EPISTULA XXV. EUGENIO, PETRUS SHOW APPARATUS
| 1 | Ex multa dilectionis fiducia, quam semper habere consuevimus ad apostolicam sedem, soliti sunt plerique amicorum nostrorum ad nos recurrere, et preces suas apostolicae mansuetudini nobis mediantibus offerre. Unde hoc tam antiquo usu, quam iam experta erga nos in expulsione fratrum nostrorum de sancto Saba pastorali dilectione ac studio vestro: quos eiectos suscepistis, desolatos aluistis, verberatos confovistis, confidenter reverentiam paternam adimus, et pro domino Bisuntino archiepiscopo, bono Cluniacensis Ecclesiae amico, magnitudinem vestram oramus. |
| 2 | Accusatur enim, ut nobis relatum est, a paucis et vilibus Ecclesiae suae personis; excusatur et commendatur a pluribus et fide dignis viris, et maxime arctioris religionis et ordinis professoribus. Qui, ut bene credimus, nullas pro eo preces funderent, in nullo pro ipso supplicarent, si eisdem precibus suis vel commendationi, iustitiam in aliquo obviare sentirent. |
| 3 | Exaudiat ergo, si placet, diligens discretio vestra ipsos, exaudiat et nos supplicantes pro ipso cum ipsis, ne facilis et irreverens tribuatur accessus improbis contra probos, vilibus contra optimos, infamibus contra viros multis et magnis bonorum testimoniis fultos. In fine rogamus ut eum nobis in corde vestro locum gratiae conservetis, quem, velut haereditario iure, apud sanctos praedecessores vestros possedimus; ut qui eis omnipotentis Domini dispositione apostolicae dignitatis successistis officio, eis quoque erga nos et Cluniacum vestram amore succedatis et beneficio. |