EPISTULA XXXI. PETRO ARNULAHUS, SHOW APPARATUS
| 1 | Salutatio vestra, quam Patri novorum incolarum eremi, domno abbati nobis exhibendam misistis, mihi sociorum ultimo novissime pene innotuit, et sicut unguentum a capite usque in oram vestimenti, gratiosa descendit. Gratias vobis, quod amore nostri tractus, tam sublimia de nobis existimetis, ut eremitarum nos vocabulo dignemini; et quod studio tuendae utcunque sospitatis timidi assumpsimus, religioni imputetis. |
| 2 | Nos enim tanquam rudes eremitae, adhuc de crastino cogitamus, nec parum nos religiosos credimus, si de periculo instantis temporis vivi evadimus. Vos vero magis philosophantem eremitam dixerim, qui metu mortis intrepidus, iuxta morientes securus vivitis, et ab adventantium turbido incursu segregatus, in vestro sursum coenaculo solus positus, vobiscum habitatis. |
| 3 | At vero quantam nobis vestra eremus, vel potius solitudo invidiam suscitet, scribere utcunque tentaveram; sed epistula domni, qua vos beatum dixerim, subito inter scribendum superveniens, et suo illo more verbis philosophicis sublimius intonans, mutum me et elinguem effectum obruit, et tardiorem quam si vobiscum claudicarem effecit. Obmutui igitur. Unum tamen quod mente conceperam, velut alter Heliu comprimere non potui; et, licet oppressus, stylo rustico rudis expressi. Quid illud? Si ad nos cum Augustino vestro de academicis venire dignaremini, otia cuncta diffugerent, et novam strueremus academiam. Quis harum finis nugarum? Ut verum fatear, magis interim vestrum ad nos desideramus adventum, quam nostrum ad vos reditum. Quae sententia tam communis est omnium, ut etiam vetus bos noster non recalcitret: qui captus amoena iucunditate eremi, ieiunus aeque ut satur, indefesse ruminat. |