae sequi, quam alterius generis vestes addere vel assumere maluisti. Simplici oculo et tu uteris, qui usum mediocrium pelliciarum admisisti, quia debilibus, quia infirmis, quia delicatis, quia omnibus, quantum ad frigidiores terrarum partes pertinet, ne murmurarent, ne languerent, ne, rationabili necessitate subtracta, et aliqui a proposito recederent, providisti. |
| 52 | Simplici oculo tu uteris, qui non nisi tertio fugitivos revertentes recipis, quia et ipsa Regulae verba conservare, et a frequenti fuga stultos vel instabiles monachos studes, negato demum reversionis aditu deterrere. Simplici oculo et tu uteris, qui plusquam tertio monachum redeuntem recipis, quia times ne venia denegata, expositus hostibus pereat, et ovem vagabundam lupus, qui et clausas rapere ac dispergere solet, interimat. |
| 53 | Simplici oculo tu uteris, qui absque exceptione aliqua regularia ieiunia tam aestatis quam hiemis observas, quia et, prout ea tradita sunt, vis conservare et prolixioris abstinentiae cumulatiorem fructum recipere. |
| 54 | Sed quod puro charitatis animo loquor, octo diebus Natalis Domini, Epiphania, Purificatione, qui vere per omnia dies Dominici sunt, ieiunia a quibuslibet observari non satis approbo. Simplici oculo et tu uteris, qui et hos dies, quos praedixi, et omnem authenticam duodecim lectionum solemnitatem ab hac regularium ieiuniorum consuetudine excipis, quia ipsum Dominum, quia apostolos, quia quosdam alios sanctorum, et sic honorare conaris, et omnium pene religiosorum sic ieiunantium morem imitari proponis. |
| 55 | Simplici oculo tu uteris, qui opus manuum, secundum Regulae praeceptum, observas, quia et Regulae obedire, et otiositatem inimicam animae, secundum eiusdem Regulae dicta, talibus exercitiis, tam sacris non solum monachicis, sed et apostolicis institutionibus vis cavere, et in quantum facultas datur, iuxta Patres antiquos, et vitae necessaria providere. |
| 56 | Simplici oculo et tu uteris, qui hoc opus manuum ex parte postposuisti, quia non in silvis, nec in desertis, sed in medio urbium et castrorum constitutus, et undique populis circumseptus, nec toties et toties ire ac redire horum causa operum, per promiscuam utriusque sexus multitudinem absque aliquo vel plurimo periculo potes; nec insuper opportuna loca, ubi talibus exerceri operibus possis, plerumque possides. |
| 57 | Sed ne inimica religiosis otiositas te vacante locum tibi nocendi inveniat, aut ubi et quando potes manibus operaris, aut ubi non potes, opus hoc manuum operibus divinis per vices variando compensas, sicque ne domum pectoris tui vacantem nequam spiritus sibi vindicet, quibus potes sacris studiis totum vitae tuae tempus occupas. |
| 58 | Simplici oculo tu uteris, qui in omnibus advenientibus vel discedentibus hospitibus, inclinato capite vel prostrato omni corpore in terram Christum adoras, eisque universis pedes abluis, quia praecipuum hospitalitatis bonum, secundum Evangelii et Regulae decreta, summo excolere studio, ut decet, satagis, et tam sanctae humanitatis exhibitione condignam mercedem tibi vindicare contendis. |
| 59 | Simplici oculo et tu uteris, qui non ante omnes hospites prosterneris, qui non omnibus pedes abluis, quia impossibile omnino tibi esset ante tantam hospitum multitudinem assidue advenientem semper in terram prosterni, omnibus pedes abluere, in tantum ut si ad ista continue vacare velles, cunctis aliis ordinis tui exercitiis omissis, nec istud solum explere valeres. |
| 60 | Et quia quod impossibile tibi esse perspicis omittis, quod hospitum susceptioni necessarium est pro viribus exhibes, eosque quo potes honore prosequeris a iam dictis, quae explere non vales, simplicitate oculi excusaris. Simplici oculo tu uteris, qui mensam abbatis cum hospitibus et peregrinis semper esse vis, quia et Regulae obedire et hospitibus tibi humanius deservire videris. |
| 61 | Simplici oculo et tu uteris, qui mensam abbatis non semper cum hospitibus, sed semper cum fratribus esse decernis, quia multorum abbatum, ut mitius loquar, profusioni, qui hospitum occasione sibi propitii, suis impii esse solebant, eum ad mensam communem revocando mederis. Simplici oculo tu uteris, qui velut Esdras legem, qui velut Machabaei ruinas templi Dei, sic tu monastici ordinis plurima detrimenta multasque in multis multorum monasteriorum morumque ruinas reparare laboras, et delicatis magis quam necessariis condescensionibus explosis, ad antiqui et primi fervoris morem, nostrorum temporum teporem revocare contendis. |
| 62 | Simplici oculo et tu uteris, qui ita et Regulae et ordinis mandata moderaris, ut secundum eiusdem Regulae verba sit, et quod fortes cupiant et infirmi non refugiant, ut qui pane non potest, lacte saltem ne vitam perdat, alatur; et qui anhelis cursibus propositum bravium comprehendere non valet, lento saltem pede ad illud pertingere doceatur, quia non minus patriae inhabitator dicitur, qui ad eam post annum, quam qui post mensem revertitur. |
| 64 | Quod tamen salvo itinerantium diverso labore dico, quia iuxta apostolicam vocem; Unusquisque propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. Habes tu huius propositi tui Benedictum auctorem, cuius licet scripta, ubi charitas iubet, ipso teste minime sequi cogaris; sequi tamen quia tanto viro congrua visa sunt, devotione laudabili delectaris. |
