monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 29
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XXVIII. EUGENIO, PETRUS <<<     >>> EPISTULA XXX. PETRO, PETRUS

EPISTULA XXIX. PETRUS SHOW APPARATUS

1 A die gloriosi apostolorum protomartyris, per Dei misericordiam vestrasque orationes aliquantulum me sentiens relevatum, non possum tam prope vos esse, et nihil vobis dicere. Prudentium vestrum cum Christi adiutorio paratus sum incipere, si domno priori claustri mandetis, ut pergamenum praebeat, et Bonito ut parare studeat. Gratulor autem non modice, id mihi ex insperato praeceptum esse a vobis, quod auxiliante Domino et facere potero, et ex obedientia facere cupio, ut scilicet propter obedientiam me aliquid fecisse, deinceps apud vos gloriari possim.
2 Illud quoque silere nullatenus debeo, quia ex ea hora, quam in festo piissimi apostoli Iacobi, dum maioris missae solemnia agerentur, frater noster Theobaudus salutationem vestram mihi indigno protulit, ita pes meus meliorari coepit, ut sicut ac ipsius apostoli gratia vestraque etiam oratione confido, a vobis salutari idem mihi fuerit, quod salvari.
3 Incolumen vos proxime videamus, domine pie ac desiderantissime Pater. Valeant coeremitae vestri, et socii omnes domini mei, qui vobiscum silvas incolunt.