monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 21
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XX. LUCIUS PETRO <<<     >>> EPISTULA XXII. LUCIO, PETRUS

EPISTULA XXI. ELOYSAE PETRUS SHOW APPARATUS

1 Acceptis litteris charitatis tuae, quas mihi nuper per filium meum Theobaldum misisti, gavisus sum, et eas mittentis gratia amicabiliter amplexus sum. Volui statim rescribere quod animo insederat; sed impedientibus importunis curarum exactionibus, quibus plerumque, imo pene semper, cedere compellor, non potui. Vix tamen a tumultibus tandem interpolata die, quod conceperam attentavi.
2 Visum est, ut affectui tuo erga me, quem et tunc ex litteris, et prius ex mihi missis xeniis cognoveram, saltem verborum vicem rependere festinarem, et quantum in corde meo locum tibi dilectionis in Domino servarem, ostenderem. Revera enim non nunc primum diligere incipio, quam ex multo tempore me dilexisse reminiscor.
3 Necdum plene metas adolescentiae excesseram, necdum in iuveniles annos evaseram, quando nomen non quidem adhuc religionis tuae, sed honestorum tamen et laudabilium studiorum tuorum, mihi fama innotuit. Audiebam tunc temporis, mulierem, licet necdum saeculi nexibus expeditam, litteratoriae scientiae, quod perrarum est, et studio, licet saecularis, sapientiae summam operam dare, nec mundi voluptatibus, nugis, vel deliciis ab hoc utili discendarum artium proposito retrahi posse.
4 Cumque ab his exercitiis detestanda desidia totus pene torpeat mundus, et ubi subsistere possit pes sapientiae, non dicam apud sexum femineum, a quo ex toto explosus est, sed vix apud ipsos viriles animos invenire valeat, tu illo efferendo studio tuo, et mulieres omnes evicisti, et pene viros universos superasti.
5 Mox vero, iuxta verba Apostoli, ut complacuit ei, qui te segregavit ab utero matris tuae, vocare te per gratiam suam, longe in melius disciplinarum studia commutasti, et pro logica Evangelium, pro physica apostolum, pro Platone Christum, pro academia claustrum, tota iam et vere philosophica mulier, elegisti.
6 Eripuisti victis spolia hostibus, et thesauris Aegyptiacis per huius peregrinationis desertum transiens, pretiosum in corde tuo tabernaculum Deo erexisti. Cantasti cum Maria, demerso Pharaone, canticum laudis; et beatae mortificationis tympanum, ut olim illa prae manibus gerens, novi modulaminis melos usque ad ipsas deitatis aures docta tympanistria transmisisti. Conculcasti iam incipiendo, quod per omnipotentis gratiam bene perseverando conteres, vetusti anguis, ac semper mulieribus insidiantis caput, atque ita elides, ut nunquam ulterius contra te sibilare audeat. Ostentui facis, et facies superbum principem mundi, et illum, qui divina voce vocatur rex filiorum superbiae, iuxta ipsius Dei ad beatum Iob verba, tibi ac tecum cohabitantibus ancillis Dei alligatum ingemiscere coges. Et vere singulare miraculum, ac super omnia miranda opera extollendum, eum, quo, iuxta prophetam, cedri non fuerunt altiores in paradiso Dei, et cuius summitatem frondium abietes non adaequaverunt, a fragili sexu vinci, et fortissimum archangelum a muliere infirmissima superari.
7 Gignitur tali duello maxima gloria Conditori, infertur e converso summa ignominia deceptori. Exprobratur ei hoc certamine, non solum stultum, sed et super omnia ridiculum fuisse, illum aspirasse ad aequalitatem sublimissimae maiestatis, qui nec breve luctamen ferre praevalet femineae debilitatis. Sustinet caput cuiuslibet victricis illius, merito talis victoriae, gemmeam a rege coelorum coronam, ut quanto in transacta pugna carne infirmior, tanto in remuneratione sempiterna appareat gloriosior.
9 Haec, charissima in Domino soror, vere non adulando, sed exhortando dico, ut magnum, in quo aliquandiu perstitisti, bonum attendens, ad caute illud conservandum animosior reddaris, et sanctas illas, quae tecum Domino serviunt, secundum gratiam a Deo tibi collatam, ut in eodem sollicite agone contendant, verbis pariter et exemplis accendas.
10 Es enim unum de animalibus illis, quae Ezechiel propheta vidit, licet sis mulier, quae non tantum ut carbo ardere, sed ut lampas ardere debes pariter et lucere. Es quidem discipula veritatis, sed es etiam ipso officio, quantum ad tibi commissas pertinet, magistra humilitatis. Humilitatis plane, et totius coelestis disciplinae tibi a Deo magisterium impositum est.
