monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 32
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XXXI. PETRO ARNULAHUS, <<<     >>> EPISTULA XXXIII. PETRO GISLEBERTUS,

EPISTULA XXXII. PETRO, ROBERTUS, SHOW APPARATUS

1 Praeteritae nuper Dominicae vespertino crepusculo, cum post eos, qui digni habiti sunt primo videre quae mittuntur, primo audire quae in aurem dicuntur, primum mihi contingeret legere litteras vestras, quas antea non audieram, gavisus sum. Erat enim in eis, sicut hoc ipsum quidam ex nostris altiore mentis intuitu notaverunt, quod non tantum aures demulcebat auscultantium, sed ora quoque movebat, et mitigabat animos omnium nostrum. Et hoc quid erat, vel quid esse poterat? Illud, inquam, ad quod cantant vel clamant subsellia in theatro.
2 De fine litterularum vestrarum loquor, quas domno direxistis: quarum cum principium ac medium multa laude plena fuissent, iocundiore tamen artificio lautiorique maturitate finem conclusistis. Dixistis enim: Valeat domnus, sociique eius et coeremitae, qui cum eo silvas incolunt. Itaque domnum eremitam esse insinuastis. Socios autem eius coeremitas designastis.
3 Pro arido incolatu eremi, humidas et algidas silvas cum grege magistrum delectare non tacuistis. Et haec unde tibi, o venerande senex! unde haec tibi, o ministre Christi, o angele Dei, nisi quod angelus senescere, canescere nescit, nec claudicare? Et o, inquam, unde haec tibi, ut tam alto pectore vel novo forsitan prophetiae spiritu, praesignares quod necdum scitur, praecantares quod necdum inchoatur, praemonstrares quod sine te fieri vel amari, nemini eorum quos eremo donasti, consulitur?
4 Igitur cum ad nos veneris, nec eremum, nec eremitas inveneris. Triceps namque Parnassus noster, non iam biceps, sicut olim locuti sunt poetae priores. Hinc Faunos bicornes, inde Satyros saltantes, circumquaque vero strepitus ferarum, suavesque garritus avium habens, nil tale insinuat. Tantum hic sursum cucullatos poetas quaere, coloratos nigro monachos mirare, religionis, orationis, lectionis, amatores fratres desidera. Nihil fucatum penes hos existimes, nihil admistum vitio formides.
5 Custos etenim virtutum iustitia, nihil fluctuare sinit in monte nostro charitate magistra. Et hoc de illis qui montem medium incolunt. Qui vero reliqua duo Parnassi capita occupant, in ipsius familia censentur, quae perpetuo silentio damnat vocis articulatae primitias; et quae eousque religiosa manet, quod nunquam nisi vocata vel excita, respondet.
6 Quod si religiosus es, approba similitudinem; si creditus*, solitudinem; si grammaticus et lectionis amator, convictus conditionem. Haec, frater charissime, penes nos habentur