monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 42
    >>> EPISTULA XLIII. GAUFREDO , PETRUS,

EPISTULA XLII. DE RUPIBUS PETRUS SHOW APPARATUS

1 Licet serus rei sequentis scriptor videar, meque ipsum ipse tarditatis accusem, excusat me tamen ex plurima parte, multiplicium causarum, quae quandoque, ut fluctus marini, acriter in nos irruunt, inundatio, quibus hoc Paschali tempore plus solito pressus, plus solito sum fatigatus. Nunc tandem aliquantum a curis respirans, dico quae tacenda non sunt, scribo quae charitati vestrae notificanda sunt.
2 Quam opportunitatem si prius invenissem, nullum me in hac ad vos relatione priorem existere, nullum me praecedere permisissem. Bonus iuvenis, dignus amore, dignus memoria, frater noster, filius noster Ioannes, quem mihi benigna dilectio vestra commiserat, quemque diu ut optaveram servare non licuit, nuper, hoc est Idus Maii, rebus humanis exemptus, vitam praesentem, ut confido in Domino, meliore mutavit.
3 Novi quia doletis, novi quia hoc aegre fertis. Nec mirum. Optastis enim ei ea de causa vitam prolixiorem, ut eam sibi multisque gauderetis postmodum utiliorem. Sed si doletis, si aegre fertis, consolamini, quia in his solus non estis. Non estis plane solus in his, quia ut quod verum est amico fatear, vix aliquem a multo iam tempore inter fratres nostros recolo conversatum, cuius conversatio, Ioannis conversatione et moribus magis chara, cuius mors magis omnibus fuerit amara.
4 Testatur hoc dolor omnium, testantur et lacrymae pene universorum, quas eo languente fuderunt, et quas eo moriente multo magis profuderunt. Vix credere potuissem, nisi oculis conspexissem, quod tantum sui affectum nostrorum cordibus imprimere potuisset multorum successu annorum, quem impressit et meruit spatio paucorum dierum.
5 Sperabant de illo ut de bona arbore fructus optimos opportuno tempore carpere, quorum optimam spem floribus benignae conversationis, et dulcium morum prae cunctis fere claustri nostri iuvenibus praetendebat. Sed, proh dolor! aruit fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in illo. Raptus est, ut aestimo, ne forte processu temporis, a bono quod coeperat, malitia mutaret intellectum illius; aut ne fictio, quae quandoque etiam profunde religiosos depravat, deciperet animam illius. Non est oblitus iuvenis noster pro carnis incommodo salutis suae, nec molestia corporis eum ab animae suae cura avertere potuit.
6 Nam statim ut sensit gravari se ultra quam sperabat morbo concepto, totum cor, totam operam ad ea quae post mortem sequuntur convertit. Et licet nondum desperaret de vita, adhuc integro sensu vigente, et ratione animi in nullo diminuta, antiquis et probatis in religione senibus nostris cuncta, ut post ipse mihi retulit, quae de praeterita vita sua occurrere potuerunt, meracissime confessus est.
7 Nec his contentus, cum ei illa sufficere potuissent, mittit ad me nuntios, orat ut venirem, precatur ut eum pro officio absolverem. Eram et ego tunc temporis aeger, nec aegros pro more nostro facile visitare valebam. Coegit tandem meipsum, et, licet non adeo, aeger tamen ad aegrum accessi. Urgebatur ille graviore solito morbi molestia, sensu tamen integer perdurabat. Quid multa? Velut ab initio cuncta demum replicat, nec ipsa quotidiana et puerilia intermittit.
8 Flebat ita de levibus ac si de gravissimis peccatis, et, quantum poterat, sincerissima ac luctuosa confessione animam corpusque suum benigno Salvatori affectuosissime commendabat. Quodque nullomodo tacendum est, cum in confessione illa gloriosae matris Domini occurrisset casu aliquo memoria, iam singultus singultibus, fletus fletibus iungebantur, et confessionis continuatio ad illius nomen, cuius se maxime auxilio salvari sperabat, lacrymosae devotionis augmento interrumpebatur.
9 Item cum morbi importunitas cum confitentem aliquando vehementius aggravaret, Sancte Spiritus, inquit, auxiliare mihi, et si quid de confessione oblitus sum, mihi ad memoriam revoca. Hoc non semel, nec bis tantum, imo saepe dicens, docebat me quanta cura quis deberet confiteri maiora, cum ipse tanto studio confiteretur etiam minora. Deinde a me absolutus, poenitentia indicta, confessione fidei, et Dominica oratione me iubente praemissa, biduo supervixit.
10 Quo toto biduo, omni corporis cura abiecta, ad divinam tantum clementiam invocandam totum animum, et quidquid virium habere poterat contulit, atque in hac mentis intentione, diem vitae ultimum clausit. Moneo igitur vos ut charissimum fratrem nostrum, et ut intimum amicum amicus exhortor, ne communem defectum humanae naturae vobis tantum velut peregrinum ac solitarium ascribatis, et cum vos ipsum quandoque mori necesse sit, pro fratris bono, et vere Christiano transitu, vos sicut et caeteri, iuxta Apostolum, qui spem non habent, plus nimio affligatis. Non decet religiosum ut ea illi displiceant quae Deo placent, quia is, sine cuius nutu nullus passerum cadit in terram, non potuit falli, ut, absque eius iussione vel permissu, frater Ioannes mortuus caderet in terram, et per sepulturae officium occultaretur in terra.
11 Ad hoc autem totum studium vestrum et amorem erga defunctum convertite, ut sicut nos nostrique fere, quantum possumus, translatum ad aeterna eum auxiliis spiritualibus quibus possumus iuvamus, ita et vos, imo plusquam nos, quia plus potestis, quantum poteritis adiuvetis. Optaveram eum mihi a vobis bonum commendatum, meliorem remittere; sed, ut credo, melius et mihi, et vobis, ipsique contigit, quia quem vobis restituere non potui, Deo, a quo eum maxime susceperam, reconsignavi.



    >>> EPISTULA XLIII. GAUFREDO , PETRUS,
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 42