| 65 | Habes, et tu institutionum tuarum eumdem Benedictum auctorem, qui ad finem charitatis universa scripta sua redigi praecipit, et animarum saluti quoquo modo, isto vel illo ordine inservire. Habes et Maurum praecipuum inter eius discipulos discipulum, qui, ab eo missus ad Gallias, aliqua vel multa de eius regula, eo, quem suprascripsi, oculo legitur immutasse. |
| 66 | Habes et plurimos post ipsum monasteriorum Patres, quos Spiritu Dei pro temporibus, pro locis, pro personis, ad moderanda saepedictae Regulae scripta actos esse, et vita praecellens, et innumera tam in vita, quam post mortem a Deo per ipsos facta miracula, luce clarius manifestant. Et quid ultra dicam? Simili ratione per reliqua omnia, quae videntur diversa capitula currente, simplicem oculum, quem alius charitatem, alius salvandarum animarum intentionem nuncupat, ubique reperies, et hoc modo nihil diversum, nihil dissonum, quia per charitatem fiunt omnia unum in his quae varie servari videntur invenies. |
| 68 | Istis adiicio (quod tamen omnibus patet) nihil pene talium in Regula praeceptum, sed cum conditionis additamento, et abbatis temperamento prolatum. Quod etiam si imperative dictum fuisset, nequaquam simplici oculo, id est charitati evangelicae praeiudicare potuisset. Talia enim, ut nosti, de numero praeceptorum mobilium sunt, et quando charitas imperat, absque aliquo transgressionis timore movenda sunt. |
| 69 | Nec suspecta esse debet hoc respectu Regulae professis Regulae praevaricatio, quia Regula illa illius sancti Patris, ex illa sublimi, et generali charitatis Regula pendet, ex qua et in qua, iuxta Veritatis verba, universa lex pendet et prophetae. Quod si universa lex, tunc et illius Regulae lex. |
| 70 | Monachus ergo Regulam patris Benedicti profitens, tunc eam vere servat, quando in servatis vel mutatis quibuslibet eius capitulis, charitatis legem ubique conservat. Quid igitur? Si haec certe, o fratres, tota mutui erat causa dissidii, nonne iam vobis prorsus exclusa videtur? Nonne iam fraterna pace uniri debent corda monachorum, cum varia illa, propter quae discissa fuerant, simplex fecerit charitas unum? |
| 71 | Nonne multa unum facit, quae sub uno monastici ordinis, vel unius Regulae proposito, diversa, sed bona sequentes, ad unum summi boni vel sempiternae vitae debitum finem perducit? Fiat ergo pax, o Ierusalem, in virtute tua, ut sequatur et abundantia in turribus tuis. Sed ne forte inveniamur de illis esse qui dicunt: Pax, pax, et non est pax; scrutemur si qua adhuc divortii causa supersit, ne forte nobis dormientibus ac securis repentinus de caverna sua anguis exsiliat, et aliquem ex nostris vel vestris incautius quiescentem mordeat. |
| 72 | Fortassis enim vestes istae coloris diversi incentivum discordiae praestant, et multiformis varietas vestium varietatem quoque parit et mentium. Nam, ut pene assidue cerno, et omnibus ipsis quoque negligenter intuentibus advertere perfacile est, niger, ut sic dicam, monachus album fortuitu occurrentem obliquo sidere respicit, albus nigrum vix media oculi parte, et quando se ingerit, contuetur. |
| 73 | Vidi plurimos, nec recordor quoties, de nigrorum numero, occurrentem quempiam album quasi monstrum ridentes, et velut si chimaera vel centaurus, vel portentum aliquod peregrinum oculis ingereretur, voce vel gestu corporis se stupere signantes. Vidi e converso loquaces prius, et multa passim occurrentia ad invicem conferentes albos, nigro quolibet adveniente, subito obmutuisse, et, velut ab hostibus hostium secreta rimantibus, silentii sibi remedio praecavisse. |
| 74 | Intuitus sum utriusque generis hominum linguas tacentes, oculos, manus pedesque loquentes, et quod voce, ne proderentur, indicare nolebant, gestuum suffragio clarius inclamasse; vocem mutam, membra loquacia, et perverso naturae ordine, lapidibus clamosos, homines hominibus taciturnos. Recordatus sum saepe talia videns, illius Salomonici verbi, quo de simili hominum genere fatetur: Annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et in omni tempore iurgia concitat. Et, o pessimi angeli et a Deo proiecti pravum, et pertinax consilium, qui nolens se solum aeternae paci periisse, socios sibi suae perditionis undecunque acquirit; et ut gloriosiore palma laetetur, cedros vel abietes paradisi Dei, cuius ipse olim colonus exstitit, violento nequitiae suae impulsu subruere conatur! |
| 75 | Dolet sibi periisse haeresum palmam, qua priscis temporibus Ecclesiam Dei scindere consueverat; et videns se fidem nullo iam pacto laedere posse, Spiritu Dei eadem fide replente orbem terrarum, ad charitatis mutuae laesionem totum conatum convertit. Nam quia, ut infideles sint, hominibus Christianis iam persuadere non potest, toto conamine, ne se invicem diligant, elaborat. |
| 76 | Iam Arii, iam Sabellii, iam Novati, iam Donati, iam Pelagii, iam antiquioris horum exsecrandi Manichaei, secta periit, iam innumerabilium haereticorum nebulae lucem fidei obumbrantes, Dei flante spiritu evanuerunt, et meram nobis diem omni remota caligine reliquerunt. |
| 77 | Sed his succedens Africus turbo, omnia subito turbare contendit, et quia fidem praevaluisse cognoscit, laesione charitatis pristina damna recompensare molitur. Sed ut deploratione omissa, ad ea quae coeperam stylum reducam, cur tibi, o albe monache, nigredo fratris tui non mentis, sed vestis, exsecranda videtur? |
| 78 | Cur tibi, o niger monache, albedo fratris tui, non mentis, sed vestis admiranda creditur? Nonne uterque vestrum de ovibus pastoris illius est, qui dicit: Oves meae vocem meam audiunt, et ego Dominus agnosco eas, et sequuntur me; et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, neque rapiet eas quisquam de manu mea?. Et quis unquam pastor, non dicam Deus, sed vel homo, de velleribus ovium suarum discoloribus disputavit? quis unquam causatus est? |
