EPISTULA XXXVIII. , PETRUS, SHOW APPARATUS
| 1 | Agnosco quid vobis debeam, agnosco quod prae cunctis mortalibus religioni deditis, nec Ecclesiae nostrae voto professionis astrictis, vos semper in Domino charius dilexi, colui, veneratus sum. Feci hoc usque, facio adhuc, faciam quandiu fuerit spiritus in naribus meis. Causa huius mei erga vos amoris, Christus est: quem quia in ipso personaliter non possum, in vasis eius, hoc est in vobis, in quibus habitat, ipsum diligo, amplector, honoro. Scripsit mihi reverenda charitas vestra ut quosdam Ambrosianos libros vobis mitterem. |
| 2 | Dulce fuit quod mandastis, homini exspectanti saepe a vobis litteris vel nuntiis visitari. Concupiscit quidem hoc semper, sed raro quod desiderat assequitur: facio quod scripsistis, mitto quod mandatis. Sed quibus? Litterae quas misistis, libros tantum sonabant, sed quibus mitterentur tacebant. Non sic, ut aliquid querelae familiaris apud familiares deponam, non sic piae sanctaeque memoriae domnus Guigo prior scribebat, sed epistulari more, salutatione praemissa, affectum benigni cordis congruenter verbis subsequentibus indicabat. |
| 3 | Sed fortassis verbosi apud nos esse timuistis, vel ne ipsi verbosi essemus, brevitate tanta monuistis. Cogitastis forte, etsi non dixistis, quod sanctus Iob amicis suis: Verbosi amici mei, ad Deum stillat oculus meus. Sed ut aliquid vel figurate vel in veritate loquar, ad utrumque respondeo, quia quantum ad animi mei affectum attinet, si semper loqueremini, taciturni esse videremini; si semper vobis loquerer, mutus mihi viderer. |
| 4 | Mittite per praesentium latorem, vel quemlibet alium, fidum tamen, vadimonia librorum quos misi, non quod inde maior conservandi eos securitas detur, sed ut iussio sancti Patris nostri Hugonis de talibus facta servetur. Valete, memores nostri semper in Domino. |