monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 23
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XXII. LUCIO, PETRUS <<<     >>> EPISTULA XXIV. LUCIO PETRUS

EPISTULA XXIII. RAIMUNDO PETRUS SHOW APPARATUS

0 Cum caput albescat, tua musa senescere nescit Nec quia tu canes, hinc minus illa canit. Albus es, et cantas, albos imitaris olores, Quorum iuncta magis, voxque nitorque placent Hinc color obtusus, sonus hinc demulcet et aures. Sic nihil in tota non placet amnis ave. Non norat volucres nutrire Garonna coronas, Littora nunc cuius cantibus implet olor. Fleverat antiquis viduata Tolosa poetis. Gaudeat en studium te reparare suum. Scribis Romanas te cernere velle ruinas, Si tentare mihi tale placeret iter. Dum lego forte tui mirandos pectoris ausus. Obstupui, fateor, conticuique diu. Non aliter quam si vires humerosque Tiphonis, Spondeat in lecto febre solutus homo. Nec secus Hispana quam si tellure creato Sese testudo cursibus aequet equo. Nam quis tanta tuae taceat miracula laudis Quod iuvenum tentas fortia facta senex? Alpibus horrendis invicta senecta nequivit Cedere, vel coeptum iam revocare gradum. Aeriae rupes, quae vincere dura solebant Pectora, virtuti succubuere tuae. Militis emeriti, te missio iusta decebat, Et pro praeteritis actibus alta quies. Sed virtus animi nec cano parcere novit, Et te plus requie bella cruenta iuvant. Ergo veni Romam, non differo, nolo moreris. Pugnaces animos regna Latina vocant. Roma sata est bellis, lita sanguine, clara triumphis, Quae sibi per tales subdere cuncta solet Si te robustum splendenti cinxerit ense, Et te pugnantum fecerit esse ducem. Victrici gladio mox publicus hostis obibit, Et sibi totus adhuc subditus orbis erit. Lusimus, et cantus tecum deduximus aequos, Ne cygnus cunctas rideat orbis aves. Iam decet ut nostris succendant seria ludis Et monachi comptus sit gravitate iocus. Si vires, si posse tibi natura ministrat Nil iter impediet te comitante meum. Non eris ingratus, quem novit reddere charum Fama frequens, studium, vita, senile caput. Ornabis totam nota probitate cohortem, Virtutumque viris signifer unus eris. Pulchrior in silvis nusquam frondescit oliva, Dum candore suo deprimit omne virens. Si pia te socium mereatur habere iuventus. Ut laudent Dominum iunior atque senex. Nuper me Robertus ad haec dictamina traxit, Per quem misisti carmina multa mihi. Velle quidem mecum te Romam pergere dicens, Ut responderem versibus, admonuit. Ad quae respondi, tamen ista prioribus addo, Nullam me certam proposuisse viam. Si tamen, ut dixi, sors quod puto fecerit esse, Perpetuus fies ad peregrina comes. Sed non incuses, si quid fortuna sinistri Intulerit, cunctos quae facit esse pares. Regibus et servis quod vult iubet illa potestas, Illi subduntur dives inopsque simul. Cantavi monitus, si vis cantabis et ipse, Praeter avis morem, fuscus et albus olor