| 79 | Quis unquam magis albas quam nigras, nigras quam albas suas esse oves iudicavit? Quis unquam non utrum nigrae vel albae, sed utrum nigrae vel albae de eodem suo grege essent attendit? Et, o malitia hominum! et o innocentia pecudum! O constans in sua origine, creata in brutis animalibus substantia! o perversa in rationali animante natura! |
| 80 | Quis unquam albus aries nigrum dedignatus est? Quae unquam ovis nigra albam detestata est? Nonne communiter, nonne pacifice, nonne omnino tranquille, sine omni multiplicis coloris quaestione, absque omni inquietudine caulas pastorales replent? Et quidem aliquando aries arietem cornibus impetit, ovis ovem crebris pulsibus tundit; sed hos vel has non varietas coloris ad pugnam excitat, sed innata cunctis animalibus ac modo quolibet ira excita provocat. At nunc, ut video, stolidior pecude homo, in honore positus non intelligit; et, quod magis deflendum est, monachus homo a charitatis unitate vario variatus colore sese disiungit. |
| 81 | Noli, noli, oro te, frater, si ovis Christi esse cupis, vario de vellere causari, quia nullum de ovili suo pastor ille proiicit, nisi quem non coloris varietas, sed fidei vel charitatis laesio ab ovium suarum grege secernit. Non, inquam, secernit quempiam ab ovili suo propter colorem, qui de tam semotis regionibus, de tam diversis religionibus, in uno Christianae fidei ovili Iudaeum congregavit pariter et gentilem. |
| 82 | Hoc fortassis docuit, et patientia illius sancti patriarchae Iacob, qui decies a Laban immutatam mercedem aequo animo tulit, et nihil differre inter album et nigrum vel varium pecus, eodem boni pastoris animo, et cura multicolorem gregem pascendo monstravit. Et cum dicat Apostolus: In Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Et alio loco: Ubi non est gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus, quis puerilis animus in tantum desipere potuit, ut vel variarum vestium colorem, vel diversum consuetudinum morem, servata nova creatura in Christo, aliquid, quantum ad salutem, differre putaret? |
| 83 | Quod si quantum ad salutem nil refert, cur varius vestium color monachos separat? cur schisma generat, cur animos dividit? cur charitatem laedit? Non est, non est causa aliqua, non ratio ulla, non dico odiendi, non dico dividendi, sed nec grunniendi in istis. Habes tu idoneum defensorem albedinis tuae, simplicem, ut supra dixi, oculum conscientiae tuae, quo, ne longo temporis usu niger inductus, putaret non nisi sub atro colore suo monachum esse posse, albam cucullam et tunicam induisti, et quia sub nigrorum habitu innumerabiles huius ordinis tepefactos a proposito cernebas, ad maiorem et novum monasticae religionis fervorem, hoc hactenus inusitato vestium candore excitare arte laudabili voluisti. Habes, et tu non dissimiliter probabilem auctorem nigredinis tuae, longissimum a patribus traditum consuetudinis morem: quo tutior tibi videris sequendo vetera, quam ad inveniendo nova. |
| 84 | Habes uterque utriusque coloris tui inexpugnabilem propugnatricem ipsius communis Regulae vocem, quae praecipit ut de vestium colore aut grossitudine non causentur monachi, sed illius coloris aut qualitatis vestibus utantur, quae est in provincia, qua habitant, vel facilius inveniri, vel levius comparari potuerint. Tutatur ergo albedinem tuam ratio supradicta, vel fortasse maior, quam nondum novi, aliqua. Tuetur et nigredinem tuam paterna auctoritas, quae omni rationi aequipollet, et quam inferiorem iudicari ab aliquo sanum sapiente non decet. Et cuius Patris exemplum ad hoc afferendum afferre potero? |
| 85 | et quem maiorem magno Martino reperire valebo? Ille, inquam, ille magnus Martinus monachus et episcopus, nigrarum colorem vestium suis vestibus dedicavit. De qua re sic in eius Vita legitur. Quem cum nigro ac pendulo pallio circumtectum contigua de latere iumenta vidissent, paululum in partem alteram pavefacta cesserunt. Quod vero monachus fuerit, monasterium quod non longe ab oppido Pictavensi, monasterium quod Mediolani, monasterium quod sibi Turonis construxit testantur. Ecce monachus Martinus, ecce nigris vestibus contectus Martinus. |
| 86 | Sed quid et de his Hieronymus in Epistula ad Nepotianum missa scribit? Vestes, ait, pullas aeque ut candidas devita. Monens eum scilicet, ut fastum vel iactantiam caveret, non solum in candidis vestibus, quibus tunc magis saeculares utebantur, sed etiam in pullis, quibus illius temporis religionis professores uti consueverant. |
| 88 | De his admirandus ille Nolanus episcopus Paulinus, iam dicti Martini, Ambrosii, Augustini, Hieronymi, contemporaneus ac familiaris, multisque saepe ab ipsis, sed et a magno papa Gregorio laudibus praedicatus, iter cuiusdam nobilissimae sed ad religionis monasticae propositum nuper conversae feminae describens, sic in epistula Sulpicio Severo directa loquitur: Vidimus gloriam Domini in illo matris et filiorum itinere. |
| 89 | In eo quidem, sed longe dispari cultu. Macro illam et viliore asellis burico sedentem, tota huius saeculi pompa, qua honorati et opulenti poterant circumflui senatores prosequebantur; carrucis nutantibus, phaleratis equis, auratis pilentis, et carpentis pluribus gemente Appia atque fulgente. |
