EPISTULA XXXIV. PETRUS, SHOW APPARATUS
| 1 | Quoniam, prout video, silvae vestrae non solum, ut dixeram, eremitas, verum etiam philosophos et poetas, copiose redolent, et ego huiusmodi studia quamvis non assecutus, sequi tamen aliquando desideravi, iam valde trahor, etsi corpore adhuc debili nequeo, animo tamen, et eo, quo utcunque possum, confabulationis genere easdem vobiscum sylvas incolere. |
| 2 | Unde et aliquid metricum, quod maxime silvis et montibus, mihique olim familiare fuit, mittere proposueram; sed cum divinus ille philosophus dicat: Musica in luctu importuna narratio, nosque pene quotidie charissimorum funera tractemus, cantare destiti, qui inter tam inscrutabilia Dei iudicia vix audeo loqui. |
| 3 | Hac etenim causa praecipue tandiu silui, nec dulcibus ac iocundissimis tam vestris quam sociorum venerabilium epistulis, quae animam meam laetificare non cessant, pro tempore aliquid respondi. Nam pro elegantiae dignitate, ut de aliorum litteratissimis et pulchre ludibundis litteris taceam, soli epistulae vestrae respondere quis poterit? |
| 4 | Vere dulcis et pie iocosa epistula, in qua sic vestram de silvestri vel eremitico vocabulo iniuriam vindicatis, ut valde sic me peccasse delectet, qui pro verberibus laudes accipio. De hymno autem maximi Patris eremi quid dicam, qui hucusque hymnum non habuerat, convenientemque suis meritis habere dignatus non est, donec ei a sui ordinis principali magistro, in Cluniacensi eremo factus est? |
| 5 | Mihi plane videtur, etsi hoc forte non cogitastis, ut fratribus illis, qui corpus eius observant, hymni isti mittantur. Credo enim eos libenter cantaturos, proprii loci tam floride descripta miracula, ne solum super aquas currentem Maurum, assidue cantitando, inepto illo et falso, quo iam pertaesi esse possunt, carmine, ulterius crucientur. |
| 6 | De talibus quam dulce mihi sit semper vobiscum loqui, non ignoratis. Hinc est quod et modo, et quotiescunque non adestis, solus sum. Et si multa adsint, et totus orbis obstrepat, sine vobis in veritate solum esse me sentio. Sciatis etiam Cluniacum urbem vestram clarissimam, totam unanimiter imperialem ac piissimum vultum vestrum quotidie desiderare, nosque omnes monti et silvae illi multum invidere, quae cum assidue videamus, illis obstantibus desiderium nostrum videre non possumus. |
| 7 | Sed rursus dum causam, qua ibi estis, subtilius attendimus, absentiam vestram etsi moleste, tamen aequanimiter toleramus. Sanum et incolumem vos in proximo videamus, et in aeternum habeamus, domine Pater sancte. Valeant etiam iterum et vigeant semper vobiscum charissimi socii et comphilosophi vestri, si tamen vel hoc saltem nomine censeri dignentur: qui tantopere eremitarum vocabulum, quo eos venerari studueram, respuerunt, ut non impune tulerim, quod non potius illos Faunos Satyrosque vocavi. |
| 8 | Tot enim chartas habeo, totque dictis urbanis et ab eremitica simplicitate remotissimis obrutus sum, ut magis ab eremitarum crimine purgare se non potuerint, quam quod tot bene paratas pelles invenire, tantisque unum miserum et claudum senem elogiis lacessere, fortes et iuvenes studuerunt. Valeant omnes qui vobiscum sunt in Domino: post haec quibus anxiam vitam utcunque relevamus ludicra, etiam serio memores invicem nostri, in orationibus sanctis. |
| 9 | Ignoscite pauperi chartae et vili scripturae, quoniam et propter absentiam vestram, et funera frequentia, pedisque mei aliquantulam adhuc debilitatem, vix aliquid facere libet. Rogo etiam ut haec chartula mea, et alia minor, quae tanti solatii nobis materiam praebuit, mihi servetur. Nam et ego epistulas vestras diligentissime amplector et servo. |