monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 22
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XXI. ELOYSAE PETRUS <<<     >>> EPISTULA XXIII. RAIMUNDO PETRUS

EPISTULA XXII. LUCIO, PETRUS SHOW APPARATUS

1 Saepe supplicavi, et adhuc supplico, ne occupatae in multis reverentiae vestrae gravia videantur tam frequentia scripta mea. Multa enim saepe emergunt, quae me etiam nolentem, et hoc fugere conantem, importunum esse compellunt. Nam quandoque propria, quae multa sunt; quandoque magnorum amicorum negotia, quae negligenda non sunt, importunitatis huius causa existunt.
2 Inquietudo quorumdam Aurelianensium clericorum, quae Ecclesiam suam pene destruxit, necdum requiescere didicit. Non enim zelo iustitiae, non utilitate aliqua reipublicae suae, canonici non canonici, fingentes se quaerere quae Dei sunt, sed (quod omnibus clarum est), praetextu illo quaerentes quae sua sunt, sicut suam matrem Ecclesiam lethaliter poenae laeserunt, sic contra suum Patrem et episcopum calcaneum erexerunt. Novit vero sapientia vestra quid Deus ipse de talibus sentiat.
3 Qui, inquit, maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur . Quod si hoc de maledicto dictum est, quanto magis de iactura? Si hoc de maledicto dictum est, quanto magis de laesura? Si dictum est hoc de his qui maledicunt, quanto magis de his, qui quantum ad se pertinet, perimunt?
4 Tales, tales sunt, inquam, et vere tales sunt quidam illius Ecclesiae, in quantum fama testatur, non religiosi, sed irreligio, si non de maioribus, sed de inferioribus, non multi, sed pauci. Hi de insectatione Patris sui negotiari volentes, indeque lucrum quodlibet se consequi posse putantes, dum ipse cum his qui oderunt pacem sit pacificus, vel loquentem, vel tacentem gratis impugnant. Non erubescunt videri paucissimi inter multos, et soli septem vel octo inter millia tam cleri quam populi eis contraria praedicantis, mendaces et garruli apparere.
5 Incitat me ad ista sic scribenda, magnorum, multorum, ac religiosorum testimonium, quorum quidam nostri sunt, longe autem plures extranei. Praevaleat ergo, si placet, et praeponderet tantorum apud vos testimonium, et episcopum vestrum contra raros et mali nominis viros, qui magis, ut mihi videtur, cornibus ventilandi, quam auribus audiendi sunt, sapiens iustitia vestra defendat.
6 Suffragetur ei et boni, religiosi, ac singularis inter suos viri, diutina iam cohabitatio: quem mandato domini papae Coelestini, non quidem ex nomine designatum, sed a nobis pro insigni religione electum, ei in socium dedimus. Ipse ergo si sic iustum sapientiae vestrae videtur, super ipso conveniatur, ipse requiratur; ipsi quia nullatenus eum mentiri velle testificor, magis quam nebulonibus illis credatur. Valeat sanctitas vestra semper in Christo.