EPISTULA XXXIII. PETRO GISLEBERTUS, SHOW APPARATUS
| 1 | Post illas dominorum meorum, quos, si dici liceat, fratres et socios habere merui, nitore praefulgentis eloquii splendidissimas epistulas, reverentiae vestrae transmissas; et nos hanc nostram linguae pauperrimae pauperculam chartulam, solius tantum salutationis vestrae divitem baiulam mittimus. Spero quod satis facile praesumptuosae rusticitati styli male fabricati, parumque limati veniam dabitis. |
| 2 | Hoc unde magis timeo, tutum esse rogo, ne videlicet ista litterarum tarditas, de tarditate seu tepiditate minus in me ferventis dilectionis, quin potius ex supposita causa, descendisse credatur. Nostis ipse quod cum sim inter omnes socios meos aetate iunior, scientia inferior, merito impar, magis eos subsequi quam praecedere debeo. |
| 3 | Itaque cessi maioribus, honorem dedi senibus, nec ante quidquam scribere praesumpsi, donec omnes scripsisse cognovi. Praeterea est et alia causa, quia, ut verum fatear, non tam prudenter quam naturaliter mihi semper inhaesit, ut etsi non multum velox ad audiendum, sim tamen multum tardus ad loquendum. Ecce, non quia minus diligo, sed propter ista quae dixi, tardius scribo. |
| 4 | Praecedant me socii in loquendo, praecedant in scribendo, nunquam tamen patiar ut praecedant in diligendo. Haec praemittere necessarium duxi, quo et mora directae paginae excusetur, et ea quae sequuntur, cum maiori benevolentia audiantur. Igitur post illa quae Patri communi singulariter in epistula vestra mandastis, Patris filios, fratres utique vestros et socios salutastis, magnoque illo eremitarum nomine sublimiter honorastis. Agnosco me praefati Patris filium, agnosco me etiam fratris, quamvis senioris, et cuius potius videar esse filius, fratrem adolescentulum, unde nec diffiteor socium: et ideo inter salutatos agnosco me utique salutatum. |
| 5 | Sed nunquid sic dicere possum, quod et eremitam me fore cognoscam? Revera, sicut scribitis, silvas incolimus, et saepe plus sunt nobis familiaria frondea tecta arborum, quam lapidea seu lateritia domorum. Nondum tamen illo modo eremitico facti sumus sicut passer solitarius in tecto. Illum etenim, non tantum circumfusa nemorum opaca densitas, quantum ipsa longe remota mortalium societas, solitarium faciunt. |
| 6 | Nos autem quomodo solitarii sumus, qui postquam huius eremi vastam solitudinem intravimus, tantam post nos hominum frequentiam traximus, ut magis urbem quam eremum struxisse videamur? Nam ut illam turbam tumultuosam taceam, quae de tota circumposita regione pro litibus suis, aut fine concordi dirimendis, aut sententia iudiciaria limitandis, catervatim confluit, tantam nobis tum transmarinus Oriens, tum transalpinus Occidens legatorum copiam mittit, ut vel cuiuslibet magni regis amplissima cura vix responsa dare sufficiat. |
| 7 | Unde igitur eremitarum nomen nobis imponitur? An forte dum pes vester rectius ire inciperet, graviorem lingua claudicationem incurrit, ut a vero devians, diceret quod non debuit? Enimvero qui lingua labitur, gravius claudicat, quam qui pede tumido terram timide calcat. Esto tamen, ut et veri simus eremitae, et veraciter eremitarum nomine nuncupemur. |
| 8 | Tu igitur bellator fortissime, miles acerrime, praeliator victoriose, qui tam longo tempore, fraterna ex acie contra rugientis hostis saevitiam fortiter pugnare doctus, tot palmarum insigniris gloria, quot adversus ipsum suscipis bella, cur de castris non egrederis? cur illo spirituali gladio tuo non accingeris? cur tandem nobis solitariis non adiungeris, ut contra publicum hostem ineas nobiscum singulare certamen? Ecce te omnes spectamus, omnes adventum tuum desideramus, et si veneris, nos iam novos eremitas, te socios habere probabis. |