monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 37
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XXXVI. LUDOVICO PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XXXVIII. , PETRUS,

EPISTULA XXXVII. ROTGERIO PETRUS, SHOW APPARATUS

1 Gratias omnipotenti Regi regum, qui sublimitatem vestram inter universos Christiani orbis reges ac principes, quadam specialis magnificentia gloriae insignivit, quadam gloriosi nominis fama singulariter exaltavit in tantum, ut cum plures regii nominis habeatis consortes, magnanimitate, prudentia, probitate, nullos aut pene nullos habere inveniamini pares.
2 Indicat hoc Sicilia, Calabria, Apulia, ex non modica sui parte, in quibusdam aliis regionibus, subiecta vobis Italia: quae cum ante vestra tempora, vel receptacula essent Saracenorum, vel foveae praedonum, vel speluncae latronum, nunc gratia misericordis Dei incitante studia vestra, iuvante labores vestros, factae sunt pacis domicilium, tranquillitatis hospitium, et velut alterius pacifici Salomonis pacificum ac iucundissimum regnum.
3 Utinam, quod secretorum omnium cognitore Deo teste, non adulans dico, utinam, inquam, miserabilis atque infelicis Tusciae partes felici vestro imperio cum adiacentibus provinciis adiungerentur, et res perditissimae pacifico regni vestri corpori unirentur! Vere non tunc, sicut nunc res divinae atque humanae nullo servato ordine confunderentur; non urbes, non castra, non burgi, non villae, non stratae publicae, non ipsae Deo consecratae ecclesiae homicidis, sacrilegis, raptoribus exponerentur.
4 Non poenitentes, non peregrini, non clerici, non monachi, non abbates, non presbyteri, non ipsi supremi ordinis sacerdotes, episcopi, archiepiscopi, primates, vel patriarchae in manus talium traderentur, spoliarentur, distraherentur: et quid dicam? verberarentur, occiderentur. Haec plane universa multaque his similia, tam nefanda, tam exsecranda, iustitiae regiae gladio succisa cessarent, ursorum, pardorum, luporum ungulae rapaces languerent, et, ut de beato ac magno viro Iob dictum est: Omnes bestiae agri, quae nunc in praedam insaniunt, pacificae vobis essent. Sed luit adhuc scelerum poenas, et gemit misera terra sub flagello divino, quia in his omnibus nondum est aversus furor Dei, sed adhuc manus eius extenta. Spem tamen maximam gero, et in Iesu salutari meo omniumque suorum confido: quod multorum id desiderantium pauperum desiderium exaudiet Dominus, et praeparationem cordis eorum audiet auris eius.
5 Sed ne forte quorumdam hominum, et ex semetipsis alios metientium corrupta corda, me in corde et corde loqui, aut venditorem olei suspicentur, reprimendus est sermo, ne si casu ad aliquem talium epistula vobis missa pervenit, meditentur inania et suspicentur falsa. Novit enim testis et conscius meus in excelsis, me neque aliter loqui quam sentio, neque ob aliud, ut et notum vobis sit, id me sentire quod sentio, et ut regalis nobilitas vestra magis ac magis animetur ad meliora, agnoscens me ista quae dixi, multosque mecum sentire.
6 Nam, ut saepe maiestati vestrae mandavi, et verum est, his de causis ante viginti annos, super omnes reges et principes temporis nostri, uno excepto, qui mortuus est, ut pacis amatorem et scelerum vindicem, sinceriter dilexi; et huiusmodi affectum vobis usque ad ultimum diem servare proposui. Hac de causa in conspectu Romanorum pontificum, regum, principum, maiorum sive minorum, haec atque similia vestra bona semper extuli; et personam vestram, regnumque omnipotenti Deo, religiosisque tam nostris quam aliis congregationibus, studiosissime commendavi.
7 Sed de eis hactenus.
8 Nunc autem notum fieri volo magnitudini vestrae me venisse Romam, aliquantis hebdomadibus ibi mansisse, finitisque innumeris pene Cluniacensis Ecclesiae negotiis, ad vos usque transitum facere decrevisse. Sed sicut praeteritis annis idem facere frustra conatus sum, sic et modo id incassum volui, quia multiplici cura iam dictae Ecclesiae revocante, non potui.
9 Causa mihi veniendi ad vos duplex erat, ut et personam vestram mihi prae caeteris, ut praefatus sum, regibus charam, sicut millies optaveram viderem, et necessitates vestri Cluniacensis monasterii vobis incognitas regi specialiter, ut credimus, nos amanti notas facerem. Hoc quia, ut dictum est, per meipsum implere non valui, loco mei probum et sapientem virum, venerabilem fratrem nostrum A. Cluniacensem sacristam, nobilissimae liberalitati vestrae transmisi, ut quod dicerem dicat, et si vobis non displicet, etiam quod audirem audiat.
10 Clamat ad vos, et pulsat ad ostium amici, vestra Cluniacensis Ecclesia, ut sicut benignitatem vestram ad se diligendum commovit, ita munificentiam vestram ad sibi benefaciendum commoveat. Urget hoc ipsa necessitas, et infinitae illius magni ac famosi monasterii, ut notum est cunctis, expensae, quod a primo fundationis suae lapide ab omnibus solet colligere, quod possit universis effundere. Factum est a sui principio, non solum externorum hospitium, non tantum confugientium asylum, sed, ut sic loquar, publicum reipublicae Christianae aerarium. Agit parcius in proprios, profusius in alienos, nec attendit quid possit, sed quid superveniens velit.
11 Ea de causa, nec sua ei, nec aliena sufficiunt, quia longe maior est quantitas erogatorum quam liberalitas largitorum. Additur necessitati quod soliti beneficiorum proventus, deficientibus bonis regibus et principibus, defecerunt, quoniam modernis adiacentium terrarum potentibus, etsi benefaciendi nobis adsit voluntas, deest facultas. Inde est quod Cluniacus debitores multos, benefactores habet paucos.
12 Amat, et, ut credimus, multum amat Theutonicus rex, amat Hispanus, amat Anglicus, amat et alius nobis propinquior, rex Francorum Cluniacum, et cum horum et similium erga nos sit amor magnus, est pene amoris effectus nullus. Pares sunt praedecessoribus suis in amando, sed dispares in largiendo. Diligunt, iuxta Ioannem apostolum (quod non detrahens dico), verbo vel lingua, non opere vel veritate. Et quid multa? Ut verbis Psalmistae Deo loquentis vobiscum loquens utar: Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Dereliquerunt enim vobis, et velut priscis adiutoribus destitutam, dimiserunt iam dicti reges vobis Cluniacensem Ecclesiam, ut quia ipsi nobis largi esse volunt, sed, ut dicunt, non possunt, vos quia per gratiam summi Regis potestis, oramus ut etiam et velitis.
13 Thesaurizate ergo vobis, secundum verba Domini, thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Implete, si placet, effectu aliorum nudum affectum, ut sicut pene omnes nostri saeculi reges et principes, multis, ut supra dictum est, probitatibus vincitis, sic et in isto tam divino, tam fructuoso opere superetis. Si quid minus dictum est, a iam dicto praesentium latore, viro prudente, quaerere et audire poteritis.



Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XXXVI. LUDOVICO PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XXXVIII. , PETRUS,
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 37