| 90 | Sed splendoribus vanitatis praelucebat Christianae humilitatis gratia. Admirabantur divites pauperiem sanctam, at illos nostra pauperies ridebat. Vidimus dignam Deo huius mundi confusionem, purpuream, sericam, auratamque supellectilem, pannis veteribus et nigris servientem. Benediximus Dominum, qui humiles excelsos facit, esurientes implet bonis, et divites dimittit inanes. |
| 91 | Ecce non solum viri antiquae religionis, sed etiam mulieres, sanctitatis propositum assumentes, vestibus nigris usae scribuntur. Nam, ut quod sentio fatear, visum est, ut mihi videtur, magnis Patribus illis nigrum hunc, de quo agitur, colorem magis humilitati, magis poenitentiae, magis luctui convenire. |
| 92 | Quibus studiis quia totam monachi vitam maxime invigilare oportet, decreverunt ut color moribus, vestes virtutibus, qua possent cognatione iungerentur. Vestes enim candidas magis gloriam quam abiectionem, magis gaudium quam moerorem antiquitus designasse, magis etiam Ecclesiae, ut omnibus notum est, sic interpretantibus, et angelus resurgentis, et angeli ascendentis Domini praecones indicarunt; ipseque Salvator in illa transformationis suae gloria vestibus niveis praeclarus apparens, ostendit. |
| 93 | Inde bonus et doctus vir Sidonius Arvernus episcopus, quorumdam vitia mordaci reprehensione irridens, inter alia quibus in eos invehitur: Procedunt, inquit, abbati ad exsequias, pullati ad nuptias, ostendens eos in tantum moribus et actu confusos, ut apparacum funereum nuptiali, nuptialem funereo, perverso ordine permutarent. |
| 94 | Nam qui morem communem temporis illius servabant, non albati ad exsequias, pullati ad nuptias, sed albati ad nuptias, pullati ad exsequias procedebant, ut albati nuptiali gaudio, pullati luctui funereo concordarent. Vidi nuper ipse in Hispaniis constitutus, et admiratus sum, antiquum hunc morem ab Hispanis adhuc omnibus observari. |
| 95 | Mortua quippe uxore maritus, mortuo marito coniux, mortuis filiis patres, mortuis patribus filii, defunctis quibuslibet cognatis cognati, exstinctis quolibet casu amicis amici, statim arma deponunt, sericas vestes, peregrinarum pellium tegmina abiiciunt, totumque penitus multicolorem ac pretiosum habitum abdicantes, nigris tantum vilibusque indumentis se contegunt. |
| 96 | Sic crinibus propriis, sic iumentorum suorum caudis decurtatis, seque et ipsa atro prorsus colore denigrant. Talibus luctus dolorisve insignibus, subtractos charissimos deflent, et integri ad minus spatium anni, in tali moerore publica lege consummant. |
| 97 | Hac tanta auctoritate vel ratione tibi colorique tuo, niger monache, satisfacio, nec tamen ideo albi albedinem condemno. Laudaris tu, quia Patrum tuorum sanctum non vis excedere morem; laudatur et ille, quia, vestium in solito candore, sui magis ac magis animi in sancto proposito excitat etiam hoc modo fervorem. Distinguit se quodammodo tali colore, non a communi (quod nefas esset) charitate, sed a multorum huius ordinis nota omnibus tepiditate. |
| 98 | Cum sis igitur sub uno pastore Iesu Christo, cum habites in uno ovili Ecclesiae, cum ex una vivas aeternorum fide et spe, tam tu, albe, quam tu, niger monache, quid de variis velleribus, ut parum austerius loquar, stultissimae oves causamini? Quid tam nulla, imo tam stulta de causa, contra vos adinvicem movemini? |
| 99 | Cur tam puerili occasione primam illam stolam charitatis scinditis? Cur ipsa habitacula separatis? Cur vos ipsos non iam ovino, sed lupino dente mordetis? Cur detrahitis? Cur laceratis? Videte, cavete, ne hoc nomen innocentiae, quo oves nuncupamini, non de illis vos faciat, quas positurus est summus Pastor a dextris, et de quibus ipse ait: Oves meae vocem meam audiunt, et ego Dominus agnosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis, et non peribit in aeternum. Sed (quod absit!) inter illas vos constituat, de quibus legitur et cantatur: Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos. Cernitis adhuc stultam esse causam, de colore disputare? |
| 100 | Damnabilem, fratrem pro colore odire; pessimam, fratri pro colore detrahere. Si tota haec mutui causa erat discidii, si sola tanti materia divortii, si, inquam, schismatis monastici haec sola et tota erat occasio nonne hac tam multis rationibus explosa, cordium vestrorum iam vetus scissura unietur? Nonne laesa charitas curabitur? |
| 101 | Nonne ad pacis filios evangelica pax reverteretur? Satisfacite igitur paci, filii pacis, et cum ea perpetuum foedus inite, ne forte, si aliter fiat, proferatur, quandoque etiam contra vos dirissima illa prophetae sententia: Non est pax, dicit Deus meus, impiis. Et iam Deo gratias, aestimo me quorumdam nostri ordinis virorum, antiquas odiorum causas et latebras penetrasse, nec iam ad quaerendum etiam sollicito cogitatui aliquid superesse. |
| 102 | Quod si res ita se habet, neque, tu albe, nigrum, neque, tu niger monache, album, si praescripta servare volueritis, infestabis, neque adversus fratrem pro diverso consuetudinum more, vel pro vario tam saepe nominato colore, a statu altissimae charitatis moveberis. Sed quid dixi? Quomodo mente excessi? Ubi intellectus animi? Unde acies obscurata videndi? |
| 103 | Putabam me omnem scandalorum materiam invenisse, arbitrabar me omnes odiorum latebras detexisse. Suspicabar, ut dixi, solam diversitatem consuetudinum, solam varietatem colorum, qualitatem, aut quantitatem vestium, aut escarum, charitatem inter monachos vulnerasse, et tanti mali istam tantummodo causam existere. Cernebam festucam in oculo fratris, sed trabem permaximam, et quercum praevalidam in meo vel ipsius oculo videre non poteram. |
