EPISTULA XXIV. LUCIO PETRUS SHOW APPARATUS
| 1 | Iuxta velle ac mandatum sublimitatis vestrae, dirigimus de sinu Cluniacensis claustri hos dilectos fratres et filios nostros Patri communi, imo nostro et ipsorum speciali. Commendamus eos apostolicae pietati, commendamus, inquam, qui valde commendandi sunt. Causa enim Dei, virtute obedientiae, violenter se sibimetipsis subigunt, patrium solum deserunt, peregrina adeunt, nec mortem ipsam, quam Romanus aer nostratibus celeriter inferre solet, refugiunt; et, ut sic dicam, quantum ad hanc Gallorum nostrorum formidinem, velut agni ad victimam vadunt. |
| 2 | Respiciat ergo super eos pio intuitu paternus oculus, et exsules suos benignis saepe admonitionibus et congruis auxiliis consoletur. Constituantur, si placet, in uno ex duobus mihi Romae a vobis nominatis monasteriis, veteresque ab illo coloni alibi collandi pellantur. Nam, et iuxta Apostoli vocem, Modicum fermentum totam massam corrumpit, et ut vestra sapientia novit, diversi moribus, usibus, affectibus, Non bene conveniunt, nec in una sede morantur. |
| 3 | Et quia, iuxta Magnum Gregorium, durum videtur in pectore veteri nova meditari, resque pene desperata est, monachum a pravo usu ad meliora instituta posse converti, cavendum est ne qui corrigi non possunt corrumpant. Quod si forte quispiam aliquos ex his, quos misi, ab invicem secernere, et ad alia loca transferre nisus fuerit, oro ne permittatis, quia per partes divisi, et nihil proficerent, et fructum quem simul positi ferre possunt, perderent. |
| 4 | Si enim omnes bini vel terni ad diversa mittendi essent, alios et aliter elegissem. Sed quoniam a vobis sic dispositum est, ut ad unius tantum claustri ordinationem, congruos tredecim fratres mitterem, maiorem ex ipsis partem ad tenendum solummodo claustrum, utilem elegi; quosdam vero in saecularibus astutiores, ut aliis provideant, disposui, et iam dictis tredecim, duos qui genere Romani sunt, pro supplemento adiunxi. |
| 5 | Hac de causa, prout mihi videtur, damnosum est eos ab invicem recedere; fructuosum, simul manere. His dictis adiungo, et tam ex me, quam vice universorum fratrum nostrorum supplico, ne labor noster, quem causa Dei, vestroque praecepto in iam dicti monasterii ordinationem assumpsimus, vestrae Cluniacensi Ecclesiae in damnum quolibet tempore convertatur. |
| 6 | Hoc autem praecavere et providere poterit magnitudinis vestrae prudentia, si donum inde a vobis publice factum, more Cluniacensi, apostolico privilegio confirmetur. |