| 1 | Quocunque meum tendat iter, tu tamen semper mecum. Miraculum hoc. Homo clausus ubique discurrentes comitatur, nec ab eis vel puncto temporis abest. Fit hoc mente, non corpore; affectu, non effectu; charitate, non societate. Es quidem otiosus, et nos negotiosi; sed tamen otium tuum non omnino otiosum esse volumus. Quidquid de charioribus nobiscum non serimus, tibi relinquere soliti sumus. |
| 2 | Libri, et maxime Augustiniani, ut nosti, apud nos auro pretiosiores sunt. Quos vero viles edidi, forte nec minus chari. Inde ergo otium tuum interpolamus, nec omnino feriatum esse volumus, ut aliquem nobis de Augustinianis laboriosi itineris nostri consolatorem dirigas, et epistulas nostras, ac vitam domni Matthaei episcopi, quia liber contra haereticos editus deest, velut proprii cordis conceptus et partus. |