| 104 | At nunc clarificato oculo, serenata die, et sole meridiano iam nil latere permittente, video, video, inquam, quod liceat mihi dicere pace omnium, unde tamen certus sum, quod licebit mihi omnium pace bonorum. Nam qui indignabitur, de se, ut ait Hieronymus, dictum fatebitur. Non refugit manum medentis pars sospes corporis, sed quae se palpantis digitis tremens subducit, pestem sine dubio intrinsecus latere ostendit. |
| 106 | Quid est ergo quod exciderat? Dic, dic, inquam, tu, ut mei propositi prius hominem alloquar, dic, o niger monache, da gloriam Deo; et quod in imis cordis tui contra fratrem adhuc latet, denuda. Quis, inquis, pati potest novos homines veteribus anteferri, eorum studia, nostrorum actibus praeponi, nostros viliores, illos chariores videri? |
| 107 | Quis aequo oculo aspicere potest, mundum ex plurima sui parte a nostro veteri ordine averti, ad ipsorum novum propositum converti, relinqui tritas a saeculis vias, concursus fieri ad ignotas hactenus semitas? Quis patiatur novos veteribus, iuniores senioribus, albos nigris monachis anteferri? Hoc, tu, inquam, niger, dicis. Sed tu, albe, quid proponis? Felices nos, inquis, quos longe probabilior institutio commendat, quos beatiores aliis monachis mundus praedicat, quorum opinio, aliorum existimationem, quorum dies, aliorum lucernam, quorum sol, aliorum sidus obscurat. |
| 108 | Nos religionis perditae restauratores, nos emortui ordinis resuscitatores, nos languentium, tepentium, sordentium monachorum iustissimi condemnatores. Nos moribus, nos actibus, nos usibus, nos vestibus a caeteris divisi, et veterum teporem ostentui fecimus, et novum nostrorum fervorem praecellere approbamus. Ecce, ecce, vera illa occultior sed longe aliis charitati infestior causa, quae mentium vestrarum unitatem scindebat, quae ipsas domos ab invicem secernebat, quae ad verba detractoria vel maledica linguas vestras persaepe, iuxta Prophetam, ut gladium acuebat. |
| 109 | Sed retundatur lethalis gladius gladio verbi divini, et ne levi inanis gloriae vento tantis sudoribus fruges collectae dispergantur, si sapientes estis satagite. Et, o infelix nimiumque deflenda iactura! si longissimi aevi tui mundissimam continentiam, si invincibilem obedientiam, si ieiunia infracta, si perpetuas vigilias, si tam grave iugum disciplinae, si tot palmas patientiae, si, ut breviter multa concludam, tantos tamque innumeros non iam terrenae, sed coelestis vitae labores, per tanta tempora ad stipendium aeternitatis, a te per Dei gratiam congregatos, unus nequam serpentis sibilus disperserit, et te solo flatu evacuans, inanem in conspectu summi iudicis draco veternus effecerit. |
| 110 | Et ubi est quod Salvator hoc morbo adhuc laborantibus discipulis ait: Videbam Satanam quasi fulgur de coelo cadentem?. Ubi est, quod, facta huic simili contentione inter eos, quis eorum videretur esse maior, alibi dicit: Vos autem non sic; sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior; et qui praecessor est, sicut ministrator?. Ubi latet absconditum ab oculis memoriae, quod excelsus ille et magnus, cuius, iuxta psalmum, magnitudinis non est finis; et qui, iuxta Apostolum, est super omnia Deus benedictus in saecula, servis suis non se praeferens vel conferens, sed submittens, sequitur et dicit: Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat? |
| 111 | . Corripitur apostolus, ne se praeferat apostolo et non corripietur monachus, ne se praeferat monachos? Supponitur a Christo magistro, minori discipulo maior, inferiori superior, et super Cisterciensem ego Cluniacensis elevari conabor? Submittit se suis discipulis ipse Christus, et super fratrem longe forsitan meliorem tumentem superbia levabit cervicem Christianus, et monachus? Deiicit se maiestas, et iactat se infirmitas? |
| 112 | Humiliat se celsitudo, et extollitur putredo? Servit Deus, et imperare nititur limus. Et quomodo cecidisti, frater, de gradu regulae tuae, quo te conscendisse gloriabaris, ut monachus omnibus se inferiorem, et viliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed et intimo cordis credat affectu? Et quid ultra laboro? Non est necesse religiosis, sapientibus, litteratis acrius instare, nec, ut vulgo dicitur, Minervam docere, vel ligna ad silvam, vel aquam ad flumina sive mare deferre. |
| 113 | Intelligit, agnoscit utriusque vestrum sapientia sicut sine fide, sic et sine charitate impossibile Deo placere; nec aliquem, humilitate abiecta, posse eamdem charitatem nisu quolibet retinere. Unde enim humilitas recedit, ibi necessario superbia succedit. Ubi superbia succedit, ibi statim et invidia accedit. |
| 114 | Ubi invidia oritur, confestim charitas moritur. Nam neque eum, cui invidet invidus, potest diligere, nec in non diligente charitas aliquo modo permanere. Propter ista, unde abest charitas, abest humilitas; et unde abest humilitas, abest et charitas. Hoc docet clare et Apostolus, cum dicit: Charitas non aemulatur, non agit perperam, non est ambitiosa. Et quia nec etiam alienarum rerum cupida, subdit: Non quaerit quae sua sunt (ibid.). |
| 115 | Inflationem ergo omnem, ambitionem omnem, cupiditatem omnem, avaritiam omnem excludit charitas; imo per charitatem, iuxta sequentia Apostoli, expellitur tota simul iniquitas. Iam si hanc charitatem, quam legem Christi idem Apostolus vocat, vis frater Cluniacensis frater Cisterciensis, integram conservare, si per ipsam maximos tibi thesauros in coelo recondere, si reconditos conservare, da totam quam potueris operam, et causas non dico eam fugantes, non dico eam perimentes, sed vel parum eam laedentes a te abige; si expulsae redire voluerint, firmi pectoris redeuntibus ostium claude, et cohabitatricem sempiternam, totis sanctae animae tuae amplexibus retine. |
