EPISTULA XXVII. ATONI PETRUS SHOW APPARATUS
| 1 | Legitur in Salomone: Vinum novum, amicus novus veterascat; et cum suavitate bibes illud. Quid est hoc? Attende, charissime. Hoc dicit, quod cernitur. Vinum enim, dum recens est, abiecta iam inutili musti dulcedine, bibentem quidem sui novitate allicit; sed velut immatura iuventutis violentia, sorbentis gustum compungit. |
| 2 | Delectat et exasperat, ac salubre simul et mordax, interna haustu reficit; sed minus dum hauritur, iucundat. At ubi velut iuvenili fervore sedato, veterascere incipit, et leni se sapore quasi miti senectutis suavitate condire, non solum bonum, sed et iucundum efficitur; non tantum ut salubre, sed et ut delectabile sumitur; et nihil in illo, quod pungat vel mordeat, iam timetur. |
| 3 | Laetificat, iuxta Scripturam, etiam ad litteram, cor hominis; et laboriosum cursum vitae mortalis, indita sibi a rerum Conditore dulcedine consolatur. Sic plane, charissime, sic prorsus in te hoc Salomonicum verbum impleri cognosco. Dum novus amicus fuisti, saepe quidem profuisti; sed nunquam, sicut nunc quando iam senex es, delectasti. |
| 4 | Consenuit tecum non defectu, non aetate, sed sola velut temporis antiquitate amicitia; quam secundum praemissam similitudinem, habilius suscipiaris, suavius bibaris, iucundius hauriaris. Austeritate recentis, vel amicitiae, vel aetatis, ne te haurire, ne te in corpus Cluniacense transfundere possem, diu multum obstitisti, resilisti, refugisti. |
| 5 | Sed spero, et de illius spiritus, qui, ubi vult spirat, gratia confido, quia quod non dedit amicitiae iuventus, conferet saltem senectus. Novi quid dictum sit Apostolo Petro: Surge, Petre, occide et manduca. Quod si ego apostolus non sum, Petrus tamen sum. Unde, iuxta hoc divinum verbum, non solum te bibere, sed etiam occidere, et manducare concupivi. |
| 6 | Veni ergo, veni, nec ultra gladium meum, licet occidendus expavescas; nec dentes meos quamvis ab his attendendus, et mandendus, reformides. Sed ne forte verearis, et tantas minas audiens, venire non audeas, noveris me non te, sed in te velle mundum occidere, monachum suscitare, consumere peritura, reformare permansura. |
| 7 | Et ne praesumptor iudicet quod humilis sublimi, quod inferior maiori, quod abbas episcopo talia scribam, talia suggeram, dedisti ipsi mihi, ubi nosti, et sicut nosti loquendi materiam, praebuisti audaciam. Non ergo vereor de his tecum agere, de quibus tu prior egisti; de his tecum conferre, ad quae me primitus incitasti. |
| 8 | Iam quoniam frequentibus ad amicum epistulis paginas olim multas implevi, cessent verba ut tandem succedant opera, ne videar, aut sim semper sicut aes sonans, aut cymbalum tinniens. |