11 Unde non solum tui, sed et commissi gregis curam habere, et pro universis maiorem universis debes mercedem recipere. Manet tibi certe palma pro omnibus, quia, ut optime nosti, quotquot ducatu tuo mundum mundique principem vicerint, tot tibi triumphos, tot gloriosa trophaea, apud aeternum regem, et iudicem praeparabunt.
12 Sed nec omnino apud mortales insolitum est, feminas feminis principari, nec ex toto inusitatum etiam praeliari, ipsos insuper viros ad praelia comitari. Nam si verum est quod dicitur: Fas est, et ab hoste doceri. Et apud gentiles, Amazonum regina Penthesilea cum suis Amazonibus, non viris, sed mulieribus, Troiani belli tempore saepe pugnasse scribitur, et in populo etiam Dei, prophetissa Delbora Barach iudicem Israel contra ethnicos animasse legitur. Cur ergo non liceat feminas virtutis contra fortem armatum ad praelia procedentes, ductrices fieri exercitus Domini, cum et illa (quod quidem indecens videbatur) manu tamen propria contra hostes pugnaverit; et haec nostra Debora viros ipsos ad bella divina commoverit, armaverit, accenderit?
13 Victo dehinc Iabin rege, occiso Sisara duce, deleto profano exercitu, cecinit statim canticum illa, illudque Dei laudibus devota dicavit. Erit Dei gratia hoc faciente post datam tibi tuisque de longe fortioribus hostibus victoriam, longe tuum gloriosius canticum, quod sic laeta cantabis, ut nunquam postea laetari, nunquam cantare desistas.
14 Interim eris ancillis Dei, hoc est, coelesti exercitui, quod illa suo Iudaico populo Debora; nec a tam lucroso certamine, aliquo tempore, quolibet casu, nisi vincendo cessabis. Et quia hoc nomen Debora, ut tua novit eruditio, lingua Hebraica apem designat, eris etiam in hoc et tu Debora, id est apis.
15 Mellificabis enim tu, sed non soli tibi, quia quidquid boni per diversos, et a diversis collegisti, exemplo, verbo, modisque quibus poteris, domesticis sororibus, seu quibuslibet aliis totum refundes. Satiabis hoc exiguo vitae mortalis tempore, et teipsam sacrarum litterarum secreta dulcedine, et beatas sorores aperta praedicatione, quousque, iuxta vocem propheticam: In illa, quae permittitur die, distillent montes aeternam dulcedinem, et colles fluant lac et mel. Hoc enim, licet de hoc tempore gratiae dicatur, nil obstat, imo et dulcius est, ut de tempore gloriae accipiatur. Dulce mihi esset diu tecum de huiusmodi protrahere sermonem, quia et famosa eruditione tua delector, et praedicata mihi a multis religione tua longe magis allicior. Utinam te Cluniacus nostra habuisset! utinam te iucundus Marciniaci carcer, cum caeteris Christi ancillis libertatem inde coelestem exspectantibus inclusisset!
16 Praetulissem opes religionis ac scientiae maximis quorumlibet regum thesauris, et illarum sororum illud praeclarum collegium, cohabitatione tua clarius rutilare gauderem. Retulisses et ipsa ab ipsis non modicum quaestum, et summam mundi nobilitatem, ac superbiam, pedibus substratam mirareris. Cerneres omnigenos saeculi luxus, miranda parcitate mutatos, et sordida quondam vasa diaboli in mundissima Spiritus sancti templa conversa.
17 Videres puellas Dei Satanae, vel mundo, velut furto subtractas, super innocentiae fundamentum altos virtutum erigere parietes, et usque ad ipsa coeli fastigia felicis fabricae cacumen producere. Laetareris angelica virginitate florentes, castissimis viduis iunctas, et universas pariter beatae illius et magnae resurrectionis gloriam sustinentes, infra arcta septa domorum, etiam corporaliter beatae spei velut sepulcro iam conditas.
19 Quae, licet omnia et fortassis maiora, cum tibi datis a Deo collegis habeas, licet forte nihil ad sacrarum rerum studium pertinens tibi addi possit, augeretur tamen augmento gratiarum tuarum, non parvis, ut arbitror, commodis, res publica nostra. Sed quamvis a dispensatrice omnium rerum providentia Dei, hoc nobis de te negatum sit, concessum tamen est de illo tuo, de illo, inquam, saepe ac semper cum honore nominando, servo ac vere Christi philosopho magistro Petro, quem in ultimis vitae suae annis, eadem divina dispositio Cluniacum transmisit; et eam in ipso et de ipso, super omne aurum et topazion munere cariore, ditavit.