| 116 | Sublevabit te charitas ipsa firmiter retenta ad regna coelorum, quae nimia ac dulci vi sua inclinavit usque ad terras Regem coelorum. Fidelis inde testis est Apostolus, dicens quod propter nimiam charitatem Filium suum miserit Deus in similitudinem carnis peccati. Gaudebis perenniter coram Deo charitate, et gaudium tuum, sicut ipse promisit, nemo tollet a te, quando erit Deus omnia in omnibus. Quando satiaberis a longinqua esurie tua? Cum manifesta fuerit gloria eius. Quando cum apparueris similis ei eris et per hanc charitatem ei sempiterne unitus, videbis eum sicuti est. |
| 117 | Iam tandem ad vos, mi charissime, cui praesens epistula mittitur, stylus recurrat, ut a quo sumpsit initium, in ipso suam fortassis importunam prolixitatem finiat. Causa mihi scribendi, ut superius professus sum, teste conscientia, sola vere charitas fuit, ut, quantum ad utrumque nostrum attinet, flatu collocutionis eam recalescere, et in mutui affectus solitas vel maiores flammas erumpere cogerem. |
| 118 | Restat ut vos quem lacteam fortemque columnam, cui innititur, monastici ordinis aedificio summa providentia praeparavit, et velut rutilum sidus exemplo verboque non solum monachis, sed et toti Latinae Ecclesiae nostro tempore insigniter lucem donavit, restat, inquam, ut totam quam potueritis huic divino operi detis operam, et unius nominis et ordinis maximas congregationes nequaquam ultra dissidere patiamini. |
| 119 | Studui ego semper, ut sanctos illos congregationis vestrae monachos nostris fratribus commendarem, et ipsos illis perfectae unione charitatis, si fieri posset, etiam inviscerarem. Hoc publice, hoc privatim, hoc in magnis nostrorum conventibus facere non neglexi, et ut rubiginem illam livoris et zeli contrarii, quae interiora viscerum latenter rodere solet, eraderem modis quibus potui laboravi. |
| 120 | Instate et vos pro magna illa gratia a Deo vobis collata, agro communi, ut sicut nullus post vos nostris diebus plura utilia in illo plantasse probatur, ita laudabili studio et industria, omne satis utilibus contrarium avellatur. Expellite sublimi illo et ex Spiritu Dei flammante eloquio ab eorum cordibus, ut mitius loquar, puerilem illam aemulationem, a lingua susurrationem, et loco istorum, velint nolint, fraternam ingerite dilectionem. |
| 121 | Non segreget ultra greges vestros a nostris gregibus usuum diversitas, colorum varietas; sed a summa unitate derivata, corruta reparans, discissa redintegrans, divisa unificans universa uniat charitas. Sic plane, sic decet, ut quibus est unus Dominus, una fides, unum baptisma: quos continet una Ecclesia, quos manet una perennis et beata vita, eis quoque, iuxta Scripturam, sit cor unum et anima una. Misi gemmeo amico salis gemmam, cuius corporalem usum vobis utilem olim audivi, et cuius specialem intellectum suprascriptis necessarium esse putavi. |
| 122 | Nam quamlibet multos et pretiosos apparatus virtutum suarum aeterni regis mensae, si sine fraterni amoris sale intulerint, ut insulsi reiicientur, si hoc sale eos condierint, epulae iam placentes cum offerentibus admittentur. Nam qui in lege sua nullum sacrificium sine sale suscipit, nullius munus virtutis sine tali condimento sibi placere ostendit. |
| 123 | Misi et novam translationem nostram contra pessimum nequam Mahumet haeresim disputantem quae dum nuper in Hispaniis morarer meo studio de lingua Arabica versa est in Latinam. Feci autem eam transferri a perito utriusque linguae viro, magistro Petro Toletano. Sed quia lingua Latina non adeo ei familiaris vel nota erat ut Arabica, dedi ei coadiutorem doctum virum dilectum filium, et fratrem Petrum notarium nostrum, reverentiae vestrae, ut aestimo, bene cognitum. |
| 124 | Qui verba Latina impolite vel confuse plerumque ab eo prolata poliens et ordinans, epistulam imo libellum, multis, ut credo, propter ignotarum rerum notitiam perutilem futurum perfecit. Fuit autem in transferendo haec mea intentio, ut morem illum Patrum sequerer, quo nullam unquam suorum temporum vel levissimum, ut sic dicam, haeresim silendo praeterirent: quin ei totis fidei viribus resisterent, et scriptis ac disputationibus esse detestandam ac damnabilem demonstrarent. |
| 125 | Hoc ego de hoc praecipuo errore errorum, de hac faece universarum haeresum, in quam omnium diabolicarum sectarum, quae ab ipso Salvatoris adventu ortae sunt, reliquiae confluxerunt, facere volui, ut sicut lethali eius peste dimidius pene orbis infectus agnoscitur, ita quam sit exsecrandus et conculcandus, detecta eius stultitia et turpitudine, a nescientibus agnoscatur. |
| 126 | Agnoscetis ipse legendo, et, sicut arbitror, ut dignum est deflebitis, per tam nefarias et abiectissimas sordes, tantam humani generis partem deceptam, et a Conditore suo per spurcissimi hominis sectam, etiam post Redemptoris gratiam tam leviter aversam. Nec ignoro equidem quoniam scriptura ista, quae perditis illis in propria lingua prodesse non potuit, in Latinam versa minus proderit. |
| 127 | Sed proderit fortassis aliquibus Latinis, quos et de ignotis instruet, et quam damnabilis sit haeresis, quae ad aures eorum pervenerat, impugnando et expugnando ostendet. Et ut nihil damnabilis sectae nostros lateret, totam illam illorum legem, quam in propria lingua Alcoram vel Alcyren vocant, ex integro et per ordinem feci transferri. Interpretatur autem Alcoran vel Alcyren, si e verbo verbi expressa translatio fiat, collectaneus praeceptorum, quae, sibi per partes de coelo missa nequam ille confinxit. |
