EPISTULA XXVIII. EUGENIO, PETRUS SHOW APPARATUS
| 1 | Sicut inter universos filios suos, olim Iacob patriarcha Ioseph, singulari ac velut unico amore dilexit, coluit, fovit, sic felicis memoriae beati praedecessores vestri, vestram Cluniancensem Ecclesiam, sicut beatitudini vestrae non ignotum esse arbitror, prae cunctis pene sibi subditis, ac commissis Ecclesiis, affectuosius dilexerunt, familiarius coluerunt, tenerius confoverunt. |
| 2 | Quibus quoniam omnipotentis Dei dispositione, in sede apostolica successistis, oramus, et licet absentes, ipso quoque corpore supplicamus, ut quibus successistis officio, succedatis, si placet, amore, succedatis et beneficio. Nam, ut voce Israelis quondam populi Dei utar, sicut obedivimus Moysi, sic obediemus et tibi; tantum sit Dominus tecum, sicut fuit cum Moyse. Hoc enim ad augmentum gratiarum a iam dictis Patribus nostris, viris vere vita et officio apostolicis, licet immeriti, meruimus ut non tantum pro propriis, et sed pro aliorum, ac quandoque valde remotorum negotiis audiremur, et fere perpetuo benignissime exaudiremur. |
| 3 | Hoc filiali praesumptione exigimus a Patre nostro, cui obedire, quem diligere, cui obsequi voluimus, illo tam antiquo et toti orbi cognito more nostro. Venerabilis vir et sacerdos Dei, dominus Aurelianensis episcopus, paternitati vestrae devotus filius, a filiis Belial multa perpessus, et cum his qui oderunt pacem, ut ovis mitissima semper pacificus, ad vos ut ad pacatum portum, et ad tutum pietatis asylum, et nuper confugit, et rursum recurrit, ut virtus ac mansuetudo apostolica, sit ei turris fortitudinis a facie inimici. |
| 4 | Scribit et obsecrat pro eo tota pene Gallicana Ecclesia, et ne pontificalis sublimitas ab infamibus et vilissimis personis mendacibus contumeliis appetita, dehonestari permittatur, supplex implorat. Addimus et nos, si tamen alicuius momenti esse possunt, aliorum precibus preces nostras, ut quia non solum episcopali gradu sublimatur, sed et monachili honestate et habitu insignitur, utrumque pro eo ordinem Pater exaudiat, utrumque in oleo laetificet, utrumque honoret, et tot tantisque molestiis innocentiam diu ab improbis fatigatam, cum plenitudine apostolicae benedictionis et gratiae, ad sua, suosque remittat. |