20 Cuius sanctae, humili ac devotae inter nos conversationi, quod quantumve Cluniacus testimonium ferat, brevis sermo non explicat. Nisi enim fallor, non recolo vidisse me illi in humilitatis habitu et gestu similem, in tantum ut nec Germanus abiectior, nec ipse Martinus bene discernenti pauperior appareret. Cumque in magno illo fratrum nostrorum grege, me compellente gradum superiorem teneret, ultimus omnium vestitu incultissimo videbatur.
21 Mirabar saepe, et in processionibus eo me cum reliquis pro more praecedente, pene stupebam, tanti tamque famosi nominis hominem, sic seipsum contemnere, sic se abiicere posse. Et quia sunt quidam religionis professores, qui ipsum quem gerunt habitum religiosum, nimis esse cupiunt sumptuosum, erat ille prorsus parcus in istis, et cuiusque generis simplici veste contentus, nil ultra quaerebat.
22 Hoc et in cibo, hoc et in potu, hoc et in omni cura corporis sui servabat, et non dico superflua, sed et cuncta, nisi valde necessaria, tam in se quam in omnibus, verbo pariter et vita damnabat. Lectio erat ei continua, oratio frequens, silentium iuge, nisi cum aut fratrum familiaris collatio, aut ad ipsos in conventu de divinis publicus sermo eum loqui urgebant.
23 Sacramenta coelestia, immortalis Agni sacrificium Deo offerendo, prout poterat, frequentabat; imo postquam litteris et labore meo apostolicae gratiae redditus est, pene continuabat. Et quid multa? Mens eius, lingua eius, opus eius, semper divina, semper philosophica, semper eruditoria meditabatur, docebat, fatebatur. Tali nobiscum vir simplex et rectus, timens Deum, et recedens a malo: tali, inquam, per aliquantum temporis conversatione, ultimos vitae suae dies consecrans Deo, pausandi gratia (nam plus solito, scabie et quibusdam corporis incommoditatibus gravatur), a me Cabilonem missus est. Nam propter illius soli amoenitatem, qua cunctis pene Burgundiae nostrae partibus praeminet, locum ei habilem, prope urbem quidem, sed tamen Arari interfluente, provideram.
24 Ibi iuxta quod incommoditas permittebat, antiqua sua renovans studia, libris semper incumbebat, nec sicut de magno Gregorio legitur, momentum aliquod praeterire sinebat, quin semper aut oraret, aut legeret, aut scriberet, aut dictaret. In his sacrorum operum exercitiis, eum adventus illius evangelici visitatoris reperit, nec eum, ut multos, dormientem, sed vigilantem invenit. Invenit eum vere vigilantem, et ad aeternitatis nuptias, non ut fatuam, sed ut sapientem virginem evocavit.
25 Attulit enim ille secum lampadem plenam oleo, hoc est, conscientiam refertam sanctae vitae testimonio. Nam ad solvendum commune mortalium debitum, morbo correptus, eoque ingravescente, in brevi ad extrema perductus est. Tunc vero quam sancte, quam devote, quam catholice, primo fidei, dehinc peccatorum confessionem fecerit, quanto inhiantis cordis affectu, viaticum peregrinationis, ac vitae aeternae pignus, corpus scilicet Redemptoris Domini acceperit, quam fideliter corpus suum et animam hic et in aeternum ipsi commendaverit, testes sunt religiosi fratres, et totus illius monasterii, in quo corpus S. martyris Marcelli iacet, conventus.
26 Hoc magister Petrus fine dies suos consummavit, et qui singulari scientiae magisterio, toti pene orbi terrarum notus, et ubique famosus erat, in illius discipulatu qui dixit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, mitis et humilis perseverans, ad ipsum ut dignum est credere, sic transivit.
27 Hunc ergo, venerabilis et charissima in Domino soror, cui post carnalem copulam, tanto validiore, quanto meliore divinae charitatis vinculo adhaesisti, cum quo, et sub quo diu Domino deservisti, hunc, inquam, loco tui, vel ut te alteram in gremio suo confovet, et in adventu Domini, in voce archangeli, et in tuba Dei descendentis de coelo, tibi per ipsius gratiam restituendum reservat.
28 Esto ergo in domino memor ipsius; esto etiam, si placet, et mei, et sanctis sororibus tecum Domino famulantibus fratres congregationis nostrae, ac sorores, quae ubique terrarum pro posse suo eidem, cui et tu, Domino famulantur, sollicite commenda.



Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XX. LUCIUS PETRO <<<     >>> EPISTULA XXII. LUCIO, PETRUS
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 21