| 128 | Feci insuper et quasdam eius fabulas cum quodam Abdia Iudaeo et aliis Iudaeis habitas transferri, quae inauditis deliramentis, et velut somniorum phantasiis super universa ipsius scripta nefanda sectam etiam pecoribus ostentui faciunt. Sed quia res diffusa est, et propter linguae barbariem ex magna sui parte ad intelligendum difficilis, breviter dico quis iste fuerit, et quid docuerit. Putant enim quidam hunc Nicolaum illum unum ex septem primis diaconibus fuisse, et Nicolaitarum ab eo dictorum sectam, quae etiam in Apocalypsi nominatur, hanc modernorum Sarracenorum legem existere. |
| 129 | Somniant et alii alios, et sicut lectionis incuriosi et rerum gestarum ignari, sicut et in aliis casibus, falsa quaelibet opinantur. |
| 130 | Fuit autem iste tempore imperatoris Heraclii, paulo post tempora magni et primi Gregorii Romani pontificis, ante annos ferme quingentos quinquaginta, Arabs natione, vilis genere, antiquae idololatriae cultor, ineruditus, nullarum pene litterarum, strenuus in saecularibus, et calliditate multa, de ignobili et egeno in divitem et famosum provectus. Hic paulatim crescendo, et contiguos quosque, et maxime sanguinis proximos insidiis, rapinis, incursionibus frequenter infestando: quos poterat furtim, quos poterat publice occidendo, terrorem sui auxit; et saepe in congressionibus factus superior, ad regnum suae gentis aspirare coepit. |
| 131 | Cumque universis pari modo resistentibus, et eius ignobilitatem contemnentibus, videret se hac via non posse consequi quod sperabat, quia vi gladii non potuit, religionis velamine et divini prophetae nomine rex fieri attentavit. Et quia inter barbaros barbarus, inter idololatras et ipse idololatra habitabat, et inter illos, quos, utpote prae cunctis gentibus, tam divinae quam humanae legis exsortes, et ignaros, faciles ad se ducendum esse noverat, conceptae iniquitati dare operam coepit. |
| 132 | Et quia prophetas Dei magnos fuisse homines audierat, prophetam se eius esse, praedicare iam omnibus coepit. Interim iudicio illius qui terribilis in consiliis dicitur super filios hominum, et qui miseretur cui vult, et quem vult indurat, dedit Satan successum errori, et Sergium monachum haeretici Nestorii sectatorem, expulsum ab Ecclesia ad partes illas Arabiae transmisit, et monachum haereticum pseudoprophetae coniunxit. Ita Sergius coniunctus Mahumet, quod ei deerat supplevit; et Scripturas sacras, tam Veteris Testamenti quam Novi, secundum magistri sui Nestorii intellectum, qui Salvatorem nostrum Deum esse negabat, partim, prout sibi visum est, exposuit, et eum ab idololatria avertens, Christianum Nestorianum effecit. |
| 133 | Et ut tota iniquitatis plenitudo in Mahumet conflueret, et nihil ei ad perditionem sui vel aliorum deesset, adiuncti sunt Iudaei haeretico; et ne verus Christianus fieret dolose praecaventes, homini novis rebus inhianti non Scripturarum sanctarum veritatem, sed fabulas suas, quibus nunc usque abundant, Mahumet Iudaei insibilant. Sic ab optimis doctoribus Iudaeis et haereticis Mahumet institutus, Alcoran suum condidit, et tam ex fabulis Iudaicis quam ex haereticorum naeniis confectum nefariam scripturam barbaro illo suo modo contexuit. Quod paulatim per tomos a Gabriele, cuius iam nomen ex sacra Scriptura cognoverat, sibi allatum mentitus, gentem Deum ignorantem lethali haustu infecit, et more talium oram calicis melle liniens, subsequente mortifero veneno, animas et corpora gentis miserae, proh dolor! interemit. Sic plane impius ille fecit, quando et legem Iudaicam, et Christianam collaudans, nec tamen esse tenendam confirmans, probando reprobus reprobavit. |
| 135 | Inde est quod Moysen optimum prophetam fuisse, Christum Dominum maiorem omnibus exstitisse confirmat, natum de Virgine praedicat, nuntium Dei, Verbum Dei, Spiritum Dei fatetur, nec nuntium, Verbum, et Spiritum, ut nos, aut intelligit, aut confitetur. Filium Dei dici, aut credi, prorsus deridet. |
| 136 | Et de humanae generationis similitudine vaccinus homo Filii Dei aeternam nativitatem metiens, vel gignere, vel generari Deum potuisse, quanto potest nisu denegat et subsannat. Resurrectionem carnis saepe replicando astruit, iudicium commune in fine saeculi non a Christo, sed a Deo exercendum esse non negat. Illi tamen iudicio Christum, ut omnium Dominum, ac seipsum ad gentis suae praesidium adfuturum vaesanit. |
| 137 | Inferni tormenta qualia sibi libuit, et qualia adinvenire magnum pseudoprophetam decuit, describit. Para disum non societatis angelicae, nec visionis divinae, nec summi illius boni, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, sed vere talem, qualem caro et sanguis, imo faex carnis et sanguinis concupiscebat, qualemque sibi parari optabat, depinxit. |
| 138 | Ibi carnium, et omnigenorum fructuum esum, ibi lactis, et mellis rivulos, et aquarum splendentium; ibi pulcherrimarum mulierum, et virginum amplexus et luxus, in quibus tota eius paradisus finitur, sectatoribus suis promittit. Inter ista, omnium pene antiquarum haeresum faeces, quas diabolo imbuente sorbuerat, revomens, cum Sabellio Trinitatem abnegat, cum suo Nestorio Christi deitatem abiicit, cum Manichaeo mortem Domini diffitetur, licet regressum eius non neget ad coelos. |
