EPISTULA XXVI. RAINARDO PETRUS SHOW APPARATUS
| 1 | Grex Domini, oves pascuae eius, destitutae pastore, per alta montium, per devexa vallium, per aspera viarum, multo sudore pastorem requirentes, in solemni sancti Spiritus die nuper ad nos Cluniacum venerunt. Compassi sumus, ut iustum erat, religiosae peregrinationi; et multo fatigatos itinere, triduo apud nos hospitari coegimus. |
| 2 | Vide eos (quod paucorum est monastici ordinis virorum) non equis, non mulabus, non ipsis saltem asinis vectos, sed pedites et peregrinos summa animi devotione, pro dando, imo, si fieri potest, pro restituendo sibi amisso pastore, ad vos tendere, eaque de causa nullum laborem refugere, nulla pericula devitare. |
| 3 | Non suffecit eis, unum vel duos de suis hoc animo vestrae reverentiae mittere; sed eum, qui contemni non possit, apostolicum numerum praeferentes, nihil negari maxime cum non nisi iusta postulent, credunt. Suscipiendi ergo sunt, si placet, benigne a vobis, et prout mihi videtur, audiendi, et exaudiendi sunt, quia iuxta Domini verba: Alienum pastorem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia nesciunt vocem alienorum. Ago quidem ego, et intercedo pro eis, tractus eorum sancto studio; sed specialiter ad hoc me compellit singularis, quam habeo erga ipsos et locum in quo morantur, dilectio. |
| 4 | Nam fratres, nepotes, et pene tota consanguinitatis meae linea, locum illum a primo fundationis lapide, multo affectu coluerunt; nonnulla etiam de suis, ne dicam multa, vestri ordinis ac religionis intuitu contulerunt. Prosequor ego eorum devotionem, etsi non beneficiis, tamen sincerae dilectionis affectu. |
| 5 | Fuerit in removendo abbate ipsorum, severa et caeteris terrorem incutiens, austeritatis vestrae sententia; sit, si grave non est, in restituendo, discreta providentia. Nam nec capitale, nec peremptorium fuit, unde accusatus est, nec tot in ipso, quae ex parte bene novi bona (quod amicabiliter suggero) condemnanda sunt. Restituatur ergo, si placet, bonis ovibus, bonus pastor, et quia iustitiae satisfactum est, misericordiae quoque satisfiat, ut quae multo cum labore et humilitate vos adeunt, multo cum gaudio, atque in Paracleti solemnibus diebus, ad ovile proprium plena cum consolatione redeant. |