EPISTULA XIX. LUCIO, PETRUS SHOW APPARATUS
| 1 | Postquam a charissima mihi vestra paternitate recessi, quae iniuncta a Patre fuerant, quae mandata filiis, et servis vestris Cluniacensibus, quaeque alia a vobis mihi praecepta, non indevotus filius sollicite, ut decebat, ac studiose cuncta implevi. Sacrificia frequentia, orationes pene continuas, eleemosynarum multiformes erogationes, tam Cluniaci quam extra, tam per me quam per nuntios, fratribus nostris imposui. |
| 2 | Quae ipsi, auditis litteris vestris, cognito tam ex eisdem litteris, quam ex relatione mea, et sociorum, multo erga se vestro affectu libentissime susceperunt, ac devotissime peragunt. Astant ergo, et astabunt Deo semper pro vobis, nec tantum Patrem, tam benignum, tam sibi clementem, summo omnium Patri Deo, amodo pro viribus commendare cessabunt. |
| 3 | Nam, et hoc ego, quantum potui, impressi cordibus ipsorum, utpote qui licet absentis Patris in me expertae benignitatis et ultra personam vel meritum meum mihi impensi honoris, oblivisci non poteram. Ut enim coram duobus, quos nemo fallere potest, testibus loquar, Deo scilicet et propria conscientia, praecellit vere, et longe praecellit, quem vobis in intimis animi mei recessibus servo sinceri amoris affectus, omnium praedecessorum vestrorum, quos erga ipsos gerebam, affectibus. Hoc quidem, ut dixi, benignitas, et beneficia vestra nobis impensa fecerunt; sed magis multus, quem in sancto pectore vestro latere adverti, erga divinae religionis affectus. |
| 4 | Sed ne adulari videar, his intermissis ad sequentia veniam. Misi praesentium latorem cum litteris istis, ut et nota facerem reverentiae vestrae quae dixi, et de statu sublimitatis vestrae, maxime de pace regis Siculi, litteris vestris certificari mererer. Nam, non parum mihi credite, pro pace vestra, ut multum eam exoptans sollicitor. De pace enim vestra, omnium nostrum pax pendet; in requie vestra, nos specialiter vestri Cluniacenses requiescimus, in dolore non ficte, sed veraciter condolemus, quia membra, quae capitis dolori non compatiuntur, non solum morbida, sed et mortua iudicantur. |
| 5 | Rescribite ergo nobis, si placet, super illa, ut, si est, prout decet, congaudeamus; si nondum est, pro scientia, pro viribus, vobis et apud Deum et apud homines collaboremus. De caetero precor, ut quia Cluniacensia negotia tanta sunt, ut pene assidue pro diversis oporteat nos paternitati vestrae scribere causis, non hoc moleste feratis, sed, ut specialem et benignum Patrem decet, ea quando mandantur audiatis et exaudiatis. |
| 6 | Hoc autem a vobis mandari postulo, utrum prout mihi Romae a maiestate vestra iniunctum est, duodecim fratres cum tertio decimo, qui eis in abbatem praeficiendus sit, usque ad festum sancti Andreae Romam mittere debeam. Nam hoc vestro iterum suscepto mandato, statim eos ad iter parabo. |