EPISTULA XXX. PETRO, PETRUS SHOW APPARATUS
| 1 | Scribenti omnino mutus esse non debeo. Silvas incolimus, pertaesi urbium, rura amamus. Et ut aliquid poeticum addam, Iam non mihi turbida regia Roma, Sed vacuum Tibur placet, ac imbelle Tarentum. (HOR. Ep. l. I, ep. 7, vers. 44, 45.) Emeriti iam sumus, et iuvenibus, tibi tuisque similibus bella reliquimus. |
| 2 | Armare igitur, et quia per Dei gratiam, ut scripsisti, pes tuus convaluit, ad praelia procede, pugna viriliter, viribus hostes subige; et quia iam totus mundus in arma coniurat, tu quoque armatorum numero adiungere. Nam ea de causa, coeremita noster fieri noluisti. Ego tamen quod imputas otium, non prorsus otiosum esse volui. |
| 3 | Et, ut iterum verbis illius cuius supra utar: Me doctarum hederae praemia frontium Diis miscent superis. Me gelidum nemus, Tace reliqua, Secernunt populo. (HOR. Od. l. I, od. 1, vers. 29-32.) Nosti quantum me pigeant falsa in Ecclesia Dei cantica, quantumque nugae canorae mihi odibiles. Inter quas (nam plurimae sunt), cum nuper in festo magni patris Benedicti, hymnum praeter sententias, metricam legem seriemque verborum peroptimum et cantari audirem et cantare cogerer: nimium, sed non tunc primum aegre tuli, et tanti viri veras laudes mendaciter proferri erubui. |
| 4 | Nam praeter aptitudinem sententiarum, quae nulla est, ad minus viginti quatuor mendacia, canticum illud citato percurrens animo, in ipso reperi. Non igitur, ut praesumptor, sed ut horum quae Dei sunt, in hac licet minima parte zelator, sumpta ex magni Gregorii verbis materia, in laude omnipotentis Dei, ipsiusque iam dicti patris, eiusdem metri hymnum composui, tibique, cui mea qualiacunque sint, frequenter ingero, transmisi. |
| 5 | Accipe igitur, et si dignum videtur, caeteris, quae transcribere soles, adiunge. Nam quod tacere nolo, cum antiquus ille hymnus de tot tantisque sancti viri miraculis vix unum attingat, hic praeter spirituales eius virtutes, duodecim ipsius miracula breviter explicat. Et quia semel coeperam de translatione simul, atque illatione eius alterius metri secundum, propter taedium cantantium altero breviorem edidi. Quem et mitto. Vale in aeternum. |