| 140 | His et similibus non acquisitionis, sed perditionis populum imbuens, a Deo plenissime avertit; et ne evangelicus sermo ultra in eis posset habere locum, velut omnia quae sunt Evangelii et Christi scientibus, cordium eorum aditum ferreo impietatis obice obturavit. Circumcisionem insuper velut ab Ismaele gentis illius patre sumptam, tenendam esse decrevit; et super haec omnia, quo magis sibi allicere carnales mentes hominum posset, gulae ac libidini frena laxavit, et ipse decem et octo simul uxores habens, atque multorum aliorum velut ex responso divino coniuges adulterans, maiorem sibi velut exemplo prophetico numerum perditorum adiunxit. Et ne ex toto inhonestus proderetur, studium eleemosynarum, et quaedam opera misericordiae commendat, orationes collaudat, et sic undique monstruosus, ut ille ait, humano capiti equinam cervicem, et plumas avium copulat (HORATIUS, De arte poet.). Qui quoniam suadente iam dicto monacho, ac praefatis Iudaeis, idololatriam et reliquit, et relinquendam quibus potuit persuasit, atque unum Deum, deorum multiplicitate relicta, colendum esse praedicavit, hominibus agrestibus et imperitis inaudita dicere visus est; et quia rationi eorum haec praedicatio concordat, propheta Dei primo ab eis creditur, dehinc processu temporis et erroris, in regem ab eis, quod concupierat, sublimatus est. |
| 141 | Sic bona malis permiscens, vera falsis confundens, erroris semina saevit, et suo partim tempore, partim et maxime post suum tempus, segetem nefariam igne aeterno concremandam produxit. Nam statim Romano languescente, imo pene deficiente imperio permittente eo per quem reges regnant, Arabum vel Sarracenorum hac peste infectorum surrexit principatus, atque vi armata maximas Asiae partes cum tota Africa ac parte Hispaniae paulatim occupans, in subiectos sicut imperium, sic et errorem transfudit. Hos licet haereticos nominem, quia aliqua nobiscum credunt, in pluribus a nobis dissentiunt, fortassis rectius paganos aut ethnicos (quod plus est) nominarem, quia quamvis de Domino vera aliqua dicant, plura tamen falsa praedicant, nec baptismati, sacrificio, poenitentiae, vel alicui Christiano sacramento (quod nunquam ullus praeter hos haereticus fecit) communicant. |
| 142 | Quam brevius potui vitam hominis summamque nefandae legis notavi. Hoc ea de causa feci, ut et rem vobis notam facerem, et ad scribendum contra tam perniciosum errorem animarem. Nam licet, ut supra dixi, hoc perditis illis, ut aestimo prodesse non possit responsionem tamen condignam, sicut contra alias, ita et contra hanc haeresim Christianum armarium habere deceret. |
| 143 | Quae si superflua quilibet causatus fuerit, quoniam quibus resistere debeant talibus armis muniti non adsunt, noverit in republica magni regis quaedam fieri ad tutelam, quaedam fieri ad decorem, quaedam etiam ad utrumque. Nam ad tutelam facta sunt a Salomone pacifico arma, licet tempore suo minus necessaria; praeparati sunt a David sumptus, parata et ornamenta, templi divini constructioni, et ornatui deputata. |
| 144 | Sed nec illa eius tempore alicui usui profecerunt, sed in usus divinos post eius tempora transierunt. Manserunt itaque ista aliquanto tempore otiosa, sed incumbente necessitate, aperuerunt quae diu vacaverant fructuosa Nec tamen, ut mihi videtur, opus istud etiam hoc tempore otiosum vocare debeo, quoniam, iuxta Apostolum, vestrum est, et omnium doctorum virorum, omnem scientiam extollentem se adversus altitudinem Dei, omni studio, verbo et scripto impugnare, destruere, conculcare. Quod si hinc errantes converti non possint, saltem infirmis Ecclesiae, qui scandalizari vel occulte moveri levibus etiam ex causis solent, consulere et providere doctus vel doctor, si zelum habet iustitiae, non debet negligere. |
| 145 | Propono inde vobis Patres omnes, et praecipue Patrem Augustinum, qui, licet Iulianum Pelagianum, licet Faustum Manichaeum, et verbis et labore suo ad fidem rectam convertere nequiverit, non tamen de eorum errore magna condere contra eos volumina omisit. Sic de reliquis sui temporis, et non sui temporis haereticis, sic de Iudaeis, sic de paganis faciens, non solum contra eos sui temporis homines armavit; sed etiam ad nos, et ad posteros omnes maximae aedificationis et instructionis charisma transmisit. |
| 146 | Si igitur reverentiae vestrae in his laborandi Deo aspirante voluntas adfuerit (nam facultas per eius gratiam deesse non poterit) rescribite, et mittemus librum quem nondum misimus, ut per os vestrum ipsius laude repletum, spiritui nequitiae spiritus benignus respondeat, et thesauros Ecclesiae suae gazis vestrae sapientiae suppleat. |
| 147 | Mittite, si placet, per praesentium latorem vel per alium, epistulam illam vestram quibusdam Carnotensibus monachis, ut mihi videtur, missam, respondentem de Regulae praeceptis, et de diversis monastici ordinis usibus, quam Cluniaci semel legi, sed nunquam postea ad relegendum habere potui. Misissem et ego nostram eruditae dilectioni vestrae, quam contra haereticorum provincialium quaedam capitula ante quatuor vel quinque annos scripsi, si ad manum hanc habuissem, ut hanc legeretis; et si quid supplendum esset, aliquo vestro tractatu vel epistula suppleretis. |
| 148 | Sed a quodam fratre nostro nuper in Arverniam delata, et ante annum in alio volumine eontra ipsos haereticos a me in Provinciam missa, mitti vobis non potuit. Mittetur autem, postquam eam ex aliquo exemplari rescripsero. Super his omnibus quid vobis videatur, rescribite. Et licet ego impedimentis pluribus praepeditus distulerim, vos, si facultas est, diu differre nolite |